Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Contra Sermonem Arianorum
Augustine of HippoAria 37 · 7438-cosearMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7438 Cosear
37.1
CAPUT XXXVII.
37.1
Quod autem ante omnia saecula natum fatentur Filium, quomodo non sibi ipsi contrarii sunt, eum natum dicere ante omnia saecula, cujus nativitati anteponunt aliquid temporis; quasi non aut saecula aut saeculorum partes quaecumque sint tempora?
37.2
Quod vero dicit Apostolus, etiam in futuro saeculo Patri Filium subjectum futurum, ubi ait, Tunc et ipse subjectus erit ei qui illi subjecit omnia; quid mirum, quandoquidem illa in Filio forma humana mansura est, qua semper major est Pater? Quamvis non defuerint, qui illam tunc Filii subjectionem, ipsius humanae formae in divinam substantiam commutationem intelligendam putaverint, tanquam hoc cuique rei subjiciatur, quod in eam vertitur et mutatur. Sed nos quid hinc sentiamus ostendimus, magis ideo dixisse Apostolum etiam tunc Patri Filium subjectum futurum, ne quis in eo putaret spiritum et corpus humanum aliqua conversione periturum: ut sit Deus omnia, non tantum in illius forma hominis, sed, in omnibus, id est, ut ad habendam vitam, et satiandum in bonis desiderium nostrum, natura divina sufficiat. Tunc enim Deus omnia erit in omnibus, cum praeter ipsum nihil omnino habere velle coeperimus. Omnia quippe ipse nobis erit, quando ipso sufficiente nihil deerit.

Intertext edge

Open linked passage

Note