Contra Faustum Manichaeum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7432 Cofama
17.1
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. CAPUT PRIMUM.
17.1
FAUSTUS dixit: Cur Legem non accipitis et Prophetas, cum Christus eos non se venisse solvere dixerit, sed adimplere? Quis hoc testatur dixisse Jesum? Matthaeus. Ubi dixisse? In monte. Quibus praesentibus? Petro, Andrea, Jacobo et Joanne, quatuor his tantum: caeteros enim necdum elegerat, nec ipsum Matthaeum. Ex his ergo quatuor unus, id est Joannes, Evangelium scripsit? Ita. Alicubi hoc ipse commemorat? Nusquam. Quomodo ergo quod Joannes non testatur qui fuit in monte, Matthaeus hoc scripsit qui longo intervallo, postquam Jesus de monte descendit, secutus est eum? Ac per hoc de hoc ipso primo ambigitur, utrum Jesus tale aliquid dixerit, quia testis idoneus tacet, loquitur autem minus idoneus: ut interim permiserimus nobis injuriam fecisse Matthaeum, donec et ipsum probemus haec non scripsisse, sed alium nescio quem sub nomine ejus: quod docet et ipsa lectionis ejusdem Matthaei obliqua narratio. Quid enim dicit? Et cum transiret Jesus, vidit hominem sedentem ad telonium, nomine Matthaeum, et vocavit eum: at ille confestim surgens, secutus est eum. Et quis ergo de se ipso scribens, dicat, Vidit hominem, et vocavit eum, et secutus est eum; ac non potius dicat, Vidit me, et vocavit me, et secutus sum eum: nisi quia constat haec Matthaeum non scripsisse, sed alium nescio quem sub ejus nomine? Cum ergo ne quidem si et Matthaeus hoc scriberet, verum foret; quia praesens non erat cum Jesus haec loquebatur in monte: quanto magis credendum non erit, quia nec Matthaeus eadem scripsit, sed alius sub nominibus et Jesu et Matthaei?
17.2
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. CAPUT II.
17.2
Quid, quod etiam ex ipso sermone, quo praecipit non putare quia venerit Legem solvere, magis intelligi detur quia solverit? Neque enim nihil eo tale faciente Judaei suspicari hoc possent. Sed, Nolite, inquit, putare quia veni solvere Legem. Agedum ergo, si ei et Judaei dixissent, Quid porro autem tu tale agis, unde hoc suspicari possimus? An quia circumcisionem derides, sabbatum violas, sacrificia respuis, confundis cibos? Hoc est ergo, Nolite putare. Et quid hoc amplius, quidve manifestius fieri potuit in destructionem Legis ac Prophetarum? Aut si hoc adimplere est Legem, quid erit solvere? Quid, quod etiam Lex et Prophetae ne adimpletione quidem gaudent, adeo sibi pleni videntur et consummati, quorum auctor ac pater non minus cis adjici indignatur, quam detrahi, ut scribens in Deuteronomio dicat, Haec praecepta quae mando tibi hodie, Israel, observabis; et cave ne declines ab iisdem, neque in sinistram, neque in dexteram; nec addas quidquam eis, nec minuas: sed in iisdem perseverabis, ut benedicat te Deus tuus? Quapropter, sive adimplendi causa Jesus Legi aliquid et Prophetis adjecit, in dexteram videtur lapsus; sive dempsit ut destrueret, in sinistram; utrumque certe offendit Legis auctorem: idcircoque aut aliud aliquid significat istud, aut falsum est.
17.3
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. CAPUT III.
17.3
AUGUSTINUS respondit: O mirabilem insaniam, de Christo aliquid narranti nolle credi Matthaeo, et velle credi Manichaeo! Si Matthaeus non interfuit, cum Christus dixisset, Non veni solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere; et propterea non est ei credendum: numquid Manichaeus interfuit, aut jam vel natus fuit, cum Christus inter homines appareret? Secundum ergo hanc fidei vestrae legem, nihil ei de Christo testificanti credere debuistis. Nos autem non propterea dicimus non credendum esse Manichaeo, quia dictis factisque Christi non interfuit, et longe post natus est; sed quia de Christo contra Christi discipulos loquitur, et contra Evangelium quod illorum auctoritate firmatum est. Habemus enim Apostoli vocem, qui in Spiritu sancto tales venturos esse cernebat. Unde fidelibus dicebat: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit. Nam si nemo de Christo vera dicit, nisi qui eum praesens vidit et audivit, hodie de illo nemo vera dicit. Porro si hodie propterea de illo fidelibus ejus vera dicuntur, quia illi qui viderunt et audierunt, vel praedicando vel scribendo ea disseminaverunt; cur ex ore Joannis condiscipuli sui non posset vera Matthaeus audire de Christo, ubi ille adfuit, et ipse non adfuit, si ex libro Joannis possumus vera loqui de Christo, non solum nos tanto post nati, sed etiam post nos alii nascituri? Hinc enim non solum Matthaei, verum etiam Lucae ac Marci Evangelium, qui eosdem discipulos secuti sunt, in non imparem auctoritatem receptum est. Huc accedit, quia et ipse Dominus potuit narrare Matthaeo, quod antequam eum vocasset, cum iis egerat quos prius vocaverat. At enim hoc ipse Joannes in Evangelio suo ponere debuit, si hoc dictum a Domino audierat, qui, cum diceretur, praesens erat? Quasi fieri non potuerit ut cum omnia quae a Domino audierat, scribere non posset, inter alia quae praetermisit, et hoc praetermiserit, cum in alia scribenda esset intentus. Nonne Evangelium suum ita ipse conclusit, dicens, Et alia quidem multa fecit Jesus, quae si scriberentur singula, nec ipsum existimo capere mundum qui scriberentur libros? Hic utique ostendit se scientem multa praetermisisse. Sed si de Lege et Prophetis vos delectat Joannis auctoritas, Joanni credite attestant: Legi et Prophetis. Ipse scripsit quod Isaias viderit Christi gloriam. In ejus habetis Evangelio, unde jam paulo ante tractavimus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Undique tergiversatio vestra contunditur. Aperte dicite non vos credere Christi Evangelio: nam qui in Evangelio quod vultis creditis, quod vultis non creditis, vobis potius quam Evangelio creditis.
17.4
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. CAPUT IV.
17.4
At quam elegantem rem sibi visus est Faustus dicere, ubi propterea voluit non credi haec scripsisse Matthaeum, quia cum de sua electione diceret, non ait, Vidit me, et dixit mihi, Sequere me; sed, Vidit Matthaeum, et dixit ei, Sequere me: quod nescio utrum de errore imperitiae dixerit, an de more fallaciae. Sed non usque adeo imperitum putaverim, ut nec legerit, nec audierit, solere scriptores rerum gestarum, cum in suam personam venerint, ita se contexere, tanquam de alio narrent, quod de se narrant. Magis ergo hunc arbitror non ut imperitum, sed ut imperitis nebulam obtendere voluisse, sperantem se plures esse capturum, qui ista non nossent. Et in historia quidem rerum saecularium talis narrationis reperiuntur exempla: sed non opus est ut ex alio genere litterarum vel nostros admoneam, vel istum refellam. Ipse certe paulo ante de libris Moysi quaedam testimonia ita proferebat, ut non ea negaret scripsisse Moysen, imo et affirmaret, sed ad Christum non pertinere contenderet. Legat ergo in eisdem libris, quae de se scripsit Moyses, utrum ita scripserit, Dixi, aut, Feci hoc vel illud; et non potius, Dixit Moyses, et, Fecit Moyses: aut, Vocavit me Dominus, vel, Dixit ad me Dominus; et non potius, Vocavit Dominus Moysen, et, Dixit Dominus ad Moysen: et omnia caetera in eumdem modum. Ita ergo et Matthaeus de se tanquam de alio scripsit: quod et Joannes fecit; nam circa finem libri sui etiam ipse sic loquitur: Conversus Petrus vidit discipulum quem diligebat Jesus, qui et recumbebat in coena super pectus ejus, et dixerat Domino, Quis est qui te tradet? Numquid et hic dixit, Conversus Petrus vidit me? An forte propterea nec istum putant hoc Evangelium scripsisse? Sed paulo post dicit: Hic est discipulus qui testificatur de Jesu, et qui haec scripsit; et scimus quia verum est testimonium ejus, Numquid ait, Ego sum discipulus qui testificor de Jesu, et qui haec scripsi; et scimus quia verum est testimonium meum? Certe manifestum est hunc morem fuisse scriptorum, cum gesta narrarent. Quam multa et ipse Dominus eadem locutione de se dicit, quis enumerare sufficiat? Cum venerit, inquit, Filius hominis, putas, inveniet fidem in terra? non dixit, Cum venero, putas, inveniam? Et, Venit Filius hominis manducans et bibens: non dixit, Veni. Et, Veniet hora, et nunc est, cum mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent: non dixit, Vocem meam: et multa hujusmodi. Unde jam puto sufficere quae dicta sunt, et ad studiosos commonendos, et ad calumniosos convincendos.
17.5
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. CAPUT V.
17.5
Jam illud quam sit infirmum, quis non videt, quod ait, non eum dicere potuisse, Nolite putare quia veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere: nisi aliquid tale jam fecisset, ut in hanc suspicionem posset venire? Quasi nos negemus Judaeis non intelligentibus videri potuisse Christum destructorem Legis et Prophetarum: sed hoc ipsum est cur ille verax et veritas non potuerit de alia Lege et de aliis Prophetis dicere, quod eos non solveret, nisi de iis quos illi eum solvere suspicabantur. Quod hinc etiam satis confirmatur, quia ibi sequitur, et dicit: Amen, amen dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum, aut unus apex non transiet de Lege, donec omnia fiant. Quicumque ergo solverit unum ex mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: quicumque autem fecerit, et sic docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Pharisaeos enim cogitabat, cum ista diceret, qui solvebant Legem factis, et docebant verbis. De quibus alio loco dicit: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Propterea et hic ita sequitur: Dico enim vobis, nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum: id est, nisi vos feceritis et ita docueritis, quod illi non faciunt et sic docent, non intrabitis in regnum coelorum. Quam ergo Legem docebant Pharisaei et non faciebant, ipsam dicit Christus non se venisse solvere, sed adimplere: quia ipsa pertinet ad cathedram Moysi, in qua sedentes Pharisaei, et dicentes nec facientes, audiendi sunt, non imitandi.
17.6
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. CAPUT VI.
17.6
Nec intelligit Faustus, aut forte se fingit non intelligere, quid sit implere Legem; cum hoc de verborum adjectione putat accipiendum, quia scriptum est, ne quid addatur Scripturae Dei, vel detrahatur: unde dicit non debuisse adimpleri, quod ita perfectum commendatur, ut nihil addendum minuendumque sit. Nesciunt ergo isti quomodo adimpleat Legem, qui sic vivit ut Lex praecepit. Plenitudo enim Legis charitas, sicut dicit Apostolus. Istam charitatem Dominus et exhibere et donare dignatus est, mittendo fidelibus suis Spiritum sanctum. Unde item dicit idem apostolus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Et ipse Dominus: In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si vos invicem diligatis.. Impletur ergo Lex, vel cum fiunt quae ibi praecepta sunt, vel cum exhibentur quae ibi prophetata sunt. Lex enim per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Ipsa Lex cum impleta est, gratia et veritas facta est. Gratia pertinet ad charitatis plenitudinem, veritas ad prophetiarum impletionem. Et quia utrumque per Christum, ideo non venit solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere: non ut Legi adderentur quae deerant, sed ut fierent quae scripta erant: quod ipsa ejus verba testantur. Non enim ait, Iota unum, aut unus apex non transiet a Lege, donec addantur quae desunt; sed, donec omnia fiant.