Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De baptismo contra Donatistas
Augustine of HippoDona 1 · 7461-debacodMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7461 Debacod
1.1
LIBER PRIMUS. Probat posse extra catholicam communionem dari Baptismum ab haereticis vel schismaticis, non ab iis tamen accipiendum, nec in haeresi vel schismate quidquam prodesse.
1.1
CAPUT PRIMUM.-- 1. In eis libris quos adversus Epistolam Parmeniani, quam dedit ad Tichonium, scripsimus, promisimus nos diligentius quaestionem Baptismi tractaturos( Contra Epistolam Parmeniani, lib. 2, cap. 14): quod etiamsi non ibi promitteremus, debitum tamen a nobis flagitantibus fratribus meminimus et agnoscimus. Quapropter in hoc opere adjuvante Domino suscepimus, non solum ea refellere quae de hac re nobis Donatistae objectare consuerunt; sed etiam de beatissimi martyris Cypriani auctoritate, unde suam perversitatem, ne veritatis impetu cadat, fulcire conantur, quae Dominus donaverit dicere: ut intelligant omnes qui non studio partium caecati judicant, non solum eos non adjuvari auctoritate Cypriani, sed per ipsam maxime convinci atque subverti.
1.1.1
Jam quidem in supra memoratis libris dictum est, ita posse extra catholicam communionem dari Baptismum, quemadmodum et extra eam potest et haberi. Nullus autem illorum negat habere Baptismum etiam apostatas, quibus utique redeuntibus et per poenitentiam conversis, dum non redditur, amitti non potuisse judicatur. Sic et illi qui per sacrilegium schismatis ab Ecclesiae communione discedunt, habent utique Baptismum, quem priusquam discederent acceperunt: nam et ipsis, si redeant, non eis iterum datur; unde ostenduntur, illud quod acceperant in unitate positi, non potuisse amittere separati. Quod si haberi foris potest, etiam dari cur non potest? Si dicis, Non recte foris datur: respondemus, Sicut non recte foris habetur, et tamen habetur; sic non recte foris datur, sed tamen datur. Sicut autem per unitatis reconciliationem incipit utiliter haberi, quod extra unitatem inutiliter habebatur: sic per eamdem reconciliationem incipit utile esse, quod extra eam inutiliter datum est. Non tamen dici fas est, non datum esse quod datum est, aut ut non hoc dedisse quisquam calumnietur, cum hoc eum dedisse quod acceperat confitetur. Sacramentum enim Baptismi est quod habet qui baptizatur: et Sacramentum dandi Baptismi est quod habet qui ordinatur. Sicut autem baptizatus, si ab unitate recesserit, sacramentum Baptismi non amittit; sic etiam ordinatus, si ab unitate recesserit, Sacramentum dandi Baptismi non amittit. Nulli enim Sacramento injuria facienda est: si discedit a malis, utrumque discedit; si permanet in malis, utrumque permanet. Sicut ergo acceptatur Baptismus, quem non potuit amittere qui ab unitate discesserat; sic acceptandus est Baptismus, quem dedit ille qui Sacramentum dandi cum discederet non amiserat. Nam sicut redeuntes, qui priusquam recederent baptizati sunt, non rebaptizantur: ita redeuntes, qui priusquam recederent ordinati sunt, non utique rursus ordinantur; sed aut administrant quod administrabant, si hoc Ecclesiae utilitas postulat; aut si non administrant, Sacramentum ordinationis suae tamen gerunt; et ideo eis manus inter laicos non imponitur. Nam neque sacramentum Baptismi, neque sacramentum dandi Baptismi, quando ab eis cum Maximiano discessit, Felicianus amisit. Nunc enim eum secum habent cum eis ipsis, quos cum foris esset, in Maximiani schismate baptizavit. Quapropter potuerunt ab eis accipere caeteri, cum ad nostrum consortium non accessissent, quod illi non amiserant, cum a nostro consortio recessissent. Quibus rebus ostenditur, et ipsos impie facere qui rebaptizare conantur orbis unitatem, et nos recte facere qui Dei Sacramenta improbare nec in ipso schismate audemus. In quo enim nobiscum sentiunt, in eo etiam nobiscum sunt: in eo autem a nobis recesserunt, in quo a nobis dissentiunt. Non enim accessus iste atque discessus corporalibus motibus, et non spiritualibus est metiendus. Sicut enim conjunctio corporum fit per continuationem locorum, sic animorum quidam contactus est consensio voluntatum. Si ergo qui recessit ab unitate, aliquid aliud agere voluerit, quam quod in unitate percepit, in eo recedit atque disjungitur: quod autem ita vult agere sicut in unitate agitur, ubi hoc accepit et didicit, in eo manet atque conjungitur.
1.1.2
CAPUT II.-- 3. Itaque isti in quibusdam rebus nobiscum sunt, in quibusdam vero a nobis exierunt. Proinde illa in quibus nobiscum sunt, eos agere non vetamus: in quibus autem nobiscum non sunt, ut veniendo accipiant, vel redeundo recipiant, adhortamur; et quibus modis possumus, ut id eligant emendati atque correcti, cum charitate satagimus. Non eis itaque dicimus, Nolite dare: sed, nolite in schismate dare. Nec eis quos videntur baptizaturi dicimus, Nolite accipere: sed, Nolite in schismate accipere. Nam si quem forte coegerit extrema necessitas, ubi catholicum per quem accipiat non invenerit, et in animo pace catholica custodita per aliquem extra unitatem catholicam positum acceperit, quod erat in ipsa catholica unitate accepturus; si statim etiam de hac vita migraverit, non eum nisi catholicum deputamus. Si autem fuerit a corporali morte liberatus, cum se catholicae congregationi etiam corporali praesentia reddiderit, unde nunquam corde discesserat, non solum non improbamus quod fecit, sed etiam securissime verissimeque laudamus; quia praesentem Deum credidit cordi suo, ubi unitatem servabat; et sine sancti Baptismi sacramento, quod ubicumque invenit, non hominum, sed Dei esse cognovit, noluit ex hac vita migrare. Si quis autem cum possit in ipsa Catholica accipere, per aliquam mentis perversitatem eligit in schismate baptizari: etiamsi postea venire ad Catholicam cogitat, quia certus est ibi prodesse Sacramentum, quod alibi accipi quidem potest, prodesse autem non potest; procul dubio perversus et iniquus est, et tanto perniciosius quanto scientius. Ita enim non dubitat recte illic accipi, sicut non dubitat illic prodesse etiam quod alibi acceperit.
1.1.3
CAPUT III.-- 4. Duo sunt etiam quae dicimus, et esse in Catholica Baptismum, et illic tantum recte accipi: utrumque horum Donatistae negant. Item alia duo dicimus, esse apud Donatistas Baptismum, non autem illic recte accipi: horum duorum illi unum magnopere affirmant, id est, esse ibi Baptismum; non autem illic recte accipi, nolunt fateri. Harum quatuor sententiarum tres nostrae tantum sunt, unam vero utrique dicimus. Nam esse in Catholica Baptismum, et recte illic accipi, et apud Donatistas non recte accipi, nos tantum dicimus: esse vero Baptismum et apud Donatistas, et illi asserunt, et nos concedimus. Quisquis ergo vult baptizari, et certus est jam sibi nostram Ecclesiam ad christianam salutem esse deligendam, et in ea sola prodesse baptismum Christi etiamsi alibi acceptum fuerit; sed ideo in parte Donati vult baptizari, quia esse ibi Baptismum non illi soli neque nos soli, sed utrique dicimus: attendat alia tria. Si enim nos elegit sequi in iis quae illi non dicunt, ea vero quae utrique dicimus, praeponit his quae nos soli dicimus; satis est nobis quod ea quae illi non dicunt, et nos soli dicimus, praeponit eis quae illi soli dicunt. Esse autem in Catholica Baptismum, nos dicimus, illi non dicunt. Recte accipi in Catholica Baptismum, nos dicimus, illi non dicunt. Non recte accipi in parte Donati Baptismum, nos dicimus, illi non dicunt. Sicut ergo id potius credit quod nos soli dicimus esse credendum; ita hoc potius faciat quod nos soli dicimus esse faciendum. Quod autem utrique esse credendum dicimus, hoc, si ita putat, robustius credat; quam id quod a solis nobis dicitur. Robustius enim crediturus est esse Baptismum Christi in parte Donati, quod ab utrisque nostrum dicitur, quam esse Baptismum in Catholica, quod a catholicis tantummodo dicitur. Sed rursus magis crediturus est esse Baptismum Christi etiam apud nos, quod nos soli dicimus, quam non esse apud nos, quod illi soli dicunt. Jam enim decrevit et certus est, in quibus dissentimus, nos illis esse praeponendos. Ita ergo, quod nos soli dicimus, recte apud nos accipi, magis crediturus est, quam non recte apud nos accipi, quia hoc illi soli dicunt. Eadem regula, quod nos soli dicimus, non recte apud illos accipi, magis crediturus est, quam id quod illi soli dicunt, id est, recte apud illos accipi. Frustra itaque sibi videtur securus ibi accipere, quod esse quidem ibi utrique dicimus, sed ibi esse accipiendum non utrique dicimus. Elegit autem ipse, in eo quod non utrique dicimus, nobis potius inhaerere. Hic ergo securus accipiat, ubi et esse et recte accipi certus est: illic autem non accipiat, quod esse ibi quidem dicunt, sed ibi accipiendum esse non dicunt, quorum sententiam decrevit eligere. Quanquam etiam si dubium haberet, non illic recte accipi quod in Catholica recte accipi certum haberet, graviter peccaret, in rebus ad salutem animae pertinentibus, vel eo solo quod certis incerta praeponeret. Recte quippe hominem in Ecclesia catholica baptizari eo ipso certus est, quod etiam alibi baptizatus huc transire decrevit. Non recte autem apud Donatistas hominem baptizari, saltem incertum habeat, cum hoc illi dicant, quorum sententiam Donatistis anteponendam esse certum habet: et incertis certa praeferendo hic baptizetur, ubi propterea certus est recte fieri, quia et cum alibi facere cogitabat, huc transeundum esse decreverat.
1.1.4
CAPUT IV.-- 5. Jam vero si quis non intelligit quomodo fieri possit, ut quod ibi esse confitemur, non ibi recte dari dicamus; illud attendat, quia nec recte ibi esse dicimus, quod et illi dicunt in his qui ab eorum communione discedunt. Intueatur etiam similitudinem notae militaris, quia extra militiam a desertoribus et haberi et accipi potest; sed tamen extra militiam nec habenda nec accipienda est, et reducto vel perducto ad militiam nec mutanda nec iteranda est. Verumtamen alia causa est eorum qui in istos haereticos imprudenter incurrunt, ipsam esse Christi Ecclesiam existimantes: alia eorum qui noverunt non esse catholicam Ecclesiam, nisi eam quae, sicut promissa est, toto terrarum orbe diffunditur et extenditur usque ad fines terrae, quae crescens inter zizania et in taedio scandalorum requiem futuram desiderans, dicit in Psalmis, A finibus terrae ad te clamavi; dum taederet anima mea, in petra exaltasti me. Petra autem erat Christus: in quo nos jam resuscitatos et in coelo considentes, dicit Apostolus, nondum in re, sed in spe. Ideoque sequitur Psalmus, et dicit: Deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. Ex illius quippe promissionibus tanquam telis et jaculis in turri munitissima constitutis, non solum cavetur, sed etiam expugnatur inimicus, induens lupos suos pellibus ovium, ut dicant, Ecce hic est Christus, ecce illic; et ab universitate civitatis super montem constitutae, ad particulas insidiarum suarum multos separent, et jugulatos absumant. Et cum hoc noverint, eligunt extra communionem unitatis corporis Christi accipere Baptismum Christi, ad eamdem communionem cum eo quod alibi acceperint postea migraturi. Scientes enim habituri sunt adversus Ecclesiam Christi Baptismum Christi, vel eo ipso die quo accipiunt. Quod si sceleratum est, quis est qui dicat, Permittatur mihi uno die scelus admittere? Si enim transiturus est ad Catholicam, quaero causam. Quid aliud responsurus est, nisi quia malum est esse in parte Donati, et non esse in catholica unitate? Hoc igitur malum quot diebus feceris, tot dierum malum facturus es: et dici potest, majus malum fieri plurium dierum, minus autem paucorum; nullum autem malum fieri, dici non potest. Quid autem opus est hoc tam exsecrabile malum vel uno die, vel una hora committere? Hoc enim qui sibi concedi vult, potest ab Ecclesia vel ab ipso Deo petere, ut sibi vel uno die apostatare concedat. Nam cur unius dici esse apostata timeat, et unius diei esse schismaticus haereticusve non timeat, nulla causa est.
1.1.5
CAPUT V.-- 6. Illic, inquit, accipere malui, ubi Baptismum Christi esse utrique consentiunt. Sed illic non recte accipi, illi ad quos migraturus es dicunt: recte vero illic accipi, illi a quibus migraturus es dicunt. Illud itaque quod hi dicunt, quos ipse postponis contradicentibus illis quos ipse anteponis, aut falsum est, aut, ut mitius dicatur, incertum. Vera ergo falsis, aut incertis certa praepone. Illic enim, quo migraturus es cum alibi acceperis, recte posse accipi quod desideras, non illi tantum ad quos transiturus es, sed tu ipse qui transiturus es confiteris. Si enim utrum recte illic posset accipi dubitares, etiam illuc transeundum esse dubitares. Accipere itaque in parte Donati, si incertum est esse peccatum; quis dubitet certum esse peccatum, non ibi potius accipere, ubi certum est non esse peccatum? Illi vero qui per ignorantiam ibi baptizantur, arbitrantes ipsam esse Ecclesiam Christi, in istorum quidem comparatione minus peccant: sacrilegio tamen schismatis vulnerantur: non ideo non graviter, quod alii gravius. Cum enim dictum est quibusdam, Tolerabilius erit Sodomis in die judicii quam vobis; non ideo dictum est, quia Sodomitae non torquebuntur, sed quia illi gravius torquebuntur.
1.2.1
Quanquam hoc fuerat fortasse occultum aliquando et incertum. Unde autem sanantur hi qui advertunt et corriguntur, inde gravantur hi qui cum jam ignorare non permittantur, in perniciem suam pertinaciter saeviunt. Damnatio quippe Maximianistarum, et receptio damnatorum, cum his quos extra eorum communionem in sacrilegio, sicut concilium eorum clamat, in schismate baptizarunt, totam istam solvit quaestionem, totam contentionem abstulit. Nihil omnino inter nos et eos Donatistas qui Primiano communicant dereliquit, unde dubitetur, non solum haberi, sed etiam dari posse Baptismum Christi ab eis qui ab Ecclesia separantur. Sicut enim ipsi eos quos Felicianus in schismate baptizavit, verum Baptismum accepisse fateri coguntur, quia eos secum nunc habent in ipso Baptismo quem in schismate perceperunt: sic nos dicimus Baptismum Christi esse etiam extra communionem catholicam, quem dant illi qui ab eadem communione praecisi sunt, quia eum, cum praeciderentur, non amiserunt. Et quod ipsi se putant contulisse illis quos Felicianus in schismate baptizavit, cum eos sibi reconciliaverunt; id est, non ut acciperent quod non habebant, sed ut prodesset eis quod inutiliter in schismate acceperant et habebant: hoc vere confert et praestat Deus per communionem catholicam illis qui veniunt ab aliqua haeresi vel schismate, ubi Baptismum Christi acceperunt; id est, non ut Baptismi sacramentum incipiant habere quod non habebant, sed ut incipiat eis prodesse quod habebant.
1.2.2
CAPUT VI.-- 8. Quapropter inter nos et ipsos quodam modo cardinales Donatistas, quorum episcopus apud Carthaginem Primianus est, jam de hac re nulla est controversia. Voluit enim Deus per Maximianistas eam finiri, ut quod charitate suadente nolebant, exemplo suo cogente fateantur. Sed adhuc propterea inde disputamus, ne illi sibi videantur aliquid dicere, qui nec istis communicant, qui apud se potius, quanto pauciores, tanto sinceriores Donatistas remansisse contendunt. Qui si Maximianistae soli essent, nec ipsorum salutem contemnere deberemus. Quanto ergo magis quia eadem pars Donati in multa minutissima frusta concisa est, quae omnes minutae particulae hanc unam multo grandiorem, in qua Primianus est, de recepto Maximianistarum Baptismo reprehendunt, et singulae conantur asserere, apud se tantummodo verum Baptismum remansisse, nec omnino esse alibi, nec in toto orbe terrarum qua Ecclesia catholica expanditur, nec in ipsa grandiore parte Donati, nec in caeteris praeter se unam ex minutissimis partibus? Quae omnes particulae si advertere voluerint vocem non hominis, sed ipsius manifestissimae veritatis, et animosum spiritum suae perversitatis edomare, non utique ad partem Donati majorem, de qua praecisa praecisae sunt, sed ad ipsam viriditatem radicis Catholicae de ariditate propria revertentur. Omnes quippe isti ubi contra nos non sunt, pro nobis sunt: ubi autem nobiscum non colligunt, spargunt.
1.2.3
CAPUT VII.-- 9. Jam enim ne videar humanis argumentis id agere, quoniam quaestionis hujus obscuritas prioribus Ecclesiae temporibus ante schisma Donati magnos viros, et magna charitate praeditos patres episcopos ita inter se compulit salva pace disceptare atque fluctuare, ut diu conciliorum in suis quibusque regionibus diversa statuta nutaverint, donec plenario totius orbis concilio, quod saluberrime sentiebatur, etiam remotis dubitationibus, firmaretur: ex Evangelio profero certa documenta, quibus Domino adjuvante demonstro, quam recte placuerit et vere secundum Deum, ut hoc in quoquam schismatico vel haeretico ecclesiastica medicina curaret, in quo vulnere separabatur; illud autem quod sanum maneret, agnitum potius approbaretur, quam improbatum vulneraretur. Certe Dominus in Evangelio dicit: Qui non est mecum, adversum me est; et qui mecum non colligit, spargit. Tamen cum ad eum discipuli retulissent, vidisse se quemdam in ejus nomine pellentem daemonia, et prohibuisse, quia cum illis eum non sequebatur: Nolite, inquit, prohibere. Qui contra vos non est, pro vobis est. Non potest enim quisquam in meo nomine facere aliquid, et male loqui de me. Si nihil in illo corrigendum erat; securus ergo sit quisquis extra communionem Ecclesiae constitutus colligit in Christi nomine, dissociatus a christiana societate: atque ita falsum erit illud, Qui non est mecum, adversum me est; et qui non colligit mecum, spargit. Si autem quod discipuli Domini per ignorantiam facere voluerunt, id in eo corrigendum est; quod dixit Dominus, Nolite prohibere: cur hoc ipse prohiberi prohibuit? Et quomodo erit verum quod ibi ait, Qui contra vos non est, pro vobis est? In hoc enim facto non contra eos, sed pro eis erat, ubi per nomen Christi sanitates operabatur. Ut ergo utraque sententia vera sit, sicuti vera est, et illa ubi ait, Qui non est mecum, adversum me est; et qui mecum non colligit, spargit; et illa ubi ait, Nolite prohibere; qui enim contra vos non est, pro vobis est: quid restat intelligendum, nisi quia ille in tanti nominis veneratione confirmandus fuit, ubi non erat contra Ecclesiam, sed pro Ecclesia; et illa tamen separatione culpandus, ubi si colligeret spargeret; et si forte veniret ad Ecclesiam, non illud quod habebat ibi acciperet, sed in quo aberraverat emendaret?
1.2.4
CAPUT VIII.-- 10. Neque enim et Cornelii gentilis hominis orationes non sunt exauditae, aut eleemosynae non sunt acceptae: imo et angelum ad se mitti, et missum meruit intueri, per quem posset utique sine hominis alicujus accessu cuncta necessaria discere. Sed quoniam quidquid boni in orationibus et eleemosynis habebat, prodesse illi non poterat, nisi per vinculum christianae societatis et pacis incorporaretur Ecclesiae; jubetur mittere ad Petrum, et per illum discit Christum; per illum etiam baptizatus, christiano populo consortio quoque communionis adjungitur, cui sola bonorum operum similitudine jungebatur. Perniciose quippe contemneret bonum quod nondum habebat, superbiens ex illo quod habebat. Sic etiam qui se ipsos a societate caeterorum separantes, charitate violata, unitatis vinculum rumpunt, si nihil faciunt eorum quae in illa societate acceperunt, in omnibus separati sunt: et ideo quem sibi sociaverint, si venire ad Ecclesiam voluerit, debet omnia quae non accepit accipere. Si vero nonnulla eadem faciunt, non se in eis separaverunt; et ex ea parte in texturae compage detinentur, in caetera scissi sunt. Proinde si quem sibi sociaverint, ex ea parte nectitur Ecclesiae, in qua nec illi separati sunt: et ideo si venire ad Ecclesiam voluerit, in eo sanatur ubi laniatus errabat: ubi vero sanus connectebatur, non curatur, sed agnoscitur; ne cum sana curare volumus, potius vulneremus. Itaque illi quos baptizant, sanant a vulnere idololatriae vel infidelitatis; sed gravius feriunt vulnere schismatis. Idololatras enim in populo Dei gladius interemit, schismaticos autem terrae hiatus absorbuit. Et Apostolus: Si habeam omnem, inquit, fidem, ita ut montes transferam, charitatem vero non habeam, nihil sum.
1.3.1
Si quis adducatur ad medicum in aliqua necessaria parte corporis gravi vulnere sauciatus, si dixerit medicus, Moritur inde nisi curetur: non opinor illi qui eum adduxerunt, ita desipiunt, ut consideratis atque numeratis caeteris membris ejus sanis, respondeant medico et dicant, Ergone ista sana tot membra non valent ad ejus vitam, et illud unum vulneratum valet ad mortem? Non utique hoc dicunt, sed curandum offerunt: nec ideo tamen quia curandum offerunt, medicum rogant, ut etiam illa quae sana sunt curet; sed illi uni loco medicinam instanter adhibeat, unde mors etiam sanis caeteris imminet, et nisi sanetur adveniet. Quid ergo prodest homini vel sana fides, vel sanum fortasse solum fidei sacramentum, ubi letali vulnere schismatis perempta est sanitas charitatis, per cujus solius peremptionem etiam illa integra trahuntur ad mortem? Quod ne fiat, non cessat misericordia Dei per unitatem sanctae Ecclesiae suae, ut veniant et curentur per medicamentum reconciliationis, per vinculum pacis. Nec ideo se putent sanos esse, quia dicimus eos habere aliquid sanum: nec rursus putent ideo curandum esse quod sanum est, quia ostendimus aliquid vulneratum. Itaque in Sacramenti sanitate, quia contra nos non sunt, pro nobis sunt: in schismatis autem vulnere, quia cum Christo non colligunt, spargunt. Non extollantur ex his quae habent. Quid tantum per ea quae sana sunt superbos oculos ducunt? Et vulnus suum dignentur humiliter intueri, nec solum quid adsit, sed etiam quid desit attendant.
1.3.2
CAPUT IX.-- 12. Videant quam multa et quam magna nihil prosint, si unum quiddam defuerit, et videant quid sit ipsum unum. Nec me in hoc audiant, sed Apostolum: Si linguis, inquit, hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Quid ergo eis prodest si et linguam in sacris mysteriis habeant angelicam, et prophetiam quemadmodum Caiphas et Saül, ut aliquando prophetent, quos fuisse damnabiles sancta Scriptura testatur? Si sacramenta non tantum sciant, sed et habeant, sicut habuit Simon magus: si fidem, sicut daemonia confessa sunt Christum; neque enim non credebant cum dicerent, Quid nobis et tibi est, Fili Dei? scimus qui sis. Si dispertiant ipsi etiam substantiam suam pauperibus, sicut multi, non solum in Catholica, sed in diversis haeresibus faciunt. Si aliqua ingruente persecutione tradant ad flammas nobiscum corpus suum pro fide quam pariter confitentur: tamen quia separati haec agunt, non sufferentes invicem in dilectione, neque studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis, charitatem utique non habendo, etiam cum illis omnibus quae nihil eis prosunt, ad aeternam salutem pervenire non possunt.
1.3.3
CAPUT X.-- 13. Sed videntur sibi argutissime quaerere,« utrum generet filios Baptismus Christi in parte Donati, an non generet:» ut si consenserimus quod generet, suam esse asseverent Ecclesiam matrem, quae filios potuit de Christi Baptismate generare; et quia unam oportet esse Ecclesiam, ex hoc jam nostram non esse Ecclesiam criminentur. Si autem dixerimus, non generat:« Cur ergo,» aiunt,« apud vos non renascuntur per Baptismum, qui transeunt a nobis ad vos, cum apud nos fuerint baptizati, si nondum nati sunt?»
1.4.1
Quasi vero ex hoc generet unde separata est, et non ex hoc unde conjuncta est. Separata est enim a vinculo charitatis et pacis, sed juncta est in uno Baptismate. Itaque est una Ecclesia, quae sola Catholica nominatur; et quidquid suum habet in communionibus diversorum a sua unitate separatis, per hoc quod suum in eis habet, ipsa utique generat, non illae. Neque enim separatio earum generat, sed quod secum de ista tenuerunt: quod si et hoc dimittant, omnino non generant. Haec itaque in omnibus generat, cujus Sacramenta retinentur, unde possit tale aliquid ubicumque generari: quamvis non omnes quos generat ad ejus pertineant unitatem, quae usque in finem perseverantes salvabit. Neque enim hi soli ad eam non pertinent, qui separationis aperto sacrilegio manifesti sunt; sed etiam illi qui in ejus unitate corporaliter mixti per vitam pessimam separantur. Etenim Simonem magum per Baptisma ipsa pepererat: cui tamen dictum est, quod non haberet partem in haereditate Christi. Numquid ei Baptismus, numquid Evangelium, numquid Sacramenta defuerunt? Sed cui charitas defuit, frustra natus est, et ei expediebat fortasse non nasci. Numquid non erant nati quibus Apostolus dicit, Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam? Eos tamen a sacrilegio schismatis revocat, in quod ideo irruebant, quia carnales erant: Quasi parvulis, inquit, in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; carnales enim estis adhuc. Cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo; nonne homines estis? De his enim supra dicit: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. Nuntiatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt in vobis. Hoc autem dico, quia unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? Isti ergo si in hac obstinatione et perversitate remanerent, certe quidem nati erant, nec tamen ad ipsam Ecclesiam de qua nati erant, per pacis atque unitatis vinculum pertinerent. Ergo ipsa generat, et per uterum suum, et per uteros ancillarum, ex eisdem Sacramentis, tanquam ex viri sui semine. Non enim frustra dicit Apostolus, omnia illa in figura esse gesta. Sed qui superbiunt et legitimae matri non adjunguntur, similes sunt Ismaeli, de quo dictum est: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Qui autem pacifice diligunt legitimam patris sui conjugem, cujus legitimo jure generati sunt, similes sunt filiis Jacob, quamvis de ancillis natis, sed tamen eamdem haereditatem sumentibus. Qui autem de utero ipsius matris intus in unitate nati, negligunt gratiam quam acceperunt, similes sunt Esau filio Isaac, qui reprobatus est, Deo attestante et dicente, Jacob dilexi, Esau autem odio habui: cum ambo ex uno concubitu concepti, ex uno utero nati sint.
1.4.2
CAPUT XI.-- 15. Quaerunt etiam, utrum peccata dimittantur per Baptismum in parte Donati: ut si dixerimus dimitti, respondeant, Ergo est illic Spiritus sanctus; quia cum insufflante Domino datus esset discipulis, tunc secutus est et ait: Baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur. Et si ita est, inquiunt, communio nostra est Ecclesia Christi: non enim praeter Ecclesiam dimissionem peccatorum Spiritus sanctus operatur. Et si nostra communio est Ecclesia Christi, non est Ecclesia Christi vestra communio. Una est enim, quaecumque illa sit, de qua dictum est, Una est columba mea, una est matri suae: nec possunt Ecclesiae tot esse, quot schismata. Si autem dixerimus non ibi dimitti peccata: Ergo, inquiunt, non est illic versus Baptismus; et propterea quos a nobis suscipitis, vos baptizare debetis; quod quia non facitis, in Ecclesia Christi vos non esse fatemini.
1.5
His ita resistimus, secundum Scripturas, eos interrogantes, ut quod a nobis quaerunt, sibi ipsi respondeant. Quaero enim ut dicant, utrum dimittantur peccata ubi charitas non est. Peccata enim tenebrae animarum sunt. Audimus quippe Joannem dicentem, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. Nulli autem schismata facerent, si fraterno odio non excaecarentur. Si ergo dicimus non ibi dimitti peccata; quomodo renascitur qui apud eos baptizatur? Quid est enim renasci per Baptismum, nisi a vetustate renovari? Quomodo autem renovatur a vetustate, cui peccata praeterita non dimittuntur? Quod si renatus non est, nec Christum induit, ex quo conficitur ut denuo baptizandus videatur. Quia dicit Apostolus, Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis: quem ille si non induit, nec in Christo baptizatus habendus est. Porro quia in Christo dicimus baptizatum, fatemur eum Christum induisse: et si hoc fatemur, regeneratum fatemur. Quod si ita est, et peccata dimissa sunt. Quomodo ergo dicit Joannes, Qui odit fratrem suum, in tenebris manet usque adhuc; si jam facta est remissio peccatorum? Annon est in schismate odium fraternum? quis hoc dixerit, cum et origo et pertinacia schismatis nulla sit alia, nisi odium fratris?
1.6.1
Hanc illi quaestionem solvere sibi videntur cum dicunt: Non est ergo in schismate remissio peccatorum, et ideo nec regeneratio novi hominis, et propterea nec Baptismus Christi. Nos autem quia fatemur ibi esse Baptismum Christi, hanc eis quaestionem solvendam proponimus: Magus ille Simon, utrum vero Christi Baptismate tinctus sit. Respondebunt, Ita; quia sanctae Scripturae auctoritate coguntur. Quaero ergo utrum fateantur ei dimissa peccata? Profecto fatebuntur. Item quaero, cur ei dixerit Petrus, non eum habere partem in sorte sanctorum? Quia, inquiunt, postea peccavit, pecunia volens emere donum Dei, cujus venditores esse Apostolos credidit.
1.6.2
CAPUT XII.-- 18. Quid, si ad ipsum Baptismum fictus accessit? dimissa sunt ei peccata, an non sunt dimissa? Eligant quod volunt; utrumlibet elegerint, sufficit nobis. Si dimissa dixerint; quomodo ergo Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, si in isto ficto remissionem operatus est peccatorum? Si dixerint non esse dimissa; quaero, si postea fictionem suam corde concusso et vero dolore fateretur, denuo baptizandus judicaretur? Quod si dementissimum est dicere; fateantur vero Baptismo Christi baptizari posse hominem, et tamen cor ejus in malitia vel sacrilegio perseverans, peccatorum abolitionem non sinere fieri: atque ita intelligant in communionibus ab Ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi Baptismus eadem sacramenti celebratione datur et sumitur; qui tamen tunc prosit ad remissionem peccatorum, cum quis reconciliatus unitati, sacrilegio dissensionis exuitur, quo ejus peccata tenebantur, et dimitti non sinebantur. Sicut enim in illo qui fictus accesserat, fit ut non denuo baptizetur, sed ipsa pia correctione et veraci confessione purgetur, quod non posset sine Baptismo, ut quod ante datum est, tunc valere incipiat ad salutem, cum illa fictio veraci confessione recesserit: sic etiam iste qui Baptisma Christi, quod non amiserunt qui se separaverunt, inimicus charitatis et pacis Christi, in aliqua haeresi aut schismate accepit, quo sacrilego scelere peccata ejus non dimittebantur, cum se correxerit, et ad Ecclesiae societatem unitatemque venerit, non iterum baptizandus est; quia ipsa ei reconciliatione ac pace praestatur, ut ad remissionem peccatorum ejus in unitate jam prodesse incipiat Sacramentum, quod acceptum in schismate prodesse non poterat.
1.7
Si autem dixerint, in illo qui fictus accessit, per sanctam vim tanti sacramenti dimissa quidem illi esse peccata in ipso temporis puncto, sed per fictionem ejus rediisse continuo: ut Spiritus sanctus et adfuerit baptizato ut peccata recederent, et perseverantiam fictionis fugerit ut redirent; ut et illud verum sit, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis; et illud, Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum: id est, ut et induat eum Christo sanctitas Baptismi, et exuat eum Christo pernicies fictionis: sicut fit cum quisque a tenebris per lucem transit ad tenebras; oculi quidem ejus in tenebras perpetuo diriguntur, sed non potest lux nisi perfundere transeuntem: si hoc ergo dixerint, hoc etiam in eis intelligant fieri, qui extra Ecclesiae communionem, sed tamen Baptismate Ecclesiae baptizantur, quod ubicumque fuerit, sanctum est per se ipsum: et ideo non est eorum qui se separant, sed ejus unde se separant: valet tamen et apud eos hactenus, ut per ejus lucem transeant ad dissensionis suae tenebras, continuo redeuntibus peccatis, quae Baptismatis sanctitas in illo temporis puncto dimiserat, tanquam redeunte obscuritate quam lux in transitu excusserat.
1.8.1
Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna charitas non est, apertissime Dominus docet de illo servo, quem cum invenisset debitorem decem millium talentorum, deprecanti omnia dimisit. Ille autem conservum suum qui ei debebat centum denarios, cum miseratus non fuisset, jussit eum dominus reddere quae ei dimiserat. Tempus ergo quo accipitur indulgentia per Baptismum, tanquam tempus est reddendae rationis, ut omnia debita quae inventa fuerint dimittantur. Non tamen ille servus postea dedit conservo suo mutuam pecuniam, quam cum ille non posset reddere, non ejus misertus est: sed jam ei debebat conservus ejus, cum ipse rationem domino suo reddens, tanti numeri debito solveretur; nec dimiserat conservo suo quod ei debebat, et sic accesserat ut ei dimitteret dominus. Hoc indicant verba conservi dicentis: Patientiam habe in me, et reddam tibi. Alioquin diceret, Jam mihi hoc dimiseras, cur iterum repetis? Hoc et ipsius Domini verba manifestius aperiunt. Ait enim: Egressus autem servus ille, invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios. Non dixit, Cui jam debitum centum denariorum dimiserat. Si enim dimiserat, non ei debebat. Quia ergo dixit, debebat ei; manifestum est quod non dimiserat. Et melius quidem fuerat, atque hoc potius congruebat tanto debitori reddituro rationem, et exspectanti misericordiam domini sui, ut prior ipse conservo dimitteret quod ei debebatur, et sic ad rationem reddendam, ubi misericordia domini imploranda erat, accederet. Nec tamen illud quod nondum conservo dimiserat, impedivit dominum ejus, quominus in illo tempore accipiendae rationis dimitteret ei omnia quae debebat. Sed quid profuit, quandoquidem in caput ejus propter odiorum perseverantiam rursus omnia continuo replicata sunt? Sic non impeditur Baptismi gratia, quominus omnia peccata dimittat, etiamsi odium fraternum in ejus cui dimittuntur animo perseverat. Solvitur enim hesternus dies, et quidquid supra est solvitur, etiam ipsa hora momentumque ante Baptismum et in Baptismo. Deinceps autem reus esse continuo incipit, non solum consequentium, sed etiam praeteritorum dierum, horarum, momentorum, redeuntibus omnibus quae dimissa sunt: et haec saepe contingunt in Ecclesia.
1.8.2
CAPUT XIII.-- 21. Nam plerumque fit ut homo habeat inimicum quem iniquissime oderit: quanquam etiam iniquos inimicos diligere jubeamur, et orare pro eis. Subito autem periculo mortis incipit perturbari, et poscit Baptismum, quem tanta festinatione accipit, ut necessariam interrogationem paucorum verborum vix periculi tempus admittat,( quanto minus sermonem longissimum?) ut illud odium corde pellatur, etiam ipsi si baptizanti sit cognitum. Certe ista non solum apud nos, sed etiam apud illos evenire non cessant. Quid ergo dicimus? Dimittuntur peccata huic homini, an non dimittuntur? Prorsus quod volunt eligant. Si enim dimittuntur, continuo redeunt: Evangelium loquitur, veritas clamat. Sive ergo dimittantur, sive non dimittantur, necessaria est postea medicina: nec tamen si vixerit, atque id corrigendum esse didicerit atque correxerit, denuo baptizatur, sive apud illos, sive apud nos. Sic et illa quae schismatici vel haeretici non aliter habent, nec aliter agunt quam vera Ecclesia, cum ad nos veniunt, non emendamus, sed potius approbamus. In quibus enim non dissentiunt a nobis, in eis non disjunguntur a nobis. Sed tamen quia nihil eis prosunt quamdiu schismatici vel haeretici sunt, propter alia in quibus a veritate dissentiunt, et propter ipsum separationis immanissimum scelus, sive permanserint in eis peccata, sive continuo dimissa redierint, ut ad sanitatem pacis atque charitatis veniant adhortamur; non solum ut aliquid habeant quod non habebant, sed ut eis etiam illud prodesse incipiat quod habebant.
1.8.3
CAPUT XIV.-- 22. Frustra ergo nobis dicunt:« Si Baptismum nostrum acceptatis, quid minus habemus, ut nobis de vestra communione consulendum putetis?» Respondemus enim: Non Baptismum vestrum acceptamus; quia non est Baptismus ille schismaticorum vel haereticorum, sed Dei et Ecclesiae, ubicumque fuerit inventus et quocumque translatus. Vestrum autem non est, nisi quod prave sentitis, et sacrilege agitis, et impie separamini. Nam si caetera omnia vera vel sentiatis vel habeatis, et in eadem tamen separatione duretis adversus vinculum fraternae pacis, adversus unitatem omnium fratrum, qui toto orbe terrarum, sicut promissi sunt, ita exhibiti; quorum omnium causas et corda nullo modo unquam nosse aut discutere potuistis, ut merito damnaretis; qui non possunt propterea rei esse, quia judicibus ecclesiasticis potius quam litigatoribus crediderunt: hoc solum minus habetis, quod minus habet qui charitatem non habet. Jam quid opus est ut nos retexamus? Vos ipsi in Apostolo inspicite, quantum sit quod minus habetis. Quid autem interest qui charitatem non habet, utrum foras avolet aliquo vento tentationis ablatus, an intus de messe dominica non recedat in ultima ventilatione separandus? Et tamen etiam tales, si jam semel per Baptismum nati sunt, iterum eos nasci non oportet.
1.8.4
CAPUT XV.-- 23. Ecclesia quippe omnes per Baptismum parit, sive apud se, id est, ex utero suo; sive extra se de semine viri sui: sive de se, sive de ancilla. Sed et Esau de uxore natus, propter fraternam discordiam separatus est a populo Dei. Et Aser per uxoris quidem potestatem, sed ex ancilla natus, propter fraternam concordiam terram promissionis accepit. Unde et Ismaeli, ut separaretur a populo Dei, non obfuit mater ancilla, sed obfuit fraterna discordia: et non profuit potestas uxoris, cujus magis filius erat, quia per ipsius jura conjugalia et in ancilla seminatus erat, et ex ancilla susceptus. Sicut apud istos Ecclesiae jure quod est in Baptismo, nascuntur quicumque nascuntur: sed si concordent cum fratribus, per unitatem pacis ad terram veniunt promissionis, non de materno utero rursus ejiciendi, sed in paterno semine agnoscendi: si autem in discordia perseverent, ad Ismaelis funiculum pertinebunt. Prior autem fuit Ismael, postea Isaac; et prior Esau, posterior autem Jacob: non quia prior peperit haeresis quam Ecclesia, aut Ecclesia ipsa prius carnales vel animales, et postea spirituales; sed quia in ipsa sorte mortalitatis nostrae, ex quo de Adam nascimur, non est prius quod spirituale, sed quod animale, postea spirituale. Ex ipso autem animali sensu, quia homo animalis non percipit quae sunt Spiritus Dei, omnes dissensiones et schismata generantur. In quo sensu perseverantes Apostolus dicit ad Vetus Testamentum pertinere, id est, ad terrenorum promissorum cupiditatem, in quibus quidem spiritualia figurantur, sed animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei.
1.9.1
Quocumque ergo tempore tales homines esse coeperint in hac vita, ut jam divinis pro saeculorum distributione Sacramentis imbuti, adhuc tamen carnaliter sapiant, et carnalia de Deo, sive in hac vita, sive post hanc vitam, sperent atque desiderent, animales sunt. Ecclesia vero, quod est populus Dei, etiam in istius vitae peregrinatione antiqua res est, in aliis hominibus habens animalem portionem, in aliis autem spiritualem. Ad animales pertinet Vetus Testamentum, ad spirituales Novum. Sed primis temporibus utrumque occultum fuit ab Adam usque ad Moysen. A Moyse autem manifestatum est Vetus, et in eo ipso occultabatur Novum, quia occulte significabatur. Postea vero quam in carne Dominus venit, revelatum est Novum: Veteris autem Sacramenta cessarunt; sed concupiscentiae tales non cessaverunt. In illis enim sunt, quos Apostolus jam per Sacramentum Novi Testamenti natos, adhuc tamen dicit animales non posse percipere quae sunt Spiritus Dei. Sicut enim in Sacramentis Veteris Testamenti vivebant quidam spirituales, ad Novum scilicet Testamentum, quod tunc occultabatur, occulte pertinentes: sic et nunc in Sacramento Novi Testamenti quod jam revelatum est, plerique vivunt animales. Qui proficere si nolunt ad percipienda quae sunt Spiritus Dei, quo eos hortatur sermo apostolicus, ad Vetus Testamentum pertinebunt. Si autem proficiunt, et antequam capiant, ipso profectu et accessu ad Novum pertinent: et si priusquam spirituales fiant, ex hac vita rapiantur, custoditi per Sacramenti sanctitatem in terra viventium computantur, ubi est spes nostra et portio Dominus. Nec invenio quid verius intelligatur in eo quod scriptum est, Imperfectum meum viderunt oculi tui: quandoquidem sequitur, Et in libro tuo omnes scribentur.
1.9.2
CAPUT XVI.-- 25. Quae autem peperit Abel et Enoch et Noe et Abraham, ipsa peperit Moysen et Prophetas tempore posteriores ante adventum Domini; et quae istos, ipsa et Apostolos et martyres nostros et omnes bonos Christianos. Omnes enim diversis quidem temporibus nati apparuerunt, sed societate unius populi continentur; et ejusdem civitatis cives labores hujus peregrinationis experti sunt, et quidam eorum nunc experiuntur, et usque in finem caeteri experientur. Item quae peperit Cain et Cham et Ismaelem et Esau, eadem ipsa peperit et Dathan et alios in eodem populo similes; et quae istos, eadem ipsa et Judam pseudoapostolum, et Simonem magum, et caeteros usque ad haec tempora pseudochristianos in affectione animali pertinaciter obduratos, sive in unitate permixti sint, sive aperta praecisione dissentiant. Sed cum tales a spiritualibus evangelizantur, et Sacramentis imbuuntur, tanquam per se ipsam Rebecca eos parit, sicut Esau: cum autem per illos qui non caste annuntiant Evangelium, tales in Dei populo generantur; Sara quidem, sed per Agar. Item boni spirituales, quando evangelizantibus vel baptizantibus carnalibus generantur, Lia quidem vel Rachel jure conjugali eos, sed per ancillarum uterum parit. Cum vero per spirituales in Evangelio generantur boni fideles, qui vel evadunt in spiritualis aetatis affectum, vel eo tendere non desistunt, vel ideo non faciunt quia non possunt, sicut ex utero Sarae Isaac, vel Rebeccae Jacob, in novam vitam et Novum Testamentum nascuntur.
1.9.3
CAPUT XVII.-- 26. Itaque sive intus versari videantur, sive aperte foris sint, quod caro est, caro est: sive in area in sua sterilitate perseverent, sive occasione tentationis tanquam vento extra tollantur, quod palea est, palea est. Et semper ab illius Ecclesiae quae sine macula et ruga est, unitate divisus est, etiam qui congregationi sanctorum in carnali obduratione miscetur. De nullo tamen desperandum est, sive qui intus talis apparet, sive qui foris manifestius adversatur. Spirituales autem sive ad hoc ipsum pio studio proficientes, non eunt foras: quia et cum aliqua vel perversitate vel necessitate hominum videntur expelli, ibi magis probantur, quam si intus permaneant, cum adversus Ecclesiam nullatenus eriguntur, sed in solida unitatis petra fortissimo charitatis robore radicantur. Ad hoc enim pertinet quod in illo Abrahae sacrificio dicitur, Aves autem non divisit.
1.9.4
CAPUT XVIII.-- 27. De Baptismi ergo quaestione jam, quantum arbitror, satis disserui: et quia hoc manifestissimum schisma est quod Donatistarum nomine nuncupatur, restat ut hoc de Baptismo pie credamus, quod universa Ecclesia a sacrilegio schismatis remota custodit. In qua tamen si aliud alii, et aliud alii adhuc de ista quaestione salva pace sentirent, donec universali concilio unum aliquid eliquatum sincerumque placuisset, humanae infirmitatis errorem cooperiret charitas unitatis, sicut scriptum est, Quia charitas cooperit multitudinem peccatorum. Qua enim absente caetera inaniter habentur, eadem praesente quaedam venialiter non habentur.
1.10.1
Exstant beati martyris Cypriani in ejus litteris magna documenta, ut ad illum jam veniam, de cujus sibi auctoritate isti carnaliter blandiuntur, cum ejus charitate spiritualiter perimantur. Nam illis temporibus, antequam plenarii concilii sententia quid in hac re sequendum esset, totius Ecclesiae consensio confirmasset, visum est ei cum ferme octoginta coepiscopis suis Africanarum Ecclesiarum, omnem hominem qui extra Ecclesiae catholicae communionem baptizatus fuisset, oportere ad Ecclesiam venientem denuo baptizari. Quod non recte fieri tanto viro nimirum propterea Dominus non aperuit, ut ejus pia et humilitas et charitas in custodienda salubriter Ecclesiae pace patesceret, et non solum illius temporis Christianis, sed etiam posteris ad medicinalem, ut ita dicam, notitiam signaretur. Cum enim tanti meriti, tantae Ecclesiae, tanti pectoris, tanti oris, tantae virtutis episcopus, aliud de Baptismo arbitraretur, quam erat diligentius inquisita veritas firmatura; multique ejus collegae, quamvis nondum liquido manifestatum, id tamen tenerent quod et praeterita Ecclesiae consuetudo, et postea totus catholicus orbis amplexus est: non se ille tamen a caeteris diversa sentientibus separata communione disjunxit, et hoc etiam caeteris persuadere non destitit, ut sufferrent invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Ita enim corporis manente compage, si quid in quibusdam membris infirmabatur, ex eorum sanitate convalesceret potius, quam praecisione mortificatum diligentiam nullius curationis admitteret. Et si se ille separasset, quam multi sequerentur? quantum sibi nomen inter homines faceret? quam latius Cyprianistae quam Donatistae vocarentur? Sed non erat filius perditionis, de qualibus dictum est, Dejecisti eos dum extollerentur: sed erat filius pacis Ecclesiae, qui tanta cordis illuminatione praeditus, propterea non vidit aliquid, ut per eum aliud supereminentius videretur. Et adhuc, inquit Apostolus, supereminentiorem viam vobis demonstro: si linguis hominum loquar, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. Minus ergo ille penetravit, ut cerneret secretum abditum sacramenti: sed si sciens omnia sacramenta, charitatem non haberet, nihil esset. Cum autem minus illud perspiciens, hanc tamen humiliter, fideliter, fortiter custodivit, ad martyrii coronam meruit pervenire: ut si qua in ejus lucidam mentem ex humana conditione nebula irrepserat, gloriosa serenitate fulgentis sanguinis fugaretur. Non enim frustra ipse Dominus Jesus Christus, cum se ipsum diceret vitem, suos autem tanquam in vite sarmenta, praecidi eos dixit, et de vite auferri tanquam inutilia sarmenta, quae fructum non darent. Quis est autem fructus, nisi novus ille fetus, de quo item dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis? Ipsa est illa charitas, sine qua caetera nihil prosunt. Dicit et Apostolus: Fructus autem spiritus est, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia. Quae omnia incipiunt a charitate, et per caeteram juncturam quasi botrum mirabilem faciunt. Nec tamen frustra idem Dominus addidit, Quae autem sarmenta in me dant fructum, purgat illa Pater meus, ut majorem fructum afferant: nisi quia et ipsi qui fructu praevalent charitatis, possunt tamen aliquid habere purgandum, quod incultum agricola non relinquit. Quod ergo ille vir sanctus de Baptismo aliter sentiens quam se res habebat, quae postea pertractata et diligentissima consideratione firmata est, in catholica unitate permansit et charitatis ubertate compensatum est, et passionis falce purgatum.
1.10.2
CAPUT XIX.-- 29. Sed ne videar devitandae probationis causa ista in laudem beatissimi Martyris dicere, quae quidem non ejus, sed illius est, cujus gratia talis exstitit; jam de litteris ejus documenta proferamus, quibus maxime Donatistarum ora claudantur. Hujus enim auctoritatem imperitis objiciunt, ut se quasi recte facere ostendant, quod ad se venientes fideles denuo baptizent. Nimium miseri, et nisi se corrigant a semetipsis omnino damnati, qui hoc in tanto viro eligunt imitari, quod illi propterea non obluit, quia in ea pace unde isti aberraverunt, qui viam pacis non cognoverunt, perseverantissimis usque in finem gressibus ambulavit. Est quidem quod Christi Baptisma ubique sanctum est, et quamvis apud haereticos vel schismaticos, ipsius tamen haeresis vel schismatis non est, et ideo nec ad ipsam Catholicam inde venientes oportet denuo baptizari: sed tamen hoc aliud est, aliud a catholica pace deviantes et in nefariam praecisionis foveam praecipitatos, rebaptizandos insuper judicare. Nam illum naevum in candore sanctae animae charitatis ubera contegebant: hanc autem fuliginem in istorum tartarea foeditate vultus impacatus ostentat. Sed ea quae deinceps, quod ad beati Cypriani auctoritatem attinet, tractaturi sumus, ab alio sumemus exordio.

Intertext edge

Open linked passage

Note