Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Faustum Manichaeum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7432 Cofama
8.1
LIBER OCTAVUS. CAPUT PRIMUM.
8.1
FAUSTUS dixit: Quare non accipis Testamentum Vetus? Quia jam praeventus sum Novo: veteri autem et novo non convenit, ut Scriptura testatur. Nam, Pannum, inquit, novum nemo assuit vestimento veteri, alioquin major scissura fiet. Quia ergo majorem, sicuti vos, scissuram facere caveo, Christianam novitatem Hebraicae vetustati non misceo. Quis enim non etiam sordidum judicet, novis vestibus indutis, non donare inferioribus vetera? Quapropter, ego etiamsi natus essem Judaeus, ut fuerunt Apostoli, dignum tamen erat me, Novo accepto Testamento, Vetus repudiare, ut fecerunt ipsi. Nunc vero et naturae beneficio consecutus ut sub servitutis jugo non nascerer, et Christo mihi protinus occurrente cum pleno munere libertatis; quam miser et stultus et insuper ingratus ero, si me ultra addixero servituti? Quippe Paulus inde Galatas arguit, quod in circumcisionem relabentes, ad infirma repedarent et egena elementa, quibus denuo servire vellent. Quomodo ergo id ego admittam, in quo alium videam reprehendi? Turpe est redire in servitutem, sed turpius ire.
8.2
LIBER OCTAVUS. CAPUT II.
8.2
AUGUSTINUS respondit: Jam quidem satis superius ostendimus, quare et quomodo teneamus auctoritatem Veteris Testamenti, non ad Judaicae servitutis imitationem, sed ad Christianae libertatis testificationem. Neque enim mea, sed Apostoli vox est, Quia omnia haec in figura contingebant illis; scripta autem sunt propter nos, in quos finis saeculorum obvenit. Quapropter non in servitute facimus quae jussa sunt ad nos praenuntiandos, sed in libertate legimus quae scripta sunt ad nos confirmandos. Quis itaque jam non intelligat, unde Galatas revocat Apostolus, non religiose Scripturam circumcisionis legentes, sed jam superstitiose circumcidi volentes? Unde non pannum novum vestimento veteri assuimus; sed erudimur in regno coelorum, ad similitudinem illius patrisfamilias, quem commemorat Dominus proferentem de thesauro suo nova et vetera. Ille autem assuit pannum novum vestimento veteri, qui continentiam vult habere spiritualem, et nondum deposuit spem carnalem. Nam legite diligenter, et videte de jejunio Dominum interrogatum, respondisse, Nemo assuit pannum novum vestimento veteri. Adhuc enim discipuli Dominum carnaliter diligebant, quandoquidem etiam ne occisum amitterent, formidabant. Unde Petrum revocantem se a passione, satanam appellat, quod non saperet quae Dei sunt, sed quae hominum. Proinde attendite in illa phantasia vestra de regno Dei, unde istam lucem solis carni conspicuam tanquam ad exemplum vobis propositam diligitis et adoratis, quam carnalem spem geratis: et invenietis jejunia vestra quomodo prudentiae carnis, tanquam vestimento veteri assuantur. Verumtamen cum pannus novus vestimento veteri non conveniat, unde potuerunt principibus tenebrarum membra Dei vestri, non adjuncta atque consuta, sed, quod est vehementius, commixta et concreta cohaerere? An utrumque vetus est, quia utrumque falsum, et utrumque de prudentia carnis est? Nisi forte inde vultis probare unum fuisse novum, alterum vetus, quia major scissura facta est; ut miserabilis pannus de regno lucis abscinderetur, et globo tenebrarum aeterna poena configeretur. Et tamen argute sibi videtur velut acu linguae divinarum Scripturarum firmamenta compungere, talium fabularum sordibus sartor, aut mendicus indutor.

Intertext edge

Open linked passage

Note