Versus de Lanfranco
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10637 Vedela
1
Archiepiscopii non divitias, nec honores Lanfrancus subiit, sed curas atque labores. Natus in Italia, Papiensi de regione, Civibus egregiis, et honesta conditione. Monachus atque prior Becci fuit, hinc Cadomensis Abbas; post praesul primas et Cantuariensis. Totius Anglorum fuit Ecclesiae reparator, Et Northmannorum nihilominus auxiliator. Hujus doctrinam pars maxima senserat orbis; Et commune fuit viduis solamen et orbis, Claudis, contractis, leprosis, daemoniosis, Surdis et caecis, nec non aliis vitiosis. Post exhortamen non sprevit ferre juvamen; Sed dum vixit, erat spes omnibus atque levamen. Et quamvis epulae cum potu deliciosae, Et vestes fuerant sibi molles et pretiosae, Ipse tamen tectus fuit asperitatis amictu; Semper de vili vivens et paupere victu. Verus justitiae, non falsus in ordine cultor, Nequitiaeque fuit rectissimus et pius ultor. Asper in elatos, nulli pro munere supplex, Innocuisque bonis et nullo tempore duplex. Castus et incestis parcendo subveniebat, Justus et injustos tolerando corripiebat. Sic alios curans, pastoris opus faciebat, Sic se conservans, Domino per cuncta placebat. Hic vir tam sapiens, et in hoc luctamine fortis, Non potuit tandem laqueos evadere mortis. O quantos miseri tunc invenere dolores! Et gens Anglorum, quantos amisit honores! Quo gemitu clerus, quo fletu monachus orat! Et quantus dolor est quo sexus uterque laborat! Si quis confidit totum se dicere posse, Hunc ego confirmo non totum dicere nosse. Et qui Lanfranco se judicat aequiparandum, Illum jure facit praesumptio vituperandum. Sole sub undecima geminos subeunte dieta, Felicis vitae sibi ponitur ultima meta. Regum Rex aeterne Deus, rerumque creator, Sis sibi perpetuus defensor et auxiliator. Virgo Redemptoris mundi sanctissima mater, Illum conserva, ne spiritus atterat ater. Omnes electi, precibus meritisque juvate Lanfrancum vestris, et vobis consociate. Vos quoque qui vitam gratanter adhuc retinetis, Et spem venturae, donec superestis, habetis, Hortor et admoneo quod eidem subveniatis, Ut quod feceritis, post mortem percipiatis. Nam qui propter eum supplex et sedulus orat, Pro semet supplex et sedulus ipse laborat. Amen.