Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Faustum Manichaeum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7432 Cofama
7.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT PRIMUM.
7.1
FAUSTUS dixit: Quare non credis in genealogiam Jesu? Multae quidem sunt causae, sed palmaris illa, quia nec ipse ore suo usquam se fatetur patrem habere, aut genus in terra: sed e contra, quia non sit de hoc mundo, quia a Patre Deo processerit, quia descenderit de coelo, quia non sibi sint mater et fratres, nisi qui fecerint voluntatem Patris sui, qui in coelis est. Ad haec, illi ipsi qui has ei genealogias ascribunt, non eum ante nativitatem cognovisse videntur: sed neque statim ut natus est, quo crederentur ea scripsisse, quae erga eum oculis suis viderint gesta; sed juveni jam et maturo conjuncti sunt ei, id est, annorum ferme triginta: siquidem et aetas ascribi divinis potest sine blasphemia. Quare cum in omni testimonio veritatis hoc semper quaeri soleat, utrumne quis audieret, an viderit; isti vero nec audisse se fateantur ab ipso generationis hunc ordinem, aut quia omnino sit natus; nec vidisse oculis, quia longo post tempore, id est, post Baptismum cognoverint eum: mihi et omni recte judicanti, tam stultum videtur hoc credere, quam si quis caecum et surdum testem in judicium vocet.
7.2
LIBER SEPTIMUS. CAPUT II.
7.2
AUGUSTINUS respondit: Quam dicit palmarem causam, cur non accipiat genealogiam Jesu Christi, ibi apertissime victus ostenditur, legentibus quae supra diximus de Filio hominis, quod tam crebro se Christus esse testatur, et de Filio Dei, quomodo idem ipse sit et filius hominis; quomodo secundum divinitatem non habeat genus in terra, secundum carnem autem sit ex semine David, sicut apostolica doctrina testatur. Unde oportet eum credi et intelligi, et a Patre exisse, et de coelo venisse, et hic tamen Verbum carnem factum inter homines habitasse. Quod si propterea putant eum non habuisse in terra matrem vel genus, quia dixit, Quae mihi mater, vel qui fratres? superest ut etiam discipulos ejus, quibus hoc exemplum in se ipso praebuit, ut terreni generis necessitudinem propter regnum coelorum contemnerent, affirment non habuisse patres, quia dixit eis, Ne vobis dicatis patrem in terra; unus enim est Pater vester Deus. Quod ergo istos de patribus docuit, hoc ipse de matre et fratribus prior fecit: sicut et alia multa, in quibus se nobis, ut eum imitaremur, praebere, et, ut sequeremur, praeire dignatus est. Quapropter iste qui in eo quod putat, palmare sic vincitur, quam jaceat et involvatur in caeteris animadvertendum est. Quippe qui propterea dicit non credendum esse Apostolis, qui ejus non solum divinam, sed etiam humanam nativitatem annuntiaverunt, quia postea juveni adhaeserunt, et nec viderunt eum natum, nec se hoc ab illo audisse dixerunt. Cur ergo credunt Joanni dicenti, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, et caetera quae illis quamvis non intelligentibus tamen placent? Dicant ubi hoc Joannes viderit, aut ubi se hoc ab ipso Domino audisse dixerit. Quidquid enim dixerint, unde hoc Joannes scire potuerit, inde credimus etiam omnes annuntiatores nativitatis Christi, id quod annuntiaverunt scire potuisse. Deinde quaero, unde credant dixisse Dominum, Quae mihi mater, aut qui fratres? Si quia hoc Evangelista narravit, cur ei non credunt et illud, Quia mater ejus et fratres quaerebant eum? Si autem hoc mentitus est quod nolunt credere, quomodo ei credunt Christum dixisse quod nolunt intelligere? Deinde si Christum natum, quia jam juveni adhaeserat, non potuit nosse Matthaeus, unde potuit Christum non natum, post tot annos natus nosse Manichaeus? Dicturi sunt: Spiritus sanctus hoc sciebat qui erat in Manichaeo. Ille sane si Spiritus sanctus esset, vera dixisset. Sed cur non potius de Christo discipulis ejus, qui etiam corporaliter ei adhaeserunt, credimus; qui non solum per Spiritum sanctum ab ipso impertitum scire potuerunt, si quid lateret in rebus humanis, sed tam recenti et praesenti memoria, etiam solo humano sensu, genus Christi secundum carnem et totam originem collegerunt? Et tamen caeci et surdi testes dicuntur Apostoli. Utinam tu non tantum caecus et surdus fuisses, ne tam vana et sacrilega disceres; sed etiam mutus, ne talia diceres!

Intertext edge

Open linked passage

Note