Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Litteras Petiliani
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7459 Colipe
1.1
LIBER PRIMUS. Scriptus forma epistolae ad Catholicos directae, in qua primae partes epistolae Petiliani, quam ipse ad suos scripserat, refelluntur.
1.1
Dilectissimis fratribus ad nostrae dispensationis curam pertinentibus, AUGUSTINUS, In Domino salutem.
1.2
CAPUT PRIMUM.-- 1. Nostis nos saepe voluisse Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem in notitiam manifestam, non tam ex nostro, quam ex ipsorum ore producere, atque convincere: unde factum est ut ad nonnullos etiam primates eorum litteras daremus, non quidem communicatorias, quibus se jam in praeteritum indignos a catholica Ecclesia dissentiendo fecerunt; nec tamen contumeliosas, sed pacificas: ut nobiscum quaestione discussa, quae illos ab orbis terrarum sancta communione disrupit, considerata veritate corrigi vellent; nec majorum suorum animosam perversitatem pertinacia stultiore defenderent, sed ad fructum charitatis radici catholicae redderentur. Sed quoniam scriptum est, Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus; ita illi respuerunt litteras meas, sicut ipsam pacem, cui per eas consulebatur, oderunt. Nunc vero cum essem in ecclesia Constantiniensi, Absentio praesente, et collega meo Fortunato ejus episcopo, obtulerunt mihi fratres epistolam, quam ad suos presbyteros ejusdem schismatis episcopum dedisse dicebant, sicut earumdem quoque litterarum praetendebat inscriptio. Quam cum legissem, ita miratus sum quod primis verbis suis totam partis suae communionem radicitus amputavit, ut nollem credere illius hominis esse litteras, quem solet fama praedicare, quod inter eos doctrina atque facundia maxime excellat. Sed quia me legente aderant quidam qui ejus sermonis cultum ornatumque cognoscerent, mihi persuadere coeperunt, omnino ejus esse illud eloquium. Ego tamen cujuslibet esset, refellendum putavi, ne quisquis ea scripsit, aliquid sibi apud imperitos adversus Catholicam scripsisse videretur.
1.1.1
Hoc ergo ille primum in epistola sua posuit dicens, quod eis objiciamus bis Baptisma, qui sub nomine Baptismi animas nostras reo lavacro polluimus. Quid autem prodest omnia ejus contumeliosa verba retexere? Nam quoniam aliud est documenta firmare, aliud maledicta refellendo tractare; illud potius attendamus, quo pacto demonstrare voluerit, nos Baptismum non habere, et ideo se non repetere quod jam erat, sed dare quod non erat. Ait enim: Conscientia namque dantis attenditur, qui abluat accipientis? Quid, si lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere conscientiam, si, quemadmodum dicit, conscientia dantis attenditur, qui abluat accipientis? Si enim dixerit ad accipientem non pertinere quidquid mali latuerit in conscientia dantis, ad hoc valebit fortasse illa ignorantia, ut de conscientia baptizatoris sui non possit nesciens maculari. Sufficiat ergo ut alterius conscientia maculosa cum ignoratur, non maculet: numquid autem etiam abluere potest?
1.1.2
CAPUT II.-- 3. Unde igitur abluendus est qui accipit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat? Praesertim cum addat, et dicat, Nam qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Ecce stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus est, perfidiam ejus ignorat: quid eum accepturum esse arbitraris? utrum fidem, an reatum? Si dixeris fidem; concedes posse fieri ut a perfido quisque fidem percipiat, non reatum; et falsum erit illud quod dictum est, Qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Invenimus enim fieri posse ut etiam a perfido fidem quis percipiat, si perfidiam dantis ignoret. Non enim ait, Qui fidem a perfido manifesto vel cognito sumpserit: sed, Qui fidem, inquit, a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum; quod utique falsum est, quando quis a latente perfido baptizatur. Si autem dixerit, Etiam cum baptizator perfidus latet, non ab eo fidem percipit, sed reatum: rebaptizent ergo illos quos ab eis baptizatos esse constiterit, qui diu apud ipsos conscelerati latuerunt, et postea proditi convictique damnati sunt.
1.1.3
CAPUT III. Eo quippe tempore quo latebant, quoscumque baptizaverunt, non eis potuerunt fidem tradere, sed reatum; si quisquis fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Ergo baptizentur a bonis, ut possint fidem percipere, non reatum.
1.2.1
Sed quomodo et de istis securi erunt, si conscientia dantis attenditur, quae latet oculos accepturi? Ita secundum eorum sententiam fit salus illa spiritualis incerta, dum contra Scripturas sanctas, quae dicunt, Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine; et, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine: spem baptizandorum auferunt a Domino Deo, et in homine ponendam esse persuadent. Unde fit omnino ut non incerta, sed prorsus nulla sit salus: quia, Domini est salus; et, Vana salus hominis. Itaque quisquis in homine spem posuerit, etiam quem justum et innocentem novit, maledictus est. Unde et apostolus Paulus eos qui dicebant se Pauli esse, objurgat, et dicit: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis?
1.2.2
CAPUT IV.-- 5. Quapropter, si errabant illi, et nisi corrigerentur, perirent, qui volebant esse Pauli; quae tandem spes eorum est, qui quaerunt esse Donati? Id enim agunt isti, ut origo, radix, et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur. Ita fit ut, quoniam plerumque qualis sit baptizator incertum est, incerta origine, incerta radice, incerto capite, spes etiam omnis incerta sit. Et cum fieri possit, ita esse conscientiam dantis, ut scelerata atque maculosa sit, et hoc ignoret accipiens; consequenter fit ut scelerata origine, scelerata radice, scelerato capite, spes quoque baptizati vana et inanis existat. Quippe cum iste in epistola sua ponat, et dicat, Omnis enim res origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est. Cumque originem et radicem et caput baptizati, hominem a quo baptizatur, velit intelligi; quid prodest misero baptizato, quod ignorat quam malus sit baptizator ejus? Ignorat enim se malum habere caput, aut omnino se esse sine capite. Tamen quae spes est illi, cui sive scienti, sive nescienti, caput pessimum aut nullum est? Numquid ipsa ignorantia fit ei caput, cui suus baptizator vel malum caput vel nullum est? At hoc quisquis putaverit, vere sine capite est.
1.2.3
CAPUT V.-- 6. Nos ergo quaerimus, quia dixit iste, Qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum; statimque connexuit, dicens, Omnis enim res origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est: quaerimus itaque nos, cum ille baptizator perfidus latet, si tunc ille quem baptizat, fidem percipit, non reatum: si tunc ei non est baptizator ejus origo et radix et caput, quis est a quo accipit fidem? ubi est origo de qua oritur? ubi radix unde germinat? ubi caput unde incipit? An forte cum baptizantem perfidum ille qui baptizatur ignorat, tunc Christus dat fidem, tunc Christus est origo et radix et caput? O humana temeritas et superbia! cur non sinis potius ut semper Christus det fidem, christianum dando facturus? Cur non sinis ut semper sit Christus origo christiani, in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput? Neque enim etiam cum per sanctum et fidelem dispensatorem gratia spiritualis credentibus impertitur, dispensator ipse justificat, ac non ille unus de quo dictum est, quod justificat impium? Aut vero Apostolus Paulus caput est et origo eorum, quos planta verat, aut Apollo radix est eorum quos rigaverat; ac non ille qui eis in credendo fidem dederat: cum idem dicat. Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Nec radix eorum erat ipse; sed potius ille qui ait: Ego sum vitis; vos estis sarmenta. Caput etiam eorum quomodo esse poterat, cum dicat, nos multos unum esse corpus in Christo, ipsumque Christum caput esse universi corporis, pluribus locis apertissime praedicet?
1.2.4
CAPUT VI.-- 7. Quapropter sive a fideli, sive a perfido dispensatore sacramentum Baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit, ne sit maledictus qui spem suam ponit in homine. Alioquin si talis quisque in gratia spirituali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, et cum manifestus est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo et radix caputque nascentis est; cum autem latet perfidus baptizator, tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur, tunc Christo capite gloriatur: optandum est omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant, et ignorent eos. Quamlibet enim bonos habuerint, Christus est utique incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator.
1.2.5
CAPUT VII.-- 8. Quod si dementissimum est credere( semper enim Christus justificat impium, faciendo ex impio christianum, semper a Christo percipitur fides, semper Christus est origo regeneratorum et caput Ecclesiae), quid habent ponderis illa verba, quae vani lectores non attendunt quid intus habeant, sed tantum quemadmodum sonent? Qui autem non aure sola excipit voces, sed et mente sententias intuetur, cum audierit, Conscientia dantis attenditur, qui abluat accipientis: respondebit, Saepe mihi ignota est humana conscientia, sed certus sum de Christi misericordia. Cum audierit, Qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum: respondebit, Non est perfidus Christus, a quo fidem percipio, non reatum. Cum audierit, Omnis res enim origine et radice consistit; et si caput non habet aliquid, nihil est: respondebit, Origo mea Christus est, radix mea Christus est, caput meum Christus est. Cum audierit, Nec quidquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur: respondebit, Semen, quo regeneror, verbum Dei est, quod obaudienter audire sum monitus, etiamsi ille per quem audio, quae mihi dicit ipse non facit, dicente Domino, et me securum faciente: Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Cum audierit, Quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus reus est, alium faciat innocentem? respondebit, Me innocentem non facit, nisi qui mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Non enim in ministrum, per quem baptizor, credo; sed in eum qui justificat impium, ut deputetur mihi fides ad justitiam.
1.2.6
CAPUT VIII.-- 9. Cum audierit, Arbor bona bonos fructus facit; arbor mala malos fructus facit: numquid colligunt de spinis uvas? et, Omnis bonus homo de thesauro cordis sui profert bona; et malus homo de thesauro cordis sui profert mala: respondebit, Hoc ergo bonus fructus est, ut arbor bona sim, hoc est, bonus homo, ut praebeam fructum bonum, hoc est, opera bona. Hoc autem, non qui plantat et qui rigat, mihi dabit; sed qui incrementum dat Deus. Nam si arbor bona bonus baptizator est, ut fructus ejus bonus sit ille quem baptizaverit; quisquis ab homine malo etiam non manifesto fuerit baptizatus, bonus esse non poterit: de mala quippe arbore exortus est. Aliud est enim arbor bona, aliud arbor occulta, sed tamen mala. Aut si cum occulta est arbor mala, quicumque fuerit ab illa baptizatus, non de illa, sed de Christo nascitur; sanctius justificantur qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis.
1.2.7
CAPUT IX.-- 10. Item cum audierit, Qui baptizatur a mortuo; non ei prodest lavatio ejus: respondebit, Vivit Christus, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur, de quo dictum est, Ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Baptizantur autem a mortuis, qui baptizantur in idolorum templis. Non enim et ipsi a sacerdotibus suis se accipere arbitrantur sanctificationem quam putant, sed a diis: qui quoniam homines fuerunt, et ita mortui sunt, ut neque super terras, neque in requie coeli sint, vere ipsi a mortuis baptizantur: et si quo alio modo ista sanctae Scripturae verba veraciter quaeri, ac salubriter discuti et intelligi possunt. Nam si hoc loco mortuum intellexero peccatorem baptizatorem, eadem illa consequetur absurditas, ut quisquis etiam a latente impio fuerit baptizatus, tanquam a mortuo baptizatus, inaniter lotus sit. Non enim ait, Qui baptizatur a mortuo manifesto; sed absolute dicit, a mortuo. Ac si mortuum quemque tunc putant, cum eum peccatorem sciunt; vivere autem, etiamsi sceleratus in eorum communione astutissime lateat: primo exsecrabili superbia sibi plus arrogant, quam Deo tribuunt, ut cum eis peccator notus est, mortuus appelletur; cum autem Deo notus est, vivus existimetur. Deinde si peccator ille dicendus est mortuus, qui est hominibus cognitus; de Optato quid responsuri sunt, quem sceleratum longo tempore sibi notum damnare timuerunt? Cur qui ab illo baptizati sunt, non dicuntur a mortuo baptizati? An ideo vivebat, quod fides illi comes erat? Quod facete et eleganter a nescio quo primario collega suo dictum solent etiam ipsi jactare atque laudare, non intelligentes exitu Goliae superbissimi, suo sibi gladio caput auferri.
1.2.8
CAPUT X.-- 11. Postremo, si neque occultum sceleratum, neque manifestum, qui tamen ab eis nondum damnatus sit, volunt appellare mortuum, sed et manifestum et damnatum, ut quisquis ab eo baptizatur, ipse a mortuo baptizetur, et nihil ei prosit lavacrum ejus: quid dicturi sunt de iis quos plenarii concilii sui ore veridico cum Maximiano et caeteris ejus ordinatoribus damnaverunt, Felicianum dico Mustitanum, et Praetextatum Assuritanum, de quibus interim loquor, qui numerantur inter duodecim Maximiani ordinatores, et erectores altaris contra eorum altare, cui Primianus assistit? Isti certe ab eis inter mortuos deputantur. Testis est illius concilii eorum videlicet praeclara sententia, quae quondam quando apud eos decernenda recitata est, ore latissimo acclamaverunt; nunc autem si forte eis a nobis recitata fuerit, obmutescunt; cum potius non eam deberent primo gaudere disertam, ne postea plangerent diffamatam. Ibi quippe de Maximianistis a consortio suae communionis exclusis ita dicunt: Quod veridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga projecta sunt membra, et Aegyptiorum admodum exemplo, pereuntium funeribus plena sunt littora; quibus in ipsa morte major est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam, nec ipsam inveniunt sepulturam. Ita quidem isti insultant schismaticis suis, ut eos et mortuos et insepultos vocent: sed certe optare debuerunt ut sepelirentur, ne de multitudine jacentium in littore cadaverum insepultorum Gildonianus Optatus incedens cum agmine militari, tanquam rapidus fluctus ultra prosiliens, Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet.
1.2.9
CAPUT XI.-- 12. A quibus quaero, utrum ad eorum pelagus commeando revixerunt, an adhuc ibi mortui manent? Si enim nihilominus cadavera sunt, nec aliquo modo prodest lavacrum eis qui ab istis mortuis baptizantur. Si autem revixerunt, quomodo prodest lavacrum illis, quos, cum exanimes jacerent, foris antea baptizarunt, si eo modo quo putant intelligendum est, Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavacrum ejus? Eos enim quos Praetextatus et Felicianus, cum adhuc Maximiano communicarent, baptizaverunt, nunc secum non rebaptizatos cum eisdem baptizatoribus suis, hoc est, Feliciano et Praetextato intus habent permixtos communioni suae: cujus facti occasione, si non suae pertinaciae principatum foverent, sed spiritualis suae salutis tam certum exitium cogitarent, evigilare utique deberent, et animi sanitate recepta in pace catholica respirare; si tumore superbiae posito, et pervicaciae furore superato, vellent attendere quam immani sacrilegio transmarinarum Ecclesiarum, quas primaevas sitas ex sanctis Libris accepimus, Baptismus exsecretur, et Maximianistarum, quos ore proprio damnaverunt, Baptismus recipiatur.
1.2.10
CAPUT XII-- 13. Ipsi vero fratres nostri memoratarum Ecclesiarum filii, quid ante tot annos in Africa gestum sit, et tunc nescierunt, et modo nesciunt: unde illos crimina, quae ab eorum parte Afris objecta sunt, etiamsi vera essent ignorantes, contaminare non possent. Isti autem palam separati atque divisi, cum Primiani ordinationi etiam interfuisse dicantur, Primianum damnaverunt, alium episcopum contra Primianum ordinaverunt, extra Primianum baptizaverunt, post Primianum rebaptizaverunt cumque suis foris a se baptizatis, et intus a nullo rebaptizatis, ad Primianum redierunt. Si tanta Maximianistarum conjunctio Donatistas non maculat, quomodo Afrorum fama potuit maculare peregrinos? Si in pacis osculo sine crimine coeunt labia quae se invicem damnaverunt, cur in Ecclesiis valde eorum judicio remotissimis trans mare ab eis quisque damnatus, non ut fidelis catholicus osculatur, sed ut paganus impius exsufflatur? Quod si pacem receptis Maximianistis pro sua unitate fecerunt: ecce non reprehendimus, nisi quod suo se judicio jugulant, ut cum pro unitate concisionis suae a se rursus concisa recolligant, ipsam concisionem suam verae unitati resarcire contemnant.
1.2.11
CAPUT XIII.-- 14. Si pro unitate partis Donati in nefario schismate baptizatos nemo rebaptizat, et rei tanti sceleris, ut eos in concilio suo antiquis illis auctoribus schismatis quos vivos terra sorbuit compararent, aut separati non puniuntur, aut damnati in integrum restituuntur; cur non pro unitate Christi, quae toto terrarum orbe diffusa est, de quo praedictum est quod dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae; et quod praedictum est, videtur ac probatur impleri: cur ergo non pro ista unitate vera et plenaria lex illius haereditatis agnoscitur, quae de communibus codicibus personat, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Pro Donati unitate non coguntur revocare quod disperserunt, sed admonentur exaudire quod clamant Scripturae: cur non intelligunt id secum actum misericordia Dei, ut quoniam catholicam Ecclesiam falsis criminibus accusabant, quorum quasi contagione nimiam sanctitatem suam contaminare nolebant, vera et maxima crimina plenarii concilii sui veridico, sicut dicunt, ore damnata, rursus recipere per Optati Gildoniani regnum, et sibi sociare cogerentur. Jam tandem sentiant quemadmodum veris suorum sceleribus impleantur, qui in fratres suos falsa confingunt, quae si etiam vera dixissent, jam tandem sentire deberent quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi redire ad Ecclesiam quae non damnavit incognita, si pro pace Donati placuit revocare damnata.
1.2.12
CAPUT XIV.-- 15. Itaque nobis, fratres, hoc unum quod de Maximianistis apud eos factum est, ad eos admonendos corrigendosque sufficiat: non vetera archiva discutimus, non antiqua armaria ventilamus, non ad longinquas terras nostram probationem transmittimus; sed sequestramus omnia nostrorum documenta majorum, differimus testimonia toto terrarum orbe clamantia.
1.2.13
CAPUT XV.-- 16. Ecce Mustitana et Assuritana civitates; supersunt adhuc in hac vita et in hac provincia qui se disjunxerunt et a quibus disjuncti sunt, qui altare erexerunt et contra quos erexerunt, qui damnarunt et qui damnati sunt, qui receperunt et qui recepti sunt, qui foris baptizati sunt et intus rebaptizati non sunt: si haec pro unitate maculant, maculati comprimant vocem; si haec pro unitate non maculant, correcti auferant litem.
1.2.14
CAPUT XVI.-- 17. Jam verba epistolae suae ille ipse qui scripsit, irrideat, qui usurpato indocte ac mendaciter testimonio, quo scriptum commemorat, Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavatio ejus? conatur nobis ostendere, quatenus traditor vita mortuus habeatur. Et adjungit, dicens: Mortuus est ille qui Baptismo vero nasci non meruit; mortuus est ille similiter, qui justo Baptismo genitus, mixtus est traditori. Si ergo Maximianistae mortui non sunt, cur in plenario concilio suo dicunt, quod eorum pereuntium funeribus plena sunt littora? Si autem mortui sunt, unde vivit Baptisma quod dederunt? Deinde, si Maximianus mortuus non est, quare post illum rebaptizatur? Si autem mortuus est, quare cum illo non est mortuus Felicianus Mustitanus ordinator ejus, et cum nescio quo traditore Afro collega mori potuit transmarinus? Aut si et ipse mortuus est, unde cum illo apud te vivunt intus non rebaptizati, qui ab illo mortuo foris sunt baptizati?
1.2.15
CAPUT XVII.-- 18. Deinde subjunxit: Ambo vitam Baptismi non habent, et qui nunquam penitus habuit, et qui habuit et amisit. Nunquam ergo habuit, quem Maximianista Felicianus aut Praetextatus foris baptizaverunt, ipsi autem quod habuerunt, amiserunt. Quando ergo isti cum suis recepti sunt, quis dedit eis quos baptizarunt; quod non habebant; et quis ipsis reddidit quod amiserant? Si autem formam Baptismi secum abstulerunt, virtutem autem ipsam Baptismi per malum schisma amiserunt, cur ipsam formam, quae semper et ubique sancta est, exsufflas in Catholicis quos non audisti, et in Maximianistis amplecteris quos punisti?
1.3.1
Quidquid autem de Juda traditore criminose sibi dicere visus est, ad nos quid pertinet, qui neque ab eis probamur traditores, neque si aliquorum ante hos in nostra communione defunctorum traditio probaretur, etiam ipsa nos improbata et displicens nobis aliqua ex parte macularet? Si enim ipsi damnatis a se criminibus et receptis non maculantur, quanto minus nos auditis et improbatis maculari poterimus? Quantumlibet ergo in traditores invehatur, totidem verbis eos et a me deputet accusari. Sed sane distinguo: quia ille apud me arguit eum quem jam olim defunctum mea cognitio non judicavit; ego ejus lateri cohaerentem ostendo, quem a se damnatum, vel certe sacrilego schismate separatum, sine ulla honoris ejus diminutione suscepit.
1.3.2
CAPUT XVIII.-- 20. Nequissimus, inquit, traditor nobis legem servantibus persecutor et carnifex exstitisti. Si legem servaverunt Maximianistae, cum a te separati sunt; sis et tu servator legis, cum ab Ecclesia, quae in toto orbe diffusa est, separatus es. Quod si de persecutionibus agis, cito respondeo, si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos qui talia facientes quamvis improbent, pro pace tamen unitatis laudabiliter tolerant. Quapropter non habes quod objicias frumentis dominicis paleam suam usque ad ventilationem ultimam sustinentibus, a quibus tu nunquam recessisses, nisi levior palea vente tentationis et ante adventum ventilatoris avolasses. Sed ut ab hoc uno exemplo, quod ad istorum ora claudenda, et eos si sapiant corrigendos, si autem in perversitate maneant, confundendos, in eorum facies refudit Dominus, non recedam: si justiores sunt qui patiuntur persecutionem, quam illi qui faciunt; iidem Maximianistae justiores sunt, quorum et basilica funditus eversa est, et militari Optati comitatu graviter agitati sunt, et jussiones proconsulis ad omnes eos de basilicis excludendos a Primianistis impetratae manifestae sunt. Quapropter, si imperatoribus eorum communionem detestantibus, ad persequendos Maximianistas tanta sunt ausi, quid facerunt si eis per regum communionem aliquid efficere liceret? Si autem ut pravos corrigerent, ista fecerunt; quid mirantur si catholici imperatores majore potestate urgendos corrigendosque decernunt eos, qui totum orbem christianum rebaptizare conantur, cum causam dissentiendi non habeant; quandoquidem malos, etiamsi vera crimina objicerent, pro pace tamen tolerandos etiam ipsi testantur, quando eos quos damnaverunt cum suis honoribus, et cum foris dato Baptismo receperunt? Considerent aliquando quid digni sint pati christianis potestatibus orbis terrarum, hostes christianae unitatis diffusae toto orbe terrarum. Jam igitur si correctio pigra est, saltem adsit pudor; ne iidem ipsi cum ea quae scribunt, legere coeperint, risus eos vincat, dum in se non agnoscunt quod videri volunt in aliis, nec in se agnoscunt quod aliis objiciunt.
1.3.3
CAPUT XIX.-- 21. Quid igitur sibi vult, quod iste in epistola sua posuit dicentem Dominum Judaeis, Ideoque mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas; et ex illis occidetis, et crucifigetis, et flagellabitis? Nam si se ipsos intelligi volunt sapientes, et scribas, et prophetas, nos autem tanquam persecutores sapientium et prophetarum; quare nobiscum loqui nolunt, cum ad nos missi sint? Denique iste qui illam scripsit epistolam, cui modo respondemus, si urgeatur a nobis, ut ei manu propria subscribens suam esse fateatur, forte non faciat: usque adeo timent, ne ulla eorum verba teneamus. Nam cum ejusdem epistolae posteriorem partem aliquo modo vellemus accipere, quia totam describere a quibus nobis data est, nequiverunt; nullus a quo petita est, eam dare voluit, posteaquam cognoverunt nos ei parti, ad quam pervenimus, respondere. Itaque cum legant quemadmodum Dominus prophetae dicat, Exclama vehementer, non est quod parcas, et scribe stilo meo peccata eorum: isti prophetae viri qui missi sunt ad nos, nihil sic timent, sed cavent ne a nobis eorum clamor audiatur; quod utique, si vera de nobis dicerent, non timerent. Non immerito, sicut in Psalmo scriptum est, Oppilatum est os loquentium iniqua. Si enim propterea Baptismum nostrum non suscipiunt, quia nos sumus progenies viperarum, sicut iste in epistola sua posuit: cur Maximianensium susceperunt, de quibus concicilium eorum sic loquitur, Quod viperei seminis noxios partus venenati uteri alvus diu texerit, et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore vaporarunt. Nonne de ipsis etiam in eodem concilio consequenter dictum est, quod Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt? Et tamen et ipsos in honore integro, et ab eis foris baptizatos intus nunc habent.
1.3.4
CAPUT XX.-- 22. Quapropter haec omnia de progenie viperarum, et de veneno aspidum sub labiis eorum, et alia quae dicta sunt in eos, qui viam pacis non cognoverunt, si vere isti vellent dicere, ipsi potius sunt; quando eorum Baptismum, in quo per concilii sententiam ista dixerunt, propter pacem Donati receperunt, et Baptismum Ecclesiae Christi toto orbe diffusae, unde in Africam ipsa pax venit, ad sacrilegam injuriam pacis Christi repudiant. Qui ergo sunt potius pseudoprophetae, qui veniunt in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces: utrum ii, qui vel nesciunt in Catholica malos, et eis innocenter communicant, vel eos quos de area dominica priusquam ventilator adveniat, segregare non possunt, pro pace tolerant unitatis, an ii qui ea quae in Catholica reprehendunt, in schismate faciunt, et quae in unitate toleranda eaque incerta fugere se fingunt, in sua praecisione manifesta et a se ipsis damnata recipiunt?
1.3.5
CAPUT XXI.-- 23. Denique ita dictum est, et hoc etiam ipse commemoravit: Ex fructibus eorum cognoscetis eos: Ergo fructus consideremus. Objicitis traditionem: hanc ipsam multo probabilius eis ipsis objicimus. Et ne per multa curramus, in eadem Constantiniensi civitate Silvanum episcopum majores vestri in ipso exordio sui schismatis ordinaverunt. Iste cum adhuc esset subdiaconus, manifestissimus traditor municipalibus Gestis expressus est. Si et vos adversus majores nostros aliqua documenta profertis: aequa conditio postulatur, ut aut utraque vera, aut utraque falsa esse credamus. Si utraque vera sunt, vos estis sine dubio schismatis rei, qui crimina vos fugere in totius orbis communione finxistis, quae in ipsa particula vestrae concisionis habebatis. Sin autem utraque falsa sunt, vos estis sine dubio schismatis rei, qui propter falsa crimina traditorum immani separationis crimine maculamini. Quod si a nobis aliqua, et a vobis nulla, vel a nobis vera, et a vobis falsa proferuntur, non est discutiendum quam penitus vestra ora claudantur.
1.3.6
CAPUT XXII.-- 24. Quid, si vos sancta et vera Christi Ecclesia convinceret atque superaret, etiamsi nos nulla vel falsa, vos autem aliqua et vera traditionis documenta teneretis, quid jam vobis restet, nisi ut, si vultis, pacem diligatis; si autem non vultis, saltem obtumescatis? Etenim quaecumque modo proferretis, facillime et verissime dicerem, tunc Ecclesiae plenariae et catholicae unitati, jam per tot gentes diffusae atque firmatae, vos ea probare debuisse, ut vos intus essetis, illi autem quos convinceretis, pellerentur foras. Quod si conati estis facere, procul dubio probare non potuistis, et victi vel irati vos ab innocentibus qui damnare incerta non possent, immani sacrilegio separastis. Si autem nec conati estis id agere, nimis exsecrabili et impia caecitate vos a frumentis Christi, quae per totum agrum, id est, totum mundum usque ad finem crescunt, paucis in Africa zizaniis offensi praecidistis.
1.3.7
CAPUT XXIII.-- 25. Postremo, testamentum a quibusdam persecutionis tempore flammis traditum perhibetur: nunc undecumque prolatum est recitetur. Certe in exordio promissionum testatoris id invenitur Abrahae dictum, In semine tuo benedicentur omnes gentes: et hoc quid sit, verax interpretatur Apostolus, In semine, inquit, tuo, quod est Christus. Nullius traditio fidem Dei evacuavit. Communicate omnibus gentibus: et tunc vos testamentum a pernicie flammarum conservasse gloriamini. Si autem non vultis, quae pars potius credenda est, quod testamento institerit exurendo, nisi quae non vult consentire prolato? Quanto enim certius sine aliqua temeritate sacrilega, ille traditoribus successisse judicatur, qui nunc lingua persequitur testamentum, quod illi flamma persecuti perhibentur? Objicitis persecutionem: respondent vobis frumenta dominica, Aut juste factum est, aut palea nostra fecit. Quid ad haec dicitis? Objicitis quod Baptismum non habeamus: respondent vobis eadem frumenta dominica, formam Sacramenti etiam intus quibusdam nihil prodesse, sicut Simoni Mago baptizato non proderat; multo magis nihil prodesse iis qui foris sunt: inesse illis tamen discedentibus hinc probatur, quod redeuntibus non restituitur. Nunquam igitur nisi impudentissime poteris adversus ista frumenta clamare, et dicere pseudoprophetas vestitos pellibus ovium, intus autem lupos rapaces: quandoquidem malos in unitate catholica vel non noverunt, vel pro unitate tolerant quos noverunt.
1.3.8
CAPUT XXIV.-- 26. Vestros autem fructus si consideremus; omitto tyrannicas in civitatibus et maxime in fundis alienis dominationes, omitto furorem Circumcellionum, et praecipitatorum ultro cadaverum cultus sacrilegos et profanos, bacchationes ebrietatum, et sub uno Optato Gildoniano decennalem totius Africae gemitum: omitto ista, quia sunt in vobis quidam qui haec sibi displicere, ac semper displicuisse proclament; sed ea se dicunt, quia comprimere non possunt, pro pace tolerare: ubi se judicio suo condemnant; quia si amarent pacem, non discinderent unitatem. Nam quae tanta dementia est, pacem in ipsa pace velle relinquere, et eam in dissensione velle retinere? Itaque propter eos qui mala ejusdem partis Donati, quae omnes vident et reprehendunt, fingunt se non videre, usque adeo ut etiam de ipso Optato dicant, Quid fecit? Quis eum accusavit? quis convicit? Ego nescio, non vidi, non audivi. Propter hos ergo qui se manifesta ignorare confingunt, exorti sunt Maximianistae, in quibus eis oculi pateant, et ora claudantur: aperte se separant, aperte altare contra altare erigunt, aperte in concilio sacrilegi et viperae, et veloces ad effundendum sanguinem, et Dathan et Abiron et Chore comparandi appellantur, et asperis verbis detestati damnantur, aperte recipiuntur rursus in honoribus suis cum baptizatis suis. Hi sunt fructus eorum, pro Donati pace ista facientium ut pelle ovina se contegant, et Christi pacem in toto orbe terrarum recusantium ut intus sint lupi rapaces.
1.3.9
CAPUT XXV.-- 27. Nihil me praetermisisse arbitror eorum, quae iste in epistola sua posuit, duntaxat quae in ea parte, ad quam pervenimus, potui reperire: prodant etiam reliquam partem, ne forte ibi sit aliquid quod refelli non possit. Haec autem, quae Domino adjuvante respondimus, admoneo Charitatem vestram, ut non solum petentibus detis, sed etiam non petentibus ingeratis. Respondeant si quid volunt: et si nobis nolunt, saltem ad suos litteras mittant, quae tamen nobis occultari non jubeant; quod si faciunt, apertissime fructus suos produnt, quibus lupi rapaces induti pellibus ovium demonstrentur, qui occulte insidiantur ovibus nostris, et aperte pastoribus respondere formidant. Nos eis tantummodo schismatis crimen objicimus, quo penitus omnes involuti sunt: non quorumdam eorum crimina, quae sibi quidam eorum displicere respondeant. Ipsi vero si nobis aliena crimina non objiciant, non habent quod objiciant: et ideo se ab scelere schismatis defendere omnino non possunt; quia sive propter falsa et a se conficta, sive etiam propter vera, sed tamen paleae crimina, se ab area dominica, et ab innocentia frumentorum toto orbe crescentium, nefaria diremptione separarunt.
1.3.10
CAPUT XXVI.-- 28. Nisi forte exspectatis a me, ut etiam de Manichaeo quae interposuit, refellantur. Qua in re nobis non displicet, nisi quia pestilentiosissimum et perniciosissimum errorem, id est, Manichaeorum haeresim omnino levissima et prope nulla reprehensione culpavit; quem veritatis fortissimis documentis Catholica expugnat. Haereditas enim Christi in omnibus gentibus constituta, adversus omnes exhaeredatas haereses tuta est: sed sicut ait Dominus, Quomodo potest satanas satanam ejicere? ita Manichaeorum errorem quomodo potest Donatistarum error evertere?
1.3.11
CAPUT XXVII.-- 29. Quapropter, charissimi, quanquam multis modis convictus error iste superetur, nec ulla qualicumque ratione, sed sola impudentia pertinaci resistere audeat veritati: tamen ne memoriam vestram documentorum oneret multitudo, hoc unum Maximianistarum factum tenete, hoc in eorum fronte configite, hoc eis ad comprimendas dolosas linguas in ora coarctate, hoc tanquam tridenti telo velut tricipitem bestiam eorum calumniam trucidate. Traditionem objiciunt, persecutionem objiciunt, falsum baptisma objiciunt: de solis Maximianistis ad omnia respondete. Quod enim majores eorum tradiderunt sanctos codices flammis, occultum esse arbitrantur: sed cum sacrilegio schismatis inquinatos in suis honoribus receperunt, hoc certe occultare non possunt. Item persecutiones violentissimas, quas quibuslibet ubi potuerint faciunt, occultas esse arbitrantur: sed cum spiritualis persecutio persecutionem superet corporalem, Maximianistas quos ipsi corporaliter persecuti sunt, et de quibus ipsi dixerunt, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, in suis honoribus receperunt; hoc certe occultare non possunt.
1.3.12
CAPUT XXVIII.-- Postremo Baptismi quaestionem, qua miseros fallunt, occultam esse arbitrantur: sed cum dicant Baptismum non habere quotquot praeter communionem unius Ecclesiae baptizantur, Maximianistas cum eis quos extra istorum communionem in schismate baptizarunt, in suis honoribus receperunt; hoc certe occultare non possunt.
1.4.1
At haec, inquiunt, pro pace non maculant, et bonum est rigorem severitatis ad misericordiam flectere, ut denuo rami fracti inserantur. Ita ergo tota causa concluditur, victa in illis, invicta pro nobis: quia si nomen pacis ad tolerandos in schismate malos in qualemcumque umbram defensionis assumitur, procul dubio cum horrendo scelere et sine ulla defensione per unitatem orbis terrarum vera pax ipsa violatur.
1.4.2
CAPUT XXIX.-- 31. Haec fratres, cum impigra mansuetudine agenda et praedicanda retinete: diligite homines, interficite errores: sine superbia de veritate praesumite, sine saevitia pro veritate certate. Orate pro eis quos redarguitis atque convincitis. Pro talibus enim propheta Deum deprecatur, dicens: Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. Quod quidem jam fecit Dominus, ut eorum facies ignominia Maximianistarum apertissime impleret: superest ut norint salubriter erubescere. Ita enim nomen Domini quaerere poterunt, a quo perniciosissime aversi sunt, dum pro eo suum nomen extollunt. Vivatis et perseveretis in Christo, et multiplicemini, atque abundetis in charitate Dei, et in invicem, et in omnes, dilectissimi fratres.

Intertext edge

Open linked passage

Note