Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Sermonem Arianorum
Augustine of HippoAria 26 · 7438-cosearMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7438 Cosear
26.1
CAPUT XXVI.
26.1
Totius bonitatis et sapientiae et virtutis Patris, vivam et veram, propriam et condignam imaginem dicunt Filium. At apostolus Paulus, non virtutis Dei et sapientiae imaginem; sed Deum ipsum esse dicit, Dei virtutem et Dei Sapientiam. Eo ipso igitur quod imago Patris est Filius, Virtus ejus et Sapientia est. Imago autem plena atque perfecta, id est, non ab illo ex nihilo facta, sed de illo genita, nihil minus habet quam ille cujus imago est: Patris quippe imago summa, id est, ita similis ut in ea dissimile aliquid non sit, Filius est unigenitus. Non sunt tamen ausi dicere imaginem Filii Spiritum sanctum, sed manifestationem. Propter hoc, nec genitum, sed factum ab illo esse dixerunt. Quod de Scripturis sanctis omnino non legunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note