Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Faustum Manichaeum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7432 Cofama
1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM.
1.1
Faustus quidam fuit, gente Afer, civitate Milevitanus, eloquio suavis, ingenio callidus, secta manichaeus, ac per hoc nefando errore perversus. Noveram ipse hominem, quemadmodum eum commemoravi in libris Confessionum mearum. Hic quoddam volumen edidit adversus rectam christianam fidem, et catholicam veritatem. Quod cum venisset in manus nostras, lectumque esset a fratribus; desideraverunt, et jure charitatis per quam eis servimus flagitaverunt, ut ei responderemus. Hoc aggrediar nunc in nomine atque adjutorio Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, ut omnes qui haec legent, intelligant quam nihil sit acutum ingenium et lingua expolita, nisi a Domino gressus hominis dirigantur. Quod multis etiam tardioribus et invalidioribus occulta aequitate divinae misericordiae praestitum est, cum multi acerrimi et facundissimi, deserti adjutorio Dei, ad hoc velociter et pertinaciter currerent, ut a veritatis via longius aberrarent. Commodum autem arbitror, sub ejus nomine verba ejus ponere, et sub meo responsionem meam.
1.2
LIBER PRIMUS. CAPUT II.
1.2
FAUSTUS dixit: Satis superque in lucem jam traductis erroribus, ac Judaicae superstitionis simul et semichristianorum abunde detecta fallacia, a doctissimo scilicet et solo nobis post beatum patrem nostrum Manichaeum studendo Adimanto; non ab re visum est, fratres charissimi, haec quoque brevia vobis et concinna responsa, propter callidas et astutas conferentium nobiscum propositiones, scribere, quo cum iidem vos ex more parentis sui serpentis captiosis circumvenire quaestiunculis voluerint, et ipsi ad respondendum vigilanter eis sitis instructi. Ita enim fiet ut ad ea ipsa quae proposuerint religati, ulterius huc atque illuc vagari non possint. Ac ne profusa confusave oratione legentium inundarentur ingenia, tam breviter quam distincte ex adverso sibi, ipsorum atque nostrorum verba constitui.
1.3
LIBER PRIMUS. CAPUT III.
1.3
AUGUSTINUS respondit: Tu semichristianos cavendos putas, quod nos esse dicis: nos autem pseudochristianos cavemus, quod vos esse ostendimus. Nam quod semis est, ex quadam parte imperfectum, ex nulla tamen falsum est. Quid ergo? si aliquid deest fidei eorum quos circumvenire conamini, numquid ideo id quod eis adest destruendum, ac non potius id quod deest astruendum est? Sicut ad quosdam imperfectos loquens Apostolus ait: Gaudens et videns vestram conversationem, et id quod deest fidei vestrae in Christo. Cernebat utique quamdam fabricam spiritualem, sicut alibi dicit, Dei aedificatio estis: et in ea cernebat utrumque; et unde gauderet, et unde satageret. Gaudebat ex eo quod jam aedificatum videbat; satagebat ex eo quod usque ad culmen perfectionis adhuc aedificandum esse sentiebat. Itaque nos revera catholicos nondum perfectos, sed quodam modo, ut dixisti, semichristianos quos fallatis et seducatis vestra perversitate, insectamini. Sed si qui adhuc etiam tales sunt, si vos pseudochristianos esse intellexerint, quamvis captiosis quaestionum vestrarum propositionibus, propter id quod eorum fidei deest, respondere non possint; non tamen sequendos, sed devitandos vos esse cognoscunt. Sicut ergo vestra intentio est semichristianos quos decipiatis inquirere, sic nostra intentio est pseudochristianos vos ostendere: ut non solum christiani peritiores vos convincendo prodant, sed et imperitiores vos cavendo proficiant. Cur autem serpentem patrem nostrum dixisti? An excidit tibi quemadmodum soleatis vituperare Deum qui homini praeceptum in paradiso dedit, et laudare serpentem quod ei per suum consilium oculos aperuit? Puto justum esse ut serpentem illum diabolum a vobis laudatum, tu potius agnoscas parentem tuum. Nam ille te filium etiam modo vituperatus agnoscit.

Intertext edge

Open linked passage

Note