Contra Faustum Manichaeum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7432 Cofama
27.1
LIBER VIGESIMUS SEPTIMUS. CAPUT PRIMUM.
27.1
FAUSTUS dixit: Si natus non est Jesus, nec passus est: si autem passus est, ergo et natus est. Non vobis expedit, mihi credite, in his rebus consequentiam quaerere naturae; alioquin infirmabitur omnis vestra fides. Nam et vos Jesum ex virgine natum sine viri coitu creditis, et si ex consequentibus priora probanda sunt, erit hoc falsum. Poterit enim et vobis responderi in hunc modum, quia si natus est ex femina Jesus, ergo et seminatus ex viro est: si vero seminatus ex viro non est, ergo nec natus ex femina est. Potuit autem, ut vos creditis, nasci non satus: quare ergo non potuerit et pati non partus?
27.2
LIBER VIGESIMUS SEPTIMUS. CAPUT II.
27.2
AUGUSTINUS respondit: Nemo tibi proponit quod tibi proponis, nisi imperitus quem decipis, non instructus a quo convinceris. Nam Jesus et nasci potuit non satus, et pati non partus: sed unum horum voluit, alterum noluit. Nasci enim non satus voluit, pati autem non partus noluit: quia partus est passus. Dicis mihi: Unde scis? Quia hoc in Evangelio veritatis lego. Si autem tibi dicam, Unde scis ista quae dicis? Manichaei mihi opponis auctoritatem, et dicis esse in Evangelio falsitatem. Ego autem Manichaeo ista dicenti non crederem, nec si non mihi Christum mentitum esse laudaret. Quod quidem in Christo non invenit, sed quid ipse diligat prodit.