Contra adversarium legis et prophetarum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7439 Coadlee
2.1.1
LIBER SECUNDUS. In quo Novi Testamenti loca, quae Legis et Prophetarum Adversarius velut eis contraria collegit, discutiuntur. CAPUT PRIMUM.
2.1.1
Jam nunc ea discutienda sunt, quae iste de Novi Testamenti libris suffragari sibi arbitratur adversus propheticas Litteras, tanquam eas Apostoli Christi sua sententia condemnaverint. Quod ergo profanas et aniles fabulas et genealogias infinitas appellasse Apostolum existimat divina eloquia Legis et Prophetarum, quia dixit, Profanas et aniles fabulas devita; et alio loco, Ne intendas fabulis Judaicis et genealogiis infinitis, quae quaestiones praestant magis, quam aedificationem: quis ita nisi haereticus multum caecus erraret? Cur enim hoc Apostolus ipse non fecit, si has esse aniles fabulas judicavit? Cur dicit ad Galatas, Dicite mihi, sub Lege volentes esse, Legem non legistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: quae sunt in allegoria; haec enim sunt duo Testamenta: et ad Corinthios, Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes cumdem potum spiritualem biberunt: bibebant enim de spirituali sequente petra; petra autem erat Christus?
2.1.2
Nescit autem habere praeter Scripturas legitimas et propheticas Judaeos quasdam traditiones suas, quas non scriptas habent, sed memoriter tenent, et alter in alterum loquendo transfundit, quas deuterosin vocant: ubi etiam dicere audent et credere, Deum primo homini duas creasse mulieres; ex quibus texunt genealogias, vere, sicut ait Apostolus, infinitas, parientes infructuosissimas quaestiones. Sed si huic talia nunquam evenit audire, numquid et contra Evangelium sic obsurdescere debuit, ut non adverteret verba Domini Christi, quibus arguit Judaeos, quod de parentibus non honorandis impietatem docerent filios suos? Ibi quippe et Dei praeceptum quod in Lege conscriptum est, attestando commemoravit. Nec ob aliud eos arguit, nisi quod rejicerent mandatum Dei, ut statuerent traditiones suas. Cum enim interrogassent Pharisaei et Scribae, Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem, ille respondens dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. In vanum autem me colunt docentes doctrinas et praecepta hominum. Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum; et alia similia his facitis multa. Et dicebat illis: Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. Moyses enim dixit, Honora patrem tuum et matrem tuam; et, Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur. Vos autem dicitis, Si dixerit homo patri aut matri, Corban( quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo aut matri, rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia hujusmodi multa facitis. Ubi evidenter Christus ostendit et illam Dei esse Legem quam profanus iste blasphemat, et Judaeos habere suas traditiones a Libris propheticis et legitimis alienas, quas appellasse Apostolum profanas fabulas, et aniles, et genealogias interminatas, non haereticus, sed catholicus lector intelligit. Porro si velim testimonia cuncta colligere, quibus ostendam quemadmodum et ipse Dominus et Apostoli ejus Lege usi fuerint et Prophetis, quas iste aniles fabulas putat, quando sufficio? aut cui non sufficiant ista quae diximus?
2.2.1
LIBER SECUNDUS. In quo Novi Testamenti loca, quae Legis et Prophetarum Adversarius velut eis contraria collegit, discutiuntur. CAPUT II.
2.2.1
Nec iste adversus lucem vocemque dominicam vel apostolicam tam caecus et surdus est, ut ignoret quemadmodum a Christo et Apostolis, in libris ad Novum Testamentum pertinentibus, confirmetur Legis ac Prophetarum et commendetur auctoritas. Proinde excogitasse se existimat, quo pacto subterfugiat moles testimoniorum in evangelicis et apostolicis Litteris de Libris veteribus positorum, quibus ejus, velit nolit, cervicata lingua conteritur. Ait quippe Apostolum pro qualitatibus ingeniorum in quinque personis locutum: Insinuans enim rudi adhuc populo, inquit, quae Dei sunt, non debuit a perfectioribus incipere, et consuetudinem ab eis vetustatis excludens a difficilioribus inchoare, ne novos adhuc ad fidem perfecta doctrina turbaret. Deinde volens quasi probare quod dixit, eumdem apostolum dicentem commemorat: Cum liber sim ex omnibus, omnibus me subjeci, ut plures lucrifacerem: et factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrifaciam; et iis qui sub Lege sunt, tanquam qui sub Lege essem, cum ipse non sim sub Lege, ut eos qui sub Lege sunt, lucrifaciam; et iis qui sine Lege sunt, tanquam sine Lege essem, cum sine Lege Dei non sim, sed sim in Lege Christi, ut lucrifaciam eos qui sine Lege sunt: factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacium; omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam. Has quatuor personas vult intelligi, in quibus Apostolum locutum putat; unam Judaeorum, alteram eorum qui sub Lege sunt, tertiam eorum qui sine lege sunt, quartam infirmorum. Quinta debetur, quoniam quinque promiserat: hanc ut adderet, Alio loco, inquit, superius jam dixit,« Sapientiam loquimur inter perfectos»; ut perfectorum videatur quinta persona. Hoc totum propterea molitus est, ut si quando aliquid de apostolica proferretur Epistola, ubi attestantur Evangelio Lex et Prophetae, hoc dicat Apostolum, non sapientibus et perfectis, sed Judaeis locutum fuisse quasi Judaeum, vel eis qui sub Lege essent, tanquam esset et ipse sub Lege: ac per hoc subdole atque mendaciter simulantem se apud imperfectos aedificare, quod apud perfectos, non mentiendo, sed vera dicendo destrueret. Hanc videlicet ei erroris machinationem, nescio quis Fabricius fabricavit, quem velut magistrum veritatis Romae se invenisse gloriatur. Quis non hoc monstrum, non dico sensus christianus, sed qualiscumque humanus exhorreat?
2.2.2
Primo enim considerandum est quam se fraudulentissimum et mendacissimum profiteatur, qui mentientem putat et laudat Apostolum: et quod ille dixit, non fallentis astu, sed compatientis affectu, quia diversis animarum morbis tam misericordi corde subvenit, quam sibi subveniri voluisset, si errore vel infirmitate simili laboraret, hic in fallaciam detestabilem vertit. Deinde quaero, ad Romanos, Corinthios, Galatas, Ephesios, Colossenses, Philippenses, Thessalonicenses, quomodo loquebatur Apostolus? In qua illarum quinque personarum eos esse deputabat? Procul dubio quoniam in praeputio Gentes erant, non in circumcisione Israelitae. Ad hos quippe sibi distributum ministerium fuisse testatur, ubi dicit quod ei et Barnabae dexteras societatis dederint Petrus et Jacobus et Joannes, ut ipse quidem cum Barnaba ad Gentes, illi autem ad circumcisionem irent. Et alio loco apertissime dicit, Quamdiu ego sum Gentium apostolus: et multis aliis locis proprio quodam munere doctorem Gentium se esse testatur. Cum ergo essent sine Lege tot gentes quibus Evangelium praedicabat, quid opus erat ut eis Legem et Prophetas de Christo introduceret testes, eisque importaret ignaris vinculum, sicut ista pestis arbitratur, erroris, a quo eos fuisse liberos magis debuit gratulari? Quid opus erat ut ad Romanos sic fuisset exorsus: Paulus servus Christi Jesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem? Quare non sibi potius personam imponit illorum? Quare se facit tanquam sub Lege, eis qui fuerant sine Lege? Utquid eis dicit: Vobis enim dico Gentibus, quamdiu quidem ego sum Gentium apostolus, ministerium meum glorificabo, si quo modo ad aemulationem provocem carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis. Si enim rejectio illorum reconciliatio est mundi, quae erit assumptio, nisi vita ex mortuis? Si autem delibatio sancta est, et conspersio; et si radix sancta est, et rami. De Israelitis quippe ista dicit, de quibus ante jam dixerat: Quid ergo amplius est Judaeo, aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum, fidem Dei evacuabit? Deinde hic quod commemorare coeperam, sequitur, et dicit: Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis, et socius radicis factus es et pinguedinis oleae, noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Dicis ergo, Fracti sunt rami ut ego inserar. Bene, incredulitate fracti sunt: tu autem fide stas; noli alium sapere, sed time. Nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris, et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere illos. Nam, si tu ex naturali incisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis illi qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae? Nolo enim vos ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem ab Jacob; et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum. Nimis longum est cuncta percurrere, vel sicut per Scripturas apostolicas ubique sparsa sunt, ea in unam faciem congregare. Quid opus erat haec dicere Gentibus? Cur non potius sine Lege factus est eis, quemadmodum erant illi sine Lege? Cur non potius deos eorum laudavit, eorumque sacrificia praedicavit, si et ista Scriptura quam populus Israel accepit, et illa sacra Gentium, sicut iste dicit, ad daemonia pertinebant? Quid, quod Deum Israel audet infelix dicere, non solum daemonem, verum etiam caeteris daemonibus pejorem? Cur ergo Apostolus, qui omnibus omnia, non misericordia compatiente, sicut veritas ostendit, sed astutia fallente, sicut iste desipit, factus erat, non potius illorum daemonum quos colebant Romani, quos daemones putat iste mitiores, servum se esse confinxit, ut fieret tanquam illi, ac sic eos lucrifaceret?
2.2.3
Nonne item dicit ad Ephesios: Propter quod memores estis, quia vos quando Gentes eratis in carne, qui dicimini praeputium, ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta; qui eratis illo in tempore sine Christo, alienati a societate Israel, et peregrini testamentorum et promissionis, spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo: nunc autem in Christo Jesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitiam in carne sua, Legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem, ut commutaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso: et veniens evangelizavit pacem vobis qui eratis longe, et pacem his qui prope; quia per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem. Igitur jam non estis peregrini et inquilini: sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu? Dicat iste blasphemus, quomodo prope dicit inventos Israelitas, qui pejori, quemadmodum blasphemat, daemoni serviebant, et longe erant Gentes, quae mitioribus daemonibus subditae fuerant? Quomodo dicit alienatos fuisse a societate Israel et peregrinos testamentorum et promissionis, quando erant spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo, si Israel non Dei populus erat? Contra istam tubam clarissimam et excellentissimam veritatis perstrepitat atque insultat insanus, dicens in personis quinque locutum Apostolum, ut alias ex aliis falleret, fingendo se esse quod non erat: cum videat eum Gentibus quae longe fuerant a Deo Israelitarum, eumdem Deum, eamdem Legem, eosdem Prophetas, Testamenta eadem praedicare. Quis de angulari lapide prior locutus est? Nonne propheta Spiritu Dei plenus, quem pestis ista blasphemat? Ait enim: Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et qui crediderit in eum, non erubescet. Quod testimonium commemoravit et apostolus Petrus. Nonne prius in Psalmo pertinente ad Litteras sacras populi prioris dictum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? His enim Litteris eruditus Paulus apostolus posuit, quod paulo ante commemoravi, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu. Unde ipse Dominus Judaeos, in quibus caecitas ex parte facta est, convicit, confusosque reddidit, dicens: Numquid legistis in Scripturis, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? Haec ergo omnia mendaciter Christus ex Lege ac Prophetis, mendaciter Apostoli proferebant, sicut iste blasphemat, quia videlicet infirmi nondum poterant solidam capere veritatem? Itane caecus ignorat quod aliud sit nutrire parvulos, aliud decipere credulos; aliud alere ut crescant, aliud agere ne vivant? Talia quippe iste dicit ac sentit de Deo Legis et Prophetarum, ac de ipsis omnino Litteris, ut secundum ejus sententiam quam de illis habet, quando Apostoli praedicabant credentibus Legis et Prophetarum Deum, et confirmabant auctoritatem talium Scripturarum, non lac potandum videantur dedisse parvulis, sed venenum. Quod de illis quisquis credit, desipit, vanescit, insanit.
2.2.4
Ergone, ait aliquis, frustra dixit Apostolus, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus; sed quasi carnalibus: quasi parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis; et, Sapientiam loquimur inter perfectos; et, Animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei? Absit ut putemus eum inaniter nec veraciter ista dixisse. Numquid tamen ideo credendus est quemquam sibi credentium fallere voluisse? Dedit igitur parvulis parva, non falsa; lactea, non noxia; nutritoria, non peremptoria. Porro autem, si non est verum quod ait, Filium Dei secundum carnem factum esse ex semine David; si non est verum quod naturales rami propter incredulitatem fracti sunt, ut in radice sancta Israelitarum ex Gentibus veniens fidelis insereretur oleaster, et fieret particeps pinguedinis oleae; si non sunt eloquia Dei, sed nescio cujus, ut iste blasphemat, pessimi daemonis, de quibus dicit, Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei: profecto qui haec parvulis dabat, qui haec tanquam vera praedicabat, qui credi volebat, delebat miseros, non alebat. Quod a fide atque doctrina veracium Christi Apostolorum quoniam esse scimus alienum, restat ut ipsum tanquam pestem atque hostem fidei christianae vehementissime detestemur, qui tanta excaecatur et praecipitatur amentia, ut non videat ipsum saltem Timotheum, cui putat auctoritate apostolica fuisse praeceptum, ut tanquam fabulas aniles veterem Legem Prophetasque devitet, ab eodem apostolo non fuisse fallendum, et in illa quinta perfectorum persona fuisse deputandum, ut ei non mendaciter loqueretur, dicens: Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum. Si enim Christus ex semine David fabulis anilibus praedicatur, quomodo eas jubetur iste devitare, quibus jubetur memoriter credere? Si autem Christus ex semine David veraciter praedicatur; ibi est radix in qua oleaster inseritur, nec aniles sunt fabulae, nisi praeter eas Scripturas deliramenta Judaeorum, ad eam quam vocant deuterosin pertinentia: non illa eloquia Dei quae credita sunt circumcisioni, ubi etiam carnales Judaei Christum ex semine David venturum esse didicerant, sicut interroganti Domino respondebant, quamvis eum Dominum ipsius David, non secundum carnem, sed secundum divinitatem intelligere non valerent; utrumque tamen est in illis eloquiis, et quod credebant, et quod non intelligebant, et, De fructu ventris tui ponam super sedem tuam, propter Christum ex semine David; et, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, propter Christum, Dominum etiam ipsius David.
2.2.5
Itane vero fallaciter dicebat Apostolus: Veritatem dico in Christo, non mentior, contestante mihi conscientia mea in Spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo: optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum est adoptio, et gloria, et testamenta, et Legis constitutio, et obsequium, et promissiones; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, Amen? Veritatem se dicere clamat Apostolus in capite hujusce sententiae, et hoc in Christo qui est ipsa veritas, contestante sibi conscientia sua in Spiritu sancto, eamque sententiam per Amen concludit in fine: et dicit iste, Non sunt vera quae hic Apostolus loquitur, fallit infirmos, quia non possunt capere veritatem; parvulos vanitatibus lactat, et esurientibus filiis diabolicorum mendaciorum virus infundit ut nutriat. O portentum non solum a Christianorum auribus, verum etiam a finibus christiani orbis arcendum! Haeccine adoptio, haec gloria, haec testamenta, haec Legis constitutio, hoc obsequium, hae promissiones, hi patres ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, fabulae sunt aniles? Quod jubetur praecipue tenere, qui jubetur devitare fabulas aniles, fabulae sunt aniles?
2.2.6
Sed quid mirum si tanta impietate delirat, qui Legis vult esse destructor; si quosdam idem apostolus dicit volentes esse Legis, non destructores, sed doctores, non intelligere neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant? Verum nos illud quod secutus adjunxit, adversus utrosque teneamus. Continuo quippe ne quis existimaret ideo illos non intelligere quae loquuntur, neque de quibus affirmant, quoniam legis malae volunt esse doctores: Scimus autem, inquit, quia bona Lex est, si quis ea legitime utatur. Haec sententia et illos refutat qui Lege utuntur male, et eos qui illam opinantur malam. Porro si bona est, qua dementia negatur Deus bonus, qui dedit Legem bonam? Quae potest videri sufficere damnatio his hominibus, qui Legem quam sic Apostolus laudat, anilium fabularum nomine accusant? et hoc se existimant facere ejusdem Epistolae testimonio, ubi eam sic Apostolus laudat: volentes esse Legis, non doctores, sed blasphematores, non intelligendo quae loquantur, neque de quibus affirment?
2.3.1
LIBER SECUNDUS. In quo Novi Testamenti loca, quae Legis et Prophetarum Adversarius velut eis contraria collegit, discutiuntur. CAPUT III.
2.3.1
Sed fieri non potuit, inquit, ut a Judaeorum Prophetis Salvatoris nostri annuntiaretur adventus. Cur fieri non potuit, cum dicat Apostolus, Quia credita sunt illis eloquia Dei? Sed ante Salvatoris adventum, inquit, Spiritus sanctus ac divinus non erat super terram. Hoc vanitas, non veritas loquitur. Nam quo nisi Spiritu sancto Prophetas suos Dominus implevit, de quibus in Epistolae exordio dictum est ad Romanos, quod et supra commemoravi: Paulus servus Christi Jesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelio Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem( Id. I, 1- 3). Et hoc quidem testimonium etiam iste posuit, prohibens eum ad quem scribit aliis Prophetis credere de Christo, praeter illos quos Prophetas ejus ad Romanos dicit Apostolus: quos credo non arbitratur Prophetas fuisse Judaeorum. Sed cujuslibet eos fuisse gentis opinetur, cur ibi non advertit, Quod ante promiserat per Prophetas suos? Per quoslibet enim Prophetas suos si ante promisit Evangelium de Filio suo, quid est quod iste dicit sanctum ac divinum Spiritum super terram non fuisse ante Salvatoris adventum? Et tamen isti unde potuerunt esse prophetae, annuntiantes Christum ex semine David secundum carnem, nisi cujus gentis erat ipse David, de cujus semine Christus a Prophetis Dei promissus est esse venturus?
2.3.2
Sed Lex, inquit, per Moysen data est; veritas autem a Christo Jesu est. Non ita scriptum est: sed ita, Lex per Moysen data est; gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Lex igitur data est per Moysen: facta est autem gratia per Jesum Christum, cum per ejus Spiritum charitate diffusa in cordibus nostris, fit ut quod Lex praecipit, impleatur. Quod enim per litteram jubetur, non littera, sed Spiritu impletur. Unde illud quod scriptum est, Non concupisces; per Moysen Lex est, quia jubetur: sed per Christum fit gratia, quando quod jubetur, impletur: veritas autem facta est per Christum, propter illa quae in prophetia Legis sunt promissa, quia in Christo eminent reddita.
2.3.3
Apostolus vero quod ait ad Romanos, Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent quem non audierunt? de Gentibus dixit, non de Judaeis, sicut hic somniat. Eos enim volebat refellere Doctor Gentium, qui putabant genti tantummodo Judaeorum, non etiam incircumcisis Gentibus Evangelium praedicandum. Quod volens ostendere, non ad Judaeos tantum, sed ad omnes gentes pertinere, prius posuit testimonium de propheta, Erit, omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: ac deinde cum dixisset, Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent quem non audierunt? continuo subjunxit, Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Ita refutans eos qui negabant ad incircumcisas gentes praedicatores Christi esse mittendos.
2.3.4
Illud quoque sicut imperitissimus non intelligit, quod scriptum est: Primum Apostolos, deinde Prophetas. Putat enim ante Apostolos non fuisse Prophetas, nesciens eos Prophetas illic commemoratos esse ab Apostolo, qui post Christi adventum fuerunt. Quos qui vult nosse, Actus Apostolorum legat, et illud quod ait ad Corinthios, Prophetae autem duo aut tres loquantur. Si autem non fuerunt Prophetae ante Apostolos, qui erant illi per quos Deus ante promisit Evangelium de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem? Quis erat qui dixit: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? Quis erat qui dixit: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis, virga regni tui: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis? Quomodo Deus, cujus thronus est in saeculum saeculi, ungitur a Deo, nisi Christus Jesus, qui ex ipsa unctione Christi nomen accepit? Chrisma quippe unctio est, Christus unctus est. Quis erat qui dixit, quod ipse Christus de se testatur esse praedictum: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Et hoc David in Spiritu dixisse confirmat, quem Spiritum negat iste fuisse super terram ante Domini adventum. Quid est quod ait Apostolus: Dicit autem Isaias, Erit radix Jesse, et qui exsurget regnare in gentibus, in eum gentes sperabunt? Quis erat Spiritus qui per eumdem Isaiam tanto ante praedixit: Iste peccata nostra portat, et pro nobis dolet; et nos putavimus eum esse in dolore, et in plaga, et in afflictione. Ipse vulneratus est propter peccata nostra, et infirmatus est propter iniquitates nostras: disciplina pacis nostrae super eum; et livore ejus sanati sumus: omnes quasi oves erravimus, homo in via sua erravit; et Dominus tradidit eum propter iniquitates nostras. Et ipse propter afflictionem non aperuit os: sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente mutus, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est: generationem illius quis enarrabit? quia tolletur de terra vita ejus. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem: et caetera quae contexere longum est. Ubi etiam de Ecclesia tanto ante praedictum est, quod ab Apostolo legimus commemoratum, et nunc jam videmus impletum: Laetare, sterilis quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus, Dilata locum tabernaculi tui, et aulaeorum tuorum: fige, ne parcas, protende funiculos, et clavos tuos conforta; adhuc in dextris et sinistris dilata: et semen tuum possidebit gentes, et civitates desertas habitari facies. Noli timere, quia confusa es; neque reverearis, quia exprobratum tibi est. Confusionem enim aeternam oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae memor non eris. Quia Dominus qui fecit te, Dominus sabaoth nomen ei; et qui eruit te Deus Israel, Deus omnis terrae vocabitur. Quis est qui dixit: Videbam in visu noctis, et ecce cum nubibus coeli ut filius hominis erat veniens, et usque ad vetustum dierum pervenit, et in conspectu ejus praelatus est: et ipsi datus est principatus, et honor, et regnum; et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient: potestas ejus potestas perpetua, quae non transibit, et regnum ejus non corrumpetur? Haec et alia multa atque manifesta de Christo et Ecclesia unde praedicta sunt, quae sic videmus impleta, et consonantibus evangelicis atque apostolicis Litteris etiam speramus implenda, si Spiritus Dei ante adventum Christi non fuit super terram; vel si a Prophetis Israel non est Christi praenuntiatus adventus, sicut hic desipit, qui Christum negando ante promissum, non habet unde asserat missum? Et merito, quia ipse quem praedicat, nec missus est, nec promissus: verus quippe non est, sed fictus.
2.4.1
LIBER SECUNDUS. In quo Novi Testamenti loca, quae Legis et Prophetarum Adversarius velut eis contraria collegit, discutiuntur. CAPUT IV.
2.4.1
Jam illud non miror, quod homo ineruditus de Prophetis Judaeorum existimat dictum, quod ait Apostolus, Dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta, Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri; testimonium hoc verum est: ignorans dictum esse de quodam Epimenide, qui Cretensis fuit, in cujus libris hoc invenitur; qui homo inter Prophetas Dei non invenitur, nec ad illa eloquia Dei pertinet, quae Judaeis dicit credita, qui non mentitur. Ideo non commemoravit Apostolus nomen ejus, sicut solet commemorare Prophetas Dei aliquando dicens, Sicut et David dicit; Isaias autem audet et dicit, Sicut et Osee dicit: vel tacitis eorum nominibus, cum dicit, Sicut scriptum est; et ea Scriptura intelligitur, in qua est auctoritas Dei: aut evidenter Deum dicere asserit, cum aliquod adhibet testimonium de Lege vel Prophetis Dei, quale est illud, Bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus, inquit, cura est Deo? An propter nos Scriptura dicit? ostendens utique in eadem Scriptura Deum loqui. Vel illud: Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae dicens, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Ipsam Scripturam pro Deo posuit, quia Dei est. Vel illud de Abraham, In promissione, inquit, Dei non haesitavit incredulitate, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, et plenissime credens quia quae promisit, potens est et facere. Contra quam divinam et apostolicam vocem, canis iste rabiosus oblatrans, ausus est dicere, Abraham Deo suo promittenti prolem non credidisse, ignorans illud quod ait, Si mihi centum annos habenti nascetur filius, admirantis esse gaudium, non diffidentiam dubitantis. Vel illud: Non potest excidere verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel, ii sunt Israel; neque quia sunt semen Abraham, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non ii qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen. Vel illud de Elia: Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. His atque hujusmodi attestationibus Dei boni et veri esse Scripturas illas, quas iste blasphemat, apostolica commendat auctoritas. Ubi autem etiam aliquid de auctoribus Gentium dicit Apostolus, non eos appellat Prophetas Dei, nec illarum scripturarum Deum dicit auctorem quamvis ibi aliqua vera reperiat, sicut de isto Cretensi ait, Dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta, Cretenses semper mendaces: non ergo Judaeorum proprius, sed Cretensium; quod utique ad hoc dictum est, ne Dei propheta putaretur. Et in Actibus Apostolorum cum loqueretur Atheniensibus, ait de Deo: In illo enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam secundum vos dixerunt.
2.4.2
Sed Apostolis, inquit, Dominus noster interrogantibus de Judaeorum Prophetis quid sentiri deberet, qui de adventu ejus aliquid cecinisse in praeteritum putabantur, commotus talia eos etiam nunc sentire, respondit: Dimisistis vivum qui ante vos est, et de mortuis fabulamini. Quid mirum( quandoquidem hoc testimonium de scripturis nescio quibus apocryphis protulit), si de Prophetis Dei talia confinxerunt haeretici, qui easdem litteras non accipiunt? Nam in Evangelio Dominus, quod non est apocryphum, sed in luce veritatis omnibus notum, etiam post resurrectionem discipulis in itinere comitatus, incipiens a Moyse, per omnes Prophetas, haec de se, quae facta fuerant, praedicta monstravit.
2.4.3
De ipso, inquit, iterum arguit, ubi dicit:« Multi mihi dicent in illa die: Domine, in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus. Et tunc dicam illis: Recedite a me, quoniam nunquam vos scivi, quia operati estis iniquitatem». Absit ut ista de Prophetis sanctis, in quibus erat Moyses et caeteri, Dominus dixerit: sed dictum est de iis qui post ejus Evangelium praedicatum, in ejus nomine sibi loqui videntur, nescientes quid loquantur; in quibus et iste sibi locum periturus invenit.
2.4.4
Illud quoque ait dixisse Dominum: Ego sum janua ovium: omnes alii quotquot ante me venerunt, fures sunt et latrones. Non autem ita scriptum est: sed ita, Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Venisse quippe hoc loco intelligi voluit eos qui missi non fuissent: quos arguit etiam Jeremias, dicens, Haec dicit Dominus de Prophetis qui prophetant in nomine meo, et ego non misi eos. Illi autem quos insanus iste blasphemat, a Domino missi sunt, non sponte venerunt. Quos et Dominus per parabolam quidem, sed apertissima significatione declarat, ubi dicit: Aliam parabolam audite. Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. Et agricolae apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus. Et apprehensum ejecerunt eum foras extra vineam, et occiderunt. Cum ergo venerit Dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Aiunt illi: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructus temporibus suis. Dicit illis Jesus: Nunquam legistis in Scripturis. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Quid hoc apertius? quid clarius? quid evidentius? Sed iste de illorum numero est, qui servos patrisfamilias hujus lapidaverunt. Hoc enim facit, non ictibus saxeis, sed maledictionibus duris. Nam et primitus in gente Judaeorum vineam Dei esse plantatam, missosque Prophetas ante ipsum esse Salvatoris adventum, parabola ista testatur. Et cum dicit, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus; quod regnum dicit, nisi quod sperabant, non quod acceperant, id est, vitae aeternae? Unde alibi dicit, Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me:: et alibi, Vae vobis legisperitis, qui tulistis clavem scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. Istisne molibus testimoniorum non atteritur impudens vanitas? Quis hunc audit, nisi qui Scripturas sanctas non audit, aut tam male audit quam in eas iste caecus incurrit?
2.5.1
LIBER SECUNDUS. In quo Novi Testamenti loca, quae Legis et Prophetarum Adversarius velut eis contraria collegit, discutiuntur. CAPUT V.
2.5.1
Sed ait de eis Dominus, inquit,« Parentes vestri manna manducaverunt, et mortui sunt»: docens neminem ipsorum ad Dominum pertinuisse, quibus mors dominata est. Neminem plane, sed parentum illorum quibus talia loquebatur: parentes quippe infidelium, quos nisi infideles volebat intelligi? Unde alio loco dicit, Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra Prophetarum, et ornatis monumenta justorum, et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine Prophetarum. Itaque estis testimonio vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt. Filios utique dixit imitatione sceleris, non propagine generis. Non enim quod ex illis secundum carnem nati erant, hoc eis esse poterat crimini; sed quod eis se similes infideli crudelitate monstrabant. Ideoque connectit, ac dicit: Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae? Ideo ecce ego mitto ad vos Prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex illis flagellabitis in Synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. Nempe constat, nempe manifestum est, imitando esse istos filios malorum, a quibus Prophetae sancti et justi, ab ipso Abel quem frater occidit, usque ad Zachariam quem isti occiderunt, persecutiones impiissimas et sceleratissimas pertulerunt. Nam quomodo super istos veniet illorum sanguis, qui longe ante vixerunt quam isti vel nascerentur, nisi quia unum genus, una conspersio, una massa est impiorum, imitatione sibimet connexorum? Simul etiam declaratur, in eodem populo fuisse justos atque Prophetas Dei, quorum isti, quibus haec loquitur Dominus, aedificabant sepulcra, ornabantque monumenta. Pejor ergo iste et immanior qui eos defunctos lingua maledica lacerat, quibus honorem etiam impii deferebant; et in animam suam crudeliter saeviens eos blasphemat, cum velit videri christianus, quos Prophetas et justos asserit Christus.
2.5.2
Jam vero quod adjungere voluit sanctos Patriarchas, Abraham, Isaac, et Jacob, his de quibus Dominus ait, Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt, quia et isti patres mortui sunt; utrum fraudulentus, an caecus sit potius judicandus, incertum est. Sed quodlibet eorum eligat, detestandus est. Hinc enim hoc ostendere voluit, quia Dominus commemoratis eisdem patribus, ait, Non est Deus mortuorum, sed vivorum: cum potius eos vivere dixerit. Adhibito quippe testimonio de Lege, ubi scriptum est, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; adjunxit, Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Et adjecit, Omnes enim illi vivunt: vita utique vera, qua justi vivunt, etiam quando corpore moriuntur. Sed quando haec diceret iste, si viveret?
2.5.3
In hanc sententiam vult accipi et quod ait Dominus ad Judaeos: Neque me nostis, neque Patrem meum; sed nec verbum Dei habetis in vobis manens. Quod utique contrarium non est ei quod dixit: Tulistis clavem scientiae; ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. In semetipsis enim verbum Dei non habebant, sed habebant in Litteris quas legebant. Nam si haberent in semetipsis, et ipsi intrarent, et alios intrare permitterent. Non intrare autem est non intelligere. Ecce quare nec ipsum noverant, nec ejus Patrem; quia non intelligebant quod legebant: non quia Deum et Christum non praedicaverant, quos legebant. Hoc est ergo intrare, non esse contentum superficie litterae, sed ad interiora intelligentiae pervenire.
2.5.4
Argumentatur etiam de Joanne Baptista, quia Dominus ait, In natis mulierum non exsurrexit major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, major est illo: ita velut ratiocinando, tanquam Joannes non pertineat ad regnum coelorum, et ob hoc multo minus caeteri Prophetae illius populi, quibus major est Joannes. Haec autem verba Domini duobus modis possunt rectissime intelligi. Aut enim regnum coelorum appellavit eo loco Dominus quod nondum accepimus, et in quo nondum sumus; unde et in fine dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: et quia ibi sunt sancti Angeli, quilibet in eis minor, major est utique quolibet sancto et justo, portante corpus quod corrumpitur et aggravat animam. Aut si regnum coelorum in ea sententia illic intelligi voluit, qua et in hoc tempore significatur Ecclesia, cujus filii sunt omnes ab institutione generis humani usque nunc, quotquot justi et sancti esse potuerunt; profecto se ipsum Dominus significavit, quia nascendi tempore minor erat Joanne, major autem divinitatis aeternitate et dominica potestate. Proinde secundum priorem expositionem ita distinguitur: In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, ac deinde subinfertur, major illo est. Secundum hanc autem posteriorem ita: In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista: qui autem minor est, ac deinde subinfertur, in regno coelorum major illo est. Sed uterque intellectus quam congruit veritati, tam refellendae hujus sufficit vanitati. Sive enim quilibet Angelus caeteris minor, Joanne sit major, sive hic Dominus intelligatur, Joanne praecursore suo aetate minor, majestate major, nihil inde Prophetis caeteris derogatur. Potuerunt enim esse Joanni aliqui aequales, aliqui eo minores; nullus autem major, propter sententiam Domini: omnes tamen sancti, et justi, et boni.
2.6.1
LIBER SECUNDUS. In quo Novi Testamenti loca, quae Legis et Prophetarum Adversarius velut eis contraria collegit, discutiuntur. CAPUT VI.
2.6.1
Sed Moyses, inquit, omnem spem futurae resurrectionis in hominibus exstinxit, qui mortalem esse animam pronuntiavit, qui eam esse sanguinem dixit. Deinde ratiocinando magnis viribus conatur ostendere, non esse animam sanguinem, et laborat in re manifesta, non intelligens Legem. Sic enim dictum est, Anima omnis carnis sanguis est; quomodo dictum est, Petra erat Christus: non quia hoc erat, sed quia hinc significabatur. Non autem frustra Lex animam voluit significare per sanguinem, rem scilicet invisibilem per rem visibilem; nisi quia sanguis per venas omnes ab ipso corde diffusus, in nostro corpore plus caeteris humoribus principatur; ita ut ubicumque fuerit vulnus inflictum, non humor alius, sed ipse procedat: itaque anima, quia omnibus quibus constamus invisibiliter praevalet, illo melius significatur, quod omnibus quibus constamus visibilibus praevalet.
2.6.2
Illud autem quod Apostolus ait( nam et hoc testimonium iste posuit), Caro et sanguis regnum Dei non possidebit; non facit de anima, sed de resurrectione corporis quaestionem. Verum et ista duobus modis solvitur. Aut enim carnis et sanguinis nomine corruptionem carnis et sanguinis nuncupavit, quae in resurrectione non erit: aut carnem et sanguinem, homines ad omnes illecebras saecularium voluptatum carni et sanguini deditos, qui regnum Dei non possidebunt. Totus autem iste locus apostolici sermonis, ubi scriptum est, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit, si consideretur diligentius, magis persuadebit corruptionem carnis sicut nunc est, his eum vocabulis appellare voluisse, atque ad exponendum quid diceret adjunxisse, Neque corruptio incorruptionem possidebit. Quia cum facta fuerit quae in resurrectione speratur illa mutatio, non utique remanebit ulla corruptio. Quamvis ergo et post resurrectionem Dominus dixerit discipulis suis, Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere: tamen secundum substantiam caro erit, non secundum corruptionem, quae nunc carni hoc nomen imponit. Unde ait propheta, Omnis caro fenum. Numquid enim et Domini quam levavit in coelum? Quo ergo modo appellavit Propheta carnem, ubi ait, Omnis caro fenum; dicturus utique, Fenum aruit: eo modo et Apostolus ait, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit; quia non ibi erit corruptio, qua nunc sicut fenum natura carnis arescit. Non enim alia sententia est, Neque corruptio incorruptionem possidebit: sed haec repetitio, sententiae superioris est expositio: ut quod ibi dictum est, caro et sanguis; hic intelligamus corruptionem, non substantiam carnis: et quod ibi dictum est, regnum Dei; hic intelligamus incorruptionem. Atque ita nihil aliud dictum putemus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit; quam si diceretur, Corruptio incorruptionem non possidebit: id est, corruptio carnis et sanguinis in illius regni incorruptione non erit, propter immutationem scilicet, de qua mox locutus adjunxit, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Ita corruptio quae carnis et sanguinis nomine significata est, in regni illius incorruptione non erit: quia caro quae nunc corruptibilis est, tunc mutata incorruptibilis erit.
2.6.3
Moyses autem homo Dei si animam credidisset esse mortalem, quod utique credidisset si eam sanguinem, non significationis, sed proprietatis causa esse dixisset, non alio loco diceret: Omnis qui tetigerit mortuum ab omni anima hominis, et mortuus fuerit, et non fuerit purificatus, tabernaculum Domini polluit: exteretur anima illa ex Israel; quoniam aqua aspersionis non est circumspersa super eum, immundus est, adhuc immunditia ejus in ipso est. Adhuc utique dixit, etiam post mortem, quia non est purificatus: ubi praefiguratum lavacrum regenerationis intelligit, quod nunc accipiunt qui baptizantur in Christo, quisquis audit fideliter, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit.
2.7.1
LIBER SECUNDUS. In quo Novi Testamenti loca, quae Legis et Prophetarum Adversarius velut eis contraria collegit, discutiuntur. CAPUT VII.
2.7.1
Quid autem mirum, si iste infelix a luce veritatis aversus, et ob hoc luci veritatis adversus, ea quae non intelligit in Novo Testamento, objicit Veteri Testamento? Sicut etiam illud de apostolo Paulo, ubi ait ad Corinthios: Quod si ministratio mortis, in litteris formata lapideis, facta est in gloria, ita ut non possent filii Israel intendere in faciem Moysi, propter gloriam vultus ejus, quae destruitur; quare non magis ministratio spiritus erit in gloria? Nam si ministratio damnationis gloria est, multo magis ministratio justitiae abundabit in gloria. Etenim non glorificatum est in hac parte id quod declaratum est propter excellentem claritatem. Nam si id quod destruitur, in gloria est; multo magis illud quod manet, in gloria est. Hoc modo iste posuit verba apostolica, nec a meliore interpretatione plurimum distat. Quia ergo dicta est ministratio mortis in litteris formata lapideis, hinc existimat quod morti ministraverit Moyses, id est, mortis auctori, maligno scilicet spiritui, quem mundi hujus iste opinatur auctorem: ignorans ministrationem mortis dictam Legem, secundum illud quod alibi dicit, Littera occidit, spiritus autem vivificat. Lex enim quamvis justa et sancta et bona, praevaricatoribus intulit mortem, quos Dei gratia non adjuvit ad justitiam Legis implendam. Oportebat enim ut Testamento Vetere Lex imponeretur superbis, et de suae voluntatis virtute fidentibus, quae non daret justitiam, sed juberet; ac sic morte praevaricationis impliciti, ad gratiam confugerent, non jubentem tantummodo, sed juvantem, quae Novo Testamento est revelata. Hinc putant isti divinorum eloquiorum blasphematores, malam fuisse Legem quae data est per Moysen, quia dicta est ministratio mortis in litteris figurata lapideis: non intuentes propter eos esse dictum, qui suo libero arbitrio Legem sufficere arbitrabantur, et spiritu gratiae non adjuti, rei praevaricationis sub ejusdem Legis littera tenebantur. Unde alibi dicit, Lex iram operatur: ubi enim lex non est, nec praevaricatio: hinc ostendens unde dixerit, Lex iram operatur. Neque enim ejus praevaricatio mala esset, nisi Lex ipsa bona esset.
2.7.2
Multum est et nimis longum colligere, quae in hanc sententiam beatus dicit Apostolus, Legem distinguens a gratia; eo quod sub illa elidantur elati, sub ista erigantur elisi; et quod illa in tantum bona sit ut bona jubeat, haec tantum ut bona conferat. Illa justitiae facit auditorem, ista factorem. Et ideo sub illa peccator, insuper etiam praevaricator amissa excusatione ignorantiae convictus jacet: sub ista vero et parcente et opitulante, nec qui mala est operatus exstinguitur, et ut bona operetur accenditur. Quid ergo est mirum, si illa dicta est ministratio mortis, ubi littera occidit, malum prohibendo quod fit, et bonum imperando quod non fit; ista vero dicta est ministratio spiritus, utique vivificantis, ut a praevaricationis morte surgamus, et justitiam non rei legamus in tabulis, sed liberi in cordibus et in moribus habeamus? Hoc est Testamentum Novum distans a Vetere; quia ibi vetus homo formidinis coarctatur angustiis, hic novus homo spatiatur latitudine charitatis.
2.7.3
Quod autem dictum est de ministro Veteris Testamenti Moyse, quod non poterant intendere filii Israel in faciem ejus, propter gloriam vultus ejus, signum erat quia in Lege Christum intellecturi non erant. Et ideo velamen inter faciem Moysi et ipsos positum erat, ut non intenderent, sicut scriptum est, filii Israel usque in finem. Finis autem Legis quis est? Ad hoc non ego, sed Apostolus ipse respondeat: Finis enim Legis, inquit, Christus, ad justitiam omni credenti. Finis perficiens, non interficiens. Finis quippe dicitur propter quem fiunt omnia quaecumque aliquo fiunt officio. Nam inter officium et finem hoc distat, quod officium est in eis quae facere debemus, finis propter quem facimus. Quia itaque illa omnia propter Christum fiebant, quem filii Israel in eis quae fiebant non intelligebant; hoc significabat velamen, quod eos usque in finem non sinebat intendere, id est, usque ad faciem Moysi, quae significabat Christum. Sed ideo dictum est quod evacuetur haec gloria, quia omnes umbrae significantes evacuantur, cum res quae significatur advenerit. Quemadmodum enim scientia quae nunc est, evacuabitur, sicut idem dicit apostolus, cum venerit illa quam dicit, facie ad faciem: sic et ista quae in umbris tradita erant Judaeis in Vetere Testamento, necesse fuit evacuari revelatione Testamenti Novi.
2.7.4
Nec sane omnes in illo populo non intelligebant Christum per illas umbras Testamenti Veteris figuratum: neque enim haec ipse Moyses et caeteri Prophetae non intelligebant, qui eum posteris praenuntiabant. Nam in ipsa Epistola ad Corinthios, ubi haec dicuntur, quae iste non intelligens posuit tanquam adversa et inimica Veteri Testamento, cur dicit, Habentes autem eumdem spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod et locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur? Ubi enim scriptum est, Credidi, propter quod et locutus sum? Utique in Psalmis, ad illa Dei eloquia pertinentibus, quae credita sunt Judaeis. Eumdem, inquit, spiritum fidei habentes: quid est, eumdem, nisi quem habebant etiam illi per quos haec ministrata sunt? Cur etiam in eadem Epistola de Lege testimonium posuit, cum praemisisset, Ut vestra abundantia sit ad illorum inopiam, et illorum abundantia fiat in vestram inopiam, ut fiat aequalitas; subjungens et dicens, sicut scriptum est, Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non defuit illi? Cur eis importat Legis auctoritatem, quam dicit fuisse ministrationem mortis, si eo modo intellexit, quomodo ista pestis intelligit?
2.7.5
Atque ut omnes auferantur ambages, quonam modo et Lex ministratio mortis recte dicta sit, et tamen sancta et justa et bona sit, illud recolamus quod in Epistola positum est ad Romanos. Cum enim dixisset, Ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae; quae sententia simillima est illi quam iste non intelligens posuit: continuo prospexit istos futuros verbosos atque blasphemos, qui putaturi essent ex hoc Legem fuisse reprehensam; moxque subjunxit: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine Lege enim peccatum mortuum est. Ego autem vivebam aliquando sine Lege: adveniente autem mandato, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Ecce quid est ministratio mortis; ecce quid est, Littera occidit: ecce quemadmodum Lex non est peccatum; et, mandatum erat in vitam; et, lex sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum: et tamen quia de ipso bono interficitur inobediens anima, ubi Dei non adjuvat gratia, ministratio mortis facta est Lex in Veteri Testamento propter occidentem litteram; et ministratio vitae facta est gratia in novo Testamento propter vivificantem spiritum. Quod est autem, ministratio mortis et ministratio damnationis; hoc est, Occasione accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; hoc est, Adveniente mandato peccatum revixit; hoc est, Inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem; hoc est, Occasione accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit; hoc est, Lex subintravit, ut abundaret delictum; hoc est, Lex iram operatur; hoc est, Virtus peccati Lex. Prohibitio enim peccati quod est Lex, auget profecto desiderium peccandi: quod non exstinguitur, nisi contrario desiderio recte faciendi, ubi fides per dilectionem operatur. Hoc autem non praestat littera jubens, sed spiritus juvans: non Lex ergo, sed gratia; non Vetus Testamentum in servitutem generans, quod est Agar, sed Novum in quo non sunt ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit. Et tamen Lex sancta est, et mandatum sanctum et justum et bonum. Per hoc mandatum sanctum et justum et bonum, in his qui non habent spiritum Christi operatur peccatum omnem concupiscentiam. Qualem se fuisse in Vetere Testamento etiam ipse Apostolus ostendens, Occasione, inquit, accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Per quod mandatum, nisi quod ait, Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces? Numquid malum est non concupiscere? Imo maxime bonum. Bona est ergo Lex quae hoc dicit: sed ubi non adest vivificans spiritus, haec ipsa Lex quae bonum dicit, occidit: quia peccati virtus est, cum per illam operatur omnem concupiscentiam, inflammando prohibitione; quod non exstinguitur per jubentem litteram timore poenae, sed per juvantem spiritum dilectione justitiae. Ideo ait, Peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Non enim ait, Per malum; sed, per bonum. Hic evigilent, si possunt, qui Legem Dei atque ejus ministrum Moysen caeco et furioso corde reprehendunt. Ideo quippe est ministratio mortis, quia peccatum per bonum operatum est mortem: ideo est ministratio damnationis, quia peccatum per bonum operatum est damnationem.
2.7.6
Non autem omnes qui Christiani appellantur, ad Christum transeunt: sed quibus aufertur velamen, quod in lectione Veteris Testamenti manet. Qui enim sunt in Vetere Testamento, impediente velamine nec Vetus intelligunt, nec Novum: qui autem transeunt ad Christum, remoto velamine per Novum, intelligunt et Vetus et Novum. Utinam et isti caeci oppugnatores Legis et Prophetarum, sic transeant ad Christum, ut non sint in eis in quibus obvelatum est et ipsum Evangelium. In his enim qui pereunt, esse obvelatum ait Apostolus, In quibus Deus saeculi hujus excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. Ubi miser iste Deum saeculi hujus vult intelligi malum: tanquam illi servierit Moyses in Vetere Testamento, quasi hoc Apostolus dixerit. Ubi si necesse esset intelligi Deum saeculi hujus, deum impiorum, hoc est, diabolum; quoniam omnes dii gentium daemonia, et utique multo maxime princeps daemoniorum: non mirum esset, quandoquidem quorumdam deus etiam venter est dictus: ait enim Apostolus, quorum deus venter est; nec ideo deus venter est. Ita si potest dici deus hujus saeculi diabolus, non ideo diabolus deus est; quia nec daemonia sunt dii, quamvis dii gentium sint daemonia. Potest quippe saeculum in malo intelligi: unde dicit apostolus Petrus, Eripite vos de praesenti saeculo maligno. Sed cum alter pateat intellectus, quid necesse est hic diabolum putare significatum, ac non potius Deum verum, justum et bonum, qui excaecaverit mentes infidelium saeculi hujus: ut non hic distinguatur, in quibus Deus saeculi hujus, ac deinde subinferatur, excaecavit mentes infidelium; sed ita potius, in quibus Deus, ac deinde subinferatur, saeculi hujus excaecavit mentes infidelium, hoc est infidelium saeculi hujus mentes excaecavit.
2.8.1
LIBER SECUNDUS. In quo Novi Testamenti loca, quae Legis et Prophetarum Adversarius velut eis contraria collegit, discutiuntur. CAPUT VIII.
2.8.1
Sed istis non placet ut Deus bonus mentes excaecet aliquorum. Non enim attendunt Salvatoris verba dicentis: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant; et quivident, caeci fiant. Ille igitur qui secundum apostolicam sententiam, cujus vult miseretur, et quem vult obdurat, procul dubio quem vult illuminat, et quem vult excaecat. Sed non est iniquitas apud Deum, cui dicit Ecclesia: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Illuminat ergo misericordia, excaecat judicio, utique aequissimo, etsi occultissimo. Inscrutabilia enim sunt judicia ejus. Cui tamen dicitur: Sedisti super thronum, qui judicas aequitatem.
2.8.2
Huic Deo servivit Moyses, caeterique Prophetae, quos justos sine dubio Dominus ipse testatur. Horum quippe Judaei sepulcra construebant, et monumenta ornabant, quibus dicit: Aedificatis sepulcra Prophetarum, et ornatis monumenta justorum. Sed illi omnes, etsi pro temporis dispensatione Veteris Testamenti ministrabant figuris, ad Novum tamen Testamentum, quamvis nondum revelatum, per gratiam Dei pertinebant, ad quod pertinebat Abraham. Hinc quippe isti, si remoto velamine legerent, intelligerent ita non esse inimicum Evangelium Legi quae data est per Moysen, sicut inter se non sunt inimici Abraham et ipse Moyses: quos utique et isti eumdem coluisse confitentur Deum, quamvis eum sic blasphement, ut eum Deum negent. Et tamen Apostolus promissiones, quae factae sunt Abrahae, quia Novum Testamentum significabant, sic opponit Legi per Moysen datae, ut haec duo inter se inimica videantur. Quid enim aliud ad Romanos dicit? Non enim per Legem promissio Abrahae aut semini ejus, ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui per Legem, haeredes sunt; exinanita est fides, et evacuata est promissio. Lex enim iram operatur. Ubi enim Lex non est, nec praevaricatio. Attendant quemadmodum sic disputat, veluti contra Legem, ut ex priore illa quae facta est ad Abraham promissione convincat, quod non sint haeredes ex Lege quicumque sint haeredes Dei, sed ex promissione. Itemque ad Galatas: Fratres, inquit, secundum hominem dico; tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit, aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non infirmat ad evacuandam promissionem. Si enim ex Lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Quid ergo Lex? Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissum est. Nescio utrum isti qui Legem non intelligentes criminantur, inveniant aliquid ex Evangelio vel ex apostolicis Litteris, quod ita videatur eidem Legi adversum esse atque contrarium, quemadmodum hoc videtur, quod ex promissionibus quae Abrahae factae sunt opponit Apostolus. Si ergo legem oderunt, Abraham diligant.
2.9.1
LIBER SECUNDUS. In quo Novi Testamenti loca, quae Legis et Prophetarum Adversarius velut eis contraria collegit, discutiuntur. CAPUT IX.
2.9.1
Sed nec hoc volunt. Nam et ipsi patri gentium, ad quem promissiones factas nunc in omnibus gentibus videmus impleri, crimen fornicationis objiciunt. Iste quippe procul dubio cui respondemus, ex illis se esse manifestat, de quibus praedictum est Apostolo dicente: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere. Non enim reperitur Abraham aliquo se contaminasse adulterio: quoniam non lubrico libidinis amavit ancillam; sed ab uxore accepit, quando uxor ejus fecit de jure suo quod voluit, volens habere filios de marito suo, quamvis ex utero alieno: ubi nulla omnino lasciviendi, sed sola cogitata est causa generandi. Iste autem Abrahae, etiam usque ad decrepitam senectutem, fornicationis objicit crimen, profecto quia et post mortem Sarae alteram duxit. Ubi etsi nullum intelligeretur rei abditae sacramentum, propter hoc solum id facere debuit Abraham, ne putarent haeretici adversus Apostolum, quibus etiam Tertullianus astipulator assistit, post uxoris mortem, crimen esse ducere uxorem. Sed sicut sibi iste videtur invenire in apostolicis Litteris, quae dicat contra Legem per Moysen datam, vel contra Testamentum Vetus; inveniat et aliquid adversum Abraham, quod ex evangelicis Litteris sonare videatur: omnino non inveniet. Ubicumque ille nominatur in libris Testamenti Novi, cum honore debito nominatur: ita ut Judaeis diceret ipse Dominus, Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite. Ac per hoc iste qui blasphemat Abraham, Christum profecto blasphemat, qui tale testimonium perhibet Abrahae.
2.9.2
Sed dicat, si potest, quam personam illarum quinque gerebat Apostolus, cum sic praedicaret Abraham? Si enim eis qui sine Lege fuerant, factus erat quasi esset et ipse sine Lege, illi Abraham non noverant. Ergo aliquem principem, sive Romanorum, sive Graecorum, sive aliquem philosophorum debuit invenire quem talibus praedicaret; ut eis, sicut huic placet, talem se quales ipsi erant fingendo, congrueret: non Abraham nescio quem alienigenam patrem gentis Hebraeae, longe ab eorum moribus, longe ab eorum ritibus, longe ab eorum cognationibus alienum. Si autem Judaeis tanquam Judaeus factus erat, aut eis qui sub Lege erant tanquam esset et ipse sub Lege, utquid dicebat non esse haeredes ex Lege? utquid dicebat, Lex iram operatur? utquid dicebat, Lex praevaricationis gratia posita est? quod aequo animo ferre non possent qui gloriabantur in Lege. Quod si ut infirmus loquebatur infirmis, et sic eos, ut fallacibus placet, fallendo lactabat, cur eos ab umbris veteribus, in quibus infirmi quiescebant, sic proturbabat, ut diceret: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit? Si autem in illa persona quinta perfectis sapientiam loquebatur, quales solos iste dignos putat quos non fallat Apostolus; quare a contrario vult esse ipse perfectus, ut blasphemet Abraham, quem sic perfectis laudat Apostolus, maxime in illis duobus filiis ejus, uno de ancilla, alio de libera? Si displicet illi cum Ismaele Testamentum Vetus, cum Isaac placeat Testamentum Novum.
2.9.3
An et contra Apostolum propositurus est cathedram pestilentiae, et disputaturus de qualitate figurarum, atque dicturus non eum debuisse figuras rerum honestarum de rebus turpibus ducere? Res enim turpis huic videtur, etiam cum ipsa Sara concubitus conjugalis, quam liberam matrem nostram aeternam Jerusalem significare testatur Doctor Gentium, quamvis narium rugas et frontis obducat, et crispato vultu hanc parabolam exhorreat doctor pestilentium: et multo amplius et aspernabilius, quando audit eumdem Gentium doctorem, quod scriptum est de masculo et femina, Erunt duo in carne una; addere et dicere, Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Itane vero ubi essent cognoscenda tantae rei sacramenta, id est, sacra signa, et in re pudenda, atque in eis verbis quibus verecundia debetur, cognosci non debuisse nec dici, homo iste sciebat, et beatus Apostolus nesciebat? Eat plane iste retro cum suis similibus sociis, qui dixerunt, Durus est hic sermo; quis eum potest audire? Nos autem audiamus, et intelligamus duo Testamenta in duobus filiis Abrahae, duabusque mulieribus ejus commixtione fetatis: sicut duos in carne una, Christum et Ecclesiam, istis nolentibus, sine ulla obscoenitate cognoscimus: sicut mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum, carnem suam nobis manducandam bibendumque sanguinem dantem, fideli corde atque ore suscipimus; quamvis horribilius videatur humanam carnem manducare quam perimere, et humanum sanguinem potare quam fundere: atque in omnibus sanctis Scripturis, secundum sanae fidei regulam figurate dictum vel factum si quid exponitur, de quibuslibet rebus et verbis quae sacris paginis continentur, expositio illa ducatur, non aspernanter, sed sapienter audiamus; et relinquamus istum inania garrientem, et nesciendo quid loquatur, quadam, si dici potest, imperita peritia de figurarum qualitate tractantem. Qui cum dicit rebus congruis non contrariis aliquid esse significandum, potest vanus dicere, semper Deum lucido auro, nunquam nigro atramento scribi oportere: quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Homo est enim, qui putat Apostolum, ut congrueret infirmis et imperfectis, multa falsa et improbanda dixisse, quia testimoniis quae de Lege ac Prophetis ponit, quam venerabiliter Scripturas illas accipiat per Epistolas ejus apparet. Nec cogitat tam perverso sensu posse defendi etiam illa quae in veteribus Dei Libris immundus atque impius quasi pius et mundus horrescit. Nam si ei quispiam dicat similis ejus, Ea quae te offendunt in Lege ac Prophetis falsa sunt, sed propter infirmos et imperfectos sic ea Spiritus sanctus poni voluit: quid pari suo vano contra hoc respondeat non habebit. Convincitur enim regula falsa, sed sua; nec sapientis ac docti, sed stulti, sicut ipse est, atque ineruditi manu, suo tamen gladio jugulatur.
2.10.1
LIBER SECUNDUS. In quo Novi Testamenti loca, quae Legis et Prophetarum Adversarius velut eis contraria collegit, discutiuntur. CAPUT X.
2.10.1
Post haec sane sacrilegi et vani hominis sacrilega vaniloquia, quibus me respondisse sufficienter existimo: hoc est, de initio Geneseos; de lucis fabrica; de die vel sole; de causa constituendi hominem; de peccato Adae; de fabrica hominis; de persuasu serpentis; de maledicto in homine, et de vitae arbore; de poenitentia Dei; de diluvio; de arcu in nubibus; de induratione cordis Pharaonis; de spiritu mendacii secundum Michaeam prophetam; de testimonio Isaiae prophetae, propter quod ait: Filios genui et exaltavi: quibus rursum dicit, Filii scelesti, semen pessimum: et quod item apud eum scriptum esse dixit, Ego sum Deus faciens bona et creans mala: de perditione populi, mandato Moysi, de maledicto quod turpe existimat; de Dei, quam putat, confessa crudelitate; de studio quod putat malitiae, juxta David regem; de eo quod scriptum est, Poenitet me quod constituerim Saül in regem: de spiritu Moysi, cujus Scripturas putat dixisse Apostolum fabulas aniles; de qualitate figurarum; de Abraham; de filiis Heli sacerdotis; de sacrificiis, quae putat non nisi daemonibus exhiberi; de Prophetis Dei, quos putat ante adventum Domini non fuisse; de eo quod in Lege positum est, sanguinem esse animam; de Deo cui Moyses servivit, quem putat Deum verum non fuisse; de varietate personarum, in quibus putat Apostolum locutum esse fallaciter. Quae omnia non hoc ordine persecutus sum, qui est in libro ejus; sed sicut nostrae disputationis sibimet connexa series postulavit.
2.11.1
LIBER SECUNDUS. In quo Novi Testamenti loca, quae Legis et Prophetarum Adversarius velut eis contraria collegit, discutiuntur. CAPUT XI.
2.11.1
Post haec ergo omnia titulum posuit, ita se habentem: Discretio spirituum malignitatis et bonitatis. Et coepit contrariis inter se brevibus crebrisque sententiis laudare Christum, et accusare Legis Deum, hoc modo, velut eum ad quem scribebat exhortans: Quare igitur, frater, inquit, recedentes ab iniquitate praeteriti erroris, intendamus Christum verum ac summum Deum, non hujus saeculi principem et mundi factorem, in quo nos peregrinari saepissime declaratum est. Intendamus, inquam, illum pium ac mitem, qui nos suae cognationis ostendens, mundi lumen vocavit: non illum qui secundum scripturas Judaicas terrenum nobis initium assignans, in terra nobis finem indixit. Intendamus illum qui nos fratres appellans, vigilare ac divina sapere persuasit: non illum qui nec dignoscentiae quidem sensum habere permisit. Atque hoc modo caetera multa contexuit.
2.11.2
Cui loco libri ejus ita respondendum putavi, ut etiam ego vos exhortarer: Intendamus Christum verum et summum Deum, veri et summi Dei unicum Filium, non hujus saeculi malignum principem, sed tamen mundi, hoc est, coeli terraeque factorem, qui nos tanquam peregrinos vitam temporalem in hac agere mortalitate praecepit. Intendamus, inquam, illum misericordem ac mitem, qui nos fratres suos fecit gratia, non natura. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui secundum Scripturas terrenum nobis corpus, animam vero flatu dedit, utrumque faciens, non eorum aliquid gignens. Qui nos vigilare ac divina sapere jussit et fecit. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui dignoscentiam boni ac mali ne peccando experiremur, admonuit. Qui nos ad immortalitatem vocans, coelestia nobis regna promisit. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui nos post peccatum reos, ab aeternae vitae felicitate secrevit, et terreno labore punivit. Qui nos, non sicut iste dicit, nihil ignorare, sed utilia scire praecepit: nec sicut iste sentit atque a veritate dissentit, scientiam damnavit in nobis, quae fit sapiendo justitiam, sed quae fit experiendo peccatum. Qui nos quod errore moriebamur miseratus est. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui nos morti, non ex quo sapere coepimus, quod iste ait, sed ex quo deliquimus, destinavit. Qui nos proprias facultates hortatur spernere, imo vero loco tutiore recondere: cum ipse sit, non alius, ut hic putat, qui se non tantum coelestium, verum etiam terrenorum Dominum ostendens, ea quae impii possidebant, exspoliatione plectendi, suos, quibus hoc pro tempore congruebat, auferre atque habere, sive jussit, sive permisit. Qui donat delicta conversis: cum ipse sit, non alius, ut hic putat, qui in tertiam et quartam progeniem retribuit digna perversis. Qui non omnium, sicut iste ait, sed eorum quos ante praescivit et praedestinavit, delicta dimittit. Ipse est autem, non alius, sicut hic putat, qui delicta quorumdam, ad poenalem animi dolorem terroremque majorem, etiam illorum qui ea non admiserant, non spiritualibus, sed corporalibus mortibus vindicavit, ut conditio mortalium qua fuerant post paululum morituri, etiam isto modo serviret Dei providentiae, et in usum cederet disciplinae. Qui nos non in totum irasci prohibuit, quandoquidem et ipse iratus est ubi oportuit: sed irasci et non peccare praecepit. Ipse est autem, non alius, non qui vindicandi causas, sicut iste affirmat, inquirit; sed vindicandas causas, quando ipse novit, advertit. Qui nos, ne quando juraremus, monuit: ut quoniam falli possumus, longe simus a perjurio non jurando. Ipse est autem, non alius, ut hic putat, qui suae sententiae veritatem ad incredulos increpandos, ubi opus esse judicavit, etiam jurando firmavit. Sicut autem homo jurans adhibet testem Deum, ita se ipsum Deus. Qui nos in fide verbi veri stare jussit. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, non qui voluntatem suam, sicut iste blasphemat, sed qui res quas voluit, non mutata voluntate mutavit. Qui nos viam veritatis docuit. Ipse est enim et Deus Prophetarum, qui nunquam, sicut iste calumniatur, falsis promissionibus suos decipit. Qui nos irreprehensibiles esse mandavit. Ipse est enim et Deus Prophetarum, qui nunquam, sicut iste criminatur, se ipse reprehendit, nec eum sicut hominem quidquam poenituit: sed rerum futurarum mutationem, quas se mutaturum sine ulla sui mutatione ab aeternitate praescivit, velut humana hominibus locutione praedixit. Qui nobis iram Dei metuendam et in Evangelio commendavit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui non sui animi perturbationem, sed justam severamque vindictam, irae vel indignationis nomine nuncupavit. Qui alterum ab altero non utcumque laedi, sed injuria laedi noluit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui sive per homines, sive per Angelos sanctos, etiam temporalibus corporum mortibus, quos voluit, utiliter aut multavit, aut terruit. Qui docuit ad concupiscendum non videndam esse mulierem. Ipse est enim qui et in Lege dixit, Non concupisces: nec, sicut iste criminatur, indixit septenas singulis nuptias, sed propagandi causa connubia casta permisit. Patres autem filiarum maritos non solum ipse non fecit; verum etiam ne fieret, sicut alia incesta, prohibuit. Qui nos secundum interiorem renovationem in spiritu mentis, nec masculos in se, nec feminas esse docuit; et sicut Angelos in aeternum secum futuros esse promisit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui masculum et feminam propagandi generis causa nuptiali castitate conjunxit; et secundas nuptias, quae in Novo quoque Testamento permittuntur, licitas esse monstravit. Uxores autem fratrum, sed sine filiis defunctorum, ad excitandam defuncti posteritatem, non libidinis, sed pietatis affectu, in matrimonium sibi copulare praecepit: patres vero filiarum conjugiis misceri omnino prohibuit. Qui nos super omne genus serpentum calcare spiritualiter jussit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui populo infideli ad significanda peccata, quorum veneno invisibiliter moriebantur, visibiles serpentes quibus admonerentur, immisit; et plaga emendatoria mortes animarum, mortibus corporum figuravit. Qui dixit, Date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui talia etiam Prophetarum voce mandavit. Nec sibi voluit primogenitos hominum filios immolari, sed consecrari: significans primogenitum a mortuis, in quo oportebat omnes a morte perpetua liberari. Qui corruptibilibus cibis incorruptibiles anteposuit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui sacrificia quibus non indiguit, ad significandum verum sacrificium, in umbris futurorum praecedere voluit; et disciplinae severitate mortibus corporum, longe mitioribus quam sunt aeterna supplicia gehennarum, perpetrata sacrilegia vindicavit. Qui terrenas divitias, non sicut iste dicit, damnari jussit, sed spirituales coelestesque praeposuit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui facit et divites benignissime largiendo, et pauperes justissime vel non dando, vel auferendo. Qui nos pro inimicis orare jussit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui filios parentum manibus immolari sibi, ut iste criminatur, non solum nunquam voluit, verum etiam ne id fieret, in Lege constituit. Qui sine acceptione personarum benefaciendum omnibus intimavit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui quando sine discretione aetatis aut sexus occidi homines jussit, unde scit iste vel quisquam quid eis post mortem bonae compensationis attribuit, quorum mortibus viventes aut emendavit aut terruit? Qui nos aequo animo injurias sustinere et donare praecepit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui oculum pro oculo, dentem pro dente, modum posuit poenae, ne quisquam sibi amplius putaret deberi vindictae, quam pertulisset injuriae. Et hoc ideo, quia de sapientia Dei dictum est, quod Legem et misericordiam in lingua portet. Nec per misericordiam debita debitoribus nostris scienter dimitteremus, nisi per Legem ipsa debita discerneremus. Qui in tanta potestate se humilians ad convertendos nos factus homo, cum hominibus est locutus. Ipse est enim et Deus Prophetarum, qui cum primis patribus est locutus: ideo praeter se dicens non esse alium Deum, quia etiam summa Trinitas, manente personarum discretione unus est Deus. Qui Apostolis suis ut gratis darent quae gratis acceperant, jussit: ad sustentationem tamen suam nec aliam tunicam secum ferre ideo constituit, quia secutus adjunxit, Dignus est enim operarius mercede sua; ut qui Evangelium annuntiabant, ex Evangelio viverent: Deo tamen munera offerenda esse monstravit, qui nullius indiget, et munera sumendo plus confert. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui et munera suos accipere vetat, quibus excaecantur oculi judicantium; et munera ipse, quamvis non egeat, accipit, ut pietate faciat opulentas animas offerentium. Qui sabbatis hominem curavit, ostendens jam esse tempus, ut secundum prophetiam Cantici canticorum aspiraret dies, et removerentur umbrae. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui hominem ligna sabbatis colligentem, quia nondum duorum Testamentorum tempora distinguebat, sed Legem Dei contumaci et impia mente contempserat, lapidandum esse mandavit; ejusque corporali morte( quam post paululum omni homini quis dubitet adfuturam?) sanxit timore obedientiam caeteris profuturam. Qui propter salvandos homines se venisse dixit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui justo judicio quos vult obdurat: sicut in Evangelio, Venit in judicium, non solum ut qui non vident, videant; sed etiam ut qui vident, caeci fiant. Qui mandata vitae perpetuae nobis dedit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui mandata sancta et justa et bona, superbis tamen, non de ipsius gratia, sed de sua virtute fidentibus, non quibus viverent, sed quibus morerentur, ut convincerentur dedit. Sicut Apostoli, dicente uno ipsorum, bonus odor Christi erant, et in his qui salvi fiebant, et in his qui peribant; aliis quidem odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. Qui vitiatorum salus apparuit, dans incessum claudis, linguam mutis, auditum surdis, lumen caecis. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui eadem vitia non solum misericordissime sanat, verum etiam justissime importat. Neque enim debet eum quisquam non minus impia vanitate Christo putare contrarium, et istum bonum dicere, Christum autem malum; eo quod iste in virga Aaron aridum lignum, et nulla radice subnixum, florem ferre fecit et fructum; Christus autem arborem maledicto arefecit, quia nihil in ea pomorum, quorum nondum erat tempus, invenit.
2.12.1
LIBER SECUNDUS. In quo Novi Testamenti loca, quae Legis et Prophetarum Adversarius velut eis contraria collegit, discutiuntur. CAPUT XII.
2.12.1
Dicens autem alium esse pacis et charitatis patrem, alium belli et furoris auctorem; illum volens intelligi Christum, hunc autem Legis et Prophetarum Deum: potest vanus dicere ipsum Christum sibi esse contrarium, aut duos fuisse, non unum, inter se scilicet repugnantes; alium qui dixit, Pacem do vobis; et alium qui dixit, Non veni pacem mittere in terram, sed gladium: maxime quia displicet ei res aliquas bonas malarum nominibus figurari. Quod vero alium dicit esse incestus et adulteriorum conscium, alium vero pudicae castitatis et sanctimoniae dominum: illum diabolum intelligat; Prophetarum autem Deum noverit non minus castitatis et sanctimoniae dominum esse quam Christum: quia Deus Apostolorum idem ipse et Prophetarum, priorum illis tempore, sed fide sociorum; ipse est Deus in utroque Testamento justi actus et piarum orationum, ipse est in utroque auctor religiosorum sacrificiorum.
2.12.2
Videte sane unde probare voluerit humanorum corporum vitia, non ad Deum auctorem, sed potius ad diabolum pertinere: quia Dominus ait in Evangelio, de muliere quam sanam fecit, quod eam satanas alligaverat decem et octo annos; propter quod erat incurva, nec se erigere poterat: quasi satanas, cum habeat semper cupiditatem nocendi, nocere cuiquam possit, nisi ab Omnipotente acceperit potestatem. Nam quid aliud, non solum in libro Job, quem profecto iste non accipit, sed magis in ipso Evangelio declaratum est, ubi spiritus immundi nec in porcos irent, nisi hoc illis benignus ipse Salvator petentibus, quos certe in abyssum posset relegare, concederet: rem necessariam docere nos volens, ut scilicet noverimus multo minus eos posse sua potestate nocere hominibus, qui nec pecoribus qualibuscumque potuerunt? Hanc autem potestatem Deus bonus occulta nobis justitia dare potest, injuste non potest.
2.12.3
Deinde quod de Antichristi adventu et elatione impia dixit Apostolus, vult iste ad hoc trahere, ut ipsum intelligamus Prophetarum Deum: unde potius convincitur illud Dei esse templum, ubi hominem peccati, filium interitus, extollentem se super omnem Deum, et super omne quod colitur, Apostolus sessurum esse dixit. Deus enim verus est, in cujus templo falsus ille sessurus est: ad quem pertinet etiam iste, qui sub nomine Christi, quod est nomen Dei, hoc est, christianum se videri volens, superextollitur contra Christum; seque ostendit antichristum, non unum illum majorem caeteris, sed ex his aliquem de quibus dicit Joannes evangelista, Nunc antichristi multi facti sunt. Eos enim dicebat haereticos, qui temporibus Apostolorum esse jam coeperant. Hi autem coeperunt esse post ascensionem duntaxat in coelum Domini Jesu Christi, ab illo Simone mago, quem legimus in Actibus Apostolorum baptizatum. Post hunc autem fuerunt nonnulli discipuli ejus, in eadem impietate posteriores prioribus succedentes: quorum in successione quartus exstitit Basilides, qui primus apertius ausus est dicere, Deum quem gens Judaea coluit, non fuisse verum deum. Post istos fuit quidam etiam Carpocrates, qui negavit istum visibilem mundum a summo Deo creatum, sed a quibusdam virtutibus daemoniorum: negans etiam Legem quae per Moysen data est, Deum dedisse. Cerdon postea surrexit, qui primus invenitur dixisse duos deos, unum bonum, et alterum malum, longe antequam haeresis Manichaeorum emersisset, quorum in hoc furioso deliramento error est notior. Hujus Cerdonis Marcion discipulus fuit. Apelles quoque talia docuit. Fuerunt etiam a quodam Patricio nonnulli Patriciani, vel sunt, similiter adversantes divinis veteribus Libris. Hi omnes apertissime contra Deum sentiunt Legis et Prophetarum, hoc est, Deum verum, a quo factus est mundus. De aliqua istorum haeresi est iste: nam non eum puto esse Manichaeum.
2.12.4
Sed cujuslibet sit haeretici erroris, vel ipse, vel Fabricius nescio quis, cujus se gloriatur esse discipulum, quantum ad hunc librum attinet quem misistis, satis ei puto esse responsum. Ea quippe furoris ejus dejecta sunt robora, ex quibus omnes, quas in eo volumine scripsit, blasphemiae pullularunt, impiissimis in Deum maledictis atque conviciis varia loquacitate frondentes. Quarum omnes singillatim ramos ferire, nimis longum fuit: sed radices ipsae fuerant amputandae. Si autem recenseatis quae contra Faustum manichaeum scripsimus, et contra Adimantum, qui Manichaei sectator cum ille viveret fuisse jactatur, multa reperietis quae adversus istum pariter valeant. Et fortasse si illa legerentur, vel non omnino, vel non multum necessarium fuisset haec scribere.
2.12.5
Sane post finem libri, in quo fine paucitatem hominum in suo errore commendat, quia videlicet paucorum est sapientia: quod omnibus haereticis adversariis Ecclesiae catholicae, quae per omnes terras copiosa fertilitate diffunditur, in sua cuique propria vanitate commune est; omnes enim de paucitate gloriantur, et ut seducere possint multitudinem quaerunt: post hunc ergo finem libri, rursus alterius apparet exordium, ejusdem forsitan hominis auctoris, ejusdem tamen, quod non dubitatur, erroris. Disputare autem coeperat, quod caro alium haberet fabricatorem, non Deum: unde cum perpauca dixisset, in ipso exordio coepta finita sunt. Sed utrum ipse auctor an scriptor codicis non potuerit implere quod coeperat, nescio. De hac tamen dementia hominum non considerantium quid loquantur, adversus Manichaeos multa jam scripsimus. Et in hujus ipsius operis initio idonea, quantum existimo, jacta sunt fundamenta, quibus prudens et pius lector intelligat, non ideo subtrahendam carnem operibus Dei, quod spiritus natura sit potior; nec ideo mala esse ista temporalia, quia merito eis praeponuntur aeterna; nec ideo bona terrestria detestanda, quia sunt coelestia meliora: cum Deus creaverit omnia bona, magnus in magnis, sed non parvus in parvis. Jam illud aliud quod in eodem codice scribi coeperat, Adimanti opus est, illius discipuli Manichaei, qui praenomine Addas dictus est: ubi de utroque Testamento velut inter se contraria testimonia proferuntur versipelli dolositate, velut inde ostendatur utrumque ab uno Deo esse non posse, sed alterum ab altero. Contra hoc autem malignum machinamentum jam olim scripsimus, ut paulo ante commemoravi, et ipsum opusculum nostrum habere vos credo. Quamvis quaedam sint perpauca in fine ipsius operis Adimanti, quibus non respondi: nescio quibus enim, ut fieri solet, incurrentibus, quae magis videbantur urgere, illa interrupta sic remanserunt. Sed, ut dixi, in fine perpauca sunt, quae si Dominus voluerit, quantocius explicare curabo.