Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De anima et ejus origine
Augustine of HippoOrig 1 · 7472-deaneteMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7472 Deanete
1.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM.
1.1
Acceptis a Renato duobus libris Vincentii Victoris, qui Augustini sententiam de animae natura, et ejusdem de ipsius origine cunctationem improbabat, ostendit Augustinus, juvenem arroganter de se ipso sentientem, ut de re tam abdita decideret, in errores intolerandos incurrisse. Tum deinde Scripturarum testimonia, quibus probare se Victor existimabat, animas a Deo, non ex propagine fieri, sed novas singulis nascentibus insufflari, demonstrat ambigua esse, atque ad hanc ipsius opinionem confirmandam minime idonea.
1.1.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT PRIMUM.
1.1.1
Sinceritatem tuam erga nos, Renate frater charissime, et fraternam benevolentiam, ac mutuae dilectionis affectum probatum quidem et antea tenebamus: verum nunc probatiorem nobis amica diligentia demonstrasti, quod mihi duos libros, ejus quidem hominis quem penitus ignorabam, nec tamen ideo contemnendi, Vincentii Victoris( sic enim praenotatum ibi nomen ejus inveni), proxime praeterita aestate misisti; quamvis mihi, eo quod absens fuissem, in autumni fine sint redditi. Quomodo enim tu charissimus meus posses vel deberes in meam non perferre notitiam, cum in manus tuas venissent cujuslibet hominis qualescumque litterae, licet ad alium scribentis, ubi tamen nomen commemoraretur et legeretur meum, ita ut contradiceretur verbis meis, quae in quibusdam opusculis edidissem? Hoc itaque fecisti, quod sincerissimus et dilectissimus amicus meus facere debuisti.
1.2.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT II.
1.2.1
Sed hinc angor paululum, quod adhuc tuae Sanctitati minus quam vellem cognitus sum: quandoquidem putasti me sic accepturum, quasi tu mihi injuriam feceris, notum faciendo quod alius fecit. Quantum autem hoc absit ab animo meo, vide, ut ne ab illo quidem me passum injuriam conquerar. Cum enim aliter quaedam quam ego saperet, numquidnam debuit reticere? Unde mihi gratum esse debet, quod ita non tacuit, ut id etiam legere possimus. Deberet quidem tantum scribere potius ad me, quam ad alterum de me: sed quod mihi esset ignotus, non est ausus se mihi ingerere in meorum refutatione dictorum. Nec consulendum me putavit, ubi sibi videtur minime dubitandum, sed plane cognitam et certam tenere sententiam. Obtemperavit autem amico suo, a quo se, ut scriberet, dicit esse compulsum. Et si quid inter disputandum, quod in meam contumeliam redundaret, expressit; non eum conviciantis voluntate crediderim, sed diversa sentientis necessitate fecisse. Ubi enim mihi animus erga me hominis ignotus est et incertus, melius arbitror meliora sentire, quam inexplorata culpare. Fortassis enim amore mei fecit, sciens ad me pervenire posse quod scripsit; dum in eis rebus errare me non vult, in quibus se potius errare non putat. Et ideo debeo etiam ejus habere gratam benevolentiam, cujus me necesse est improbare sententiam: ac per hoc in eis quae non recte sapit, adhuc leniter corrigendus mihi videtur, non aspere detestandus; praesertim quia, sicut audio, nuper catholicus factus est, quod ei gratulandum est. Caruit enim Donatistarum vel potius Rogatistarum divisione et errore, quo antea tenebatur: si tamen catholicam veritatem sicut oportet intelligat, ut vere de illius conversione gaudeamus.
1.3.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT III.
1.3.1
Habet enim eloquium, quo possit explicare quae sentit. Unde cum illo agendum est, eique optandum ut recta sentiat, ne faciat esse delectabilia quae sunt inutilia, et quae diserta dixerit, vera dixisse videatur. Quamvis et in ipso eloquio habeat multa emendanda, et a nimia exundantia reprimenda. Quod in illo tibi quoque, ut viro gravi, sicut tua indicant scripta, displicuit. Sed hoc vel facile corrigitur, vel sine detrimento fidei a levibus mentibus amatur, toleratur a gravibus. Habemus enim jam quosdam spumeos in sermone, sed in fide sanos. Non itaque desperandum est, etiam hoc in isto( quamvis sit tolerabile, si permanserit), posse tamen expurgari et temperari, atque ad integrum et solidum vel perduci, vel revocari modum: praesertim quia juvenis esse perhibetur, ut quod minus habet peritia, suppleat diligentia; et quod cruditas loquacitatis eructat, aetatis maturitas decoquat. Illud est molestum et periculosum vel perniciosum, si cum laudatur eloquentia, persuadeatur insipientia, et in pretioso poculo bibatur pestifera potio.
1.4.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT IV.
1.4.1
Ut enim jam incipiam demonstrare, quae praecipue sint in ejus disputatione vitanda: Animam dicit a Deo quidem factam, nec Dei esse partem sive naturam; quod omnino verum est: sed cum eam non vult ex nihilo factam fateri, et aliam nullam creaturam unde sit facta commemorat, atque ita illi dat auctorem Deum, ut neque ex nullis exstantibus, id est, ex nihilo, neque ex aliqua re, quae non est quod Deus est, sed de se ipso eam fecisse credatur; nescit eo se revolvi, quod declinasse se putat, ut scilicet nihil aliud anima quam Dei natura sit; ac sic consequenter et de Dei natura fiat aliquid ab eodem Deo, cui faciendo materia de qua facit, sit ipse qui facit: ac per hoc et Dei sit natura mutabilis, et mutata in deterius ejusdem ipsius Dei ab eodem ipso Deo natura damnetur. Quod pro tua fideli intelligentia, quam non sit opinandum, et quam sit a corde catholico secludendum, longeque fugiendum, vides. Ita quippe anima vel de flatu facta, vel Dei flatus factus est ipsa, ut non de ipso sit, sed ab ipso de nihilo creata sit. Neque enim sicut homo quando sufflat, non potest de nihilo flatum facere, sed quem de isto aere ducit, hunc reddit; ita Deo putandum est auras aliquas circumfusas jam fuisse, quarum exiguam quamdam particulam spirando traheret, et respirando refunderet, quando in hominis faciem sufflavit, eique illo modo animam fecit. Quod et si ita esset, nec sic de ipso, sed de subjacenti re aliqua flabili posset esse quod flavit. Sed absit ut negemus omnipotentem de nihilo flatum vitae facere potuisse, quo fieret homo in animam vivam: atque in eas contrudamur angustias, ut vel jam fuisse aliquid, quod ipse non esset, unde flatum faceret, opinemur; vel quod mutabile factum videmus, de se ipso fecisse credamus. Quod enim de ipso est, necesse est ut ejusdem naturae sit cujus ipse est, ac per hoc etiam immutabile sit. Anima vero, quod omnes fatentur, mutabilis est. Non ergo de ipso, quia non est immutabilis sicut ipse. Si autem de nulla re alia facta est, de nihilo facta est procul dubio, sed ab ipso.
1.5.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT V.
1.5.1
Quod vero eam non spiritum, sed corpus esse contendit; quid aliud vult efficere, quam nos non ex anima et corpore, sed ex duobus vel etiam tribus constare corporibus? Cum enim spiritu, anima, et corpore constare nos dicit, et omnia haec tria corpora esse asserit; profecto ex tribus corporibus nos putat esse compactos. In qua opinione quanta eum sequatur absurditas, illi potius quam tibi demonstrandum puto. Verum iste tolerabilis error est hominis, qui nondum cognovit esse aliquid, quod cum corpus non sit, corporis tamen quamdam similitudinem gerere possit.
1.6.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT VI.
1.6.1
Illud plane quis ferat, quod in secundo libro, cum quaestionem difficillimam solvere conaretur de originali peccato, quatenus ad corpus animamque pertineat, si anima non de parentibus trahitur, sed a Deo nova insufflatur; hanc ergo tam molestam et tam profundam nitens enodare quaestionem:« Merito,» inquit,« per carnem, priscam reparat habitudinem, quam visa fuerat paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari.» Cernis nempe hominem ausum suscipere quod vires ejus excedit, in tam immane praecipitium decidisse, ut diceret inquinari animam meruisse per carnem; cum dicere nullo modo possit, unde hoc meritum traxerit ante carnem. Si enim a carne incipit meritum habere peccati, dicat si potest, unde ante peccatum suum carne meruerit inquinari. Nam hoc meritum quo in carnem peccatricem missa est, ut inquinaretur ex illa, profecto aut ex semetipsa habuit, aut, quod vero multo amplius abhorret, ex Deo. Ex carne quippe meritum non potuit habere ante carnem, quo merito inquinanda mitteretur in carnem. Si ergo a semetipsa hoc meritum habuit; quomodo habuit, quae ante carnem nihil mali fecit? Si autem hoc meritum ex Deo dicitur habuisse; quis hoc audiat? quis ferat? quis dici impune permittat? Non enim hoc loco quaeritur, quid meruerit, ut judicaretur damnanda post carnem: sed quid meruerit ante carnem ita damnari, ut inquinanda mitteretur in carnem. Explicet hoc si potest, qui est ausus dicere, inquinari animam meruisse per carnem.
1.7.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT VII.
1.7.1
Item alio loco, cum eamdem, qua se ipse implicuerat, velut explicandam proponeret quaestionem, tanquam ex persona adversariorum ait:« Cur, inquiunt, Deus animam tam injusta animadversione mulctavit, ut in corpus eam peccati relegare voluerit, cum consortio carnis peccatrix esse incipit, quae peccatrix esse non potuit?» In hujus quaestionis tanquam scopuloso gurgite, debuit utique cavere naufragium, nec eo se committere, unde se non erueret transeundo, sed forte redeundo, id est, poenitendo. Nam de praescientia Dei se nititur liberare, sed frustra. Praescientia quippe Dei eos quos sanaturus est, peccatores praenoscit, non facit. Nam si eas animas liberat a peccato, quas innocentes et mundas implicuit ipse peccato, vulnus sanat quod intulit nobis, non quod invenit in nobis. Avertat autem Deus, et omnino absit, ut dicamus, quando lavacro regenerationis Deus mundat animas parvulorum, tunc eum mala sua corrigere, quae illis ipse fecit, cum eas nullum habentes peccatum peccatrici carni, cujus originali peccato contaminarentur, admiscuit. Quas tamen iste accusans dicit inquinari meruisse per carnem, nec potest dicere unde tantum mali meruerint ante carnem.
1.8.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT VIII
1.8.1
Hanc ergo quaestionem frustra se putans de praescientia Dei posse dissolvere, adhuc se involvit, et dicit:« Anima si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato remansit, quia in Christo praefigurata in peccato esse non debuit, sicut esse non potuit.» Quid est quod dicit,« peccatrix esse non potuit,» vel« in peccato esse non potuit,» nisi, credo, si non veniret in carnem? Neque enim potuit originali peccato esse peccatrix, aut quoquo modo in originali peccato esse, nisi per carnem, si de parente non trahitur. Videmus ergo eam per gratiam liberari a peccato: sed non videmus unde meruerit haerere peccato. Quid est ergo quod dicit:« Si peccatrix esse meruit, non tamen in peccato remansit?» Si enim ab illo quaeram, cur non in peccato remanserit, rectissime respondebit quod eam Christi gratia liberaverit. Sicut ergo dicit unde anima parvuli fuerit liberata peccatrix, sic etiam dicat unde meruerit esse peccatrix.
1.8.2
Sed quid dicit, cui hoc quod praelocutus est, contigit? Namque ut istam quaestionem sibi proponeret, ait:« Alia substruuntur opprobria querulis murmurationibus oblatrantium, et excussi quasi quodam turbine, identidem inter immania saxa collidimur.» Hoc si ego de illo dicerem, forsitan succenseret. Verba sunt ejus: quibus praemissis proposuit quaestionem, in qua ipsa saxa quibus collisus naufragavit, ostenderet. Ad hoc enim perductus est, et tam horrendis cautibus illatus, impulsus, infixus, ut eruere se nisi emendando quod dixit, omnino non possit; non valens ostendere quo merito anima sit facta peccatrix, quam dicere non timuit ante omne suum peccatum meruisse fieri peccatricem. Quis tam immane supplicium meretur sine peccato, ut in aliena iniquitate conceptus, antequam exeat de visceribus matris, jam non sit sine peccato? De hac autem poena parvulorum animas, qui regenerantur in Christo, nullis eorum praecedentibus meritis gratuita liberat gratia: alioquin gratia jam non est gratia. Proinde iste homo valde intelligens, cui displicet in tanta profunditate, etsi non docta, tamen cauta nostra cunctatio, dicat si potest, in hanc poenam quo pervenerit anima merito, de qua poena liberat gratia sine merito. Dicat, ut quod dixit, aliqua, si valuerit, ratione defendat. Non enim hoc exigerem, nisi ipse dixisset quod anima meruerit esse peccatrix. Dicat meritum ejus, utrum bonum fuerit, anne malum. Si bonum, quo merito bono venit in malum? Si malum, unde aliquod malum meritum ante omne peccatum? Item dico: Si bonum, non ergo eam gratis, sed secundum debitum liberat gratia, cujus praecessit meritum bonum; ac sic gratia jam non erit gratia. Si autem malum, quaero quod sit: an quod venit in carnem, quo non venisset, nisi apud quem non est iniquitas, ipse misisset? Nunquam igitur nisi se in pejora praecipitans, hanc suam sententiam molietur astruere, qua dixit quod anima meruit esse peccatrix. Et de his quidem parvulis, quorum in Baptismo diluitur originale peccatum, invenit qualitercumque quod diceret, quoniam praescientia Dei praedestinatis in vitam aeternam nihil obesse potuisset, paulisper alieno inhaerere peccato. Quod tolerabiliter diceretur, si non iste verbis suis implicaretur, dicens quod meruerit anima esse peccatrix; unde se omnino non liberat, nisi hoc eum dixisse poeniteat.
1.9.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT IX.
1.9.1
De illis autem parvulis qui morte praeveniuntur priusquam baptizentur in Christo, cum respondere voluisset, ausus est eis promittere, non solum paradisum, verum etiam regnum coelorum: non inveniens qua exiret, ne Deum animas innocentes dicere cogeretur aeterna morte damnare, quas nullo merito praecedente peccati, carni inserit peccatrici. Sed utcumque sentiens quid mali dixerit, sine ulla Christi gratia animas redimi parvulorum in aeternam vitam regnumque coelorum, et in eis posse solvi originale peccatum sine Baptismo Christi, in quo fit remissio peccatorum: videns ergo, in quam se profunditatem naufragosi gurgitis jecerit,« Sane,» inquit,« pro eis oblationes assiduas, et offerenda jugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum.» Ecce aliud unde nunquam exiturus est, nisi eum dixisse poeniteat. Quis enim offerat corpus Christi, nisi pro eis qui membra sunt Christi? Ex quo autem ab illo dictum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest intrare in regnum Dei; et alio loco, Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam: nemo fit membrum Christi, nisi aut Baptismate in Christo, aut morte pro Christo.
1.9.2
Unde et latro ille, non ante crucem Domini sectator, sed in cruce confessor, de quo nonnunquam praejudicium captatur, sive tentatur, contra Baptismatis sacramentum, a Cypriano sancto inter martyres computatur, qui suo sanguine baptizantur, quod plerisque non baptizatis fervente persecutione provenit. Tanto namque pondere appensum est, tantumque valuit apud eum qui haec novit appendere, quod confessus est Dominum crucifixum, quantum si fuisset pro Domino crucifixus. Tunc enim fides ejus de ligno floruit, quando discipulorum marcuit; nisi cujus mortis terrore marcuerat, ejus resurrectione reviresceret. Illi enim desperaverunt de moriente, ille speravit in commoriente: refugerunt illi auctorem vitae; rogavit ille consortem poenae: doluerunt illi tanquam hominis mortem, credidit ille regnaturum esse post mortem: deseruerunt illi sponsorem salutis, honoravit ille socium crucis. Inventa est in eo mensura martyris, qui tunc in Christum credidit, quando defecerunt qui futuri erant martyres. Et hoc quidem oculis Domini clarum fuit, qui non baptizato, tanquam martyrii sanguine abluto, tantam felicitatem statim contulit. Sed etiam nostrum quis non consideret, quanta fide, quanta spe, quanta charitate mortem pro Christo vivente suscipere potuit, qui vitam in moriente quaesivit. Huc accedit, quia non incredibiliter dicitur, latronem qui tunc credidit, juxta Dominum crucifixum, aqua illa quae de vulnere lateris ejus emicuit, tanquam sacratissimo baptismo fuisse perfusum. Ut omittam quod eum, antequam damnaretur, baptizatum non fuisse, quoniam nemo nostrum novit, nemo convincit. Verum haec ut volet quisque accipiat, dum tamen de Baptismo non praescribatur Salvatoris praecepto, hujus latronis exemplo; et non baptizatis parvulis nemo promittat inter damnationem regnumque coelorum, quietis vel felicitatis cujuslibet atque ubilibet quasi medium locum. Hoc enim eis etiam haeresis Pelagiana promisit: quia nec damnationem metuit parvulis, quos nullum putat habere originale peccatum; nec sperat eis regnum coelorum, si non perveniunt ad Baptismatis sacramentum. Iste autem cum confiteatur parvulos originali obstrictos esse peccato, eis etiam regnum coelorum non baptizatis ausus est polliceri: quod nec illi ausi sunt, qui eos asserunt sine ullo prorsus esse peccato. Ecce qualibus se laqueis praesumptionis innectat, nisi eum talia scripsisse poeniteat.
1.10.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT X.
1.10.1
De fratre autem sanctae Perpetuae Dinocrate, nec scriptura ipsa canonica est, nec illa sic scripsit, vel quicumque illud scripsit, ut illum puerum qui septennis mortuus fuerat, sine Baptismo diceret fuisse defunctum: pro quo illa imminente martyrio creditur exaudita, ut a poenis transferretur ad requiem. Nam illius aetatis pueri, et mentiri, et verum loqui, et confiteri, et negare jam possunt. Et ideo cum baptizantur, jam et symbolum reddunt, et ipsi pro se ad interrogata respondent. Quis igitur scit utrum puer ille post Baptismum, persecutionis tempore a patre impio per idololatriam fuerit alienatus a Christo, propter quod in damnationem mortis ierit, nec inde nisi pro Christo moriturae sororis precibus donatus exierit?
1.11.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT XI.
1.11.1
Sed etiamsi hoc isti concedatur, quod salva fide catholica et ecclesiastica regula, nulla ratione conceditur, ut pro non baptizatis cujuslibet aetatis hominibus offeratur sacrificium corporis et sanguinis Christi, tanquam per hujusmodi pietatem suorum ad regnum coelorum quo perveniant adjuventur, quid responsurus est de tot millibus infantum, qui nascuntur ex impiis, nec in manus piorum aliqua vel divina vel humana miseratione perveniunt, et de ista vita in illa tenerrima aetate, sine lavacro regenerationis abscedunt? Dicat, si potest, unde istae animae sic peccatrices fieri meruerunt, ut a peccato saltem nec postea liberentur. Si enim quaeram, quare damnari mereantur, si non baptizantur; recte mihi respondetur, propter originale peccatum. Item si quaeram, unde traxerint originale peccatum; iste respondebit, ex carne utique peccatrice. Si ergo quaeram, unde damnari meruerint in peccatricem carnem, quae nihil mali fecerant ante carnem; hic inveniat quid respondeat; et sic damnari ad alienorum peccatorum subeunda contagia, ut nec Baptisma regeneret male generatos, nec sacrificia expient inquinatos. Ibi enim et de talibus hi parvuli nati sunt, sive adhuc usque nascuntur, ut eis nullo tali possit adjutorio subveniri. Hic certe omnis argumentatio deficit. Non enim quaerimus, unde animae damnari meruerint post carnis consortium peccatricis: sed quaerimus, unde animae damnari meruerint ad subeundum carnis consortium peccatricis, nullum peccatum habentes ante carnis consortium peccatricis. Non est ut dicatur,« Nihil eis obfuit alieni peccati paulisper communicata contagio, quibus in Dei praescientia fuerat parata redemptio.» De his enim nunc loquimur, quibus ante Baptismum de corpore exeuntibus redemptio nulla succurrit. Non est ut dicatur,« Eas quas Baptisma non abluit, sacrificia pro eis crebra mundabunt; quod praesciens Deus, paululum illas voluit alienis haerere peccatis, sine ullo exitio damnationis aeternae, et cum spe felicitatis aeternae.» De his enim nunc loquimur, quarum nativitas apud impios et ex impiis nulla talia potuerit invenire praesidia. Quae quidem si adhiberi possent, procul dubio non baptizatis prodesse non possent: sicut nec illa quae de libro Machabaeorum commemoravit sacrificia pro peccatoribus mortuis, eis aliquid profuissent, si circumcisi non fuissent.
1.11.2
Inveniat ergo, si potest, iste quid dicat, cum ab illo quaeritur, quid meruerit anima, sine ullo peccato, vel originali, vel proprio, sic ad subeundum alienum peccatum originale damnari, ut non ab illo valeat liberari: et videat quid eligat e duobus, utrum dicat etiam eas animas morientium parvulorum, quae hinc sine lavacro regenarationis abscedunt, et pro quibus nullum sacrificium corporis Dominici offertur, a nexu peccati originalis absolvi; cum Apostolus doceat, ex uno ire omnes in condemnationem, quibus utique non subvenit gratia, ut per unum eruantur in redemptionem; an dicat animas non habentes ullum vel proprium, vel originale peccatum, et omni modo innocentes, simplices, puras, a justo Deo, cum eas ipse non liberandas carni inserit peccatrici, aeterna damnatione puniri.
1.12.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT XII.
1.12.1
Ego nihil istorum duorum dicendum esse confirmo; nec illud tertium, alibi peccasse animas ante carnem, ut damnari mererentur in carnem. Apostolus quippe apertissime definivit, nondum in carne natos nihil egisse boni seu mali. Unde constat, parvulos, ut remissione indigeant peccatorum, nonnisi originale contraxisse peccatum. Nec illud quartum, eas animas parvulorum sine Baptismate moriturorum a justo Deo in carnem peccatricem relegari atque damnari, quas praescivit, si ad aetatem pervenissent, in qua libero uterentur arbitrio, male fuisse victuras. Hoc namque nec iste ausus est dicere, in tantis angustiis constitutus: imo etiam contra istam vanitatem jam satis manifeste ac breviter est locutus, ubi ait,« Injustum Deum futurum fuisse, si non perfectis propriae voluntatis operibus, vellet hominem judicare non natum.» Hoc enim respondit, cum tractaret quaestionem adversus eos qui dicunt, Cur Deus hominem faciebat, quem, utpote praescius, sciebat futurum non bonum? Non natum enim judicaret, si propterea creare noluisset, quia non bonum futurum esse praescisset. Et utique sicut et huic visum est, de perfectis ejus operibus debuisset hominem judicare, non de praecognitis, nec fieri aliquando permissis. Nam si peccata, quae si homo viveret commissurus esset, etiam non commissa damnantur in mortuo, nullum beneficium collatum est illi qui raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus: quandoquidem judicabitur secundum eam, quae in illo fuerat futura, malitiam; non secundum eam, quae in illo inventa est, innocentiam: et de nullo mortuo baptizato poterit esse securitas; quia et post Baptismum, non qualitercumque peccare, verum etiam apostatare homines possunt. Quid si ergo qui baptizatus hinc raptus est, apostata erat futurus, si viveret; nullumne illi beneficium putabimus esse collatum, quod raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus; et propter Dei praescientiam, non sicut fidele membrum Christi, sed sicut apostatam judicandum esse censebimus? Quanto enim melius, si peccata nondum facta, nondum cogitata, sed praecognita et futura puniuntur, projicerentur illi duo de paradiso ante peccatum, ne in loco tam sancto et beatifico peccaretur? Quid, quod ipsa exinanitur omnino praescientia, si quod praescitur non erit? Quomodo enim recte dicitur praesciri futurum, quod non est futurum? Quomodo ergo puniuntur peccata quae nulla sunt; id est, quae nec vita ista nondum incipiente commissa sunt ante carnem, nec morte praeveniente post carnem?
1.13.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT XIII.
1.13.1
Hoc itaque medium, ex quo anima missa est in carnem, quo usque solveretur a carne, quoniam parvuli anima est, nec liberi arbitrii gessit aetatem, non invenit unde damnaretur non percepto Baptismo, nisi originale peccatum. Ex hoc peccato juste damnari animam non negamus: quia peccato supplicium lex justa constituit. Sed ad hoc peccatum subeundum cur damnata sit, quaerimus, si non ex illa una trahitur, quae in generis humani primo patre peccavit. Quamobrem si Deus non damnat innocentes, nec facit nocentes quos perspicit innocentes; et si animas non liberat sive ab originalibus, sive a propriis peccatis, nisi in Ecclesia Christi Baptismus Christi; et si animae ante carnem nullum habuerunt omnino peccatum; et si peccata antequam committantur, et multo magis quae nunquam commissa sunt, damnari justa lege non possunt; nihil horum quatuor iste dicat: et, si potest, explicet, parvulorum animae, quae sine Baptismo exeuntes in damnationem mittuntur, quo merito in carnem peccatricem quae nihil peccaverunt, missae sunt, ut illic invenirent peccatum, propter quod merito damnarentur. Porro si quatuor ista devitans, quae sana doctrina condemnat, id est, si non audens dicere, vel sine ullo peccato existentes, a Deo fieri animas peccatrices, aut sine Christi Sacramento in eis solvi originale peccatum, aut eas alicubi peccasse, antequam mitterentur in carnem, aut ea quae nunquam habuerunt in eis peccata damnari: si haec nobis non audens dicere, quoniam non sunt utique dicenda, dixerit parvulos non trahere originale peccatum, nec habere unde damnentur, si non accepto Sacramento regenerationis hinc exeant; in haeresim Pelagianam sine dubitatione damnabilem damnandus incurret. Quod ei ne contingat, quanto melius tenet de animae origine cunctationem meam, ne audeat affirmare, quod nec humana ratione comprehendit, nec divina auctoritate defendit; ne cogatur insipientiam profiteri, dum veretur ignorantiam confiteri.
1.14.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT XIV.
1.14.1
Hic forte dicat, sententiam suam divina auctoritate defendi: quoniam sanctarum Scripturarum testimoniis probare se existimat, animas a Deo, non ex propagine fieri, sed novas singulis insufflari. Probet, si potest, et fatebor me didicisse ab illo, quod magna intentione quaerebam. Sed quaerat alia, ne fortassis inveniat: nam hoc istis testimoniis, quae jam posuit, non probavit. Omnia quippe quae hic adhibuit, ad aliquid certa sunt; ad hoc vero, quod de animae origine quaeritur, demonstrantur ambigua. Certum est enim Deum dedisse hominibus flatum et spiritum, dicente propheta, Sic dicit Dominus qui fecit coelum, et fundavit terram, et quae sunt in ea, qui dat flatum populo super eam, et spiritum calcantibus eam. Hoc testimonium iste in eam sententiam vult accipi, quam defendit, ut quod ait, dat flatum populo, non ex propagine facere animas populo, sed novas insufflare credatur. Audeat ergo dicere non ipsum nobis dedisse carnem, quia de parentibus origo carnis attracta est. Et ubi ait Apostolus de frumenti grano, Deus illi dat corpus quomodo voluerit; neget, si audet, de tritico triticum nasci, et herbam ejus ex semine secundum genus. Quod si negare non audet; unde igitur scit quomodo dictum sit, dat flatum populo: utrum eum trahens de parentibus, an insufflans novum?
1.14.2
Unde etiam scit, utrum repetitio sententiae sit, Qui dat flatum populo super eam, et spiritum calcantibus eam: ut de una re utrumque dictum intelligatur, et non animam vel spiritum quo natura vivit humana, sed Spiritum sanctum significare voluerit? Si enim flatu non posset significari Spiritus sanctus, non Dominus post resurrectionem insufflasset discipulis, et dixisset, Accipite Spiritum sanctum. Neque scriptum esset in Actibus Apostolorum, Factus est subito de coelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae sicut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum, et impleti sunt omnes Spiritu sancto. Quid si hoc Propheta praenuntiavit, dicens, Qui dat flatum populo super eam? et tanquam exponens quid dixerit flatum, repetivit atque ait, et spiritum calcantibus eam? Tunc enim evidentissime factum est, quando impleti sunt omnes Spiritu sancto. Aut si nondum dicendus est populus, centum viginti homines, qui tunc in loco uno aderant, certe quando simul quatuor vel quinque millia crediderunt, et baptizati acceperunt Spiritum sanctum, quis dubitaverit simul populum accepisse Spiritum sanctum, et multitudinem quae ambulabat in terra, id est, homines calcantes terram? Nam ille qui datur ad naturam hominis pertinens, sive ex propagine detur, sive novus insuffletur( quorum nihil affirmandum esse dico, donec alterutrum sine ulla dubitatione clarescat) non datur calcantibus terram, sed adhuc materno utero inclusis. Dedit ergo flatum populo super terram, et spiritum calcantibus eam, quando multi simul credentes, simul repleti sunt Spiritu sancto. Et ipse dat eum populo suo, etsi non simul omnibus, sed suo cuique tempore, donec discedendo de hac vita, et succedendo in hanc vitam, universus ejusdem populi numerus compleatur: ut hoc sanctae Scripturae loco non aliud sit flatus, aliud spiritus: sed ejusdem sententiae repetitio. Sicut non est alius qui habitat in coelis, et alius Dominus; nec aliud est irridere, et aliud subsannare: sed eadem sententia repetita est, ubi legitur, Qui habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Vel cum dictum est: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. Non utique aliud dixit haereditatem, aliud possessionem; nec aliud gentes, aliud fines terrae: sed ejusdem sententiae repetitio est. Et innumerabiles inveniet hujusmodi locutiones divinorum eloquiorum, si advertat quod legit.
1.14.3
Quod autem graecus dicit πνοήν, hoc Latini varie interpretati sunt; aliquando flatum, aliquando spiritum, aliquando inspirationem. Nam hoc verbum habent codices graeci in isto prophetico testimonio, de quo nunc agimus, ubi dictum est, Qui dat flatum populo super eam: hoc est, πνοήν. Ipsum verbum est et ubi homo animatus est: Et insufflavit Deus in faciem ejus flatum vitae. Sed ipsum verbum est et in Psalmo ubi canitur: Omnis spiritus laudet Dominum. Ipsum est et in libro Job, ubi scriptum est: Aspiratio autem Omnipotentis est quae docet. Noluit dicere, Flatus; sed, aspiratio; cum in graeco sit πνοή: quod etiam in illis verbis Prophetae, de quibus nunc disputamus. Et certe hoc loco, nescio utrum debeat dubitari Spiritum sanctum esse significatum. Agebatur enim de sapientia, unde sit in hominibus: Quia non ex numero annorum, sed Spiritus, inquit, est in hominibus; aspiratio autem Omnipotentis est quae docet: ut intelligeretur ista repetitione, non se de spiritu hominis dixisse, quod ait, Spiritus est in hominibus. Volebat enim ostendere unde habeant sapientiam, quia non a se ipsis; et repetendo id exposuit dicens, Aspiratio Omnipotentis est quae docet. Item alio loco in eodem libro, Intellectus, inquit, labiorum meorum pura intelligit: Spiritus divinus qui fecit me, aspiratio autem Omnipotentis, quae docet me. Et hic quod ait, aspiratio, vel inspiratio, in graeco est πνοήν, qui in illis prophetae verbis interpretatus est, flatus. Quamobrem cum temere negetur de anima hominis vel de spiritu hominis esse dictum, Qui dat flatum populo super eam, et spiritum calcantibus eam; quamvis ibi et Spiritus sanctus multo credibilius possit intelligi: qua tandem ratione audebit aliquis definire, animam vel spiritum, quo natura nostra vivit, loco illo voluisse significare Prophetam? Cum profecto si apertissime diceret, Qui dat animam populo super terram, adhuc quaerendum esset, utrum eam Deus ex origine praecedentis generis ipse det, sicut ex origine praecedentis generis, ipse tamen dat corpus, non solum homini aut pecori, sed etiam semini tritici, aut alicujus caeterorum quomodo voluerit: an vero novam, sicut homo primus accepit, insufflet.
1.14.4
Sunt etiam qui haec verba prophetica sic intelligant, ut quod ait, Dedit flatum populo super eam, id est, super terram, non nisi animam velint accipi flatum: quod vero adjunxit, et spiritum calcantibus eam, Spiritum sanctum significatum arbitrentur: illo scilicet ordine, quo et Apostolus dicit, Non primum quod spirituale est, sed quod animale; postea, spirituale. Nam ex hac prophetica sententia etiam elegans ille sensus exsculpitur, quod ita dixerit, calcantibus eam, ut vellet intelligi, Contemnentibus eam. Qui enim accipiunt Spiritum sanctum, amore coelestium terrena contemnunt. Hae omnes sententiae non sunt contra fidem; sive utrumque, id est, et flatum et spiritum qui pertinet ad humanam naturam, quisque intelligat; sive utrumque dictum accipiat de Spiritu sancto; sive flatum ad animam, spiritum vero ad Spiritum sanctum referat. Sed si anima et spiritus hominis et hic intelligendus est, sicut non dubitandum est quod eum Deus det; ita quaerendum est adhuc unde det, utrum ex propagine sicut ipse quidem dat, sed tamen ex propagine dat corporis membra; an vero novum, neque propagatum singulis insufflando distribuat: quod non ambigua, sicut iste facit, sed aliqua certissima volumus divinorum eloquiorum auctoritate defendi.
1.14.5
Eadem ratione etiam quod dicit Deus, Spiritus enim a me exiet, et omnem flatum ego feci: de Spiritu quidem sancto accipiendum est quod ait, Spiritus a me exiet; de quo et Salvator ait, A Patre procedit: sed quod dictum est, Omnem flatum ego feci, de omni anima dictum negari non potest. Sed omne etiam corpus ipse facit: quod autem ex propagine corpus humanum faciat, nullus ambigit. Ac per hoc de anima, cum eam constet ab illo fieri, unde eam faciat, utrum ex propagine sicut corpus, an insufflando sicut primam fecit, adhuc utique requirendum est.
1.14.6
Adjecit etiam tertium testimonium, quia scriptum est, Qui fingit spiritum hominis in ipso. Quasi hoc negetur: sed unde eum fingat, hoc quaeritur. Nam et corporalem hominis oculum quis nisi Deus fingit? Et puto quod non extra, sed in ipso; et tamen, ut certum est, ex propagine. Cum ergo et spiritum hominis in ipso fingat, quaerendum est, utrum nova insufflatione, an tractum ex propagine.
1.14.7
Novimus etiam Machabaeorum juvenum matrem, fecundiorem virtutibus quando filii passi sunt, quam fetibus quando nati sunt, eos sic fuisse adhortatam, ut diceret: Filii, nescio quomodo paruistis in ventrem meum. Neque enim ego spiritum et animam donavi vobis, nec singulis vobis vultus et membra formavi: sed Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt, fecitque hominum genus, et omnium inquirit actum, et ipse vobis spiritum et animam reddet cum magna misericordia. Novimus haec quidem; sed huic quomodo suffragentur ad id quod asserit, non videmus. Quis enim Christianorum neget Deum donare hominibus animam et spiritum? Sed eodem modo existimo istum negare non posse, Deum donare hominibus linguam, aurem, manum, pedem, omnesque corporis sensus et omnium formam naturamque membrorum. Quomodo enim haec Dei dona esse negaturus est, nisi se obliviscatur esse christianum? Sed sicut constat ex propagine ab illo haec fieri atque donari: ita quaerendum est etiam, spiritus et anima hominis unde ab illo efficiatur, a quo efficiente donatur; utrum ex parentibus, an ex nihilo; an quod iste affirmat, sed omni modo cavendum est, ex aliqua flatus ejus existente natura, non de nihilo creata, sed de ipso.
1.15.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT XV.
1.15.1
Cum igitur Scripturarum testimonia quae commemorat, nequaquam doceant id quod persuadere conatur( quod enim ad hanc quaestionem attinet, omnino non exprimunt); quid est quod dicit, Animam ex flatu Dei constanter asserimus, non ex traduce, quia ex Deo datur? Quasi corpus ex alio detur, quam ex illo a quo creatur, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia: quamvis non ex ejus natura, sed ex ejus opificio. Neque ex nihilo, inquit, quia ex Deo proficiscitur. Hoc plane non adhuc quaerendum monemus, utrum ita sit: sed prorsus verum non esse quod dicit, id est, quod anima nec ex traduce sit, nec ex nihilo; hoc, inquam, verum non esse sine dubitatione firmamus. Unum est enim e duobus, si ex traduce non est, ex nihilo est; ne ita sit ex Deo, ut naturae sit Dei, quod omnino sacrilegum est credere. Sed adhuc utrum non sit ex traduce, certa testimonia flagitamus aut quaerimus: non qualia iste posuit, quibus hoc quod quaerimus non ostenditur.
1.15.2
Qui utinam in tanta profunditate quaestionis, quamdiu quid dicat ignorat, imitaretur Machabaeorum matrem: quae cum sciret de viro se filios concepisse, et a Creatore omnium, sive secundum corpus, sive secundum animam et spiritum sibi creatos esse, ait tamen, Nescio quomodo paruistis in ventrem meum. Vellem iste diceret, quid ista nesciebat. Haec enim quae dixi, utique sciebat, quomodo secundum corpus in ejus uterum venerint; quia de viro eos se concepisse dubitare non poterat. Confitebatur etiam, quia et hoc utique sciebat, quod Deus illis animam et spiritum dederit, quod ipse illis vultus et membra formaverit. Quid ergo nesciebat? An forte quod nescimus et nos, utrum animam et spiritum, quem Deus illis sine dubio dedit, de parentibus traxerit, an novum sicut homini primo insufflaverit? Sed sive hoc sive aliud aliquid de naturae humanae institutione nesciebat, nescire se dicebat; non quod nesciebat, temere defendebat. Nec tamen iste huic diceret, quod nobis dicere non erubuit: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est illis: Ecce ista mulier dixit de filiis suis, Nescio quomodo paruistis in ventrem meum: nec tamen comparatur pecoribus insensatis. Nescio, dixit: et quasi quaererent ab ea, cur nesciret, adjunxit, Neque enim ego spiritum et animam donavi vobis. Ille ergo qui donavit, scit unde fecerit quod donavit, utrum ex propagine attraxerit, an novum insufflaverit: quod ego, inquit, nescio. Nec singulis vobis vultus et membra formavi: ille scit qui formavit, utrum simul cum anima formaverit, an vero jam formatis animam dederit. Quo ergo modo, utrum illo an isto in ejus ventrem venerint filii, nesciebat; et illud tamen sciebat, totum quod dedit redditurum esse qui dedit. Sed eligat iste in naturae humanae tam profundo abditoque secreto, quid mulier ista nescierit: tantum non judicet mentientem, nec pecoribus insensatis comparet nescientem. Quidquid erat quod illa nesciebat, profecto ad naturam hominis pertinebat: quod tamen sine culpa homo nesciebat. Quapropter dico etiam ego de anima mea, Nescio quomodo venerit in corpus meum; neque enim ego illam mihi donavi: scit ille qui donavit, utrum illam de parte meo traxerit, an sicut primo homini novam creaverit. Sciam etiam ego si ipse docuerit, quandocumque voluerit. Nunc autem nescio; nec me pudet, ut istum, fateri nescire quod nescio.
1.16.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT XVI.
1.16.1
Disce, inquit, ecce Apostolus docet. Discam plane, si Apostolus docet: non enim nisi Deus per Apostolum docet. Sed quid est tandem quod docet Apostolus? Ecce, inquit, cum Atheniensibus loqueretur, hoc constanter exposuit, dicens,« Cum ipse det omnibus vitam et spiritum.» Quis enim hoc negat? Sed intellige, inquit, quod ait Apostolus:« det,» inquit; non, Dedit; ad infinitum et juge tempus revocans, non de praeterito et perfecto pronuntians. Et quod sine cessatione dat, semper dat: sicut semper est ipse qui dat. Verba ejus posui, sicut in eorum quos misisti, secundo libro ejus inveni. Ubi primum vide quo progressus fuerit, dum nititur affirmare quod nescit. Ausus est enim dicere, Deum non nunc solum atque in isto tantummodo saeculo, sed per infinitum tempus sine cessatione, atque omnino semper animas nascentibus dare. Semper, inquit, dat, sicut semper est ipse qui dat. Quid Apostolus dixerit, quia satis apertum est, me intelligere, absit ut negem: quod autem iste dicit, debet etiam ipse intelligere contra fidem esse christianam, atque ulterius cavere ne dicat. Cum enim mortui resurrexerint, jam nemo nascetur: atque ideo tunc non dabit nascentibus animas, sed eas quas dat in isto saeculo cum corporibus judicabit. Non ergo semper dat, quamvis ipse semper sit qui nunc dat. Nec tamen quoniam beatus Apostolus non dixit, Dedit; sed, det; inde conficitur quod vult iste conficere, non eum ex propagine animas dare. Ipse quippe dat, etiam si de propagine dat. Quia et corporis membra, et corporis sensus, et corporis formam, et corporis omnino substantiam ipse hominibus dat, quamvis ex propagine det. Neque enim quia Dominus ait, Si fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; nec ait, Vestivit, sicut primum quando instituit; sed ait, vestit, quod et nunc facit; ideo negabimus lilia de origine sui generis procreari. Quid si ergo sic etiam anima et spiritus hominis et a Deo datur, quamdiu datur; et tamen ex propagine sui generis datur? Quod ego nec defendo, nec refello. Sed si defendendum est, vel refellendum, perspicuis, non ambiguis testimoniis id agendum esse commoneo. Nec propterea pecoribus insensatis sum comparandus, quia hoc me nondum scire pronuntio; sed potius cautis hominibus, quia non audeo docere quod nescio. Istum autem non ego vicissim, quasi rependens maledictum pro maledicto, pecoribus comparo; sed tanquam filium moneo, ut quod nescit, se nescire fateatur, neque id quod nondum didicit, docere moliatur: ne comparetur, non pecoribus, sed illis hominibus quos dicit Apostolus, volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.
1.17.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT XVII.
1.17.1
Nam unde est, quod ita Scripturas, de quibus loquitur, non curat advertere, ut cum legerit homines esse ex Deo, non eos etiam secundum corpus, sed tantum secundum animam et spiritum ex Deo esse contendat? Quod enim ait Apostolus, Ex ipso sumus; non vult iste ad corpus, sed tantum ad animam et spiritum esse referendum. Si ergo ex Deo non sunt corpora, falsum est quod scriptum est, Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Deinde ubi dicit idem apostolus, Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; exponat nobis iste quam propaginem significare voluerit, animae, an corporis, an utriusque. Sed non vult esse animas ex propagine. Restat ergo, ut secundum ipsum atque omnes qui animarum propaginem destruunt, corpus tantum masculinum et femininum significaverit Apostolus, dicens, Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem: quia mulier ex viro facta est, ut etiam vir per mulierem postea nasceretur. Si ergo haec Apostolus dicens, non etiam animas et spiritus, sed tantum corpora utriusque sexus volebat intelligi, cur continuo subjunxit, Omnia autem ex Deo; nisi quia et corpora ex Deo? Ita quippe ait: Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo. Eligat ergo iste unde sit dictum. Si de corporibus, profecto et corpora ex Deo sunt. Quid est ergo, quod ubicumque iste in Scripturis legit, ex Deo, quando de hominibus agitur, non et corpora, sed tantum animas et spiritus vult intelligi? Si vero quod dictum est, Omnia autem ex Deo; et de corpore utriusque sexus, et de anima ac spiritu dictum est: ergo secundum omnia est mulier ex viro. Mulier enim ex viro, vir per mulierem; omnia autem ex Deo. Quae omnia, nisi de quibus loquebatur, id est, et ille vir ex quo mulier, et illa mulier quae ex viro, et ille vir qui per mulierem? Neque enim ille vir per mulierem, ex quo viro mulier: sed vir qui natus est postea ex viro per mulierem, quemadmodum hodieque nascuntur. Ac per hoc si cum ista diceret Apostolus, de corporibus loquebatur, procul dubio corpora utriusque sexus ex Deo. Porro si non vult esse ex Deo hominum nisi animas et spiritus; profecto etiam secundum animam et spiritum mulier ex viro, et nihil jam relinquetur eis qui contra animarum propaginem disputant. Si autem ita dividit, ut dicat mulierem ex viro esse secundum corpus, ex Deo autem secundum animam et spiritum; quomodo erit verum quod ait Apostolus, Omnia autem ex Deo, si mulieris corpus ita est ex viro, ut non sit ex Deo? Quapropter ut Apostolus potius verum loquatur, quam iste Apostolo praeferatur, mulier ex viro est, sive secundum solum corpus, sive secundum totum, quo constat humana natura( nihil enim horum tanquam certum affirmamus, sed quid horum verum sit adhuc quaerimus): et vir per mulierem, sive ex patre tota hominis natura ducatur, quae per mulierem nascitur, sive sola caro, unde adhuc quaestio est: omnia tamen ex Deo, unde nulla quaestio est, id est, et corpus et anima et spiritus, et viri et mulieris. Et si enim non ex Deo nata vel tracta sunt, vel manarunt, ita ut ejus naturae sint; tamen ex Deo sunt. A quo enim creata, condita, facta sunt, ab illo habent ut sint.
1.17.2
« Sed dicendo,» inquit,« Apostolus, Et ipse det omnibus vitam et spiritum; deinde addendo, Fecitque ex uno sanguine omne genus hominum: animam et spiritum originaliter retulit ad auctorem, corpus ad traducem.» Imo vero qui non vult temere animarum negare propaginem, antequam liquido clareat utrum ita, an non ita sit, habet quod in istis verbis Apostoli intelligat, ex uno cum sanguine dixisse, ex uno homine, a parte totum significante locutionis modo. Si enim ipsi licet intelligere a parte totum quod scriptum est, Et factus est homo in animam vivam; ut illic intelligatur et spiritus, de quo Scriptura ibi tacuit: cur aliis non liceat sic accipere quod dictum est, ex uno sanguine; ut illic et anima et spiritus possit intelligi, quoniam homo significatus nomine sanguinis, non solum constat ex corpore, verum etiam ex anima et spiritu? Sicut enim qui propaginem defendit animarum, non hinc istum debet opprimere, quia de primo homine scriptum est, In quo omnes peccaverunt: non enim dictum est, In quo omnium caro peccavit; sed, omnes dictum est, id est, omnes homines; cum homo non sola sit caro: sicut ergo hinc iste non debet opprimi, quia forte ita dictum est, Omnes homines, ut secundum solam carnem intelligerentur; sic iste non hinc debet premere defensores propaginis animarum, quia dictum est, omne genus hominum ex uno sanguine, tanquam propterea sola caro pertineat ad propaginem. Si enim hoc est verum, quod isti asserunt, ut non sit anima ex anima, sed caro ex carne sit tantum; ita dictum est, ex uno sanguine, ut non totus homo significaretur a parte, sed tantum unius hominis caro: illud vero quod dictum est, In quo omnes peccaverunt, sola omnium hominum caro intelligenda est, quae inde transfusa est, a toto partem significante Scriptura. Si autem illud est verum, quod totus homo ex toto homine propagatur, id est, corpus, anima et spiritus: ibi proprie dictum est, In quo omnes homines peccaverunt; hic autem tropice, ex uno sanguine, totum significatur a parte, id est, totus homo, qui ex anima constat et carne, vel potius, ut iste amat loqui, ex anima et spiritu et carne. Nam et ex parte totum, et ex toto partem divina eloquia significare consueverunt. Ex parte enim totum significatum est, ubi legitur, Ad te omnis caro veniet: quia ex carne intelligitur totus homo. Ex toto autem pars, cum dicitur Christus sepultus, cum sola ejus caro sepulta sit. Jam illud quod in hoc Apostoli testimonio positum est, quia ipse dat omnibus vitam et spiritum, secundum superiorem disputationem puto quod neminem moveat. Ipse enim dat: sed adhuc quaerimus unde det, utrum ex nova insufflatione, an ex propagine. Ipse quippe dare etiam carnis substantiam rectissime dicitur, quam tamen dare ex propagine non negatur.
1.18.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT XVIII.
1.18.1
Nunc videamus illud de Genesi testimonium, ubi facta mulier de latere viri, adducta est ad eum, et dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Hoc quippe putat iste, quod dicere debuerit Adam, Anima ex anima mea, vel, Spiritus de spiritu meo, si etiam hoc de illo tractum esset. Sed illi qui propaginem asserunt animarum, hinc se putant invictius suam munire sententiam, quia cum scriptum sit, detraxisse Deum costam de latere viri, eamque aedificasse in mulierem, non est additum quod in ejus faciem sufflaverit flatum vitae: ideo, inquiunt, quia jam de viro fuerat animata. Nam si non fuisset, nequaquam nos, inquiunt, sancta Scriptura hujus rei cognitione fraudasset. Ad illud vero quod ait Adam, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; nec ait, Spiritus vel anima, de spiritu meo vel de anima mea: sic ab eis responderi potest, quemadmodum superius demonstratum est, ut a parte totum intelligatur hoc dictum, os et caro mea; sed quae animata fuerint detracta, non mortua. Neque enim, hoc Omnipotentem facere potuisse, ideo negandum est, quia nullus hominum potest aliquid cum anima de humana carne praecidere. Nam quod Adam secutus adjunxit, Haec vocabitur mulier, quia de viro suo sumpta est; cur non ait potius, unde opinio confirmaretur istorum, Quoniam de viro suo caro ejus sumpta est? Hic itaque illi qui contra sentiunt, possunt dicere, quia non scriptum est carnem mulieris, sed mulierem de viro suo sumptam, totam debere accipi cum anima et spiritu. Nam etsi anima sexu caret, non tamen quando appellantur mulieres, excepta anima eas necesse est intelligi. Alioquin non ita se admonerentur ornare: Non in tortis crinibus, aut auro, vel margaritis, aut veste pretiosa, sed quod decet, inquit, mulieres, promittentes pietatem per bonam conversationem. Utique pietas intus est in anima vel in spiritu, et tamen mulieres appellatae sunt, etiam ut se intus ornarent, ubi nullus est sexus.
1.18.2
Cum itaque isti sic inter se alternante sermone certaverint; ego inter eos sic judico, ut ne incognitis fidant, et temere audeant affirmare quod nesciunt, utrosque commoneam. Si enim scriptum esset, Insufflavit flatum vitae in faciem mulieris, et facta est in animam vivam; nec sic esset jam consequens, ut non propagaretur ex parentibus anima, nisi etiam de filio eorum hoc scriptum similiter legeretur. Fieri enim potuit ut membrum non animatum de corpore extractum indigeret animari, filii vero anima ex patre per matrem propaginis transfusione traheretur. Cum vero tacitum est, occultatum est, non negatum; sed neque affirmatum. Ac per hoc sicubi forte non tacitum est, clarioribus documentis est astruendum. Unde nec illi qui defendunt animarum propaginem, ex eo quod non sufflavit Deus in faciem mulieris, aliquid adjuvantur; nec illi qui eam negant, ideo quia non dixit Adam, Anima de anima mea, debent sibi persuadere quod nesciunt. Sicut enim eadem non soluta, sed manente quaestione, potuit tacere Scriptura, quod mulier Deo sufflante sicut vir ejus acceperit animam: sic eadem non soluta, sed manente quaestione, potuit tacere Scriptura, ut Adam non diceret, Anima de anima mea. Ac per hoc si primae mulieris anima ex viro est, a parte totum significatum est, ubi legitur, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; cum tota ex viro, non caro sola sit sumpta. Si autem non est ex viro, sed eam Deus insufflavit sicut viro; a toto pars significata est, ubi legitur, De viro suo sumpta est: cum caro ejus non tota sit sumpta.
1.18.3
Quapropter, cum his testimoniis, quod ad hanc rem pertinet, utique ambiguis, non solvatur haec quaestio; illud tamen scio, sic argumentari homines, qui ex hoc putant animam mulieris non esse de anima viri, quia non est dictum, Anima de anima mea; sed, caro de carne mea: quemadmodum argumentantur Apollinaristae, vel quicumque sunt alii, adversus animam Domini; quam propterea negant, quia scriptum legunt, Verbum caro factum est. Si enim et anima, inquiunt, ibi esset, debuit dici, Verbum homo factum est. Sed istis propterea dicitur, carnis nomine solere Scripturam totum hominem nuncupare, sicut ibi, Et videbit omnis caro salutare Dei; non enim caro sine anima aliquid videre potest: quia plurimis aliis sanctarum Scripturarum locis, non solum carnem, verum etiam animam humanam, id est, rationalem inesse homini Christo, sine ulla ambiguitate monstratur. Unde et isti, a quibus animarum propago defenditur, possent accipere a parte totum esse dictum, Os de ossibus meis, et caro de carne mea; ut illic intelligeretur et anima, quemadmodum Verbum carnem factum non sine anima accipimus: si quemadmodum alia testimonia docent habere humanam animam Christum, ita et isti aliquibus non ambiguis testimoniis propaginem astruerent animarum. Pari vice igitur admonemus etiam hos, qui animarum propaginem destruunt, ut novas a Deo sufflari animas certis documentis asserant; et tunc illud quod dictum est, Os ex ossibus meis, et caro de carne mea, non tropice a parte totum, ut simul intelligatur et anima, sed proprie de sola carne dictum esse defendant.
1.19.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT XIX.
1.19.1
Quae cum ita sint, video librum istum jam esse claudendum. Omnia quippe, quae mihi maxime necessaria videbantur, continet; quibus hi qui legerint, sciant se cavere debere, ne huic homini, cujus duos libros mihi misisti, in hoc consentiant, ut credant animas sic ex flatu Dei esse, ut non sint ex nihilo. Hoc enim qui credit, etsi verbis neget, re ipsa clamat animas Dei habere substantiam, et ipsius genus esse, non munere, sed natura. Nam de quo quisque naturae suae originem ducit, de illo naturae suae genus ducere negari sobrie nullo pacto potest. Iste autem ita sibi est ipse contrarius, ut genus Dei esse animas dicat, non natura, sed munere; et tamen non factas ex nihilo, sed ex illo dicat originem ducere: ac sic eas, quod prius negaverat, ad Dei naturam revocare non dubitat.
1.19.2
Animarum autem novarum sine propagine insufflationem, defendi quidem minime prohibemus, sed ab eis qui potuerint aliquid invenire, vel in canonicis Libris, quod non sit ambiguum dissolvendae huic obligatissimae quaestioni; vel in ratiocinationibus suis, quod non sit contrarium catholicae veritati: non a talibus qualis iste apparuit, qui non inveniendo quid diceret, et deliberationem suam nolendo suspendere, vires suas omnino non metiens, ne taceret, ausus est dicere,« inquinari animam meruisse per carnem, et esse meruisse animam peccatricem;» cujus nullum meritum, seu bonum seu malum, ante carnem potuit invenire. Et« parvulis sine baptismo de corpore exeuntibus solvi posse originale peccatum, et offerendum pro eis sacrificium corporis Christi,» qui Christo non sunt incorporati per ejus Sacramenta in ejus Ecclesia:« eosque sine lavacro regenerationis de hac vita emigrantes, non ad requiem tantum ire, sed ad regnum coelorum posse etiam pervenire.» Et alia multa absurda, quae omnia colligere, atque in isto libro digerere longum visum est. Absit ergo ut animarum propago, si falsa est, a talibus refellatur; et animarum novarum insufflatio, si vera est, a talibus defendatur.
1.19.3
Quamobrem, quicumque volunt defendere quod dicuntur animae novae nascentibus insufflari, non de parentibus trahi, aliquid illorum quatuor quae supra commemoravi, caveant omni modo: hoc est, ne dicant, a Deo fieri animas peccatrices per alienum originale peccatum: ne dicant, parvulos qui sine Baptismo exierint, pervenire posse ad vitam aeternam regnumque coelorum, originali peccato per quodlibet aliud resoluto: ne dicant, animas peccasse alicubi ante carnem, et hoc merito in carnem peccatricem fuisse detrusas: ne dicant, peccata, quae in eis inventa non sunt, quia praescita sunt, merito fuisse punita, cum ad eam vitam, ubi ea committerent, permissae non fuerint pervenire. Nihil ergo istorum quatuor dicentes, quoniam quodlibet eorum falsum atque impium est; inveniant etiam Scripturarum de hac re certissima testimonia, et hanc sententiam suam, non solum me non vetante, verum etiam favente et gratias agente, defendant. Si autem non inveniunt certissimam de hac re auctoritatem divinorum eloquiorum, et aliquid illorum quatuor per inopiam dicere compelluntur; cohibeant se, ne per ipsam inopiam etiam parvulorum animas non habere originale peccatum, secundum Pelagianam haeresim olim damnabilem, nuperrimeque damnatam, dicere compellantur. Melius est enim homini fateri se nescire quod nescit, quam in haeresim vel damnatam incurrere, vel novam condere, dum temere audet defensare quod nescit. Alia hujus hominis falsa et absurda, in quibus non tam periculose, verumtamen a tramite veritatis exorbitat, quoniam multa sunt, et ad ipsum etiam, si Dominus voluerit, aliquid de libris ejus volo scribere, ibi forsitan omnia, vel si omnia non potuero, plurima ostendam.
1.20.1
LIBER PRIMUS. AD RENATUM MONACHUM. CAPUT XX.
1.20.1
Istum autem librum, quem ad te potius, qui curam et fidei nostrae et existimationis meae, ut verus catholicus et bonus amicus, fideliter benigneque gessisti, quam ad alium quemquam scribendum putavi, tu legendum dabis vel describendum quibus potueris, vel quibus dandum esse judicaveris. In quo istius juvenis praesumptionem ita reprimendam et redarguendam putavi, ut tamen eum diligam; nec damnari, sed emendari velim: atque ita proficere in domo magna, quae est Ecclesia catholica, quo eum misericordia divina perduxit, ut sit in illa vas in honore sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum semper paratum, et bene vivendo, et sana docendo. Porro autem si ipsum oportet ut diligam sicut, facio; quanto magis te, frater, cujus erga me benevolentiam, et cujus catholicam fidem cautam et sobriam optime novi. Unde factum est ut eos libros qui tibi displicuerunt, et in quibus nomen meum aliter quam velles positum comperisti, describendos mihique mittendos vere fraterna planeque sincera dilectione curares. Tantum ergo abest ut hinc tuae charitati succenseam, quia fecisti; ut potius nisi fecisses, integro jure amicitiae succensere deberem. Ago itaque uberes gratias. Quemadmodum autem acceperim factum tuum, hinc manifestius indicavi, quod hunc ad te librum, mox ut illos legi, sine aliqua dilatione conscripsi.

Intertext edge

Open linked passage

Note