Contra epistolam Parmeniani
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7460 Coeppa
1.1
LIBER PRIMUS. Occurrit criminationibus et injustis Parmeniani contra Catholicos querelis; ostenditque christianos principes pro officio ac jure suo poenas ad coercendos haereticos et schismaticos recte constituere.
1.1
CAPUT PRIMUM.-- 1. Multa quidem alias adversus Donatistas, pro viribus quas Deus praebet, partim scribendo, partim etiam tractando disserui: nunc autem quoniam incidit in manus nostras Parmeniani quondam episcopi eorum quaedam epistola, quae scribitur ad Tichonium, hominem quidem et acri ingenio praeditum, et uberi eloquio, sed tamen donatistam, cum eum arbitraretur in hoc errare, quod ille verum coactus est confiteri; placuit petentibus, imo jubentibus fratribus, ut huic eidem Parmeniani epistolae responderem, propter quaedam maxime quae de Scripturis testimonia non sicut accipienda sunt, accipit. Tichonius enim omnibus sanctarum paginarum vocibus circumtusus evigilavit, et vidit Ecclesiam Dei toto orbe diffusam, sicut de illa tanto ante per corda et ora sanctorum praevisum atque praedictum est. Quo percepto, suscepit adversus ipsos suos demonstrare et asserere, nullius hominis quamvis sceleratum et immane peccatum praescribere promissis Dei, nec id agere quorumlibet intra Ecclesiam constitutorum quamlibet impietatem, ut fides Dei de Ecclesia futura et diffundenda usque ad terminos orbis terrae, quae in promissis patrum retenta et nunc exhibita est, evacuetur. Hoc ergo Tichonius cum vehementer copioseque dissereret, et ora contradicentium multis et magnis ac manifestis sanctarum Scripturarum testimoniis oppilaret; non vidit quod consequenter videndum fuit, illos videlicet in Africa christianos pertinere ad Ecclesiam toto orbe diffusam, qui utique non istis ab ejusdem orbis communione atque unitate sejunctis, sed ipsi orbi terrarum per communionem connecterentur. Parmenianus autem caeterique Donatistae viderunt hoc esse consequens, et maluerunt suscipere obstinatissimum animum adversus apertissimam veritatem quam Tichonius asserebat, quam ea concessa superari ab Africanis Ecclesiis, quae illius unitatis quam Tichonius asserebat, communione gauderent, unde se isti separassent. Et Parmenianus quidem primo eum per epistolam velut corrigendum putavit: postea vero ex concilio eorum perhibet damnatum. Epistolae itaque Parmeniani, quam scripsit ad Tichonium, reprehendens eum, quod Ecclesiam praedicaret toto orbe diffusam, et admonens ne facere auderet, hoc opere statuimus respondere.
1.2
CAPUT II.-- 2. Illud itaque primum videamus, quale sit, quod« Gallos et Hispanos et Italos et eorum socios,» quos utique totum orbem vult intelligi,« traditoribus Africanis commercio scelerum et societate criminum» dicit« esse consimiles.» Homini enim de Scripturis sanctis proferenti tam multa et tam ingentia documenta, ipse sine documentis loquitur et vult nihil probans credi sibi; invitans eum videlicet ad imitationem sui, quia et ipse quibusdam coepiscopis suis contra tot Ecclesias per tantam latitudinem terrarum omnium constitutas, non nisi loquentibus credidit. Qua credulitate quid magis temerarium reperiri potest? Dicit enim« legatione functos quosdam,» sicut ipse asserit,« fidelissimos testes, ad easdem venisse provincias,» deinde« geminato adventu sanctissimorum,» sicut ipse dicit,« Domini sacerdotum, dilucide, plenius ac verius publicata esse» quae objiciunt; homo putans sibi magis credi debere quam Deo. Profert Tichonius divini Testamenti tonitrua, quod factum est in promissione Abrahae et in promissione Isaac et Jacob, quorum se Deum testatur dicens: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob; hoc nomen est mihi in aeternum. Et iste opponit narrationes consacerdotum suorum. Quid dictum est ad Abraham? In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quid dictum est ad Isaac? Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, pro eo quod audivit Abraham pater tuus vocem meam. Quid dictum est ad Jacob? Ego sum Deus Abrahae patris tui, et Deus Isaac, ne timeas. Terram enim supra quam tu dormis, tibi dabo et semini tuo: et erit semen tuum sicut arena terrae 2, et replebitur in mare et in africum et in aquilonem et in orientem; et benedicentur in te omnes tribus terrae, et in semine tuo. Ne autem de Judaeis dictum putent; quid sit semen Abrahae, in quo dictum est benedicendas omnes gentes, exponat Apostolus. Abrahae, inquit, dictae sunt promissiones et semini ejus: non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. In Christo ergo omnes gentes benedictionem habituras, tanta auctoritate promissum est, tanta exhibitum veritate; et contradicunt qui se christianos dici volunt! Et contra hoc quid opponunt?« Legatione,» ait,« functi quidam fidelissimi testes ad easdem provincias venerunt: dein geminato adventu sanctissimorum Domini sacerdotum, dilucide, plenius ac verius est publicatum.» Quid, quaeso te, quid per ipsos fideles testes, quos vultis Deo esse fideliores, quid publicatum est? An quia per Afros traditores semen Abrahae, quod est Christus, non est permissum pervenire usque ad omnes gentes, et ibi exaruit quo pervenerat? Dicite jam collegis vestris magis credendum esse quam Testamento Dei: et hoc dicentes, ipsum Testamentum vos a flamma conservasse gloriamini, quod lingua delere conamini.
1.1.1
Sed eligat quisque quod placet; et si contra coelestia fulgura mendacii terreni fumus aliquid praevalet, dimisso coelo evanescat in ventos. Si enim Parmenianus cathedrae suae non faveret, magis eligeret Scripturae Dei credere quam collegis suis. Deus enim dicit ad Jacob: Non relinquam te, donec faciam quae locutus sum tecum. Istos autem multo est utique credibilius, quia jam justo judicio fuerant improbati, ad sociandum communionem in illis partibus, ubi jam Deus complebat quod promiserat patribus, non esse admissos, et propterea de sanctis sacerdotibus Dei, a quibus recipi non meruerant, jactasse talia, quibus infirmos animos deceptarum a se plebium falsis rumoribus agitarent, et temere credulas mentes superbia sui nominis irretitas, ab orbis terrarum pace disrumperent. Quid hac stultitia, imo vero dementia reperitur insanius? In tot gentibus orbis terrarum et ex magna parte complevit Deus et adhuc complet, donec ad omnes omnino veniat, quod promisit, qui dixit, Non relinquam te, donec faciam quae locutus sum tecum. Et isti jam credunt nuntiantibus non impleri quae promisit Deus, et ideo ex partibus terrarum in quibus jam impletum erat, periisse Abrahae semen, quod est Christus, et evacuatas promissiones Dei, quia ipsi non sunt admissi ad eorum communionem, apud quos hoc jam retinebat orbis impletum. Et non eis dicitur, Solus Deus verax, omnis autem homo mendax: de vestro ista dicitis, Qui loquitur mendacium, de suo loquitur: vos ergo sicut homines mentimini, quia sicut homines irascimini. Non eis hoc dicitur, sed insuper creditur eis, de orbe terrarum, quem possidere jam coeperat, periisse Christum. Et qui hoc credunt, cum impudenter dicerent, Christiani sumus; audent dicere, Nos soli sumus.
1.1.2
CAPUT III.-- 4. Dicit etiam Parmenianus, hinc probari consceleratum fuisse orbem terrarum criminibus traditionis, et aliorum sacrilegiorum; quia cum multa talia fuerint tempore persecutionis admissa, nulla propterea facta est in ipsis provinciis separatio populorum. Quasi fieri non potuerit ut partim latuerint mali, neque fuerint accusati, ut possent sine ulla temeritate damnari; partim etiam fuerint proditi atque damnati, et quia rebus manifestis non arguebantur, ab Ecclesiis perturbandis dividendisque cessaverint: atque ita factum sit ut cum quidam non accusarentur, quaedam vero incerta crimina pro certa pace Deo dimitterentur; quaedam autem ita manifestata et convicta damnarentur, ut nullus damnatus posset simulata innocentia decipere populos, nequaquam unitatis vinculum rumperetur. Neque enim et in Africa fieret hoc tam immane praecisionis malum, nisi magis factio falsa fingentium, quam ratio vera convincentium praevaleret.
1.2.1
Legant qui volunt quae narret, et quibus documentis quam multa persuadeat venerabilis memoriae Milevitanus episcopus catholicae communionis Optatus, sive de Lucilla pecuniosissima tunc et factiosissima femina, quam pro Ecclesiae disciplina sanctus Caecilianus adhuc diaconus laeserat; vel de caeteris factionis ejus consortibus, sive furibus ecclesiastici argenti, sive ad episcopatum se non pervenisse dolentibus, et sibi praelatum Caecilianum insidiis quibus poterant insectantibus; sive de Numidis episcopis quos ista factio convocaverat ad perniciem Caeciliani, ut illo deposito alter eis ordinaretur. Qui venientes cum primate suo tunc Secundo Tigisitano, et aliis quibus traditionis confessa crimina Secundus ipse donaverat, veluti paci consulens, sicut ecclesiastica Gesta testantur, absentem Caecilianum sine ulla dilatione diligentioris inquisitionis, nullo responsionis loco servato, traditorem esse censuerunt: ut ei videlicet obessent absenti traditionis crimina tantummodo objecta, cum sibimetipsis praesentes confessa donaverint. Ita contra sedentem in cathedra, cui totus orbis christianus in transmarinis et longe remotis terris, et in ipsis Africanis gravioribus et adversus ejusmodi fallacias robustioribus communicaret Ecclesiis, episcopum alterum ordinaverunt, ut possent pro suo facto contradicere promissionibus Dei, ne in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes; ut eas etiam partes orbis terrarum a traditoribus Afris inquinatas dicerent, quae nec Caeciliani nomen audissent. Insuper etiam contra orbem terrarum, dicentem, Quod civibus tuis objicis, nec cognoscere potui, nec damnare incognitum debui( aut certe quomodo se haberet ejus vita, quam tamen isti de nullo crimine convicerunt, ille tanquam innocens audisset), proferunt testimonium Apostoli dicentis, Non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Parumne eis fuit tot et tantos christianos populos damnare inauditos, nisi etiam contra Apostolum ipsum ejus quidem verba, sed non ejus intellectum depromere auderent? Si enim hoc est consentire malefacientibus, esse cum eis in Ecclesia, consentiebat etiam ipse falsis fratribus, inter quos se periclitari contestabatur, et quos non caste, sed per invidiam sine charitate praedicantes Evangelium, praedicare tamen permittit. Si autem nihil est aliud consentire malefacientibus, nisi mala facta eorum approbare atque laudare; exemplo Apostoli, orbis terrarum non consentiret criminibus Afrorum, etiam si ea cognita pro pace Ecclesiae toleraret; quem tamen ea cognovisse isti non probant, etiam si vera fuisse probare potuissent.
1.2.2
CAPUT IV.-- 6. Frustra itaque dicit Parmenianus, damnatos in Africa traditores in consortium damnationis acceptos a provinciis transmarinis. Hoc enim est quod credere non debemus, ne temeritate sacrilega totum orbem terrarum in Christi unitate fundatum, ex istorum falsa criminatione damnemus, potius quam ex vera Dei promissione diligamus. Quid enim magis credendum est, quod dixit Deus, In semine tuo benedicentur omnes gentes; an quod isti dicunt, In semine traditorum Afrorum maledicuntur omnes gentes: ut plus valeat quod commisit iniquitas, quam quod pollicita est veritas? Cur ergo non potius credimus quia illi qui recepti sunt in communionem a provinciis transmarinis, aut innocentes opprimi non potuerunt a calumniatoribus, quod multis documentis probabilius persuaderi potest; aut certe eum convinci non possent, etiam si mali fuerunt, innocentes crediti, sine ulla suscipientium contaminatione suscepti sunt? Quid, quod etiam si per malos fratres, quales Apostolus in Ecclesiae unitate toleravit, quales martyr Cyprianus in Epistola de Lapsis gemit; si ergo per tales fratres etiam in judicum numero constitutos, actum esset aliqua pravitate, ut traditores excludi convincique non possent, et christianus orbis simulata eorum innocentia falleretur, nullo modo suam innocentiam perdidisset.
1.3
Quod enim de Osio dicunt Cordubensi quondam catholico episcopo, flagitandum est ut probent, non solum talem illum fuisse qualem dicunt, sed quod talis fuerit manifestum illis fuisse quibus eum communicasse asserunt. Hoc enim nisi probaverint, frustra dicunt se scisse qualis fuerit: quia nescientibus obesse non potuit, a quibus se isti innocentibus separando, propter ipsam separationis sacrilegam iniquitatem innocentes esse non possunt. Hoc enim magis credibile est( si tamen Osius ab Hispanis damnatus, a Gallis est absolutus), sic fieri potuisse, ut falsis criminationibus Hispani circumventi, et callida insidiarum fraude decepti, contra innocentem ferrent sententiam, et postea pacifice in humilitate christiana cederent sententiae collegarum, quibus illius innocentia comprobata est, ne pervicaci et animosa perversitate priores suas sententias defendendo, in sacrilegium schismatis, quod omnia scelera supergraditur, caecitate impietatis irruerent: sicut isti miseri fecerunt, et nec sero saltem toties divisi atque concisi sentiunt quod fecerunt.
1.4
Satis igitur, satisque declarant unde insanabiles facti sunt, videlicet ne sententias suas, quas in absentem Caecilianum temere protulerunt, condemnare cogerentur, si transmarino judicio, ubi a Caeciliano praesente superati sunt, consideratione veritatis et pacis acquiescerent; majorem reportaturi victoriam, si animositatem humanam saltem post judicium, quam si hominem in ipso judicio superarent. Nam illa victoria praecelsior est, et triumpho celsiore plenior, quam si non solum de homine uno victo, sed de universa subjugata civitate referatur, dicente Scriptura, Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem. Illi ergo hominem vincere cupiebant, quos ira vincebat. Et quia hominem vincere nequiverunt, et ab homine et ab ira superati sunt: ab homine, quia in judicio victi sunt; ab ira, quia nec victi quieverunt, pravissimo corde vel audientes vel legentes Apostoli sententiam dicentis, Si enim quae destruxi, haec iterum aedifico, praevaricatorem me ipsum constituo. Quae verba scilicet si tam sinistro animo ipse Apostolus intelligeret, nec christianus nec apostolus fieret, nec praedicator aedificaret Ecclesias, quas persecutor ante destruebat. Nusquam itaque isti se tam aperte indicarunt, cur nec superati corrigi voluerunt, quam cum detestantur Hispanos, quod post sententias suas aliter prolatas collegarum posteriori discussioni judicioque cesserunt. Quam enim hoc factum est de mansuetudine christiana, tam illud de contentione diabolica: et ideo non mirum quod ista humilitate pax custodita est, et illa elatione disrupta. Proinde illis recte redditur quod fecerunt: docuerunt enim talia posteros suos. Nam et Maximianistae non ob aliud trecentorum et decem collegarum suorum, a quibus Primianus, quem primo ipsi damnaverunt, innocens judicatus est, judicio cedere noluerunt, nisi pro dicta contumacia sententiam apostolicam imperitis opponendo, et dicendo, Si enim quae destruxi, haec iterum aedifico, praevaricatorem me ipsum constituo. Destruxerant enim centum collegae Primianum, et eum propterea cum trecentis rursus aedificare noluerunt. Ita cum se cavere fingunt ne hominem aedificent quem destruxerant, se ipsos malo schismatis sacrilegi destruxerunt.
1.5.1
Sed tamen si viveret Parmenianus, non auderet jam reprehendere Hispanos, et eos appellare praevaricatores qui a sententia sua in collegarum sententiam deflexerunt, ne ipse offenderet collegas suos, qui multi Primiano jam a se damnato in melius correcti ad trecentorum concilium transierunt, magis eligentes contra suas proprias venire sententias, quam contra pacem unitatis, etiam in parte Donati. Et maxime Praetextato Assuritano et Feliciano Mustitano parceret Parmenianus, qui etiam damnati a trecentis et decem coepiscopis suis, ad eosdem ipsos a quibus damnati fuerant, studio concordiae redierunt, et a suis damnatoribus eodem studio sine ullo sui honoris detrimento, pro pace suscepti sunt: nec quisquam rebaptizandos putavit, qui fuerant ab eis foris in schismate baptizati. An forte quia multum displicent Parmeniano qui corrigunt sententias suas, et eos non intelligens quos Apostolus praevaricatores vocat, detestaretur istos, quia intro redire quam foris remanere maluerunt, et adjunctis sibi nonnullis similibus sociis, etiam Parmenianistas crearet, sicut jam multa frusta de isto frusto per totam Africam facta sunt? Sic, sic necesse est ut minutatim secti concisique dispereant, qui tumorem animositatis suae catholicae pacis sanctissimo vinculo praetulerunt. Neque enim tam timenda sunt quae comminatur Parmenianus, quam intuenda quae confitetur.
1.5.2
CAPUT V.-- 10. Cum enim diceret, per Osium Hispanum adjutorium praestitum Caeciliano, ut ad eorum communionem sanctorum et illibatorum numerus cogeretur, et huic impietati fidem servorum Dei integram restitisse; ultro fassus est suos ipsos adiisse etiam Constantinum, et arbitrio ejus a judicibus episcopis causam cognitam, quibus praefuit Melchiades Romanae urbis episcopus. In quo judicio, sicut ecclesiastica Gesta testantur, quia victi sunt isti, et innocens Caecilianus inventus est, eumdem Melchiadem crimine traditionis accusant. Quod quaero quomodo cognoverint? Si enim ante judicium, non sibi praejudicare debuerunt, ut apud talem judicem causam agere inciperent, etiam ex praecepto Imperatoris quem ipsi adierant, tale subire judicium. Si autem post dictam causam prolatamque sententiam eum traditorem didicisse perhibent, usque adeo dementes sunt homines, ut contra judices apud quos victi sunt, victis litigatoribus credant? Et tamen in his omnibus( quamvis magna temeritate, Italos, Gallos, et Hispanos accusant, relictis caeteris tam multis provinciis atque gentibus, a quibus nefando sacrilegio separati sunt, quibus utique obesse non possent crimina Italorum, Hispanorum, atque Gallorum, etiam si vera dicerentur), jam caeteras terras caeco more, vel potius furore arguunt, et eis irascuntur: quia cum duae partes essent in Africa, una, inquiunt; traditorum, et altera innocentium, traditores sibi quam innocentes adjungere maluerunt. Quae una criminatio brevissime atque verissime ita refellitur, quia cum duas partes audissent esse in Africa, unam traditorum, alteram innocentium, eam innocentem esse crediderunt, quae causam suam apud vicinos ecclesiasticos judices obtinuerat. Quapropter illi semper innocentes manserunt, qui nescientes quemadmodum ista in Africa gesta sint, id tamen crediderunt quod pacifice ac religiose credere debuerunt, a quibus innocentibus separatio nullo modo innocens esse potuit.
1.5.3
CAPUT VI.-- 11. Fatetur etiam Parmenianus ad Arelatense oppidum et episcopos judices et partes ex Africa convenisse, Caecilianum scilicet atque Donatistas; ubi omnia suis credidit, cui nihil victi potuerunt nisi de judicibus conqueri: nec tamen negat rursus eos ad Constantinum venisse; et quia ibi quoque ultimo judicio superati sunt, etiam ipsum gratia corruptum esse criminatur. Quibus omnibus consideratis, qui sine studio partium judicat, eligat quibus credat; utrum judicibus sententias proferentibus, an litigatoribus contra quos prolatae sunt, litem finire nolentibus. Certe orbis terrarum judicibus credidit. Qui autem Donatistis consentiunt, eosque defendunt, fatentur se illis credere qui causam suam, qualiscumque illa fuerit, non potuerunt tamen in transmarinis tot disceptationibus obtinere, et eorum adversus judices murmura et crimina credula vanitate suscipiunt. Qua in re si innocentes se dicunt, et eos quos superatos scimus; quanto innocentiores sunt qui temere aliquid mali de ipsis judicibus credere nolunt, de quibus necesse est ut qui victi fuerant conquerantur? Non solum enim qui bonam causam perdidit, de iniquo vel tardo vel negligenti judice queritur: sed etiam qui justissime victus est, ea caecitate de innocente judice murmurat, qua caecitate cum innocente adversario litigabat. Quapropter isti non ideo scelerati sunt, quia de omnibus victis nolunt temere aliquid credere: sed ideo quia se furore schismatis praeciderunt ab eis innocentibus, qui multo rationabilius nolunt tale aliquid de ipsis judicibus credere.
1.5.4
CAPUT VII.-- 12. Existat enim aliqua illarum partium in nomine Christi nobilissima Ecclesia, ex illis septem, et si placet potissimum Philadelphia, quae de mystico nomine per linguam graecam fraternam intimat charitatem. Audiamus igitur vocem ejus, nec ejus palea loquatur, sed frumentum. Si ergo dicat istis: Quid in me arguitis, fratres? quid accusatis? Quanto intervallo secundum terrenum locum ab Africa remota sim, partim nosse, partim audire potuistis: quid ibi tunc sive traditores, sive traditorum vel accusatores vel damnatores, sive innocentium vel calumniatores vel oppressores egerint, prorsus ignoro. Sed ille Dominus noster qui emit totum mundum pretio sanguinis sui, cujus sancta commercia propheta tanto ante cecinit dicens, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea; et super vestem meam miserunt sortem: inter nos et vos non spatia constituit vacua et nuda Christianis; implevit haec omnia sanctificatione nominis sui. In ipso quippe psalmo passionis, non solum quanti, sed etiam quantum emerit declaratum est: ibi enim paulo post dicitur, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium; quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium. De causa itaque vestra tunc fortasse cogerer judicare, si vel vicina essem, vel ita remota, ut inter nos et vos non habitarent alii christiani eodem nomine signati, eadem unitate pacati. Multae interjacent patriae gentium, simul mecum emptae illius sanguine, in cujus conspectu mecum pariter adorant. Per illas ad me transiit fama de vobis; ipsae de vicinitate causam vestram examinare potuerunt: quod si non est factum, vos neglexistis; neque enim neglecti a caeteris, non usque ad nos etiam veniretis: si autem aliquid judicatum est, date veniam, non audeo vobis superatis temere credere, et judices vestros eadem temeritate damnare. Accedit huc aliud quod me plurimum moveat, quia si vos innocentes oppressi essetis, nos saltem fratres qui nihil vobis nocuimus, amaretis: cum vero nos, qui bene nobis conscii sumus causam vestram vicinis vestris recto Ecclesiae jure commissam fuisse, qui coram Deo sciunt quemadmodum judicaverint, lacerare tamen maledictis et acerbis odiis insectari, et quasi propter vos Christus apud nos haereditatem suam perdiderit, etiam rebaptizare conamini, quid boni de illa vestra causa sentire poterimus? Qui enim longe remotissimos fratres temerariis suspicionibus damnare minime dubitatis, quam juste a vicinis vestris damnati fueritis, ostenditis. Cur enim non credam recte damnari potuisse a vicino judice auditum, qui me fratrem tam longe absentem damnare non dubitat inauditum; hoc mihi objiciens maximum crimen, quoniam qui praesens esse non potui, eis ad quos causa perducta est judicibus potius, quam victis litigatoribus credidi? Quibus judicibus si non potius credidissem, etiamsi illi qui victi sunt innocentes essent, ego innocens esse non possem. Magno enim delicto implicaremur, si cum corda humana non cerneremus, necdisciplinam ecclesiasticam teneremus, cum eis nollemus judicantibus credere, ultra quos non potuit causa transire, et per quos potuit ad nos fama percurrere. Ab istis innocentibus impia te direptione discindis, et innocentem te dicis: quod utique si esses, cum videres in Scripturis sanctis messem Domini tui ante ultimam segregationem et ventilationem a zizaniis et palea non posse separari, eligeres potius fortis esse in tolerandis malis, quam impius in deserendis bonis. Cur enim Ecclesiarum per orbem longe remotarum non putamus esse istas, et quam justissimas voces, quas in Philadelphia figuravi?
1.5.5
CAPUT VIII.-- 13. Quin etiam conqueri audet Parmenianus, quod eos Constantinus ad campum, id est, ad supplicium duci jussit, qui victi apud ecclesiasticos judices, nec apud ipsum quae dicebant probare potuerunt, et adhuc in sanctae Ecclesiae praecisione sacrilego furore ferebantur: et hoc eum tanquam immaniter jussisse, Hispano Osio suggerente criminatur: suspicionibus videlicet suis, sicut semper, damnando inauditos. Quasi vero non humanius ac probabilius alius crediderit, Osio tanquam episcopo suggerente potius factum ut in leniorem coercitionem, quamvis immanissimi sceleris, id est, sacrilegi schismatis, sententiam flecteret Imperator. Quid enim isti non juste patiuntur, cum ex altissimo Dei praesidentis et ad cavendum ignem aeternum flagellis talibus admonentis judicio patiuntur, et merito criminum, et ordine potestatum? Prius enim probent se non esse haereticos vel schismaticos, tum demum de indignis poenis suis lividam emittant vocem, tum demum sese audeant cum mali aliquid patiuntur, veritatis martyres dicere. Alioquin si quisquis ab Imperatore vel a judicibus ab eo missis poenas luit, continuo martyr est, omnes carceres martyribus pleni sunt, omnes catenae judiciariae martyres trahunt, in omnibus metallis martyres aerumnosi sunt, in omnes insulas martyres deportantur, in omnibus poenalibus locis juridico gladio martyres feriuntur, ad omnes bestias martyres surriguntur, aut jussionibus judicum vivi ignibus concremantur. Si autem, sicut dicit Apostolus, Non est potestas nisi a Deo, et minister Dei est, vindex in iram ei qui male agit, nec sine causa gladium portat. Vis non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa: bonus quidquid passus fuerit, laus illi provenit ex potestate facientis; malus vero qui merito patitur iniquitatis, non deputet saevitiae potestatis.
1.6.1
Et tamen quid tale isti patiuntur, quale faciunt, nisi quia hominum multitudo non in corde cor habet, sed in oculis? Nam si sanguis exit de carne mortali, quisquis aspicit exhorrescit. Si a pace Christi praecisae animae atque separatae in haeresis vel schismatis sacrilegio moriuntur, quia non videtur, non plangitur: imo vero mors tetrior atque luctuosior, et, ut plane dixerim, verior, jure consuetudinis deridetur: cum auctores tantarum mortium publice insultant, et nec veritatis manifestandae causa sermonem nobiscum conferre dignantur: et si quid temporalis molestiae passi fuerint per certissimum atque rectissimum ordinem potestatum, cum ipsi privatis furiosorum agminibus multo graviora passim atque quotidie, nulla regia, nulla ecclesiastica lege committant; nos corporum persecutores vocant, se animarum interfectores non vocant, cum privata licentia nec corporibus parcant. Sed quia per mansuetudinem christianam multo severius oculus judicatur evulsus in lite, quam animus excaecatus in schismate, et adversum nos loquuntur, et nobiscum loquuntur, et cum eos obmutescere compellat veritas, silere non permittit iniquitas.
1.6.2
CAPUT IX.-- 15. An forte de religione fas non est ut dicat Imperator, vel quos miserit Imperator? Cur ergo ad imperatorem vestri venere legati? Cur eum fecerunt causae suae judicem, non secuturi quod ille judicaret? Sed quorsum ista dicuntur? numquidnam, etiam si obtineant non pertinere ad Imperatorem adversus eos aliquid statuere, qui prava in religione sectantur, propterea si interfecerit eos; quos punierit martyres erunt? Hoc enim modo ista haereticis omnibus vox patebit, in quos ex occulto imperio Dei, per manifestum hominum imperium multa quibus coercerentur, severissime constituta sunt; nec solum haereticis quoquo modo saltem christiano nomine dealbatis, sed etiam ipsis Paganis. Nam utique et ipsi falsa religione sunt impii, quorum simulacra everti atque confringi jussa sunt recentibus legibus, inhiberi etiam sacrificia sub terrore capitali. Si quis ergo eorum damnatus in tali crimine fuerit, martyr habendus est, quia pro superstitione quam piam religionem putabat, poenas legibus luit? Nullus certe quoquo modo christianus audet hoc dicere. Non ergo quisquis in aliqua religionis quaestione fuerit ab Imperatore punitus, martyr efficitur. Neque enim vident qui talia sentiunt, in eum locum se progredi, ut ipsos etiam daemones martyrum sibi gloriam vindicare posse contendant, quia istam patiuntur persecutionem per imperatores christianos, ut pene toto orbe terrarum eorum templa evertantur, idola comminuantur, sacrificia subtrahantur, qui eos honorant, si deprehensi fuerint, puniantur. Quod si dementissimum est dicere; non ergo ex passione certa justitia, sed ex justitia passio gloriosa est. Ideoque Dominus, ne quisquam in hac re nebulas offunderet imperitis, et in suorum damnatione meritorum laudem quaereret martyrum, non generaliter ait, Beati qui persecutionem patiuntur; sed addidit magnam differentiam, qua vera a sacrilegio pietas secernatur; ait enim, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Nullo modo autem propter justitiam, qui Christi Ecclesiam diviserunt, et cum eam simulata justitia quasi conantur ante tempus a palea separare, ac frumenta ejus falsis criminationibus insectantur, ipsi ab ea potius, tanquam levissima palea variis rumorum flatibus separati sunt. Sed inquiunt: Non haec fecimus. Videant ergo ex hac quaestione se primitus liberare debere, et tunc audere, si quid molestiarum sive poenarum a christianis imperatoribus patiuntur, vel deponere in querimoniam, aut assumere in gloriam. De qua re, id est, ipsius schismatis quaestione, si nihil aliud dicerem, ea quae superius sunt dicta sufficerent.
1.6.3
CAPUT X.-- 16. An forte dicent, etiam si convincuntur in sacrilega dissensione, ut pro ea dementia si quid passi fuerint, martyres non sint; non tamen ad imperatorum potestatem haec coercenda vel punienda pertinere debere. Qua in re quaero quid dicant: an quia de religione vitiosa vel falsa nihil curandum est talibus potestatibus? Sed multa jam etiam de Paganis diximus, et de ipsis daemonibus, quod persecutiones ab imperatoribus patiantur. An et hoc displicet? Cur ergo ipsi ubi possunt templa subvertunt, et per furores Circumcellionum talia facere aut vindicare non cessant? An justior est privata violentia, quam regia diligentia? Sed haec omitto; illud quaero, cum manifeste enumeret Apostolus opera carnis, quae sunt, inquit, fornicationes, immunditiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quid istis videatur, ut crimen idololatriae putent juste ab imperatoribus vindicari: aut si nec hoc volunt, cur in veneficos vigorem legum exerceri juste fateantur; in haereticos autem atque impias dissensiones nolint fateri, cum in iisdem iniquitatis fructibus auctoritate apostolica numerentur. An forte nec talia potestates istae humanae constitutionis permittuntur curare? Propter quid ergo gladium portat, qui dictus est minister Dei vindex in iram eis qui male agunt? Nisi forte, quemadmodum nonnulli eorum sane imperitissimi hoc intelligere solent, de honoribus ecclesiasticis dictum est, ut gladius intelligatur vindicta spiritualis, qui excommunicationem operatur: cum providentissimus Apostolus consequenti contextione lectionis satis aperiat quid loquatur. Illic quippe addidit, Propter hoc enim et tributa praestatis: ac deinde subjunxit, Reddite omnibus debita; cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui honorem, honorem; cui timorem, timorem. Hoc ergo jam restat, ut istis disputationibus suis prohibeant Christianos tributa persolvere: cum et Dominus talia sentientibus Pharisaeis, quos imitantur isti, nummo inspecto, Reddite, ait, Caesari quod Caesaris est, et Deo quod Dei est. Hi vero in utroque inobedientes atque impii, nec Deo reddunt christianum amorem, nec regibus humanum timorem: ita caeci et insani, ut cum schismaticos suos Maximianistas per potestates a catholicis imperatoribus missas de basilicis excluserint, et vi magna jussionum et auxiliorum cedere sibi compulerint, arguant Catholicam, si pro ea catholici principes tale aliquid fieri praeceperint. Ipsi vero Maximianistae antequam essent Maximianistae, id est, cum adhuc uno simul Donatistarum consortio tenerentur, quae ab eis Rogatus ille Maurus per regem barbarum Firmum, quam saeva, et quam acerba perpessus sit, recolant: et taceant, nec conqueri audeant si quid hujusmodi vel a Primianistis propter suum schisma, vel cum Primianistis propter Donatistarum, non pro religione sacra, sed pro animositate sacrilega patiuntur.
1.6.4
CAPUT XI.-- 17. Fortassis enim dicunt, graviora se perpessos a catholicis imperatoribus, quam isti fecerunt per reges barbarorum Rogatistis, vel per judices catholicorum imperatorum Maximianistis, vel etiam faciunt per furorem Circumcellionum quibuscumque possunt. Quasi vero inde quaestio sit, utrum graviora patiantur quam faciunt. Quod quidem nullo modo concesserim. Multa enim eorum saevissima numerantur, imo numerari non possunt, quae si pauciora essent vel eos in quos admittuntur minus affligerent, eo ipso essent certe graviora, quod non ab ordinatis potestatibus jubentur, sed extraordinariis furoribus admittuntur. Non enim tam multa sunt quae adversus Maximianistas per judices humanae constitutionis egerunt( in eo genere actionum ponant, si volunt, quaeque etiam ad persequendum Rogatum Maurum ab eis per Firmum barbarum gesta sunt, etsi illum, licet hostem immanissimum Romanorum, in legitimis numerent): sed haec non tam multa sunt, quam multa quotidie agunt per furiosos ebriosorum juvenum greges, quibus principes constituunt, qui primum tantummodo fustibus, nunc etiam ferro se armare coeperunt, qui Circumcellionum notissimo nomine per totam Africam vagantur, et saeva contra omnem ordinem legum potestatumque committunt: quorum scelera cum ad eos deferuntur, fingunt se ignorare tale hominum genus, vel omnino ad se non pertinere contra omnes homines ore impudentissimo affirmant: neque hanc saltem vocem totius orbis accipiunt, multo probabilius veriusque dicentis, nescire se quid in Africa gestum sit, sive a parte, sive contra partem Donati, quam scilicet in ipsa Africa Donatistarum episcopos Circumcellionum vel facta nescire, vel dicere ad se non pertinere.
1.7.1
Sed, ut dicere coeperam, hoc non quaeritur modo, utrum patiantur graviora quam faciunt: sed utrum adversus haereticos et schismaticos tale aliquid fieri liceat. Si enim dicunt non licere, cur ipsi faciunt? Si autem licere fatentur, etiam sic ostendant, quod nullo modo possunt, graviora se perpeti a catholicis imperatoribus, quam ipsi per judices eorum, vel per regem Barbarorum schismaticis suis fecerunt, vel per insaniam Circumcellionum omni generi hominum faciunt. Neque hoc mirandum est, si plus possunt principes, quam missi a principibus judices; si plus possunt Romani imperatores, quam barbari reges; et si merito graviora legibus patitur latro, quam contra leges ipse committit: unde merito constitutionibus justis graviora patiuntur Circumcellionum mancipes, quam faciunt Circumcelliones: et tamen est tanta mansuetudo Christianorum, ut poenas eorum incomparabiliter superent facinora eorum. Sed ecce damnaverunt in concilio suo Maximianistas trecenti decem episcopi donatistae. Illi autem pertinacia perversitatis suis basilicis cedere nolebant. Aditi sunt judices, concilium eorum proconsularibus Gestis inductum est. Deinde jussum est ut illi qui tanto episcoporum numero damnati sunt, oederent locis: qui facile cesserunt, non multa passi sunt; qui autem resistere tentaverunt, quemadmodum afflicti sint, quis ignorat? Sed tamen si tanta fuisset immanitas resistentium, ut ad injurias judicum perveniret, nonne multo acerbiora Romanis legibus paterentur? Sic et tunc cum post terminum causae, in qua se isti a Catholica praeciderunt, consequenter agi coepisset ut basilicas non tenerent, et tenerent imperialibus resistendo jussionibus; ita ut vis illa notissima Circumcellionum praevaleret, addendo insuper etiam, ut cum donis Ecclesiae, quos miserat Imperator, per Africam euntes, turbulentissimis et saevissimis seditionibus agitarent: tales in eos leges proferuntur, ut ne ipsas quidem basilicas quae non erant unitatis, sed a separatis atque in suo schismate constitutis fuerant fabricatae, retinere sinerentur. Qua in re jam suas injurias potestas regia vindicavit. Quid enim valent juste possidere inimici justitiae?
1.7.2
CAPUT XII.-- 19. Nec pro eis aliquid promulgasse quis invenitur, nisi apostata Julianus, cui pax et unitas christiana nimium displicebat; quandoquidem ipsa ei unde impie ceciderat religio displiceret. Cui quidem isti Donatistae, sicut judicum Gesta testantur, quibus hi quod impetraverunt allegarunt, talibus verbis supplicaverunt, ut ei fortasse mitius ad idolorum cultum quidam timore consenserint, quam eum isti furiosi laudaverunt. Dixerunt enim, quod apud eum sola justitia locum haberet. Quid ergo aliud dixisse reperiuntur, nisi christianam sanctitatem non esse justitiam, quae apud illum nullum haberet locum; aut honorem daemonum esse justitiam? Aliorum autem imperatorum leges quae vehementer adversus eos latae sunt, quis ignorat? In quibus una generalis adversus omnes qui christianos se dici volunt, et Ecclesiae catholicae non communicant, sed in suis separatim conventiculis congregantur, id continet, Ut vel ordinator clerici, vel ipse ordinatus denis libris auri mulctentur: locus vero ipse quo impia separatio congregatur, redigatur in fiscum. Sunt et aliae jussiones generales, quibus eis vel faciendi testamenta vel per donationes aliquid conferendi facultas adimitur, vel ex donationibus aut testamentis aliquid capiendi. Nam in quadam causa cum homo nobilis Imperatoribus supplicasset, quod soror ejus quae de parte Donati fuerat, cum defungeretur, nescio in quos communionis suae, et maxime in quemdam Augustinum episcopum eorum plurima contulisset, ex illa generali lege praeceptum est ut omnia fratri restituerentur: ubi etiam Circumcellionum mentio facta est, si more suo violenter obsisterent, quo genere auxiliorum et adminiculis repellerentur. Sic enim noti, sic multis praeliis probati sunt, ut de his et supplicatio Imperatori fieret, et Imperator tacere non posset.
1.7.3
CAPUT XIII.-- 20. Quae cum ita sint, cum et divinis et humanis legibus ita damnentur; tanta est tamen mansuetudo christiana, ut non solum teneant basilicas, quas jam praecisi aedificaverunt, sed nec eas omnes reddiderint unitati, quas ab exordio unitas tenuit. Et cum ipsi Maximianistas de basilicis ad partem Donati pertinentibus, per judices a catholicis imperatoribus missos instanter excluserint, tamen a multis locis quos catholica ante unitas retinebat, nec ipsorum catholicorum imperatorum legibus excluduntur. Postremo, si quid forte aliquando immoderatius in eos factum est, quod christianam excederet lenitatem, displicet omnibus frumentis messis dominicae, id est, in Christo laudabilibus Christianis, qui sive centenario, sive sexagenario, sive tricenario fructu in catholica Ecclesia toto orbe succrescunt.
1.7.4
CAPUT XIV.-- 21. Quapropter zizania vel paleam catholicae segetis nobiscum copiosissime accusent, sed nobiscum ferre patientissime non recusent. Noluit enim Dominus ante tempus eradicare zizania, et a frumentorum permixtione separare. Sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem. Et cum involucrum ejusdem similitudinis quaerentibus discipulis explicaret, non ait, Ager est Africa; sed ait, Ager est hic mundus. Per totum ergo mundum seges ista seminata est, per totum superseminata zizania, per totum crescit utrumque usque ad messem. Numquid aut Donatus fuit major messor, aut eo tempore quo se isti a terrarum orbe separarunt, tempus messis advenerat: cum idem Dominus ne alicui liceret interpretari quod vellet, apertissime dixerit, Messis autem est finis saeculi; messores autem Angeli sunt? Tales enim messores errare non possunt, ut vel frumenta pro zizaniis colligant, vel pro frumentis zizania redigant. Isti autem cum quasi zizania fugiunt, se ipsos esse zizania demonstrarunt, in manifestissimo sacrilegio contra sententiam Domini praedicantes: ut cum ille dicat, Sinite utraque crescere usque ad messem; isti per tam magnum agrum, id est, totum mundum, zizania crescere, frumenta vero diminuta, et in sola Africa remansisse contendant, Christo regi et principi nostro sacrilegam facientes injuriam. Scriptum est enim: In late gente gloria regis; in diminutione autem populi contritio principis. Sed jam tempus est, quantum existimo, ipsa testimonia Scripturarum, quae male interpretando decipiunt imperitos, diligenter attendere, et quantum Dominus donat, secundum intellectum catholicae veritatis aperire.