Proslogion
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10631 Proslo
8.1
CAPUT VII.
8.1
Quomodo sit omnipotens, cum multa non possit.-- Corrumpi aut mentiri posse, non potentia est, sed impotentia. Deus potest nihil per impotentiam, et nihil potest contra ipsum.
8.2
Sed et omnipotens quomodo es, si non omnia potes? Aut si non potes corrumpi, nec mentiri, nec facere verum esse falsum: ut, quod factum est, non esse factum, et plura similiter: quomodo potes omnia? aut haec posse, non est potentia; sed impotentia. Nam qui haec potest, quod sibi non expedit, et quod non debet, potest; quae quanto magis potest, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum, et ipse minus contra illas. Qui ergo sic potest, non potentia potest, sed impotentia. Non enim ideo dicitur posse, quia ipse possit; sed quia sua impotentia facit aliud in se posse, sive aliquo genere loquendi, sicut multa improprie dicuntur, ut cum ponimus esse pro non esse, et facere pro eo quod est non facere, aut pro nihil facere. Nam saepe dicimus ei, qui rem aliquam esse negat: Sic est, quemadmodum dicis esse: cum magis proprie videatur dici: Sic non est, quemadmodum dicis non esse. Item dicimus: Iste sedet, sicut ille facit: aut, iste quiescit sicut ille facit: cum sedere sit quiddam non facere, et quiescere sit nihil facere. Sic itaque cum quis dicitur habere potentiam faciendi aut patiendi quod sibi non expedit, aut quod non debet; impotentia intelligitur per potentiam; quia quo plus habet hanc potentiam, eo adversitas et perversitas in illum sunt potentiores, et ille contra eas impotentior. Ergo, Domine Deus, inde verius es omnipotens, quia potes nihil per impotentiam, et nihil potest contra te