Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Litteras Petiliani
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7459 Colipe
3.1
LIBER TERTIUS. Refellit Augustinus secundas litteras quas in ipsum Petilianus, viso primo superiorum librorum, scripsit maledictis plenas; et neglecta propria sua defensione ostendit Petilianum in causa defecisse, neque ad rem de qua agitur, respondere valuisse.
3.1
CAPUT PRIMUM.-- 1. Legi, Petiliane, litteras tuas, quando legere potui, quibus te satis indicasti adversus catholicam Ecclesiam, pro parte Donati, nec aliquid valuisse dicere idoneum, nec tacere permissum. Quos aestus passus es, quanta cordis tempestate fluctuasti, cum legisses ea quibus parti epistolae tuae, quae in manus meas tunc venerat, quanta potui brevitate ac perspicuitate respondi? Vidisti enim tanta firmitate roboratam, tanta luce illustratam, quam tenemus et defendimus veritatem, ut quid contra eam dicendum esset, quo convicta refelleretur, invenire non posses. Attendisti etiam, multorum qui ea legerant, exspectationem in te esse conversam, scire cupientium quid diceres, quid ageres, qua evaderes, quo ex tantis angustiis, quibus te Dei verbum circumvallarat, erumperes. Hic tu, qui debueras, contempta opinione vanorum, pergere in veram sanamque sententiam, fecisti quod de talibus Scriptura praedixit: Dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Proinde si et ego tibi vellem pro maledictis maledicta rependere, quid aliud quam duo maledici essemus, ut ii qui nos legerent, alii detestatos abjicerent sana gravitate, alii suaviter haurirent malevola voluntate? Ego quando cuique vel dicendo vel scribendo respondeo, etiam contumeliosis criminationibus lacessitus, quantum mihi Dominus donat, frenatis atque contritis vanae indignationis aculeis, auditori lectorive consulens, non ago ut efficiar homini conviciando superior, sed errorem convincendo salubrior.
3.1.1
Si enim qualecumque cor habent, qui ea quae scripsisti considerant; quid tibi profuit ad causam, quae inter nos de communione catholica vel de parte Donati agitur, quod relicto negotio quodam modo publico, privata quadam simultate hominis unius vitam maledicis opprobriis insectatus es, quasi homo ille sit causa quae inquiritur? Tam male existimasti, non dicam de Christianis, sed de ipso genere humano, ut non crederes posse tua scripta in manus aliquorum venire prudentium, qui se a personis nostris tollerent, et quaestionem potius quae inter nos verteretur inquirerent, nec qui vel quales essemus, sed quid pro veritate vel contra errorem diceremus attenderent? Horum judicium tibi reverendum fuit, horum reprehensio praecavenda, ne te arbitrarentur nihil invenisse quod diceres, nisi tibi proponeres cui quoquo modo malediceres. Sed videlicet quorumdam levitate atque vanitate, qui libenter audiunt lites jurgantium disertorum, ut cum attendunt quam eloquenter convicieris, non intueantur quam veraciter convincaris. Simul et illud opinor egisti, ut occupatus mea defensione susceptam causam etiam ipse desererem; atque ita hominibus, non ad disputantium, sed ad litigantium verba conversis, obscuraretur veritas, quam dilucescere atque innotescere formidatis. Ego itaque contra tale consilium quid agam, nisi mea potius defensione neglecta rem teneam, de qua intentionem meam nullus meus criminator excutiat? Domum Dei mei, cujus decorem dilexi, praeconio servientis vocis extollam, me vero humiliabo et abjiciam. Elegi enim abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis haereticorum. A te ergo, Petiliane, sermonem parumper avertam; et ad eos convertam, quos a me maledictis tuis es conatus avertere, quasi hoc ego moliar, ut homines ad me convertantur, et non potius mecum ad Deum.
3.1.2
CAPUT II.-- 3. Audite ergo, quicumque maledicta legistis, quae in me iratior quam consideratior Petilianus evomuit. Prius vos apostolicis verbis alloquar; quae certe, qualiscumque ipse sim, vera sunt. Sic nos existimet homo quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. Mihi autem minimum est ut a vobis dijudicer, aut ab humano die: sed neque ego me ipsum judico. Jam quod sequitur, etsi mihi non audeo coaptare, ut dicam, Nihil enim mihi conscius sum fidenter tamen in conspectu Dei dico, Nihil eorum, quibus Petilianus tempus vitae meae posteaquam in Christo baptizatus sum, criminatus est, mihi conscius sum; nec tamen in hoc justificatus sum: qui autem dijudicat me, Dominus est. Itaque nolite ante tempus quidquam judicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo. Haec autem, fratres, transfiguravi in me, ne supra quam scriptum est, unus pro altero infletur adversus alterum. Itaque nemo glorietur in homine. Omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus vero Dei. Iterum dico, Nemo glorietur in homine: saepius repeto, Nemo glorietur in homine. Si quid in nobis laudabile advertitis, ad illius laudem referte, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum: desursum est enim descendens a Patre luminum, apud quem non est immutatio, nec momenti obumbratio. Quid enim habemus quod non accepimus? Si autem accepimus, non gloriemur quasi non acceperimus. Et in his omnibus quaecumque in nobis bona nostis, imitatores nostri estote, si tamen nos Christi: si autem aliqua mala in nobis vel suspicamini vel creditis vel videtis, retinete illud dominicum, quo securi ejus Ecclesiam non propter mala hominum deseratis: Quae dicimus, facite; quae autem mala nos facere putatis aut nostis, nolite facere. Non enim tempus est purgandi me vobis, cum, mea causa neglecta, rem vobis salubrem commendare susceperim, ut nemo glorietur in homine. Maledictus enim omnis qui spem suam ponit in homine. Hoc praecepto dominico et apostolico retento atque servato, etiam me in mea causa, sicut inimicus existimari cupit, deficiente et oppresso, victrix erit causa cui servio. Si enim firmissime tenueritis quod exhortor et satago, maledictum esse omnem qui spem suam ponit in homine, ut nemo glorietur in homine; aream dominicam, propter paleam quae vel nunc vento superbiae, percussa volat, vel ultima ventilatione separabitur, nullo modo deseretis, nec domum magnam propter vasa facta in contumeliam refugietis, nec propter malos pisces in littore separandos per disrupta retia exibitis, nec propter haedos pastore divisuro ad sinistram ponendos bona unitatis pascua relinquetis, nec propter commixta zizania vos a tritici societate, cui caput est granum illud mortificatum et multiplicatum, et quae per mundum simul usque ad messem crescit, nefaria discissione separabitis. Ager est enim mundus, non Africa; messis, finis saeculi, non tempus Donati.
3.1.3
CAPUT III.-- 4. Has certe similitudines evangelicas recognoscitis, ad quid aliud datas, nisi ut nemo glorietur in homine, et ne quis pro altero inflatus adversus alterum dividatur, dicens, Ego sum Pauli: cum utique non Paulus crucifixus sit pro vobis, nec in nomine Pauli, quanto minus in nomine Caeciliani vel cujusquam nostrum, baptizati sitis: ut discatis, quamdiu palea cum frumento trituratur, quamdiu pisces mali cum bonis intra retia dominica natant, ante tempus ventilationis tolerare potius propter bonos commixtionem malorum, quam violare propter malos charitatem bonorum? Haec quippe commixtio, non aeterna, sed temporalis; nec spiritualis, sed corporalis est. In qua non errabunt Angeli, quando colligent malos de medio justorum, et mittent in caminum ignis ardentis. Novit enim Dominus qui sunt ejus. Et si ab iniquis ad tempus corporaliter non potest, recedat tamen ab ipsa iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. Licet enim a malis interim vita, moribus, corde ac voluntate separari atque discedere: quae separatio semper oportet custodiatur. Corporalis autem separatio ad saeculi finem fidenter, patienter, fortiter exspectetur: propter quam exspectationem dictum est, Sustine Dominum, viriliter age; confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Maxima quippe palma tolerantiae est, inter subintroductos falsos fratres, sua quaerentes, non quae Jesu Christi, dilectionem non suam quaerentium, sed quae Jesu Christi, nulla turbulenta et temeraria dissensione turbare, nec unitatem sagenae dominicae ex omni piscium genere congregantis, dum ad littus, id est, ad finem saeculi ducitur, superbe nefaria contentione disrumpere: cum se putat quisque aliquid esse, cum nihil sit, atque ita se ipsum seducit; et sufficere vult ad populorum christianorum separationem, suum vel suorum judicium, qui malos quosdam communione Sacramentorum christianae religionis indignos se apertissime nosse dicunt: de quibus tamen quidquid nosse se dicunt, universae Ecclesiae quae per omnes gentes sicut est praedicta diffunditur, persuadere non possunt. Et cum istorum, quasi quos noverunt, refugiunt communionem, illius deserunt unitatem: cum potius deberent, si esset in eis charitas omnia sufferens, ne se a bonis dividerent, quos in omnibus gentibus aliena mala docere non poterant, ipsi in una gente tolerare quod noverant. Unde etiam non discussa causa, in qua documentis gravissimis convincuntur calumniati innocentibus, probabilius creduntur traditionis crimina falsa finxisse, qui non dubitaverunt longe sceleratius crimen nefariae divisionis admittere. Quia et si verum esset quidquid de traditione jactarunt; tamen consortium Christianorum quos usque ad extrema terrae divina Scriptura commendat, propter hoc quod ipsi scierunt, illi autem nescierunt, relinquere nullo modo debuerunt.
3.1.4
CAPUT IV.-- 5. Neque hoc ideo dixerim ut negligatur ecclesiastica disciplina, et permittatur quisque facere quod velit, sine ulla correptione, et quadam medicinali vindicta, et terribili lenitate, et charitatis severitate. Nam ubi erit illud Apostoli: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat? Cum hoc utique subjecit, Videte ne quis malum pro malo alicui reddat; satis ostendit, non esse mali pro malo redditionem, corripere inquietos, quamvis pro culpa inquietudinis reddatur poena correptionis. Non ergo malum est correptionis poena, cum sit malum culpa. Neque enim ferrum est inimici vulnerantis, sed medici secantis. Fiunt ista in Ecclesia, et ille spiritus interioris lenitatis ardet zelo Dei, ne virgo casta uni viro desponsata Christo in aliquibus suis membris, sicut Eva seducta est serpentis astutia, corrumpatur a castitate quae est in Christo Verumtamen absit a servis patrisfamilias, ut immemores sint praecepti Domini sui, et sic adversus zizaniorum multitudinem flagrantia sanctae indignationis ignescant, et cum ea volunt ante tempus colligere, simul eradicetur et triticum. Cujus peccati isti rei tenerentur, etiamsi vera crimina traditoribus, quos insimulabant, se objecisse monstrarent: quoniam simul non solum ab iniquis, quorum societatem velut evitabant, sed etiam a bonis fidelibus in omnibus gentibus constitutis, quibus ea quae se nosse dicebant, probare non poterant, impia praesumptione separati sunt, secumque multos, apud quos aliqua auctoritate praevalebant, et qui minus intelligere poterant, unitatem Ecclesiae toto orbe diffusae pro alienis peccatis nullo modo esse deserendam, traxerunt in eamdem perniciem; ut etiamsi ipsi scirent vera crimina quibusdam se objicere, eo modo periret infirmus in eorum scientia, propter quem Christus mortuus est, dum offensus malis alienis, interimebat in se bonum pacis quod habebat cum fratribus bonis, qui partim talia non audierant, partim non discussa et non probata temere credere formidaverant, partim judicibus ecclesiasticis, ad quos trans mare tota causa perducta est, qualiacumque illa essent, pacifica humilitate reliquerant.
3.1.5
CAPUT V.-- 6. Vos ergo, sancta germina unicae matris Catholicae, hujusmodi sceleris et erroris exemplum, subditi Domino, quanta potestis vigilantia praecavete. Quantalibet doctrinae ac famae luce praefulgeat, lapidemque se esse jactet pretiosum, quisquis vos trahere voluerit post se ipsum, mementote quod illa mulier fortis et una uni amabilis viro suo, quam in ultimo Proverbiorum sancta Scriptura describit, pretiosior est lapidibus pretiosis. Nemo dicat, Illum sequar, quoniam ipse me christianum fecit; aut, Illum sequar, quoniam ipse me baptizavit. Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Et Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in illo manet. Nullus etiam praedicans nomen Christi, et gestans ac ministrans Sacramentum Christi, sequendus est contra unitatem Christi. Opus suum probet unusquisque; et tunc in se ipso tantum gloriam habebit, et non in altero. Unusquisque enim proprium onus portabit, onus videlicet reddendae rationis: quia unusquisque nostrum pro se rationem reddet. Non itaque amplius invicem judicemus. Nam quantum attinet ad onera mutuae charitatis, invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. Sufferamus ergo invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis: extra quam quisquis colligit, non cum Christo colligit: quisquis autem non cum Christo colligit, spargit.
3.1.6
CAPUT VI.-- 7. Proinde sive de Christo, sive de ejus Ecclesia, sive de quacumque alia re quae pertinet ad fidem vitamque vestram, non dicam nos, nequaquam comparandi ei qui dixit, Licet si nos; sed omnino quod secutus adjecit, Si angelus de coelo vobis annuntiaverit praeter quam quod in Scripturis legalibus et evangelicis accepistis, anathema sit. Haec vobiscum, et cum omnibus quos Christo lucrari cupimus, actitantes, atque inter caetera sanctam Ecclesiam quam in Dei Litteris promissam legimus, et sicut promissa est in omnibus gentibus reddi cernimus praedicantes, ab iis quos ad ejus pacificum gremium attrahi cupimus, pro actione gratiarum flammas meruimus odiorum: quasi nos eos in ea parte ligaverimus, pro qua non inveniunt quid loquantur; aut nos mandaverimus tanto ante Prophetis et Apostolis, ut in libris suis nulla testimonia ponerent, quibus pars Donati Ecclesia Christi esse doceatur. Et nos quidem, charissimi, cum falsa crimina audimus ab eis quos offendimus praedicando eloquia veritatis, et erroris vaniloquia convincendo, habemus, sicut nostis, abundantissimam consolationem. Nam si in eis quibus me criminantur, testimonium conscientiae meae non stat contra me in conspectu Dei, quo nullus oculus mortalis intenditur; non solum contristari non debeo, verum etiam debeo gaudere et exsultare, quia merces mea multa est in coelis. Neque enim intuendum est quam sit amarum, sed quam falsum quod audio, et quam verax pro cujus nomine hoc audio, et cui dicitur, Unguentum effusum est nomen tuum. Et merito fragrat in omnibus gentibus, cujus odorem isti, qui nobis maledicunt, in una Africae particula conantur includere. Cur itaque feramus indigne quod nos infamant, qui gloriae Christi sic detrahunt, quorum parti contentionique inimicum est, quod de illius ad coelos ascensione, et de nominis ejus tanquam unguenti effusione, tanto ante praedictum est: Exaltare super coelos, Deus; et super omnem terram gloria tua?
3.1.7
CAPUT VII.-- 8. Haec et talia divina testimonia nos adversus humana vaniloquia proferentes, ab inimicis gloriae Christi acerba opprobria sustinemus. Dicant quod volunt, dum ille nos exhortetur, dicens: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quia ipsorum est regnum coelorum. Beati eritis cum vos persecuti fuerint, et maledixerint vobis, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me. Quod ait superius, propter justitiam; hoc repetivit, quod ait postea, propter me: quia factus est nobis sapientia et justitia et sanctificatio et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur. Qui cum dicat, gaudete et exsultate, merces enim vestra multa est in coelis; si quod dictum est, propter justitiam et propter me, in bona conscientia teneo, quisquis volens detrahit famae meae, nolens addit mercedi meae. Neque enim me ille suo verbo tantummodo edocuit, et non etiam suo firmavit exemplo. Sequere sanctarum Scripturarum fidem, invenies Christum resurrexisse a mortuis, ascendisse in coelum, sedere ad dexteram Patris. Sequere criminationes inimicorum, jam putabis eum de sepulcro furatum esse a discipulis. Quid ergo nos, quantum ipse donat, defendentes domum ejus, ab inimicis ejus aliud sperare debemus? Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Si ergo toleramus, et conregnabimus. Si autem non aurem solam percutit iracundia criminantis, verum etiam conscientiam mordet veritas criminis, quid mihi prodest si me continuis laudibus totus mundus attollat? Ita nec malam conscientiam sanat laudantis praeconium, nec bonam vulnerat conviciantis opprobrium. Nec sic tamen decipitur spes vestra quae in Domino est, etiamsi forte in occulto tales simus, quales nos putari cupit inimicus: quia non eam posuistis in nobis, nec unquam hoc audistis a nobis. Securi ergo estis, qualescumque nos simus, qui dicere didicistis, In Domino sperans non movebor? et, In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo. Et eis qui vos ad hominum superborum terrenas altitudines seducere moliuntur, respondere nostis, In Domino confido: quomodo dicitis animae meae, Transmigra in montem sicut passer.
3.1.8
CAPUT VIII.-- 9. Nec tantum vos, quibus in nobis ipsa Christi veritas placet, quantumcumque per nos et ubicumque praedicatur, et quia eam quantulocumque nostrae linguae ministerio libenter auditis, etiam de nobis bene benigneque sentitis, securi estis, qualescumque nos simus; quia in illo spes vestra est, quem vobis ex illius super vos misericordia praedicamus; verum etiam quicumque nostra dispensatione etiam sacramentum sancti Baptismi percepistis, eadem securitate gaudete; quoniam non in nobis, sed in Christo baptizati estis. Non itaque nos, sed Christum induistis; nec vos interrogavi utrum ad me converteremini, sed ad Deum vivum; nec utrum in me credideritis, sed in Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Quod si veraci animo respondistis, salvos vos fecit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio: non conservus, sed Dominus; non praeco, sed judex. Neque enim vere, sicut Petilianus inconsiderate dixit, Conscientia dantis, vel quod addidit, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis. Cum enim hoc datur quod Dei est, sanctum dat etiam non sancta conscientia. Quae certe sive sit sancta, sive non sancta, ab accipiente inspici non potest; sed plane illud quod datur potest, quod cognitum ei qui semper est sanctus, per qualemlibet ministrum accipiatur, securissime accipitur. Nisi enim sancta verba essent ex cathedra Moysi, non diceret Veritas, Quae dicunt, facite. Si autem ipsi qui verba sancta dabant sancti essent, non diceret, Quae faciunt, facere nolite; dicunt enim et non faciunt. Nullo quippe modo legitur uva de spinis; quia nunquam de spinarum radicibus oritur: sed cum se spinosis sepibus palmes vitis implicuit, non ideo fructus qui illic pendet horretur; sed spina cavetur, uva decerpitur.
3.1.9
CAPUT IX.-- 10. Itaque, ut saepe dixi, et vehementer inculco, qualescumque nos simus, securi estis, qui Deum Patrem et ejus Ecclesiam matrem habetis. Quamvis enim simul haedi cum ovibus pascantur, non stabunt ad dexteram. Quamvis simul palea cum tritico trituretur, non intrabit in horreum. Quamvis simul pisces mali cum bonis intra retia dominica natent, non mittentur in vascula. Nemo glorietur, nec in homine bono; nemo bona Dei fugiat, nec in homine malo.
3.1.10
CAPUT X.-- 11. Haec vobis, Christiani catholici fratres charissimi, pro negotio praesenti suffecerint: quae si catholica dilectione retinetis, cum sitis unus grex de uno pastore securus, non nimis curo quod mihi vel congregali vestro, vel certe cani vestro, conviciatur quilibet inimicus; dummodo me magis pro vestra, quam pro mea defensione latrare compellat: qua tamen si opus esset ad causam, brevissima facillimaque uterer, totum scilicet vitae meae tempus antequam perciperem Baptismum Christi, quantum ad meas cupiditates erroresque attinet, cum omnibus improbans et detestans, ne in ejus temporis defensione meam gloriam quaerere viderer, non illius qui me per gratiam suam et a me ipso liberavit. Unde illam vitam meam cum vituperari audio, quolibet animo id faciat qui hoc facit, non usque adeo sum ingratus ut doleam: quantum quippe ille accusat vitium meum, tantum ego laudo medicum meum. Quid ergo jam de illis praeteritis atque abolitis malis meis defendendis laborem, de quibus Petilianus multa quidem falsa dixit, sed plura vera non dixit? De tempore autem vitae meae quod est post Baptismum, vobis quicumque me nostis, superfluo loquor ex iis quae nota esse hominibus possunt: hi vero qui me non noverunt, non ita iniqui esse debent in me, ut magis de me credant Petiliano quam vobis. Nam si laudanti amico credendum non est, nec inimico detrahenti. Restant ea quae occulta sunt hominis, ubi sola conscientia testis est, quae testis esse apud homines non potest. In his me Petilianus manichaeum esse dicit, loquens de aliena conscientia: hoc ego me non esse dico, loquens de mea conscientia. Eligite cui credatis. Verumtamen quoniam nec ista brevi ac facili mea defensione opus est, ubi quaestio non de qualiscumque unius hominis merito, sed de sanctae Ecclesiae veritate versatur; ad vos etiam mihi plura dicenda sunt, quicumque in parte Donati, Petiliani quae in me scripsit maledicta legistis, quae ab illo non audirem, si vestram perditionem contemnerem: sed charitatis christianae viscera non haberem.
3.1.11
CAPUT XI.-- 12. Quid ergo mirum, si cum grana de area dominica excussa, simul cum terra et palea introrsum traho, injuriam resilientis pulveris suffero: vel cum Domini mei oves perditas diligenter inquiro, spinosarum linguarum vepribus laceror? Obsecro vos, deponite paululum studia partium, atque inter me et Petilianum cum aliqua aequitate judicate. Ego Ecclesiae causam volo ut noveritis, ille ut meam: ad quid aliud, nisi quia testibus meis, quos in causa Ecclesiae constanter adhibeo, non audet dicere ne credatis; Prophetae enim sunt, et Apostoli, et ipse Prophetarum et Apostolorum Dominus Christus: de me autem quidquid dicere voluerit, homini adversus hominem, et vestro adversus alienum, facile creditis? Et si quos vitae meae testes adhibuero, quid magnum est ut dicat, non eis esse credendum, et hoc vobis cito persuadeat: praesertim quando quisquis pro me ullum verbum fecerit, inimicus parti Donati, ac per hoc vester continuo deputabitur? Regnat itaque Petilianus: quando in me quaelibet convicia jaculatur, ei omnes acclamatis et plauditis. Hanc sibi invenit vincibilem causam, sed judicibus vobis: nec testem nec argumentum requiret, cui hoc solum est probare quod dicit, quia ei quem maxime odistis, copiosissime maledicit. Nam quoniam divinae Scripturae testimonia, cum pro Ecclesia catholica tam densa et tam clara recitantur, vobis dolentibus remanet mutus; elegit materiam, ubi vobis faventibus loquatur, et victus verum simulans statum, talia vel etiam sceleratiora dicat in me. Mihi sat est ad rem quam nunc ago, quod qualiscumque in ea sim, tamen Ecclesia pro qua loquor invicta est.
3.1.12
CAPUT XII.-- 13. Homo sum enim de area Christi; palea si malus, granum si bonus. Non est hujus areae ventilabrum lingua Petiliani: ac per hoc quidquid in ejus paleam mali etiam vere dixerit, nullo modo frumentis ejus praejudicat. Quidquid autem in ipsa frumenta maledictorum calumniarumque jactaverit, fides eorum exercetur in terris, merces augetur in coelis. Sanctis enim Dei servis sancteque Deo militantibus, non adversus Petilianum atque hujusmodi carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates et rectores talium tenebrarum, quales sunt omnes adversarii veritatis, quibus utinam dicamus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino: hanc ergo militiam militantibus servis Dei quaecumque ab inimicis convicia criminosa dicuntur, quae apud malevolos et temere credulos malam famam faciant, arma sinistra sunt; etiam his diabolus expugnatur. Cum enim per bonam famam probamur utrum nos in superbiam non extollamus, et per malam famam probamur utrum inimicos eos ipsos a quibus nobis confingitur, diligamus, per arma justitiae dextera et sinistra diabolum vincimus. Quae cum Apostolus commemorasset dicens, Per arma justitiae dextera et sinistra; continuo tanquam exponens quid dixerit, Per gloriam, inquit, et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, et caetera talia: gloriam scilicet et bonam famam numerans in armis dexteris, in sinistris autem ignobilitatem et infamiam.
3.1.13
CAPUT XIII.-- 14. Si ergo sum Dei servus et miles non reprobus, quamlibet disertus conviciator in me Petilianus existat, numquid moleste ferre debeo, quia mihi armorum sinistrorum faber solertissimus paratus est? Opus est ut his in adjutorio Domini mei peritissime dimicem, et eis illum feriam contra quem invisibiliter pugno, qui perversissima et antiquissima astutia callide intendit et agit, ut propter haec Petilianum oderim, ac sic praeceptum Christi quod ait, Diligite inimicos vestros, implere non possim. Quod a me avertat ejus misericordia, qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me, ut pendens in cruce diceret, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt: meque de Petiliano et talibus inimicos meis dicere doceret, Domine, ignosce illis, quia nesciunt quid loquuntur.
3.1.14
CAPUT XIV.-- 15. Proinde si impetravero a vobis, sicut intendi, ut remoto ab animis vestris omni studio partium, inter me et Petilianum aequi judices sitis; ostendam vobis non eum respondisse scriptis meis: ut intelligatis quia veritatis inopia coactus sit causam relinquere, et in hominem qui eam sic egit ut respondere ille non posset, quae potuit maledicta jactare. Quanquam tanta manifestatione clarent quae dicturus sum, ut etiamsi studio partium et odio mei vestrae mentes a me alienentur, tantummodo si utraque legatis, certe apud vosmetipsos in cordibus vestris verum me dixisse fateamini.
3.2.1
Ego enim respondens primae parti scriptorum ejus, quae tunc in manus meas venerat, praetermisso convicioso et sacrilego multiloquio, ubi ait, Bis Baptisma nobis objiciunt ii, qui sub nomine Baptismi animas suas reo lavacro polluerunt, quibus equidem obscenis sordes cunctae mundiores sunt; quos perversa munditia aqua sua contigit inquinari: illud quod sequitur tenui discutiendum et refellendum, quod ait, Conscientia namque dantis attenditur, quae abluat accipientis. Et quaesivi unde abluendus sit qui accipit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat.
3.2.2
CAPUT XV.-- 17. Legite nunc ejus copiosissima maledicta, quae in me inflatus et iratus effudit; et videte utrum quaerenti mihi responderit, unde sit abluendus qui accepit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ignorat accipiens. Obsecro vos, quaerite attente, omnes excutite paginas, omnes dinumerate versiculos, omnia verba versate, omnes syllabas enucleate; et dicite mihi, si inveniritis, ubi responderit, cum dantis conscientia polluta est, unde sit ejus abluenda qui hoc accepturus ignorat.
3.3.1
Quid enim ad rem pertinuit, quia verbum addidit, quod a me diceret fuisse subtractum, atque ita se scripsisse contendit: Conscientia namque sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis. Nam ut noveritis non a me fuisse subtractum, nihil inquisitionem meam impedit additum, nihil ejus sublevat defectionem. Ad ipsa enim verba rursus interrogo, et utrum responderit quaero: Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; unde abluitur accipientis conscientia, quando dantis maculosa conscientia est, et hoc accepturus ignorat? Ad hoc responderi flagitate, neminem relicta causa conviciose alienari permittite: Si conscientia sancte dantis attenditur: videte quia non dixi, conscientia dantis; sed addidi, sancte dantis: Si conscientia, inquam, sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; unde igitur abluendus est, qui accipit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat?
3.3.2
CAPUT XVI.-- 19. Eat nunc, et anhelis pulmonibus ac turgidis faucibus me tanquam dialecticum criminetur: imo non me, sed ipsam dialecticam velut mentiendi artificem in populare judicium ream devocet, et in eam quamlibet fragosissimo strepitu advocati forensis ora distendat. Dicat quidquid vult apud imperitos, unde stomachentur docti, illudantur indocti. Me propter rhetoricam, Tertulli oratoris, a quo accusatus est Paulus, vocabulo denotet: sibi propter advocationem, in qua potentiam quondam suam jactat, Paracleti nomen imponat, atque ob hoc se cognominalem Spiritus sancti, non esse, sed fuisse deliret. Manichaeorum immunditias libentissime exaggeret, easque in me latrando detorquere conetur. Ignotorum mihi et notorum gesta recitet damnatorum, et quod ibi amicus quondam meus magis ad defensionem suam me nominavit absentem, in calumniam praejudicati criminis, nescio quo novo et suo jure, convertat. Titulos epistolarum mearum a se, vel a suis, sicut eis placuit, inscriptos legat, et tanquam me in eis comprehendisse se gestiat: confitentem eulogias panis simpliciter et hilariter datas, ridiculo nomine venenosae turpitudinis ac furoris infamet, et de vestro corde tam male sentiat, ut amatoria maleficia data mulieri, marito non solum conscio, verum etiam favente, credi sibi posse praesumat. Quod de me adhuc presbytero scripsit iratus ordinator futurus episcopatus mei, velit valere adversus me: quod autem a sancto concilio de hoc quod in nos ita peccavit, veniam petivit et meruit, nolit valere pro me; ita christianae mansuetudinis et praecepti evangelici vel nescius vel oblitus, ut etiam quod fratri ut sibi ignosceretur humiliter postulanti clementer ignotum est, criminetur.
3.3.3
CAPUT XVII.-- 20. Pergat etiam sermone multiloquo, sed plane vaniloquo, in ea quae prorsus ignorat, vel in quibus potius abutitur ignorantia plurimorum: et ex confessione cujusdam feminae, quod catechumenam se dixerit Manichaeorum, quae sanctimonialis in Catholica fuerit, quod ei placet de illorum baptismo dicat, et scribat, nesciens, aut nescire se fingens, non illic ita appellari catechumenos tanquam eis baptismus quandoque debeatur; sed eos hoc vocari, qui etiam Auditores vocantur, quod videlicet tanquam meliora et majora praecepta observare non possint, quae observantur ab eis quos Electorum nomine discernendos et honorandos putant. Me etiam presbyterum fuisse Manichaeorum, vel falsus vel fallens, mirabili temeritate contendat. Verba tertii libri Confessionum mearum, quae per se ipsa, et de multis ante et postea dictis manifestissima sunt legentibus, sub quo ei videtur intellectu proponat atque arguat. Furem me denique verborum suorum, quod duo subtraxerim, tanquam eis repositis victor exsultet.
3.3.4
CAPUT XVIII.-- 21. In his certe omnibus, sicut legendo cognoscere vel recognoscere poteritis, impetum quidem liuguae suae quo libuit ambitu jactationis exercuit: nusquam tamen dixit unde abluatur accipientis conscientia, cum maculosam dantis ignorat. At ego inter strepitum vel post strepitum ejus grandem, et nimis ut putat ipse terribilem, lente, ut dicitur, et bene hoc ipsum repeto, et ut respondeatis exposco: Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; unde est abluendus, qui maculosam conscientiam dantis ignorat? Et per totam ejus Epistolam ad hoc non invenio aliquid dictum.
3.3.5
CAPUT XIX.-- 22. Nam fortasse dicet mihi aliquis vestrum: Haec omnia quae dixit in te, ad hoc valere voluit, ut te deformaret, ac per te illos quibus communicas, ne ulterius alicujus momenti esse te existiment, vel ipsi, vel ii quos ad vestram communionem traducere niteris. Caeterum ex quo proposuit verba Epistolae tuae, ex illo considerandum est utrum nihil ad illa responderit. Ita ergo faciamus: ex ipso prorsus loco scripta ejus consideremus. Excepto ergo prooemio quo volui animum praeparare lectoris, et pauca ejus verba prima contumeliosa magis quam ad rem pertinentia praeterire, Ait, inquam, Conscientia namque dantis attenditur, quae abluat accipientis. Quid, si lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere conscientiam, si, quemadmodum dicit, conscientia dantis attenditur, quae abluat accipientis? Si enim dixerit ad accipientem non pertinere quidquid mali latuerit in conscientia dantis, ad hoc valebit fortasse illa ignorantia, ut de conscientia baptizatoris sui non possit nesciens maculari. Sufficiat ergo, ut alterius conscientia maculosa, cum ignoratur, non maculet: numquid autem etiam abluere potest? Unde igitur abluendus est qui accipit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat; praesertim cum addat et dicat, Nam qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum?
3.3.6
CAPUT XX.-- 23. Haec omnia verba Petilianus ex litteris meis refellenda proposuit: videamus ergo utrum refellerit, utrum omnino responderit. Addo enim verba quae me subtraxisse calumniatur, et eadem ipsa sic repeto, ut etiam brevius. Addendo enim haec duo verba, etiam ad brevitatem propositionis hujus me plurimum adjuvit. Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, et qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum; unde abluitur accipientis conscientia, cum maculosam dantis ignorat; et cum fidem nesciens sumit a perfido? rogo, unde abluitur? Dicat nobis, non eat in aliud, non obtendat nebulas imperitis. Postremo saltem multis et anfratuosis circuitibus interpositis et peractis, tandem aliquando dicat nobis unde abluitur accipientis conscientia, quando maculosa perfidi baptizaptis occulta est, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, et qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Nesciens enim sumit a perfido non habente conscientiam sancte dantis, sed maculosam et occultam: unde ergo abluitur? unde ergo percipit fidem? Si enim nec tunc abluitur, nec tunc percipit fidem, cum baptizator perfidus et maculosus occultus est; cur eo postea prodito atque damnato, non denuo baptizatur, ut abluatur fidemque percipiat? Si autem illo perfido et maculoso occulto iste abluitur et percipit fidem; unde abluitur, unde percipit, ubi non est conscientia sancte dantis, quae abluat accipientis? Hoc dicat, ad hoc respondeat: Unde abluitur, unde percipit, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; et haec ibi non est, quando baptizator maculosus et perfidus latuit? Nihil ad|| hoc responsum est omnino.
3.3.7
CAPUT XXI.-- 24. Sed ecce angustatus in causa, rursum in me impetum facit nebulosum atque ventosum, ut veritatis serenitas obscuretur; et fit summa inopia copiosus, non vera dicendo, sed maledicta inania non emendo. Tenete sane intentissime atque fortissime quid debeat respondere, id est, unde abluatur accipientis conscientia, cum maculosa dantis occulta est: ne forte hoc vobis e manibus flatus ejus excutiat, vosque ipsi sermonis turbidi caliginosa tempestate rapiamini, ut vel discessum vel quo redeundum sit omnino nesciatis. Et videte hominem vagari qua potest, dum pro negotio quod suscepit, stare non potest. Videte quam multa dicat, non habendo quod dicat. Dicit me labi lubricum, sed teneri: nec destruere, nec confirmare quod objicio, incerta pro certis excogitare, non permittere legentes quae vera sunt credere, sed facere ut altius dubia suspicentur. Dicit me Academici damnabile ingenium habere Carneadis. Conatur etiam insinuare quid Academici sentiant de falsitate vel fallacia sensus humani, etiam in his omnino quid loquatur ignorans. Dici ab eis asserit, nives nigras esse cum albae sint, nigrumque argentum, turrem rotundam vel teretem videri cum angulosa sit, remum in aqua fractum cum sit integer. Et hoc totum propterea, quoniam cum dixisset, Conscientia dantis vel sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; contra ego dixi, Quid, si lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit? Istae sunt nives nigrae, et argentum nigrum, et turris rotunda pro angulosa, et remus in aqua fractus pro integro! rem quippe dixi quae putari possit, et esse non possit, ut lateat dantis conscientia, et fortasse maculosa sit.
3.4.1
Et sequitur se, et clamat: Quid est, Quid si; quid est, Fortassis? nisi incerta et inconstans haesitatio dubitantis, de qua ille tuus ait:
3.4.2
. Hoccine quod dixi, Quid si lateat dantis conscientia, et fortassis maculosa sit; tale est ac si dixerim, Quid si nunc coelum ruat? Dictum est utique, Quid si; quia fieri potest ut lateat, fieri potest ut non lateat: nam quando ignoratur quid cogitet, vel quid admiserit. latet utique accipientem dantis conscientia; quando autem peccatum ejus manifestatur, non latet. Dictum est, et fortasse maculosa sit; quia fieri potest ut lateat et munda sit, et rursus fieri potest, ut lateat et maculosa sit. Ideo, Quid si; ideo, Fortasse. Numquid huic simile est, Quid si nunc coelum ruat? O quoties et convicti et confessi sunt homines se maculosas et adulterinas habuisse conscientias, cum ab eis baptizarentur ignari, posteaquam manifestato scelere degradati sunt, et tamen coelum non ruit! Quid hic facit Pilus et Furius, qui contra justitiam injustitiam defenderunt? Quid hic facit atheus Diagoras, qui esse Deum negavit, ut de illo videatur praedixisse propheta, Dixit stultus in corde suo, Non est Deus? Quid hic isti faciunt? Utquid nominati sunt, nisi ut intervenirent pro homine non habente quid dicat; ut dum de his saltem aliquid sine causa dicitur, agi causa videatur, et ad quod non responsum est, responsum esse credatur?
3.4.3
CAPUT XXII.-- 26. Postremo si duo vel tria verba ista, Quid si, et Fortasse, usque adeo sunt intolerabilia, ut propter illa excitarentur olim dormientes Academici, et Carneades, et Pilus, et Furius, et Diagoras, et nives nigrae, et ruina coeli, et caetera similiter insana et absurda; removeantur de medio. Neque enim revera sine his non potest dici quod volumus. Ecce sufficit quod paulo post ita positum est, et ab ipso ex meis litteris interpositum: Unde igitur abluendus est qui accipit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat? Nempe hic non est? Quid si, et Fortasse. Respondeatur ergo. Attendite, ne forte in eo quod sequitur, ad hoc respondeat. Sed ego te, inquit, cavillantem ad fidem credendi constringo, ne ulterius evageris. Quid argumentis stultitiae avertis erroribus vitam? quid fidei rationem de rebus irrationalibus turbas? Hoc uno verbo te teneo et convinco. Haec Petilianus dixit, non ego. Ista ex epistola Petiliani sunt; sed cui verba jam duo illa, quae me abstulisse insimulat, addidi, et nihilominus ostendi inquisitionis meae, cui non respondet, multo brevius et enodatius fixam stare sententiam. Certe haec illa duo sunt, sancte, et sciens: ut non sit videlicet conscientia dantis, sed conscientia sancte dantis; et non sit, qui fidem a perfido sumpserit, sed qui fidem sciens a perfido sumpserit. Quae quidem verba non subtraxeram, sed in codice qui mihi datus erat non inveneram. Fieri autem potest ut mendosus fuerit: neque enim et hoc incredibile est, ut etiam hinc mihi Academica excitetur invidia, et tale asseratur esse quod dixi, codicem fuisse mendosum, quale si dicerem nives nigras. Utquid enim ei rependo temerariam suspicionem, ut dicam quod ipse post addiderit, qui me subtraxisse confinxit; cum possit istam mendositatis notam sine mea maledica temeritate codex qui non irascitur sustinere?
3.4.4
CAPUT XXIII.-- 27. Et illud quidem primum, id est, sancte dantis, omnino non impedit inquisitionem meam, qua ille vehementer urgetur, utrum ita dicam, Si conscientia dantis attenditur: an vero ita, Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; unde igitur abluendus est qui accipit Baptismum, si dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat? Illud autem alterum quod additur, sciens, ut non dicatur, Qui fidem a perfido sumpserit; sed, Qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum: fateor, tanquam deesset, me nonnulla dixisse, quorum jacturam facile patior; quoniam magis moram meae facilitati afferebant, quam adjutorium facultati. Quanto enim expeditius, quanto planius et brevius sic interrogo: Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; et, qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum; unde abluitur, quem latet non sancte dantis maculosa conscientia, et unde veram percipit fidem, qui nesciens baptizatur a perfido? Dicatur unde, et ibi omnis causa Baptismi patebit, ibi totum quod quaeritur elucebit; sed si dicatur, non si tempus maledicendo finiatur.
3.4.5
CAPUT XXIV.-- 28. Quidquid ergo de duobus istis verbis vel detractis calumniatur, vel additis gloriatur, nihil interrogationem meam impedire perspicitis: cui quid respondeat ille non inveniens, ne tamen taceat, irruit identidem in personam meam; dicerem, recedens a causa, si omnino accessisset ad causam. Quippe quasi de me agatur, et non de Ecclesiae vel Baptismi veritate, ideo me dicit subtractis illis duobus verbis argumentatum, ut quasi conscientiae meae non obsit, quod inquinatoris, ut dicit, mei sacrilegam ignoravi conscientiam. Quod si ita esset, verbum illud quod positum est, sciens, additum mihi potius prodesset, et obesset ablatum. Si enim me ita defendi voluissem, ut baptizatoris mei putarer ignorasse conscientiam, pro me locutum acciperem Petilianum: quando non utcumque ait, Qui fidem a perfido sumpserit; sed, Qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum: ut hinc ego non me reatum, sed fidem percepisse jactarem, quia dicerem, Non ego sciens a perfido accepi, sed homo conscientiam dantis hominis ignoravi. Videte itaque, et numerate, si potestis, quanta superflua loquatur ad unum Ignoravi, quod me proponit dixisse, cum hoc omnino non dixerim: quia nec de me agebatur, ut dicerem, nec aliquid criminis in eo qui me baptizavit apparuit, ut ejus me ignorasse conscientiam, pro mea defensione cogerer dicere.
3.4.6
CAPUT XXV.-- 29. Et tamen iste, ne respondeat ad ea quae dixi, proponit sibi quod non dixi; et avocat homines ab intentione debiti sui, ne id quod respondendum est exigatur; interponit saepe, Ignoravi, inquam: et respondet, Sed si ignorares: et quasi convincit, ne mihi liceat dicere, Ignoravi. Commemorat Mensurium, Caecilianum, Macarium, Taurinum, Romanum, et eos contra Ecclesiam Dei fecisse affirmat, quae ignorare non possem, eo quod Afer sim, et aetate pene jam senex: cum, sicut audio, Mensurius in communionis unitate defunctus sit, antequam se scinderet pars Donati: causam vero Caeciliani legerim, quod ad Constantinum ipsi detulerint, et ab episcopis quos ille imperator judices dederat, et semel et iterum, et ab ipso rege illis ad eum appellantibus etiam tertio fuerit absolutus. Macarius vero et Taurinus et Romanus, quidquid vel judiciaria vel exsecutoria potestate adversus eorum obstinatum furorem pro unitate fecerunt, secundum leges eos fecisse constat; quas iidem ipsi, causam Caeciliani ad Imperatoris judicium deferendo, contra se ferri exserique coegerunt.
3.5.1
Inter multa etiam prorsus ad rem non pertinentia dicit, Messiani proconsulis sententia me fuisse percussum, ut ex Africa fugerem: et propter hoc falsum( quod si non ipse confinxit, certe malevolis fingentibus malevole credidit) quam multa alia falsa consequenter, non utcumque dicere, sed etiam scribere mira temeritate non timuit: cum ego Mediolanum ante Bautonem consulem venerim, eique consuli calendis januariis laudem in tanto conventu conspectuque hominum, pro mea tunc rhetorica professione recitaverim, et ex illa peregrinatione jam post Maximi tyranni mortem Africam repetiverim; Manichaeos autem Messianus proconsul audierit post consulatum Bautonis, sicut dies Gestorum ab eodem Petiliano insertus ostendit. Quae si dubitantibus vel contra credentibus probare necesse esset, multos possem claros in saeculo viros testes locupletissimos adhibere totius illius temporis vitae meae.
3.5.2
CAPUT XXVI.-- 31. Sed quid ista requirimus? quid et patimur superfluas moras, et facimus? Numquid hinc inventuri sumus unde sit accipientis abluenda conscientia, qui maculosam dantis ignorat; fidemque unde percipiat, qui nesciens baptizatur a perfido? quod sibi Petilianus cum ex Epistola mea tanquam ad respondendum proposuisset, quidquid voluit aliud locutus est, quam id quod causa poscebat. Quoties dixit, Si ignorares; quasi ego dixerim, quod nunquam dixi, mei baptizatoris me ignorasse conscientiam? Et aliud nihil egisse visus est ore maledico, quam ut me mala eorum apud quos baptizatus, et quorum communione sociatus sum, non ignorasse, convincere videretur: satis utique intelligens quia ignorantia me non faceret reum. Ecce ergo si ignorarem, sicut toties repetivit, procul dubio ab eis omnibus malis innocens essem. Unde ergo abluerer, qui conscientiam non sancte dantis ignorans criminibus ejus impediri minime possem? Unde perciperem fidem, qui nesciens a perfido baptizarer? Non enim frustra, Si ignorares, toties repetivit, nisi ne me putari sineret innocentem: procul dubio judicans quod nullius innocentia violatur, si nesciens fidem sumit a perfido, et maculosam conscientiam non sancte dantis ignorat. Dicat ergo unde tales abluantur, unde fidem percipiant, non reatum? Sed non vos fallat: dicat; non multa dicendo nil dicat, aut nil dicendo potius multa dicat. Deinde, quod in mentem venit, et praetereundum non est, si ego propterea reus sum, quia non ignoravi, ut secundum ipsum loquar; ideo autem non ignoravi, quia et Afer sum, et aetate pene jam senex: saltem pueri caeterarum toto orbe terrarum non sint rei, qui nec gente nec aetate ista vestra, objecta seu vera seu falsa nosse potuerunt; qui tamen, si in vos inciderint, sine ullo respectu rebaptizantur.
3.5.3
CAPUT XXVII.-- 32. Sed nunc ista non quaerimus: illud potius respondeat( quod ne respondere cogatur copiosissime alienatur), unde abluatur accipientis conscientia, qui maculosam dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; et unde percipit fidem, qui nesciens baptizatur a perfido, si quisquis fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Omissis ergo ejus maledictis, quae in me sine ulla sana consideratione jactavit, adhuc attendamus ne forte hoc quod exposcimus in consequentibus dicat. Libet autem intueri quam garrulus ea proposuerit, quasi facillime convulsurus et eversurus. Sed ad illud, inquit, tui phantasmatis argumentum, quo quemcumque baptizas verbis tibi pingere visus es, redeamus. Imaginari enim te verisimilia decuit, qui non vides veritatem. Haec verba sua prolocutus est Petilianus, verba mea propositurus. Deinde subjunxit: Ecce, inquis, stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus est, perfidiam ejus ignorat. Non totam dixit propositionem atque interrogationem meam, et mox ipse interrogare me coepit, dicens: Quis est iste, aut unde prosiluit quem proponis? Cur tibi videris videre quem simulas, ne videas eum quem videre ac discutere diligentissime debeas et probare? Sed quia intelligo te ignorare ordinem Sacramenti, hoc tibi breviter dico: et tu baptistam discutere, et ab eo discuti debuisti. Quid est quod exspectabamus? Ut diceret, unde abluatur accipientis conscientia, qui maculosam non sancte dantis ignorat, et unde fidem, non reatum percipiat, qui Baptismum nesciens a perfido sumpserit. Ecce audivimus baptistam debere diligentissime discuti ab eo qui vult fidem percipere, non reatum, ut inveniat conscientiam sancte dantis, quae abluat accipientis. Nam qui non discusserit, et nesciens a perfido acceperit, eo ipso quod non discussit, maculosamque dantis ignoravit conscientiam, non fuit unde fidem perciperet, non reatum. Quid ergo adjuvit, quod pro magno addidit, sciens, quod me subtraxisse calumniatus est? Cum enim noluit ita dici, Qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum; videtur aliquam spem reliquisse nescienti. Nunc vero cum interrogatur, unde percipiat fidem, qui nesciens baptizatur a perfido; respondit eum discutere debuisse baptistam: procul dubio miserum nec ignorare permittit, non inveniendo unde fidem possit accipere, nisi spem suam in homine baptizante posuerit.
3.5.4
CAPUT XXVIII.-- 33. Hoc est quod exhorremus in vobis, hoc est quod damnat divina sententia, veracissime ac manifestissime clamans: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. Hoc est quod apertissime prohibet sancta humilitas et charitas apostolica, clamante Paulo: Nemo glorietur in homine. Hoc est quod in nos inanium calumniarum et acerrimorum maledictorum crebrescit impetus, ut quasi everso homine nulla spes remaneat eorum, quibus verbum Dei et sacramentum pro dispensatione nobis credita ministramus. Respondemus eis: Quousque apponitis super hominem? Respondet eis catholica veneranda societas: Nonne Deo subjicietur anima mea? ab ipso enim salutare meum. Etenim ipse est Deus meus, susceptor meus; non emigrabo. Nam quae alia causa fuit istis emigrandi de domo Dei, nisi quia vasa facta in contumeliam, sine quibus illa usque ad diem judicii non erit, finxerunt se ferre non posse; cum tamen hoc magis ipsi fuisse, et aliis calumniose objecisse, gestis atque conscriptis tunc rebus appareant: de quibus in contumeliam factis, ne propter illa de domo magna, quae magno patrifamilias una est, perturbatus emigret, dicit Dei servus, et bonus fidelis vel fidem in Baptismo percepturus, quod paulo ante commemoravi: Nonne Deo subjicietur anima mea? Deo utique, non homini. Ab ipso enim salutare meum, non ab homine. Iste autem non saltem tunc Deo daret abluendum mundandumque hominem, quando maculosa conscientia non sancte dantis occulta est, et fidem nesciens quisquis sumit a perfido. Hoc, inquit, tibi breviter dico, et tu baptistam discutere, et ab eo discuti debuisti.
3.5.5
CAPUT XXIX.-- 34. Obsecro vos, huc advertite: ego quaero unde abluatur accipientis conscientia, cum maculosam non sancte dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; et unde accipiat fidem, qui nesciens a perfido baptizatur, si quisquis fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum: et ille mihi respondet discutiendum esse et baptizatorem et baptizandum. Et ad hoc probandum, unde quaestio nulla est, adhibet exemplum Joannis, quod eum discusserint, qui ab eo quaesierunt quem se esse diceret; quod ipse quoque discusserit eos quibus ait, Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Quid hoc ad rem? quid hoc ad causam? Deus Joanni perhibuerat testimonium excellentissimae sanctitatis prophetia praeclarissima praecedente, et quando conceptus, et quando natus est. Quaerebant autem illi jam credentes esse sanctum, quemnam se diceret esse sanctorum, vel utrum ipse esset sanctus sanctorum quod est Christus Jesus. Tanta quippe gratia illi habebatur, ut continuo crederetur quidquid de se ipse dixisset. Si autem hoc exemplo asseritur quilibet nunc discutiendus esse baptista, quidquid de se quisque dixerit, credendus erit. Quis est autem fictus, quem fugit utique, sicut scriptum est, Spiritus sanctus, quin de se optime credi velit, atque id agat quibus verbis potuerit? Jam ergo cum fuerit interrogatus quisnam sit, et responderit se esse Dei fidelem dispensatorem, nec cujusquam criminis macula pollutam habere conscientiam; haec erit tota discussio, an etiam mores ejus et vita diligentius intuenda est? Ita sane: sed non hoc scriptum est fecisse illos, qui Joannem in deserto Jordanis interrogaverunt quis esset.
3.5.6
CAPUT XXX.-- 35. Unde hoc exemplum ad rem de qua agitur omnino non pertinet. Magis apostolica illa sententia satis hanc incutit curam; ubi ait: Probentur primum, et sic ministrent nullum crimen habentes. Quod cum sollicite ac de more utrobique pene ab omnibus fiat; unde tam multi reprobi post tempus gestae dispensationis hujus inventi sunt, nisi quia et humana diligentia plerumque fallitur, et nonnulli primum boni in deterius commutantur? Quae cum tam crebro accidant, ut dissimulare aut oblivisci neminem sinant; quid est quod contumeliose nos breviter docet Petilianus, a baptizando discutiendum esse baptistam, quoniam quaerimus unde sit accipientis abluenda conscientia, cum maculosa non sancte dantis occulta est, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis? Quia intelligo te, inquit, ignorare ordinem Sacramenti, hoc tibi breviter dico, et tu baptistam discutere, et ab eo discuti debuisti. O respondere! Circumstat eum in tam multis locis tanta hominum multitudo, quae baptizata est ab eis qui cum prius justi et casti viderentur, postea nudatis criminibus convicti atque dejecti sunt; et se putat evadere hujus interrogationis violentiam, qua quaerimus unde abluatur accipientis conscientia, quando maculosam non sancte dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; quia breviter discutiendus esset baptista. Nihil infelicius, quam non consentire veritati, qua ita quisque concluditur, ut exitum invenire non possit. Quaerimus a quo accipiat fidem, qui nesciens a perfido baptizatur. Respondetur, Discutere debuit baptizatorem suum. Ergo quia non discutit eum et fidem etiam nesciens sumit a perfido, non fidem percipit, sed reatum? Cur itaque non denuo baptizantur, quos a proditis atque convictis, cum adhuc laterent, baptizatos esse constiterit?
3.5.7
CAPUT XXXI.-- 36. Et ubi est, inquit, quod addidi, sciens; ut non dicerem, Qui fidem a perfido sumpserit: sed, Qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum? Percepit ergo fidem, non reatum, qui nesciens sumpsit a perfido: et ideo quaero unde perceperit. Ubi coarctatus respondet, Discutere debuit. Esto, debuit: non fecit, aut non valuit; quid de illo censetis? Ablutus est, an non? Si ablutus est, quaero unde? Non enim eum maculosa non sancte dantis conscientia, quam nescivit, abluere potuit. Si autem non est ablutus, jubete ut abluatur. Non jubetis: ergo ablutus est. Dicite, unde? Dicite saltem vos, quod ille non dixit. Eadem quippe verba propono, quibus respondere non potuit. Ecce stat perfidus baptizaturus; at ille qui baptizandus est, perfidiam ejus ignorat: quid eum accepturum esse arbitramini, utrum fidem, an reatum? Sufficiunt huc usque proposita: respondete, aut quaerite diligenter quid ille responderit. Invenietis etiam convicta convicia. Culpat enim me, quasi deridens, quod verisimilia proponam, qui non videam veritatem. Repetitis etiam verbis meis et dimidiata sententia, Dicis, inquit, Ecce stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus est perfidiam ejus ignorat. Deinde subjungit, Quis est iste, aut unde prosiluit? Quasi unus sit aut duo, et non talibus utrobique plena sint omnia. Quid ex me quaerit quisnam sit iste, aut unde prosiliat; ac non potius circumspicit, et videt raras esse Ecclesias, vel in urbibus, vel in ruribus, quae non habeant in criminibus detectos, et a clericatu dejectos homines? Cum laterent, bonosque se videri vellent cum mali essent, et castos putari cum essent adulteri, nempe ficti erant; nempe Spiritus sanctus eos, sicut scriptum est, fugiebat. Ex istorum ergo adhuc latitantium turba prosiluit ille perfidus quem proposui: quid ex me quaerit unde prosiluerit, claudens oculos adversus tantam turbam, unde si soli considerentur qui convinci dejicique potuerunt, sonitus eorum sufficit caecis?
3.5.8
CAPUT XXXII.-- 37. Quid, quod etiam ipse posuit in Epistola sua, Quodvultdeum de duobus adulteriis apud vos convictum et abjectum, a nostris esse susceptum? Quid ergo( sine hujus praejudicio dixerim, qui causam suam bonam vel probavit, vel persuasit), tales apud vos nondum detecti, cum baptizant, quid ab eis accipitur, fides, an reatus? Non utique fides; quia non habent conscientiam sancte dantis, quae abluat accipientis. Sed nec reatus, propter illud additum verbum: Nam qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Ab istis autem cum baptizarentur homines, quales fuissent utique nescierunt. Proinde non ab eis accipiendo fidem, quia non habebant conscientiam sancte dantis; non accipiendo etiam reatum, quia non scientes, sed nescientes eorum crimina, baptizati sunt, sine fide et sine reatu remanserunt. Non sunt ergo in numero talium flagitiosorum. Sed nec in numero possunt esse fidelium; quia sicut nec reatum, ita nec fidem ab eis accipere potuerunt. At eos in numero fidelium a vobis cernimus deputari, nec censere quemquam vestrum ut baptizentur, sed ratum habere quod baptizati sunt. Acceperunt itaque fidem; nec tamen ab eis acceperunt, qui non habebant conscientiam sancte dantis, quae ablueret accipientis. Unde ergo acceperunt? Hinc satago, hoc urgenter interrogo, hoc ut respondeatur vehementissime flagito.
3.5.9
CAPUT XXXIII.-- 38. Inspicite nunc Petilianum, ne hoc respondeat, vel ne hoc respondere non potuisse deprehensus appareat, per nostras contumelias inaniter evagari, criminantem, et nihil probantem; et ubi forte conatur pro causa quasi pugnaciter resistere, ubique facillime superari: ad hoc tamen unum omnino nihil respondere quod quaerimus, Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, unde abluendus sit qui accipiebat Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat. His enim verbis ex Epistola mea commemoratis, proposuit me interrogantem, et se ostendit nihil respondentem. Cum enim dixisset ea quae jam recolui, et in quibus eum ostendi ad id quod interrogavi non respondisse; cumque magnis angustiis coarctatus, coactus esset dicere discutiendum esse baptistam a baptizando, baptizandum a baptista; cumque id exemplo Joannis, si forte inveniret negligentissimos vel imperitissimos auditores, astruere tentavisset; adhibuit alia testimonia de Scripturis ad rem non pertinentia, quod Philippo Eunuchus dixerit, Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? quia sciebat, inquit, perditos prohiberi: et quod ideo Philippus eum baptizari non vetuit, quia eum legentem probaverat quomodo crederet Christum: quasi prohibuerit Simonem Magum. Et quod Prophetae falso baptismate decipi timuerunt: et ideo dixerit Isaias, Aqua mendax, non habens fidem, velut ostendens apud perfidos homines aquam esse mendacem: cum hoc non Isaias, sed Jeremias de hominibus mendacibus dixerit, figurate aquam populum appellans, quod in Apocalypsi manifestissime demonstratur. Et quod David dixerit, Oleum peccatoris non ungat caput meum: cum ille hoc dixerit de adulatione assentatoris fallaci laude decipientis, unde laudati caput in superbiam crescat. Quem intellectum aperiunt verba in eodem psalmo praemissa superius. Sic enim ait: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quid hac sententia clarius? quid evidentius? Mavult enim se aspera emendatione justi argui misericorditer ut sanetur, quam lenibus blanditiis adulatoris ungi ut infletur.
3.5.10
CAPUT XXXIV.-- 39. Commemorat Petilianus et apostolum Joannem monuisse, ne omni spiritui credatur, sed probentur spiritus, si ex Deo sunt: quasi ad hoc adhibeatur ista diligentia, ut nunc ante tempus frumentum a palea separetur, ac non potius ne frumentum a palea decipiatur: aut vero etiam spiritus mendax si aliquid veri dixerit, ideo negandum est, quia hoc detestandus spiritus dixit. Quod quisquis arbitratur, tam demens est, ut forte contendat Petrum non debuisse dicere, Tu es Christus Filius Dei vivi: quia tale aliquid jam daemones dixerant. Cum ergo Baptismus Christi, sive per iniquum sive per justum ministratus, nihil aliud sit quam Baptismus Christi; ab homine cauto et bono fideli iniquitas hominis est vitanda, non Dei Sacramenta damnanda.
3.6.1
In his certe omnibus non respondet Petilianus, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, unde sit abluendus qui accipit Baptismum, cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat? Collega ejus a Thubursicubure quidam Cyprianus cum turpissima femina in lupanari deprehensus, et Primiano Carthaginis oblatus atque damnatus est. Iste quando baptizabat, antequam detectus et abjectus esset, non utique habebat conscientiam sancte dantis, quae ablueret accipientis. Unde igitur abluti sunt, qui hodie illo damnato non utique rursus abluuntur? Non erat necesse ut hominem nominarem, nisi ne Petilianus iterum diceret, Quis est iste, aut unde prosiluit? Cur istum baptistam vestri non discusserunt, sicut Joannes Petiliano ita sentiente discussus est? An et discusserunt quantum homines hominem potuerunt, sed astuta fictione latitantem diu non invenerunt?
3.6.2
CAPUT XXXV.-- Hujusne aqua non erat mendax, aut oleum fornicatoris non est oleum peccatoris? An quod Catholica dicit, et verum est, et illa aqua et illud oleum non ejus erat a quo ministrabatur, sed cujus ibi nomen invocabatur? Cur illi qui ab isto ficto et occulto baptizabantur, non probabant spiritum, quia ex Deo non erat? Spiritus enim sanctus disciplinae fictum fugiebat? An et illum fugiebat, et sua Sacramenta quamvis per eum ministrata non deserebat? Postremo quoniam illos non negatis ablutos, quos illo damnato non curatis abluendos; videte si tot nebulis multipliciter offusis, ullo loco Petilianus respondet unde isti abluti sint, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, quam latens immundus habere non potuit.
3.7.1
Nihil ergo ad hoc respondens, quod ab eo tam instanter inquiritur; deinceps etiam sibi loquendi latitudinem comparans, Cum haec, inquit, et Prophetae et Apostolus caute timuerint, qua fronte tu dicis quod bene credentibus sanctum est Baptisma peccatoris? Quasi ego vel quisquam catholicus, peccatoris Baptisma esse dicat, quod peccatore ministrante traditur vel accipitur, et non illius in cujus credens nomine baptizatur. Inde jam excurrit in Judam traditorem, et dicit in eum quidquid potest, adhibens testimonia prophetica, quae de illo tanto ante praemissa sunt: tanquam Ecclesiam Christi toto orbe diffusam, cujus causa in hac quaestione versatur, Judae traditoris impietate perfundat: non considerans quod vel hinc debuit admoneri, tam non esse dubitandum illam esse Ecclesiam Christi quae in omnibus gentibus dilatatur, quoniam hoc tanto ante veraciter prophetatum est, quam non est dubitandum ab uno ex discipulis tradi oportuisse Christum, quoniam et hoc similiter prophetatum est.
3.7.2
CAPUT XXXVI.-- 42. Sed plane post haec Petilianus ubi ad nostrum illud venit objectum, quod Maximianistarum Baptismum quos damnaverant susceperunt: quamvis in hujus quaestionis propositione suis verbis quam meis uti maluerit: neque enim nos dicimus, prodesse nobis debere Baptismum peccatorum, quem non solum peccatorum, sed nullorum omnino hominum dicimus, quia eum Christi esse cognoscimus: ita quippe proposuit: At enim pertinaciter asseveras, inquit, quia debet vobis prodesse Baptismum peccatorum, propterea quia et nos, ut dixisti, reorum quos juste damnavimus Baptismum conservamus. Ubi ad hanc quaestionem venit, ut dixi, omnis eum etiam simulata pugna defecit. Quo iret, qua exiret, quo aditu perscrutato aut molito vel clanculo evaderet, vel vi erumperet, non invenit. Licet hoc, inquit, secundo libro demonstrem, quantum inter nostros intersit et vestros quos dicitis innocentes: tamen interim vos prius a collegarum vestrorum criminibus quae nostis eripite, et sic de iis quos abjicimus exquirite rationem. Sic respondeat quisquam hominum, sic respondeat, nisi qui veritati adversatur, contra quam non invenit quid respondeatur? Si ergo et nos eadem verba dicamus, Interim vos prius a collegarum vestrorum criminibus quae nostis eripite, et sic nobis de his quos putatis apud nos malos ullum crimen objicite: utrique vicimus, an utrique victi sumus? Imo vero ille vicit pro Ecclesia sua et in Ecclesia sua, qui nos docuit in Scriptura sua, ut nemo glorietur in homine, et ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Ecce enim nos, qui cum veritatis eloquio dicimus, non justificari credentem ab homine a quo baptizatur, sed ab illo de quo scriptum est, Credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ad justitiam; quoniam non gloriamur in homine, nitimurque donante ipso, cum gloriamur, in Domino gloriari; quam securi sumus, quidquid de quibusdam nostrae communionis hominibus erroris aut criminis probare potuerit? Apud nos enim quicumque mali vel penitus latent, vel quibusdam noti propter bonos quibus ignoti sunt, et apud quos convinci non possunt, propter unitatis et pacis vinculum tolerantur, ne cum zizaniis eradicetur et triticum; ita suae malitiae sarcinam portant, ut eam cum eis nemo communicet, nisi quibus eorum iniquitas placet. Neque enim metuimus, ne quos baptizant justificari non possint; cum illi in eum credant qui justificat impios, ut deputetur fides eorum ad justitiam.
3.7.3
CAPUT XXXVII.-- 43. Proinde apud nos, nec ille quem dixit a nobis propter Sodomitarum crimen abjectum, et in locum ejus alterum constitutum, et rursus ipsi nostro collegio redditum, nesciens quid loquatur; nec ille quem apud vos poenitentem fuisse commemorat, quocumque modo eorum causae defendi sive possint sive non possint, aliquid praejudicant Ecclesiae Dei, quae per omnes gentes diffunditur, et crescit in mundo usque ad messem: in qua si vere mali sunt quos accusatis, non jam in illa, sed in paleis ejus sunt; si autem boni sunt, cum eos iniquis criminationibus infamatis, ipsi velut aurum probantur, vobis in paleae similitudinem ardentibus: alienis tamen peccatis non maculatur Ecclesia, quae secundum fidelissimas prophetias toto terrarum orbe dilatata, finem saeculi tanquam littus exspectat, quo perducta careat piscibus malis, cum quibus intra eadem dominica retia, quamdiu separari ab eis impatienter non debuit, naturae incommoditas ferri potuit innocenter. Nec propterea tamen ecclesiastica disciplina negligitur a constantibus et diligentibus et prudentibus dispensatoribus Christi, ubi crimina ita manifestantur, ut nulla possint probabili ratione defendi. Exstant innumerabilia documenta in eis qui vel episcopi vel alterius hujuscemodi gradus clerici fuerunt, et nunc degradati vel pudore in alias terras abierunt, vel ad vos ipsos aut ad alias haereses transierunt, vel in sui; regionibus noti sunt: quorum tanta est multitudo dispersa per terras, ut si eam Petilianus refrenata paululum maledicendi temeritate cogitaret, nequaquam caderet in tam aperte falsam vanamque sententiam, qua dicendum nobis putaret: Nemo vestrum est innocens, ubi reus nemo damnatur.
3.7.4
CAPUT XXXVIII.-- 44. Ut enim alios omittam in diversis terris habitantes; vix enim alicubi deest hoc genus hominum, quo appareat iniquos praepositos ac ministros, et in catholica Ecclesia solere damnari: Milevitanum Honorium de proximo potuit intueri. De Splendonio vero, quem diaconum in Catholica damnatum, et a se rebaptizatum presbyterum fecit, cujus in Gallia damnationem ad nos a fratribus missam collega noster Fortunatus ibidem apud Constantinam publice legendam proposuit, et quem postea idem Petilianus horrendas ejus insidias expertus abjecit: de hoc ergo Splendonio quando non potuit commoneri quemadmodum mali et in Catholica degradentur? Miror in quo temeritatis praecipitio cor habebat, cum ista dictaret, ubi ausus est dicere: Nemo vestrum est innocens, ubi reus nemo damnatur. Quamobrem permixti corporaliter, separati spiritualiter in catholica Ecclesia mali, et quando humana conditione ignorantur, et quando disciplinae consideratione damnantur, suas sarcinas portant. Ac per hoc illi securi sunt, si eorum peccatis imitatione et consensione non communicant, quicumque per eos Christi Baptismo baptizantur: quia et si per optimos baptizarentur, non nisi ab illo qui justificat impium justificarentur. Credentibus quippe in eum qui justificat impium, deputatur fides ad justitiam.
3.7.5
CAPUT XXXIX.-- 45. Vos autem, cum objiciuntur vobis Maximianistae, trecentorum et decem concilii sententia damnati; eodem concilio tot proconsulibus, tot Gestis municipalibus allegato oppugnati; de basilicis quas tenebant, per jussa judicum et civitatum auxilia proturbati; rursus a vobis cum eis quos extra communionem vestram baptizaverant, sine ulla Baptisimi quaestione suscepti et honorati; quid respondeatis non invenitis. Sententia quippe vincimini, non vera, sed vestra, qua contenditis in eadem communione Sacramentorum, alios aliorum perire criminibus, et talem quemque esse, qualis est homo a quo fuerit baptizatus; si nocens, nocentem; si innocens, innocentem. Quae si vera sunt, ut alios innumerabiles omittam, Maximianistarum certe, quorum scelus usque ad illorum similitudinem quos vivos terra sorbuit, in tam numeroso concilio vestri exaggerarunt, vos crimina perdiderunt. Si autem Maximianistarum crimina vos non perdiderunt; falsa sunt quae ita sentitis, et multo minus nescio quae non probata crimina Afrorum orbem terrarum perdere potuerunt. Ac per hoc, sicut scribit Apostolus, Unusquisque suam sarcinam portat: et nullius est Baptismus Christi, nisi Christi: et frustra promittit Petilianus ex hoc quod de Maximianistis intendimus, in secundo libro esse dicturum, nimis male sentiens de cordibus humanis, quasi non intelligant eum non habere quid dicat.
3.7.6
CAPUT XL.-- 46. Nam si Baptismus, quem Praetextatus et Felicianus in Maximiani communione ministraverunt, illorum fuit; cur a vobis, in eis quos baptizaverunt, tanquam Christi susceptus est? Si autem vere Christi est, sicuti est, nec eis prodesse posset, qui eum cum scelere schismatis habuissent; quid vos potuisse dicitis praestare illis, quos cum eodem Baptismo suscepistis, nisi ut per vinculum pacis deleto crimine sceleratae divisionis, non cogerentur sancti lavacri Sacramentum accipere quasi non haberent, sed sicut erat antea perniciosum, ita illis jam utile esse inciperet quod haberent? Aut si hoc eis in vestra communione praestitum non est, quia nec praestari schismaticis apud schismaticos posset; hoc tamen vobis in catholica communione praestatur, non ut Baptismum accipiatis quasi desit vobis, sed ut ipse quem accepistis prosit vobis. Omnia quippe Sacramenta Christi, non ad salutem, sed ad judicium habentur sine charitate unitatis Christi. Sed quia, non vera, sed vestra sententia est, per nescio quorum Baptismum traditorum periisse Christi Baptismum de orbe terrarum; merito non invenitis quid respondeatis de recepto Baptismo Maximianistarum.
3.8
Videte itaque et vigilantissime mementote, quemadmodum Petilianus nec ad ea ipsa responderit, quae sibi ita proponit, unde aliquid loqui videatur. Illud autem olim dimisit omnino, nec nobis dicere voluit, quia utique non potuit, nec usque ad finem voluminis sui aliquando dicturus est, quod ex primis partibus Epistolae meae, quasi refellendum commemoravit. Additis quippe etiam duobus verbis, quae me subtraxisse, quasi fortissima sua munimenta jactavit, nihilominus immunitus jacens, non inveniens quid respondeat, cum quaeritur, Si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, unde sit ejus abluenda conscientia, qui pollutam conscientiam non sancte dantis ignorat; et si quis fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum, unde fidem accepturus sit, non reatum, qui nesciens baptizatur a perfido: ad hoc eum jam diu ex quo loquitur, nihil respondisse manifestum est.
3.9.1
Deinceps perrexit ore maledico in vituperationem monasteriorum et monachorum, arguens etiam me, quod hoc genus vitae a me fuerit institutum. Quod genus vitae omnino quale sit, nescit; vel potius toto orbe notissimum nescire se fingit. Inde asserens me dixisse, Christum esse baptistam, subjecit etiam quaedam verba ex Epistola mea, quasi hoc ex mea sententia dixerim, quod ex vestra et ipsius dixi, et copiosissima atrocitate invectus est, quasi in me qui hoc dixerim; cum illa quam reprehendit, non sit mea, sed ipsius et vestra sententia; quod paulo post dilucide, quantum valuero, demonstrabo. Deinde conatus est nos docere multis et superfluis verbis, quod non Christus baptizet, sed in ejus nomine baptizetur, simul et Patris et Filii et Spiritus sancti, de qua ipsa Trinitate dixit vel quod voluit vel quod potuit, Christum esse medium Trinitatis. Inde de nomine Simonis et Barjesu magorum ingessit nobis quas eum libuit contumelias. Inde Optati Thamugadensis causam pedententim suspendens, ne illius perfunderetur invidia, non se, nec suos de illo judicare potuisse; et in eo ipso nos insimulans, quod meis ille suggestionibus pressus sit.
3.9.2
CAPUT XLI.-- 49. Postremo conclusit Epistolam suos exhortans et monens ne decipiantur a nobis, et nostros dolens quod eos pejores quam fuerant fecerimus. His igitur diligenter consideratis atque discussis, quod ex ea ipsa Epistola quam scripsit, satis dilucide apparet, Petilianus non respondit omnino ad hoc quod in Epistola mea primitus posui, si quemadmodum dicit, conscientia dantis, vel potius, ut addam quod magnum firmamentum putat, si conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis, unde abluendus sit qui accipit Baptismum, cum si dantis conscientia polluta est, accepturus ignorat. Unde non mirandum est hominem pro falsitate resistentem, pressum contravenientis veritatis angustiis, insana potius anhelasse convicia, quam cum illa quae vinci non potest ambulare voluisse.
3.10.1
Nunc jam, obsecro, paucis animum intendite, ut vobis quid timuerit, ut ad hoc non responderet, evidenter ostendam, et quod obscurare conatus est, in lucem proferam. Poterat utique nobis quaerentibus, unde abluendus sit qui accipit Baptismum cum dantis polluta conscientia est, et hoc ille qui est accepturus ignorat, facillime respondere, A Domino Deo; et omnino fidentissime dicere, Prorsus Deus abluit accipientis conscientiam, quando maculosam non sancte dantis ignorat. Sed homo qui jam sectae vestrae intentione coactus fuerat mundationem accipientis in conscientia dantis ponere; quippe qui dixerat, Conscientia namque dantis, vel sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; timuit ne melius homo baptizari videretur ab occulto homine malo, quam a manifesto homine bono: tunc enim non a conscientia sancte dantis hominis, sed ab ipsa excellentissima Dei sanctitate esset abluendus. Hoc ergo metuens, ne tanta eum sequeretur absurditas, vel potius dementia, ut qua fugeret nesciret, noluit dicere unde sit accipientis abluenda conscientia, quando maculosam conscientiam non sancte dantis ignorat; et litigioso strepitu cuncta perturbans occultare maluit quid ab eo quaereretur, quam hoc respondere quaerenti, unde statim suffocaretur: nunquam tamen putans ab hominibus bene cordatis legi posse litteras nostras, aut ab eis legi suas qui legissent et meas, quibus respondere se finxit.
3.10.2
CAPUT XLII.-- 51. Nam hoc quod modo dixi, in illa ipsa Epistola mea, contra quam scribendo nihil dixit, evidentissime positum est: et quid ibi egerit, quaeso, parumper advertite; et quamvis illi faveatis, nosque oderitis, si potestis aequo animo tolerate. Quia enim in priori Epistola sua, cujus primis partibus quae solae in manus nostras tunc venerant, primo responderam, ita spem baptizandi hominis in homine baptizante posuerat, ut diceret, Omnis res enim origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est: quia ergo hoc Petilianus dixerat, non aliud volens intelligi originem et radicem et caput baptizandi hominis, nisi hominem a quo baptizaretur, subjeci ego et dixi: Quaerimus itaque nos, cum ille baptizator perfidus latet, si tunc ille quem baptizat, fidem percipit, non reatum, si tunc ei non est baptizator ejus origo et radix et caput, quis est a quo accipit fidem? Ubi est origo de qua oritur? ubi radix unde germinat? ubi caput unde incipit? An forte cum baptizantem perfidum ille qui baptizatur ignorat, tunc Christus dat fidem, tunc Christus est origo et radix et caput? Hoc ergo et nunc dico et exclamo, sicut etiam illic exclamavi: O humana temeritas et superbia! cur non sinis potius ut semper Christus det fidem, christianum dando facturus? cur non sinis ut semper sit Christus origo christiani, in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput? Neque enim etiam cum per sanctum et fidelem dispensatorem gratia spiritualis credentibus impertitur, dispensator ipse justificat, ac non ille unus de quo dictum est, quod« justificat impium». Aut vero apostolus Paulus erat caput et origo eorum quos plantaverat, aut Apollo radix eorum quos rigaverat, ac non ille qui eis incrementum dederat: cum idem dicat,« Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus»? Nec radix eorum erat ipse, sed ille potius qui ait,« Ego sum vitis, vos estis sarmenta». Caput etiam eorum quomodo esse poterat, cum dicat, nos multos unum esse corpus in Christo, ipsumque Christum caput esse universi corporis, pluribus locis apertissime praedicet? Quapropter sive a fideli sive a perfido dispensatore sacramentum Baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit, ne sit maledictus qui spem suam ponit in homine.
3.10.3
CAPUT XLIII.-- 52. Haec ego in Epistola priore, cum Petiliano responderem, puto quia et dilucide et veraciter posui. Haec etiam nunc commemoravi, illud insinuans atque commendans, ut omnino spes nostra non sit in homine, Deumque Christum mundatorem, justificatorem hominum esse credamus, credentium in eum qui justificat impium, ut deputetur fides eorum ad justitiam, sive ille homo sit sanctus qui ministrat Baptismum, sive impius et fictus quem fugiat Spiritus sanctus. Tum deinde subdidi, si aliter esset, quanta consequeretur absurditas, et dixi quod et nunc dico: Alioquin si talis quisque in gratia spirituali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, et cum manifestus est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo et radix caputque nascentis est; cum autem latet perfidus baptizator, tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur, tunc Christo capite gloriatur: optandum est ab omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant et ignorent eos. Quamlibet enim bonos habuerint, Christus est utique incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator. Quod si dementissimum est credere( semper enim Christus justificat impium, facienao ex impio christianum, semper a Christo percipitur fides, semper Christus est origo regeneratorum et caput Ecclesiae), quid habent ponderis illa verba, quae vani lectores non attendunt quid intus habeant, sed tantum quemadmodum sonent? Haec tunc dixi, haec in illa mea Epistola scripta sunt.
3.10.4
CAPUT XLIV.-- 53. Deinde paulo post, quoniam ille dixerat, Quae cum ita sint, fratres, quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus reus est, alium faciat innocentem, dicente Domino Jesu Christo,« Arbor bona, bonos fructus facit; arbor mala, malos fructus facit: numquid colligunt de spinis uvas»? et iterum,« Omnis homo bonus de bono thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala»? quibus verbis Petilianus satis apertissime ostendit, tanquam arborem accipiendum eum hominem qui baptizat, et tanquam fructum eum qui baptizatur: ad haec ego responderam, Si arbor bona bonus baptizator est, ut fructus ejus bonus sit ille quem baptizaverit; quisquis ab homine malo etiam non manifesto fuerit baptizatus, bonus esse non poterit: de mala quippe arbore exortus est. Aliud est enim arbor bona, aliud arbor occulta, sed tamen mala. Quid aliud his verbis intelligi volui, nisi quod paulo superius posueram, arborem et fructum ejus, non eum qui baptizat et eum qui baptizatur; sed hominem arborem, fructum vero ejus opus ac vitam ejus accipi debere, quam semper habet bonam bonus, et malam malus: ne illa sequatur absurditas, ut malus sit homo etiam ab occulto malo homine baptizatus, tanquam fructus arboris quamvis occultae, sed tamen malae? contra quod ille nihil omnino respondit.
3.10.5
CAPUT XLV.-- 54. Sed ne diceret, sive ille, sive aliquis vestrum, cum quisque occultus malus est qui baptizat, tunc non esse fructum ejus illum quem baptizat, sed fructum Christi; continuo subjeci quam vesanus error etiam istam sententiam consequatur, et repetivi illud, licet aliis verbis, quod paulo ante dixeram: Si cum occulta est arbor mala, quicumque ab illa fuerit baptizatus, non de illa, sed de Christo nascitur; sanctius justificantur, qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis. Petilianus ergo his tam vehementibus coarctatus angustiis, tacuit superiora ex quibus ista pendebant, et haec absurda quae illius consequuntur errorem, ita commemoravit in responsione sua, quasi haec ego ex mea sententia dixerim; quae ideo dicta sunt, ut attenderet quantum mali sequeretur ejus sententiam, et eam mutare cogeretur. Hanc ergo fraudem audientibus vel legentibus faciens, et omnino desperans legi posse quae scripsimus, coepit in me graviter et petulanter invehi, tanquam ego sensissem optandum esse omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant et ignorent eos, quoniam quamlibet bonos habuerint, Christus est incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator. Item tanquam ego sensissem, sanctius justificari eos qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis: cum haec mirabilis insania ideo a me commemorata sit, quia illos necessario sequitur qui cum Petiliano sentiunt, sic esse hominem baptizatum ad baptizatorem suum, quemadmodum est fructus ad arborem de qua nascitur, bonus de bona, malus de mala: quibus cum dixerimus ut respondeant, cujus arbitrentur fructum esse hominem baptizatum, quando ab occulto malo baptizatur, quoniam non audent eum rebaptizare, coguntur respondere, tunc eum non esse fructum occulti illius mali, sed esse fructum Christi: ac per hoc sequitur eos quod nolunt, et quod sentire dementis est; quia si homo tunc est fructus hominis baptizatoris sui, quando a manifesto bono baptizatur, cum vero baptizatur ab occulto homine malo, tunc non ipsius fructus, sed Christi est, sanctius justificantur qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis.
3.10.6
CAPUT XLVI.-- 55. Quod cum mihi tribuens Petilianus tanquam hoc ego senserim, satis in me graviter ac vehementer invehitur, ipse utique demonstrat, ea ipsa gravissima invectione sua, quantum nefas sit ista sentire: ac per hoc quidquid propter hanc sententiam in me dixisse videri voluit, in se ipsum dixisse invenitur, qui talia sentire convincitur. Ibi enim ostendit, quanta vi veritatis superatus sit, ubi alium exitum non invenit, nisi ut me sensisse fingeret, quod ipse sentit. Quemadmodum si illi quos Apostolus arguit, quia dicebant non esse resurrectionem mortuorum, eumdem apostolum accusare vellent, quoniam dixit, Neque Christus resurrexit, et inanem esse praedicationem Apostolorum, inanem etiam fidem credentium, falsosque inveniri testes adversus Deum, qui dixissent quod suscitaverit Christum. Hoc mihi Petilianus facere voluit, desperans legi posse quae scripsi, quibus respondere non potuit, et putari se respondisse magnopere concupivit. Sed quemadmodum si quisquam illud fecisset Apostolo, recitato universo ipso loco ex ejus Epistola, redditisque superioribus verbis ex quibus ista pendere quisquis legit intelligit, omnis illa calumniosa reprehensio in frontem reprehendentium relideretur: sic redditis ex Epistola mea superioribus, dum me Petilianus accusat, in ejus faciem, unde illa removere conatus est, majore impetu retorquentur.
3.11.1
Apostolus enim redarguens eos qui negabant resurrectionem mortuorum, ista absurditate corrigit quae invitos sequitur talia sentientes, ut dum exhorrent quod nefas est dicere, corrigant quod ausi sunt credere. Proinde ita dicit: Si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit: si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, vana est et fides vestra; invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum, quia suscitavit Christum, quem non suscitavit: ut dum timent dicere Christum non resurrexisse, et caetera mala ac nefaria quae sequuntur, corrigant quod stulte infideliterque dixerunt, non esse resurrectionem mortuorum. Si ergo tollas quod in capite ratiocinationis hujus est positum, Si resurrectio mortuorum non est; male caetera dicta sunt, et Apostolo tribuenda sunt. Si autem reddas unde pendent, et in exordio constituas, Resurrectio mortuorum non est; recte consequentur, Neque Christus resurrexit, et, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra, et caetera quae connexa sunt: et haec omnia ab Apostolo bene et prudenter dicta sunt, quoniam quidquid mali habent, illis imputandum est qui negabant resurrectionem mortuorum. Sic etiam in Epistola mea, tolle quod positum est, Si talis quisque in gratia spirituali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, et cum manifestus est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo et radix caputque nascentis est; cum autem latet perfidus baptizator, tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur, tunc Christo capite gloriatur: tolle ista unde pendet quod sequitur, et valde pessime dictum mihique tribuendum est, Optandum est omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant et ignorent eos. Quamlibet enim bonos habuerint, Christus est utique incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator. Reddantur autem illa quae vos dicitis, tunc jam hoc quod inde pendet et religatum sequitur, non a me sentiri invenitur, et quidquid mali habet, in vestram sententiam retorquetur. Item tolle quod positum est, Si arbor bona bonus baptizator est, ut fructus ejus bonus sit ille quem baptizaverit, et si cum occulta est arbor mala, quicumque ab illa fuerit baptizatus, non de illa, sed de Christo nascitur: tolle ista, quae cogimini et ex vestra secta et ex Petiliani Epistola confiteri, et meum erit ac mihi imputandum illud insanum quod sequitur, Sanctius justificantur qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis. Redde autem illa ex quibus hoc pendet, continuo videbis et me hoc ad vos corrigendos recte posuisse, et totum quod vobis in hac sententia merito displicet, in vestram faciem recidisse.
3.11.2
CAPUT XLVII.-- 57. Proinde quemadmodum illi qui resurrectionem mortuorum negabant, nullo modo se defenderent a tantis malis quae ad eos redarguendos connexuit Apostolus dicens, Neque Christus resurrexit, et nefanda similiter caetera, nisi mutarent sententiam, et faterentur esse resurrectionem mortuorum: sic etiam vos si non vultis vobis imputari quod ad vos convincendos et corrigendos dicimus, sanctius justificari eos qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis; mutate sententiam, et eorum spem qui baptizantur nolite in homine ponere. Nam si ponitis, videte quid dicam, ne hoc aliquis iterum supprimat, et dicat me sensisse quod ad vos redarguendos corrigendosque commemoro. Videte quid dicam, undo pendeat quod dicturus sum: Si eorum spem qui baptizandi sunt, in homine a quo baptizantur ponitis; si baptizatorem hominem, sicut scripsit Petilianus, originem et radicem et caput ejus qui baptizatur constituitis; si arborem bonam bonum hominem baptizantem, fructum autem ejus bonum eum qui fuerit ab ipso baptizatus accipitis; admonetis ut quaeramus a vobis, qua origine oriatur, qua radice pullulet, cui capiti subnectatur, de qua arbore nascatur quem malus baptizat occultus. Ad hanc quippe inquisitionem pertinet etiam illud, cui non respondisse Petilianum saepissime commendavi: Unde abluatur qui accipit Baptismum, cum maculosam conscientiam non sancte dantis ignorat: hanc enim conscientiam dantis vel sancte dantis vult esse originem, radicem, caput, semen, arborem, unde existat, unde propagetur, unde incipiat, unde germinet, unde nascatur sanctificatio baptizati.
3.11.3
CAPUT XLVIII.-- 58. Cum ergo quaerimus unde ablutus sit, quem in vestra communione non rebaptizatis, etiam cum eum constiterit ab aliquo baptizatum, qui propter occultam nequitiam jam sancte dantis conscientiam non habebat; quid responsuri estis, nisi a Christo aut a Deo, quamvis et Christus Deus super omnia sit benedictus in saecula; aut ab Spiritu sancto, cum et ipse sit Deus, quia haec Trinitas unus Deus? Unde Petrus cum dixisset homini, Ausus es mentiri Spiritui sancto; continuo secutus adjunxit quid esset Spiritus sanctus, et ait: Non es mentitus hominibus, sed Deo. Postremo etiamsi dicatis eum ab angelo ablui atque mundari, quando pollutam conscientiam non sancte dantis ignorat; videte quia sancti homines cum in aeternam vitam resurrexerint, tunc de illis dictum est quod erunt aequales Angelis Dei. Quisquis ergo et ab angelo abluitur, sanctius abluitur quam si abluatur ab hominis qualicumque conscientia. Cur ergo non vultis ut dicatur vobis, Si tunc abluit homo quando manifestus bonus est, cum autem occultus homo malus est, quoniam non habet conscientiam sancte dantis, non jam ipse, sed Deus aut angelus abluit, sanctius justificantur qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis? Quae sententia si vobis displicet, quoniam revera displicere omnibus debet; illa tollite unde nascitur, illa corrigite unde religatur: illa enim non praecedant, et ista non sequitur.
3.11.4
CAPUT XLIX.-- 59. Nolite itaque dicere, Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis: ne dicatur vobis, Quando latet dantis polluta conscientia, quis abluit accipientis conscientiam? Et cum responderitis, Vel Deus, vel angelus( quoniam quid respondeatis aliud non habetis); sequatur vos unde confundamini: Sanctius justificantur qui baptizantur ab occultis malis, ut vel a Deo vel ab angelo abluantur, quam qui baptizantur a manifestis bonis, qui Deo vel angelis non comparantur. Sed dicite quod dicit Veritas et catholica Ecclesia, quia non solum cum malus est minister Baptismi, verum etiam cum sanctus et bonus est, non est in homine spes ponenda, sed in illo qui justificat impium, in quem credentibus fides ad justitiam deputatur. Cum enim dicimus, Christus baptizat, non visibili ministerio dicimus, sicut putat vel putari cupit nos dicere Petilianus; sed occulta gratia, occulta potentia in Spiritu sancto, sicut de illo dictum est a Joanne Baptista, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Nec, sicut Petilianus dicit, jam baptizare cessavit: sed adhuc id agit, non ministerio corporis, sed invisibili opere majestatis. Quod enim dicimus, Ipse baptizat, non dicimus, Ipse tenet, et in aqua corpus credentium tingit: sed, Ipse invisibiliter mundat, et hoc universam prorsus Ecclesiam. Neque enim apostolo Paulo non est credendum, qui de illo dixit: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo. Ecce quia Christus sanctificat; ecce quia Christus etiam ipso lavacro aquae in verbo, ubi ministri corporaliter videntur operari, ipse abluit, ipse mundat. Nemo ergo sibi arroget quod Dei est: sic certa spes hominum, cum in illo figitur qui fallere non potest: quoniam, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine; et, Beatus cujus est Dominus Deus spes ipsius. Nam dispensator fidelis mercedem accipiet vitam aeternam: dispensator autem infidelis, cum cibaria dominica distribuit conservis, absit ut per suam infidelitatem cibaria inutilia faciat. Quoniam, quae dicunt, inquit, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Quod ideo contra malos dispensatores praeceptum est, ut bona Dei per ipsos accipiantur, mala autem ipsorum vita ex dissimilitudine caveatur.
3.11.5
CAPUT L.-- 60. Si autem ad ista prima verba Epistolae meae Petilianum non respondisse manifestum est, et ubi respondere conatus est, magis ostendit quod non potuerit respondere: quid de illis partibus meorum scriptorum loquar, quibus nec respondere tentavit, quae omnino non attigit? quae tamen qualia sint si recensere quisque voluerit, qui et mea et ipsius habet scripta, puto quod intelligat quanta firmitate roborata sint. Quod ut vobis breviter ostendam, ipsa testimonia de Scripturis sanctis prolata recolite, vel legendo recensete, quae posuit velut adversus nos, et in mea responsione quae posui etiam ego adversus vos: et videte quemadmodum ego illa quae ipse posuit, ostendi non nobis, sed potius vobis esse contraria; ipse autem illa quae posui maxime necessaria, omnino non attigit, et in illo uno Apostoli, quod tanquam pro se pertractare conatus est, videbitis quam nullum exitum invenerit.
3.12
Pars quippe Epistolae quam scripsit ad suos, a capite usque ad eum locum ubi dicit, Hoc nobis Dominus imperat:« Cum vos persecuti fuerint homines in civitate ista, fugite in aliam; quod si et in ea vos persequuntur, fugite in aliam»; primum venit in manus nostras; huic respondimus: quae nostra responsio cum etiam in illius venisset manus, scripsit hanc contra, quam nunc refellimus, et eum nostrae non respondisse monstramus. In illa ergo prima parte scriptorum ejus quibus primum respondimus, haec sunt testimonia Scripturarum, quae nobis putavit adversa: Arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit: numquid colligunt de spinis uvas? et iterum, Omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala: et iterum, Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest lavatio ejus. His testimoniis volens ostendere talem fieri eum qui baptizatur, qualis fuerit a quo baptizatur. Ego contra quemadmodum accipienda essent haec testimonia, et quod ejus intentionem nihil adjuvarent ostendi. Caetera vero quae posuit dicta in malos et sceleratos homines, non esse adversus frumenta dominica, sicut praedicta et promissa sunt, toto orbe diffusa, et potius a nobis contra vos posse dici satis edocui. Recensete, et invenietis.
3.13.1
At vero ego quae posui pro Ecclesiae catholicae assertione, ista sunt: quod ad Baptismum attinet, ne id quod gratia Dei regeneramur, mundamur, justificamur, danti homini tribuatur: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine: et, Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine: et quia, Domini est salus: et, Vana salus hominis: et quia, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus: et quia ille in quem creditur justificat impium, ut deputetur fides ejus ad justitiam. Propter ipsius vero Ecclesiae unitatem quae in omnibus gentibus dilatatur, cui vos non communicatis, haec testimonia posui de Christo esse praedicta, quia Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae: et, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Et quod testamentum Dei factum ad Abraham pro nostra, hoc est, catholica communione recitetur, ubi scriptum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes: quod semen interpretatur Apostolus dicens, Et semini tuo, quod est Christus. Unde apparet in Christo, non solum Afros aut Africam, sed omnes gentes habituras benedictionem, per quas catholica dilatatur Ecclesia, tanto ante promissam. Et quod palea cum frumentis sit usque ad ultimam ventilationem, ne quisquam per calumnias criminum alienorum sacrilegium suae separationis excuset, quod reliquerit vel deseruerit omnium gentium communionem. Et ne propter malos dispensatores, hoc est praepositos, societas christiana dividatur, etiam illud testimonium posui, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim et non faciunt. Haec ille testimonia de Scripturis sanctis a me posita, nec ostendit quemadmodum aliter accipi deberent, ut non ea pro nobis neque contra vos esse ostenderet, nec omnino attingere voluit: imo id egit tumultu conviciorum suorum, ut si fieri posset, haec a me dicta nulli omnino veniret in mentem, qui post Epistolam meam lectam, etiam ipsius legere voluisset.
3.13.2
CAPUT LI.-- 63. Quod vero ex apostoli Pauli scriptis a me positum pro se tractare conatus est, quale sit parumper attendite. Dixisti enim, inquit, Apostolus Paulus eos qui dicebant se apostoli Pauli esse, objurgat, et dicit,« Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis»? Quapropter si errabant illi, et nisi corrigerentur perirent, qui volebant esse Pauli; quae tandem spes eorum est, qui voluerunt esse Donati? Id enim agunt isti, ut origo et radix et caput baptizati, non nisi ille sit a quo baptizatur. Haec verba et hoc Apostoli testimonium ex Epistola mea commemoravit, et sibi proposuit refellendum. Proinde videte si ad propositum respondit. Ait enim: Inane hoc dictum est, inflatum et puerile et insipiens, et quod longe sit penitus a fidei nostrae ratione. Tunc enim recte hoc diceres, si nos diceremus, In nomine Donati baptizati sumus: aut, Donatus crucifixus est pro nobis: aut, In nostro nomine baptizati sumus. At cum haec a nobis nec dicta sint nec dicantur, quia formam divinae sequimur Trinitatis; te, qui nobis talia objicis, certum est insanire. Aut si putas quia in Donati, vel in nostro nomine baptizati sumus, falleris perdite, simulque de vobis sacrilege confiteris quia vos in nomine Caeciliani miseros inquinatis. Haec Petilianus contra illa mea respondit, non intendens, vel potius ne ab aliquo intendatur, obstrepens, omnino nihil se respondisse, quod ad rem de qua agitur pertineret. Quis enim non videat, ideo magis a nobis recte positum hoc Apostoli testimonium, quia non vos dicitis in Donati nomine baptizatos, neque Donatum crucifixum esse pro vobis, et tamen propter partem Donati vos ab Ecclesiae catholicae communione separatis; sicut etiam illi quos Paulus arguebat, non utique dicebant in nomine Pauli se fuisse baptizatos, aut Paulum pro se esse crucifixum, et tamen de Pauli nomine schisma faciebant. Sicut ergo illis, pro quibus Christus, non Paulus, crucifixus est, et qui in nomine Christi, non in nomine Pauli, fuerunt baptizati, et tamen dicebant, Ego sum Pauli, propter hoc rectius dicitur, Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? ut haereant ei qui pro ipsis crucifixus est, et in cujus nomine baptizati sunt, et non ad nomen Pauli dividantur: sic et vobis multo magis quia non dicitis, In nomine Donati baptizati sumus, et tamen vultis esse de parte Donati, congruenter dicitur, Numquid Donatus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Donati baptizati estis? Scitis enim Christum pro vobis esse crucifixum, et in nomine Christi vos baptizatos, et tamen propter nomen et partem Donati unitati Christi, qui pro vobis crucifixus est, et in cujus nomine baptizati estis, tanta pertinacia repugnatis.
3.13.3
CAPUT LII.-- 64. Quia vero id egit Petilianus scriptis suis, ut origo et radix et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur, et hoc a me non inaniter, nec pueriliter, nec insipienter dictum est, primordia Epistolae ipsius quibus tunc respondi, recensete, et videbitis, imo vero me commemorante diligenter advertite. Conscientia, inquit, sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis: nam qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Et tanquam diceretur ei, Unde hoc probas? Omnis res enim origine, inquit, et radice consistit; et si caput non habet aliquid, nihil est; nec quidquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur. Quae cum ita sint, fratres, quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus reus est, alium faciat innocentem, dicente Domino Jesu Christo,« Arbor bona bonos fructus facit: numquid colligunt de spinis uvas?» et iterum,« Omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala:« et iterum,« Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest lavatio ejus.» Haec omnia quo pertineant videtis, ut scilicet sancte dantis conscientia( ne quisquam fidem sumens a perfido, non fidem percipiat, sed reatum) ipsa sit origo, et radix, et caput, et semen baptizati. Volens enim probare conscientiam sancte dantis attendi, quae abluat accipientis; et non fidem percipere, sed reatum, qui fidem sciens sumit a perfido; continuo subjecit, Omnis res enim origine et radice consistit; et si caput non habet aliquid, nihil est; nec quidquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur. Et ne quisquam tam tardus esset, ut adhuc non intelligeret de illo eum dicere a quo quisque baptizatur, explanat hoc subsequenter, et dicit: Quae cum ita sint, fratres, quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus est reus, alium faciat innocentem, dicente Domino Jesu Christo,« Arbor bona bonos fructus facit: numquid colligunt de spinis uvas?» Et ne adhuc incredibili obtusitate cordis caecus auditor vel lector non videat de homine baptizante dicere; adjungit aliud ubi et hominem nominat: Et iterum, inquit,« Omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala:» et iterum,« Qui baptizatur a mortuo, non ei prodest lavatio ejus.» Certe jam manifestum est, certe jam non indiget interprete nec disputatore aut demonstratore, id agere istos, ut origo et radix et caput baptizati nonnisi ille sit a quo baptizatur: et tamen vi veritatis oppressus, et quasi quae dixisset oblitus, concedit mihi postea Petilianus, ut Christus sit origo et radix regeneratorum et caput Ecclesiae, non quisquam homo dispensator ministerque Baptismatis. Cum enim dixisset quia in nomine Christi baptizabant Apostoli, et Christum fundamentum ponebant, ut facerent Christianos, et hoc Scripturarum sanctarum testimoniis et exemplis, tanquam nos hoc negaremus, probaret: Ubi est nunc, inquit, illa vox, qua minutis et crebris quaestiunculis crepitans, multa involuta de Christo et pro Christo et in Christo, contra humanam temeritatem et superbiam invidiose et elate dixisti? Ecce Christus est origo christiani, Christus est caput, Christus est radix. His ergo auditis, quid nisi ipsi Christo gratias agam, qui coegit hominem confiteri? Falsa ergo sunt illa quae in Epistolae suae dixit exordio, cum vellet persuadere conscientiam sancte dantis attendi, quae abluat accipientis; et cum quis sciens fidem a perfido sumpserit, non fidem percipere, sed reatum. Hoc enim volens velut ostendere, quantum sit in homine baptizante, tanquam magna documenta subjecerat dicens, Omnis enim res, origine et radice consistit; et si caput non habet aliquid, nihil est. Postea vero cum dicit quod et nos dicimus, Ecce Christus est origo christiani, Christus est caput, Christus est radix; delet quod antea dixerat, quia conscientia sancte dantis est origo et radix et caput accipientis. Vicit ergo veritas, ut homo qui Baptismum Christi desiderat, non in homine ministro spem ponat, sed ad ipsum Christum tanquam ad originem quae non mutatur, ad radicem quae non evellitur, ad caput quod non dejicitur, securus accedat.
3.13.4
CAPUT LIII.-- 65. Jam illud quis non advertat, de qua inflata vena veniat, quod cum Apostoli sententiam velut exponeret, ait, Qui dixit,« Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit:» quid aliud dixit, nisi, Ego hominem in Christo catechumenum feci, Apollo baptizavit; Deus quod fecimus confirmavit? Quare ergo non addidit Petilianus quod Apostolus addidit, et ego maxime commendavi, ut etiam hoc nobis exponeret, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus? Quod si velit exponere secundum ea quae supra posuit, sine dubio sequitur ut neque qui baptizat aliquid sit, sed Deus qui incrementum dat. Quid enim ad rem nunc pertinet quomodo dictum sit, Ego plantavi, Apollo rigavit: utrum revera ita accipiendum sit tanquam dixerit, Ego catechumenum feci, Apollo baptizavit; an sit alius verior et congruentior intellectus? Ecce interim secundum ipsius expositionem, neque qui catechumenum facit, neque qui baptizat est aliquid, sed qui incrementum dat Deus. Multum autem interest inter confirmare quod alius facit, et facere. Qui enim dat incrementum, non arborem vel vitem confirmat, sed creat. Illo quippe incremento fit, ut etiam lignum plantatum radicem producat et figat: illo incremento fit, ut semen jactum germen emittat. Sed quid hinc diutius disseramus? Sufficit quod secundum ipsum, neque qui catechumenum facit, neque qui baptizat, aliquid est, sed qui incrementum dat Deus. Quando autem hoc diceret Petilianus, ut eum dicere intelligeremus, Neque Donatus Carthaginis est aliquid, neque Januarius, neque Petilianus? Quando hoc tumor ille pateretur, quo se putat homo aliquid esse cum nihil sit, et se ipsum seducit.
3.13.5
CAPUT LIV.-- 66. Denique etiam paulo post cum institueret, et intenderet tanquam ea verba Apostoli, quae nos objeceramus, iterum retractare, noluit haec ponere quae dixeram ego, sed alia in quibus posset utcumque humana inflatio respirare. Nam ut ejus, inquit, Apostoli dicta, quae nobis objeceras, iterum replicemus, dixit,« Quid est enim Apollo, quidve Paulus? Ministri ejus cui credidistis». Quid aliud, verbi gratia, dicit omnibus nostris, nisi, Quid est Donatus Carthaginis, quid Januarius, quid Petilianus, nisi ministri ejus cui credidistis? Hoc ego Apostoli testimonium non posui sed illud quod commemorare noluit, posui, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Iste autem ea verba Apostoli inserere voluit, ubi interrogat quid sit Paulus, vel quid sit Apollo, et respondet, Ministri ejus cui credidistis. Hoc aliquo modo ferre potuit torus cervicis haereticae: illud autem ubi non interrogavit, et respondit quid esset, sed dixit non esse aliquid, ferre omnino non potuit. Sed jam volo quaerere utrum non sit aliquid minister Christi? Quis hoc dixerit? Quomodo ergo verum est, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus; nisi quia ad aliud aliquid est, ad aliud non est aliquid? Ad ministrandum et dispensandum verbum ac Sacramentum aliquid est: ad mundandum autem et justificandum non est aliquid; quia hoc non operatur in interiore homine, nisi per quem creatus est totus homo, et qui Deus manens factus est homo, ille scilicet de quo dictum est, Fide mundans corda eorum; et, Credenti in eum qui justificat impium. Quod testimonium in verbis meis Petilianus ponere voluit, in suis autem nec tractavit, nec attigit.
3.13.6
CAPUT LV.-- 67. Minister ergo, id est, dispensator verbi et Sacramenti evangelici, si bonus est, consocius fit Evangelii: si autem malus est, non ideo dispensator non est Evangelii. Si enim bonus est, volens hoc facit: si autem malus, hoc est sua quaerens non quae Jesu Christi, invitus hoc facit propter alia quae requirit. Vide tamen quid idem apostolus dixerit: Si ergo volens hoc facio, inquit, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Tanquam diceret: Si bonus bonum annuntio, etiam ipse pervenio; si autem malus, bonum annuntio. Numquid enim dixit, Si invitus facio, dispensator non ero? Annuntiavit Petrus et caeteri boni, invitus Judas, tamen cum ipsis missus annuntiavit. Illi mercedem habent, huic dispensatio credita est. Qui autem omnibus illis annuntiantibus Evangelium perceperunt, non a plantatore vel rigatore, sed ab eo qui incrementum dat, mundari potuerunt et justificari. Neque enim dicturi sumus Judam non baptizasse, cum adhuc inter discipulos fuerit, quando fiebat quod scriptum est, Ipse non baptizabat, sed discipuli ejus. An quia nondum Christum tradiderat, qui loculos habebat, et ea quae mittebantur auferebat, et qui pecuniae custos innocens esse non potuit, dispensator tamen gratiae sine accipientium damno fuit? Aut si non baptizavit, certe fatemini quia evangelizavit. Quod si hoc minimum et leve ducitis, videte quid de ipso Paulo apostolo sentiatis, qui dixit, Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Huc accedit, quia incipit esse potior Apollo, qui baptizando rigavit, quam Paulus, qui evangelizando plantavit, cum sibi officium patris erga Corinthios ob hoc vindicet, nec eis qui post illum ad eos venerant, hoc nomen concedat. Ait enim: Si decem millia paedagogos habeatis in Christo, sed non multos patres: in Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui. Eis dicit, Ego vos genui: quibus alio loco dicit, Gratias Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium et Stephanae domum. Genuerat itaque illos, non per se, sed per Evangelium. Qui etiamsi sua quaereret, non quae Jesu Christi, et invitus hoc faceret sine sua mercede, tamen pecuniam dominicam dispensaret: quam, licet malus, non malam nec inutilem bene accipientibus faceret.
3.13.7
CAPUT LVI.-- 68. Et si hoc de Evangelio recte dicitur, quanto magis de Baptismo dicendum est, quod ita pertinet ad Evangelium, ut sine illo quidem ad regnum coelorum nemo perveniat, sed si accedat Sacramento justitia? Qui enim dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum; idem ipse dixit, Nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Forma Sacramenti datur per Baptismum, forma justitiae per Evangelium. Alterum sine altero non perducit ad regnum coelorum. Verumtamen perfecte baptizare etiam minus docti possunt, perfecte autem evangelizare multo difficilioris et rarioris est operis. Ideo doctor Gentium plurimis excellentior evangelizare missus est, non baptizare: quoniam hoc per multos fieri poterat, illud per paucos, inter quos eminebat. Et tamen legimus eum aliquibus locis dixisse, Evangelium meum: Baptismum autem meum nunquam dixit, sed nec cujusquam per quem ministratus est. Nam solus ille baptismus quem dedit Joannes, dictus est baptismus Joannis. Hoc praecipuum vir ille dispensationis suae munus accepit, ut lavacri praecursorium sacramentum etiam illius diceretur, per quem dispensabatur: Baptismus autem quem ministraverunt discipuli Christi, nullius eorum dictus est; ut illius esse intelligeretur, de quo dictum est, Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo. Si ergo Evangelium, quod ita Christi est, ut possit et minister propter munus dispensationis dicere suum, potest homo etiam per malum dispensatorem sine periculo accipere, faciens quod dicit, quod autem facit non faciens: quanto magis Baptismum Christi, quem nemo Apostolorum ita ministravit, ut auderet dicere suum, potest quisque sine contagione mali ministri percipere, qui bona fide accedit ad Christum?
3.13.8
CAPUT LVII.-- 69. Proinde si Petilianus, cum ego quae posuit de Scripturis testimonia, quam contra nos non essent, non praetermiserim demonstrare; ipse quae posui, partim omnino non attigit, partim quae tractare voluit, nihil aliud se quam exire inde non potuisse monstravit: non diu hortandi estis vel admonendi, ut videatis quid tenere, quid cavere debeatis. Sed forte in sanctarum Scripturarum testimoniis talis apparuit, in his vero documentis, quae inter homines de ipso schismate gesta sunt aliquid valuit? Imo vero et in his, quanquam post divina testimonia superfluo requirantur, quid commemoravit aut quid probavit? Qui cum fuisset graviter in traditores invectus, et multa in eos etiam de sanctis Libris testimonia proclamasset, nihil tamen dixit unde eos ostenderet traditores. Ego autem commemoravi Silvanum Cirtensem, cui quibusdam interpositis etiam ipse successit, cum adhuc esset subdiaconus Gestis municipalibus expressum esse traditorem. Contra hoc ille mutire nil ausus est. Et profecto videtis quanta eum necessitudo compellebat ad respondendum, ut videlicet praedecessorem suum, et non solum consocium, sed, ut ita dicam, etiam concathedraneum innocentem a crimine traditionis ostenderet, praesertim cum totam causam vestram ibi constituatis, ut traditores appelletis eos quos traditoribus communionis tramite successisse vel fingitis vel putatis. Qui ergo ipsius causae vestrae necessitate, etiam Rusiccadiensem vel Calamensem vel cujuslibet alterius civitatis aliquem de parte vestra, Gestis municipalibus demonstratum dicerem traditorem, omni modo eum defendere cogeretur, de suo praedecessore conticuit. Unde, nisi quia hic non invenit quam caliginem offunderet, unde saltem homines mente tardissimos et somnolentissimos falleret? Quid enim diceret, nisi falsa de Silvano ista jactari? Sed recitamus Gesta, et quando factum sit, et quando etiam Zenophilo consulari allegatum sit. Quibus quomodo ille resisteret, septus undique optima causa Catholicae, vestra autem pessima? Unde ista verba commemoro ex illa Epistola mea, cui per hanc quam nunc refello, videri voluit respondisse: utique ut videatis quam invicte positum sit, contra quod ille nihil tutius invenire potuit quam silentium.
3.13.9
CAPUT LVIII.-- 70. Cum enim ex Evangelio velut contra nos testimonium posuisset, ubi Dominus ait, Venient ad vos in vestitu ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces; ex fructibus eorum cognoscetis eos; ego respondi, et dixi, Ergo fructus consideremus: tum continuo subjeci, et adjunxi, Objicitis traditionem; hanc ipsam multo probabilius nos vobis objicimus. Et ne per multa curramus, in eadem Constantiniensi civitate Silvanum episcopum majores vestri in ipso exordio sui schismatis ordinaverunt. Iste cum adhuc esset subdiaconus, manifestissimus traditor municipalibus Gestis expressus est. Si et vos adversus majores nostros aliqua documenta profertis, aequa conditio postulatur, ut utraque vera aut utraque falsa credamus. Si utraque vera sunt, vos estis sine dubio schismatis rei, qui crimina vos fugere in totius orbis communione finxistis, quae in ipsa particula vestrae concisionis habebatis. Sin autem utraque falsa sunt, vos estis sine dubio schismatis rei, qui propter falsa crimina traditorum immani separationis crimine maculamini. Quod si a nobis aliqua et a vobis nulla, vel a nobis vera et a vobis falsa proferuntur, non est discutiendum quam penitus vestra ora claudantur. Quid, si vos sancta et vera Christi Ecclesia convinceret atque superaret, etiamsi nos nulla vel falsa, vos autem aliqua et vera traditionis documenta teneretis; quid jam vobis restet, nisi ut, si vultis, pacem diligatis; si autem non vultis, saltem obmutescatis? Etenim quaecumque modo proferretis, facillime et verissime dicerem, tunc Ecclesiae plenariae et catholicae unitati jam per tot gentes diffusae atque firmatae vos ea probare debuisse, ut vos intus essetis, illi autem quos convinceretis pellerentur foras. Quod si conati estis facere, procul dubio probare non potuistis; et victi, vel irati, vos ab innocentibus, qui damnare incerta non possent, immani sacrilegio separastis. Si autem nec conati estis id agere, nimis exsecrabili et impia caecitate vos a frumentis Christi, quae per totum agrum, id est, mundum usque ad finem crescunt, paucis in Africa zizaniis offensi praecidistis. Ad haec, quae ex illa priore mea Epistola commemoravi, Petilianus nihil respondit omnino. Et utique videtis his paucis verbis totam causam quae inter nos agitur contineri. Quid enim dicere conaretur, ubi quidquid eligeret vinceretur?
3.14.1
Cum enim de traditoribus et a nobis contra vestros, et a vobis contra nostros documenta proferuntur( si tamen et a vobis aliqua proferuntur, quae usque ad hunc diem omnino nescimus; neque enim ea Petilianus suis litteris inserere praetermitteret, qui tam diligenter contra me partes Gestorum, quae ad causam pertinent, commemorandas inserendasque curavit): verumtamen, ut jam dicere coeperam, si et a nobis et a vobis talia proferuntur, quae usque ad hunc diem omnino nescimus; profecto aut utraque vera sunt, aut utraque falsa, aut nostra vera et vestra falsa, aut nostra falsa et vestra vera: plus quid dicatur, non invenitur.
3.14.2
CAPUT LIX.-- At in omnibus his quatuor sententiis veritas pro communione Catholicae est. Quia si utraque vera sunt, propter homines, quales et vos habebatis, communionem orbis terrarum deserere minime debebatis. Si utraque falsa sunt, propter nulla crimina traditionis, cavendum erat crimen atrocissimum divisionis. Si nostra vera et vestra falsa sunt, olim quid diceretis non habetis. Si vestra vera et nostra falsa sunt, falli potuimus cum orbe terrarum de hominum iniquitate, non fidei veritate. Non enim debuit attendere semen Abrahae in omni gente diffusum, quid vos nosse diceretis, sed quid judicibus probaretis. Unde scimus quid egerint, quos vestri majores accusaverunt, etiamsi vera eis objiciebantur, cum vel cognitoribus causae vel certe Ecclesiae ubique diffusae, quae non nisi cognitorum sententias debebat attendere, non illa vera, sed falsa putarentur? Non ideo Deus absolvit, quidquid hominum sceleris ut homines nosse non possint: neminem tamen recte judicari puto nocentem, qui hominem non convictum crediderit innocentem. Unde ergo nocens orbis terrarum, si nosse non potuit, etiam verum fortasse crimen Afrorum: et hoc aut ideo nosse non potuit, quia nemo ad eum detulit; aut ideo quia in eo quod delatum est, cognitoribus potius judicantibus, quam victis murmurantibus credidit? Hinc ergo laudandus est Petilianus, quod hoc cum omnino invictissimum cerneret, silentio praetermisit. Non plane laudandus, quod caetera similiter invicta, quae tamen putavit posse obscurari, verborum nebulis operire conatus est, et quod me fecit causam, cum defecisset in causa: de me quoque ipso nihil dicens, nisi quod aut omnino falsum esset, aut culpandum non esset, aut ad me jam non pertineret. Sed interea vos, quos inter me, et illum judices posui, sapitisne aliquid inter verum falsumve discernere? inter inflatum et solidum, inter turbidum et tranquillum, inter tumidum et sanum, inter divina praedicta et humana praesumpta, inter probationes et criminationes, inter documenta et figmenta, inter causae actionem et causae aversionem? Si sapitis, bene et recte: si autem non sapitis, nos vestri curam gessisse non poenitebit; quia etsi cor vestrum ad pacem non convertitur, pax nostra tamen ad nos revertetur.

Intertext edge

Open linked passage

Note