Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistola ad Luciferum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/athanasius-the-great-of-alexandria" aria-label="More works by Athanasius the Great of Alexandria"> —
⋯
More
Original / primary: 7722 Epadlu4
1.1
Epistola ad Luciferum
1.1
Domino beatissimo, ac merito gloriosissimo sancto Lucifero episcopo Athanasius. Etsi credo, etiam pervenisse 110 ad sanctitatem tuam de persecutione, quam etiam nunc adversus fraternitatem nostram facere conati sunt inimici Christi, quaerentes sanguinem nostrum; possunt tamen etiam carissimi nostri referre religioni tuae. In tantum enim rabiem suam per milites extendere ausi sunt, ut non solum civitatis clericos effugarent, sed etiam ad eremitas exirent, et funestas suas manus adversus monachos immitterent. Inde factum est ut etiam ego me longius abducerem, ne etiam qui nos susceperunt, negotium ab eisdem paterentur. Cui enim parcerent Ariani, qui nec animis suis pepercerunt? quando autem poterunt recedere a suis nefandis actibus, dum permanent negando Christum Dominum unicum Filium Dei? Haec est radix eorum pravitatis: hoc suo arenoso fundamento aedificant perversas suas vias: sicut scriptum invenimus in tertio decimo psalmo. Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus. Et mox sequitur: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in operibus suis. Inde Judaei negantes Filium Dei, digni fuerunt audire: Vae genti peccatrici, populo pleno delictis, semen malignum, filii sine lege. Unde sine lege? quippe quia dereliquistis Dominum. Inde beatissimus Paulus, cum coepisset non tantum credere in Filium Dei, verum etiam praedicare deitatem ipsius, dixit: In nullo mihi mali conscius sum. Ita enim juxta vestram confessionem, etiam nos optamus tenentes apostolicum traditionem, vivere juxta divinam legem; ut possimus vobiscum inveniri in choro illo, in quo nunc exsultant patriarchae, prophetae, apostoli ac martyres. Licet igitur Ariana insania cum extranea potentia ita saeviret, ut non liceret nec fratres libere eremum videre, tamen juxta orationes tuas Deo favente, etsi cum labore et periculo, videre potui fratrem, qui solet tam necessaria quam epistolas sanctitatis tuae quam aliorum destinare. Accepimus itaque epistolas ac libros religiosissimae ac sapientissimae animae tuae, in quibus perspeximus imaginem apostolicam, fiduciam propheticam, magisterium veritatis, doctrinam verae fidei, viam colestem, martyrii gloriam, triumphos adversus haeresim Arianam; cum traditione integra Patrum nostrorum, regulam rectam ecclesiastici ordinis. O vere Lucifer, qui lumen veritatis 111 ferens posuisti super candelabrum ut luceat omnibus. Quis enim exceptis Arianis non pervidet ex tua doctrina, quod veram quidem fidem, maculam autem Arianorum valde et admirabiliter, ut est lumen a tenebris, ita separasti veritatem a calliditate, et a pravitate haereticorum defendisti Ecclesiam catholicam, et probasti nihil esse, sed tantum phantasiam, Arianorum verba. Docuisti calcandos esse praesides diabolicos. Quam bona hortamenta tua ad martyrium! quam desiderantissime ostendisti moriendum esse pro Christo Filio Dei: quam futuri saeculi et vitae coelestis amorem manifestasti! Videris esse vere templum Salvatoris, qui in te habitans haec ipse per te loquitur, ipse qui tantam gratiam tribuit sermonibus tuis: quippe qui ante eras apud omnes amabilis, nunc tamen tantus est amor affectionis tuae in animis omnium collocatus, ut Eliam te temporibus nostris nominent. Et non mirum: si enim qui Deo placere videntur, filii Dei nominantur, quanto magis participes prophetarum confessores, et maxime te appellari dignum est? Credimus quod non tu solus haec locutus es, sed Spiritus sanctus tecum. Unde tanta memoria Scripturarum? unde sensus et intellectus earumdem integer? unde talis ordo sermonis compositus est? unde tanto hortamenta in viam coelestem? unde fiducia contra diabolum, et probationes adversus haereticos, nisi Spiritus sanctus collocatus es et in te? Gaude igitur, in eo te esse jam per fidem, in quo etiam praecessores tui nunc sunt martyres, hoc est in choro angelorum. Gaudemus etiam nos, habentes, te exemplum virturis, patientiae, et libertatis. Nam de his quae scripsisti de nomine meo, erubesco aliquid proferre, ne videar adulator; sed scio et credo ipsum Dominum, qui sancto et religioso animo tuo revelavit omnem notitiam, redditurum tibi etiam pro hoc labore praemium in regno coelorum. Quia ergo talis es, precatorem te esse pro nobis per orationes tuas Dominum petimus, ut jam inspicere dignetur( ut est misericors) Ecclesiam catholicam, et eripiat omnes famulos suos de manibus persecutorum; quo etiam hi omnes qui propter metum temporalem cecderunt, levare se 112 tandem possint, et reverti ad viam justitiae, a qua seducti vagantur, nescientes in qua fovea sint miseri. Specialiter autem ego peto, si aliquid minus a me dictum est, ignoscere digneris. A tanto enim fonte quod potuit, imperitia mea vix haurire valuit. De fratribus autem nostris, si minus potui videre eosdem, iterum ut ignoscas peto: est enim ipsa veritas testis, optasse me et desiderasse hoc impetrare, et tantum habuisse dolorem quod non potui. Nam nec lacrymae cessaverunt ab oculis, nec gemitus ab animo, quia nec fratres permittimur videre. Testis est autem Dominus, quia nec parentes quos habeo potui videre ex quo persequuntur nos. Quid enim non faciunt Ariani? It nera observant, curas agunt de proficiscentibus et exeuntibus de civitate, naves quaerunt, eremitas girant, domos perturbant, concutiunt fratres, singulis negotia concinnant. Sed Deo gratias; dum haec agunt, tanto magis et plus exsecrantur ab omnibus, et cognoscuntur vere, ut dixit sanctitas tua, mancipia esse Antichristi. Eo ipsi miseri dum in odio habentur, durant in malignitate sua, donec morte avi sui Pharaonis et ipsi damnentur. Salutant religionem tuam qui mecum sunt. Dignare salutare qui tecum sunt. Divina Dei gratia incolumem te memorem nostri semper beatum conservet, merito homo Dei, famule Christi, particeps apostolorum, solatium faternitatis, magister veritatis, sed in omnibus desiderantissime.
1.2
Hactenus epistola. Has in Luciferum Caralitanum congestas ab Athanasio sane exquisitas laudes memorant Marcellinus et Faustinus presbyteri Luciferiani, in libello precum ad Valentinianum, Theodosium, et Arcadium imperatores, aliisque Luciferi ejusdem praeconiis cumulant; quem aiunt quatuor in exsiliis per decem annos dire vexatum, divinas in eis et apostolicas virtutes operatum esse: tanti vero aestimatos ejus libros a magno Athanasio, ut eos ille in Graecum stylum transtulerit, ne tantum boni Graeca lingua non haberet. Unde et queruntur, cum Lucifer secundum Scripturas divinas et crediderit, et docuerit, et vixerit, et in nomine Christi sit virtutes operatus; tamen ad opprimendos verae fidei vindices, illos a Lucifero Luciferianos 113 per contumeliam appellari. Verum hae laudes, attendendum est quando et a quibus profectae sint. Laudatus est Lucifer a laudato viro Athanasio adhuc vivus, cum nihil eatenus non laude dignum vel egisset, vel scripsisset: sic et ab Hilario Pictavensi, initio libri adversus Constantium jam vita functum, sanctis viris annumeratus est pro catholica fide in exsilium actis. Laudatus est a Marcellino et Faustino schismaticis, jam pridem mortuus, cum vitae pie sancteque traductae foedissimam schismatis aspersisset labem. Lucifer, contemptu saeculi, sacrarum Litterarum peritia, fidei constantia, integritate morum, miraculis etiam illustris, cum totius sanctitatis in sese exemplar praebuisset; postmodum ex anno Christi 362 soluta synodo Alexandrina, in Eusebium Vercellensem commotior visus, quod hic Paulini Antiochiae episcopi ordinationem ab eo factam non probasset: simul aegre ferens, lapsos in Ariminensi et Seleuciensi conciliis antistites, non solum in catholicam communionem, sed etiam in pristinos honores restitui; a maximae partis orthodoxorum communione sese ultro secrevit; factus ipse multorum schismaticorum caput, qui ab eo Luciferiani nuncupati sunt. Severus libro II Historiae: In tantum, inquit, eos qui Arimini fuerant, condemnavit( Lucifer), ut se etiam ab eorum communione secreverit, qui eos sub satisfactione vel poenitentia recepissent. Id recte an perperam constituerit, dicere non ausim. Plena certe obscuritatis ac periculi controversia haec fuit, ut docuit eventus: plerique tamen catholicorum Luciferi factum improbarunt. Auctor antiquus libri de Haeresibus, cui Sirmondus Praedestinati titulum indidit, sic ait in haeresi 81: Octogesimam et primam non haeresim accusamus in Lucifero, sed schisma arguimus. Catholicus quidem per omnia: sed Luciferianos faciendo populos, et dividendo se ab Ecclesia, a fide sua caritatem exclusit. Prosper in Chronico, ad consulatum Valentiniani III, et Valentis III, qui annum spectat Christi 370: Lucifer Caralitanus episcopus moritur, qui cum Gregorio episcopo Hispamarum, et Philone Libyae, nunquam se Arianae miscuit pravitati: sed dum rigorem justitiae erga correctionem eorum qui cesserant 114 non relaxat, ipse a suorum communione descivit. Ambrosius orat. in funere Satyri: Lucifer enim, ait, se a nostra tunc temporis communione diviserat: et quanquam pro fide exsulasset, et fidei suae reliquisset haeredes, non putavit tamen( Satyrus) fidem esse in schismate. Nam etsi fidem erga Deum tenerent, tamen erga Dei Ecclesiam non tenerent, cujus paterentur velut quosdam artus dividi, et membra lacerari. Augustinus de Agone Christiano, cap. 30, ex quo etiam Isidorus lib. VIII Originum, cap. 5: Quod( Luciferiani) etiam in ipsi praecidi a radice voluerunt, quis non detestandum esse cognoscat? Et ideo maxime quia hoc eis displiciut Ecclesia catholica, quod vere catholicae sanctitatis est. Nusquam enim tam vigere debent viscera misericordiae, quam in catholica Ecclesia; ut tanquam vera mater, nec peccantibus filiis superbe insultet, nec correctis difficile ignoscat: e post pauca: Itaque post persecutionem quae per Arianos haereticos facta est; posteaquam pax, quam quidem catholica in Domino tenet, etiam a principibus saeculi reddita est; episcopi qui perfidiae Arianorum in illa persecutione consenserant, multi correcti redire in catholicam delegerunt, damnantes sive quod crediderunt, sive quod credidisse simulaverant. Hos Ecclesia catholica materno recipit sinu, tanquam Petrum post fletum negationis per galli cantum admonitum, aut tanquam eumdem post pravam simulationem, Pauli voce correctum. Hanc illi matris caritatem superbe accipientes, et impie reprehendentes, quia Petro post galli cantum surgenti non gratulati sunt, cum Lucifero qui mane oriebatur, cadere meruerunt.
1.3
In eamdem sententiam Rufinus, Socrates, Sozomenus, Theodoretus: ex quibus apparet, laudari nunc quidem Luciferum non debere sine exceptione. Praeclare multa fecit: hac una( si fas est dicere) sive pertinacia, sive austeritate, priorum recte factorum gloriam obscuravit. Haec nimirum ei defuit linea de prototypo, cujus ad similitudinem sanctos omnes formari necesse est; cum haec sit ejus vox in Evangelio, Misericordiam volo, et non sacrificium: non enim veni vocare justos, sed peccatores. Excusare videtur ejus factum Hieronymus in Dialogo adversus 115 Luciferianos, c. 7, sic de eo loquens: Ventum est ad asperrimum locum, in quo adversum voluntatem et propositum meum, cogor de beato Lucifero, secus quidquam, quam et illius meritum, et mea humanitas poscit, existimare. Sed quid faciam? Veritas os reserat, et invitam linguam conscium ad eloquendum pectus impellit. In tali articulo Ecclesiae, in tanta rabie luporum, segregatis paucis ovibus reliquum gregem deseruit; bonus quidem ipse pastor; sed multam praedam bestiis relinquens. Praetereo illa quae quidam ex maledicis, quasi satis firma defendunt; hoc illum, amore gloriae et nominis in posteros transmittendi fecisse: nec non et pro simultate, quam adversus Eusebium propter Antiochenam dissensionem susceperat. Nihil istorum de tali viro credo. Unum est quod etiam in praesenti constanter loquar, verbis eum a nobis dissentire, non rebus; siquidem eos recipiat, qui ab Arianis baptisma consecuti sunt. Quid ergo est? Beati praenomine Luciferum ornavit Hieronymus: nunquid et illum sanctorum fastis ascriptum esse nos docuit? Sardi quidem ut sanctum publico eum cultu prosequuntur: imo et Vercellenses, quamvis Eusebii sui ductu Luciferianos summopere aversati. Magnum habet pondus ad vindicandum Luciferum, harum quas dixi Ecclesiarum antiqua traditio: cui viam sternit Hieronymus suo illo elogio, quanquam, si propius inspiciatur, satis castigato. Tantum enim ab eo crimen depellit Hilarii diaconi, novi( ut ait) Deucalionis, qui baptismum Arianorum nullum putabat: aperte autem illum notat, quod bonus licet pastor, multam praedam bestiis reliquisset: ac toto illo opere, adversus Luciferianos contendit, male excludi a suis honoribus episcopos aut presbyteros lapsos, si poenitentia sua Ecclesiae satisfecerint: quod ne quis forte de sectariis duntaxat interpretaretur, ipsum eorum principem his verbis ad finem perstringit: Synodus Nicaena episcopo Novatianorum, si conversus fuerit, presbyterii gradum servat: quae sententia et Luciferum impugnat, et Hilarium; dum idem et clericus est, et baptizatus. Quod ergo ait Hieronymus, a reliquo Ecclesiae corpore Luciferum verbis potius quam rebus dissensisse, sic fere accipiendum videtur, quo modo id quod aiunt Socrates 116 lib. III, cap. 7, et Sozomenus lib. V, cap. 12. paulo post synodum Alexandrinam( cui per legatum consenserat), ipsum quoque Ecclesiae catholicae consentientem in Sardiniam suam secessisse: ac postea nihilominus Luciferianorum schismatis fuisse auctorem. Quae ad speciem contraria sic concilianda sunt: quod ille quidem juxta decretum concilii Alexandrini, episcopos lapsos in honoribus suis recipiendos esse senserit; dum tamen constaret non ficte illos poenituisse, sed sincere et ex animo ab Arianis recessisse: quem in finem plus aliquid ab eis exigendum, quam nudam fidei Nicaenae professionem, qua non semel Ariani per simulationem edita orthodoxis imposuerant: nimirum ut diutius inter laicos retenti, pro defectionis suae gravitate, offensis plebibus satisfacerent, priusquam cathedris suis restituerentur. In eo porro negotio cum opinione sua mollius agi videret, tum vero indignatum, sese et ab episcoporum lapsorum, et ab eorum qui facibus eos recepissent, communione segregasse. Ad extremum, hoc dolendum est quod cum schismatis Luciferi meminerint gravissimi et nominatissimi scriptores, tamen ejus poenitentiae nusquam meminerint: nisi quis eam, ex Hieronymi severo alioquin ore prolata illa beati appellatione, implicite designatam putet. Poenitendi certe illi tempus non deluit, cum synodo Alexandrinae, quae illi offendiculo fuit, octo annis fuerit superstes, nec vita cesserit nisi anno Valentiniani septimo, Christi 370, ut Hieronymo, Prospero, aliisque observatum est.

Intertext edge

Open linked passage

Note