Contra Sermonem Arianorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7438 Cosear
21.1
CAPUT XXI.
21.1
Isti sane, quorum disputationem accepi, cui respondeo, non audent idem dicere factum esse quod genitum; et duo ista discernunt, ita ut a Patre Filium genitum dicant, factum vero a Filio Spiritum sanctum. Quod in Scripturis sanctis nusquam legunt, cum Filius ipse dicat, quod Spiritus sanctus a Patre procedat.
21.2
Filius, inquiunt, Patrem praedicat: Spiritus sanctus Filium annuntiat. Quasi non annuntiaveri: Filius Spiritum sanctum esse venturum, aut et Pater non praedicaverit Filium, dicendo: Hic est Filius meus dilectus in quo bene complacui; ipsum audite.
21.3
Ac per hoc non solum Patris gloriam Filius, verum etiam Filii gloriam revelat Pater: nec solum Filii Spiritus sanctus, sed etiam Filius manifestat Spiritus sancti dignitatem.
21.4
Et ideo sicut Filius, Patri, ita et Pater Filio: et sicut Spiritus sanctus Filio, ita et Filius Spiritui sancto perhibet testimonium.
21.5
A Patre autem et Filiomissus est Spiritus sanctus: et a Patre et Spiritu missus est Filius.