De conjugiis adulterinis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7396 Decoad
1.1
LIBER PRIMUS.
1.1
In quo tractantur quaestiones potissimum duae. Prima est in illud ad Corinthios, His autem qui sunt in conjugio praecipio... mulierem... si discesserit, manere innuptam, etc., quod Apostoli praeceptum Pollentio quidem videtur pertinere ad mulieres recedentes a viris praeter fornicationis causam, hisque solis prohibitum nubere alteri viro: contra autem Augustinus eas tantum spectare contendit, quae a viris fornicationis causa recesserint, atque praeter hanc causam recedere non permissum. Secunda quaestio est circa illud item ad Corinthios, Caeteris autem ego dico, non Dominus, etc. Hoc monendo dictum ab Apostolo docet Augustinus, ut scilicet fideles conjuges in relinquendis infidelibus permissa licentia non utantur: Pollentius contra sentit vetitum ibi esse a Paulo, ne conjuges etiam infideles dimittantur a fidelibus. Attingitur postremo quaestio de Catechumenis in ultimo vitae constitutis, an iis nec petentibus, nec pro se respondere valentibus prosit baptizari.
1.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM.
1.1.1
In loco Pauli dissensus Pollentii et Augustini. An citra causam fornicationis discedere liceat conjugi sine nuptiis manere volenti. Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti, earum quas ad me scribens, tanquam consulendo tractasti, quod ait Apostolus, His autem qui sunt in conjugio praecipio, non ego, sed Dominus, mulierem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: et vir uxorem non dimittat, utrum ita sit accipiendum, ut eam prohibuisse nubere intelligatur, quae sine causa fornicationis discessit a viro; id enim sentis: an sicut ego sensi in eis libris quos ante plurimos annos de sermone evangelico scripsi, quem secundum Matthaeum habuit Salvator in monte, illas innuptas manere praeceperit, quae a viris suis ea causa recesserint quae sola permissa est, id est, fornicationis. Videtur enim tibi tunc a viro discedentem feminam nubere non debere, si nulla viri fornicatione compulsa discesserit. Nec attendis, si nullam vir ejus causam fornicationis habuerit, non eam discedentem manere innuptam, sed omnino discedere non debere. Nam utique cui praecipitur, ut si a viro discesserit innupta permaneat, non discedendi aufertur licentia, sed nubendi. Quod si ita est, datur ergo licentia feminis quae continentes esse voluerint, nullum maritorum exspectare consensum, ut quod dictum est, mulierem a viro non discedere, eis praeceptum esse videatur; quae possent eligere, non continentiam, sed tale divortium quo liceret eis in aliorum nuptias convenire. Proinde quae dilexerint nullum desiderare concubitum, nullum ferre connubium, licebit eis viros suos etiam sine ulla fornicationis causa relinquere, et innuptas secundum Apostolum permanere. Et viri similiter( quoniam par forma est in utrisque), si continentes esse voluerint, etiam uxoribus non consentientibus deserent eas, et sine ullis nuptiis permanebunt. Tunc enim eis, ut putas, alia conjugia liceret inquirere, si fornicationis causa divortium nasceretur. Cum vero ista causa non est, superest, secundum id quod existimas, ut aut conjux non discedat a conjuge, aut si discesserit, sine conjugio maneat, aut ad pristinum conjugium revertatur. Nulla ergo existente causa fornicationis, cuilibet conjugi licebit unum de tribus eligere: aut non discedere a conjuge; aut si discesserit, sic manere; aut si non sic manserit, non alterum quaerere, sed priori se reddere.
1.2.1
LIBER PRIMUS. CAPUT II.
1.2.1
Non licere conjugi discedere nisi ex fornicationis causa. Et ubi est quod idem apostolus, nec ad tempus, ut vacetur orationi, nisi ex consensu, voluit conjuges carnali fraudare invicem debito? Quomodo salvum erit quod ait, Propter fornicationes autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque virum suum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier? Hoc quomodo verum erit, nisi quia nolente conjuge, non licet conjugi continere? Nam si licet mulieri sic dimittere virum, ut maneat innupta, non vir habet, sed ipsa sui corporis potestatem: quod etiam de viro intelligitur. Deinde cum dictum est, Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari; quomodo dictum intellecturi sumus, nisi prohibitum esse homini dimittere uxorem, si nulla causa fornicationis exstiterit? Et dictum est quare, ne scilicet faciat eam moechari: utique ideo, quia etiamsi non ipsa dimiserit, sed dimissa fuerit, erit moecha, si nupserit.
1.3.1
LIBER PRIMUS. CAPUT III.
1.3.1
Locus Apostoli de muliere quae a viro fornicante discedit, intelligendus. Propter hoc ergo tam magnum malum, non licet homini dimittere uxorem, nisi ex causa fornicationis. Tunc enim non ipse dimittendo facit adulteram, sed dimittit adulteram. Quid si ergo dicat, Dimitto quidem uxorem meam sine ulla causa fornicationis, sed continens permanebo? ideone dicemus eum impune fecisse quod fecit? Quis hoc dicere audebit, qui voluntatem Domini haec dicentis intelligit? Quoniam nec continentiae causa dimitti conjugem voluit, qui solam causam fornicationis excepit.
1.3.1
Redeamus igitur ad ipsa Apostoli verba dicentis, His autem qui sunt in conjugio praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam; et eum velut interrogemus, et tanquam praesentem quodam modo consulamus: Cur dixisti, Apostole, quod si discesserit, manere innuptam? Licetne discedere, an non licet? Si non licet, cur praecipis discedenti ut maneat innupta? Si autem licet, profecto est aliqua causa qua liceat. Haec autem inquisita non invenitur, nisi quam solam Salvator excepit, id est, causa fornicationis. Ac per hoc non praecepit Apostolus mulierem, si discesserit, manere innuptam, nisi quae illa causa discedit a viro, qua sola ei licitum est discedere a viro. Ubi enim dicitur, Praecipio non discedere; quod si discesserit, manere innuptam; absit ut contra hoc praeceptum faciat, quae sic discedit ut innupta permaneat. Nisi ergo illa intelligatur cui licet discedere( non autem licet nisi viro fornicante), quomodo jubetur innupta, si discesserit, permanere? Quis est qui dicat: Si discesserit mulier a viro non fornicante, innupta permaneat, cum ei nisi a viro fornicante discedere omnino non liceat? Sensus itaque iste tuus quantum adversetur vinculo conjugali, ubi Dominus nec continentiam voluit suscipi, nisi pari concordique consensu, puto quod jam intelligas.
1.4.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IV.
1.4.1
Apostolus male intellectus de muliere ob continentiae placitum discedente. Sed rem ipsam paulo apertius proloquamur, et quasi constituamus ante oculos. Ecce placuit continentia mulieri, viro non placuit: discessit ab eo mulier, et coepit vivere continenter, ipsa scilicet casta mansura, sed factura, quod Dominus non vult, adulterum virum; qui cum se non continuerit, alteram quaeret. Quid sumus dicturi mulieri, nisi quod dicit Ecclesiae sana doctrina? Redde debitum viro, ne dum tu quaeris unde amplius honoreris, ille unde damnetur inveniat. Hoc enim et illi diceremus, si te nolente continere voluisset. Non enim habes potestatem corporis tui, sed ille: sicut nec ille habet potestatem corporis sui, sed tu. Nolite invicem fraudare, nisi ex consensu. Cum haec atque hujusmodi plura quae ad hoc pertineant dixerimus, placetne tibi ut nobis mulier ex ista tua ratione respondeat? Ego Apostolum audio dicentem, Praecipio mulierem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: ecce discessi, nolo reconciliari viro, sed innupta permaneo. Non enim ait, Si discesserit, manere innuptam, donec viro suo reconcilietur; sed, manere, inquit, innuptam, aut viro suo reconciliari. Hoc, inquit, faciat, aut illud: unum e duobus eligendum permisit; non autem in horum alterum compulit. Manere innupta eligo, ac sic praeceptum impleo. Corripe, argue, increpa, utere qua volueris severitate, si nupsero.
1.5.1
LIBER PRIMUS. CAPUT V.
1.5.1
Refutatur illa interpretatio Apostoli. Quid huic contradicam; nisi, Apostolum non bene intelligis? Neque enim ille praecepisset, si a viro discesserit, innuptam manere mulierem, nisi eam cui discedere licuisset, illa una videlicet causa, quae ibi propterea tacita est, quia notissima est, hoc est, fornicationis. Hanc enim solam Deus magister excepit, cum de dimittenda loqueretur uxore; deditque intelligi talem formam etiam in viro esse servandam: quoniam non solum mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir; sed similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Cum ergo tuum maritum arguere de fornicatione non possis, quomodo putas quod ab eo discedis non nubendo excusare, a quo tibi non licet omnino discedere? Cum haec a nobis mulier audierit, puto quod nolis eam sic respondere, ut dicat propterea se manere innuptam, quia sine ulla viri fornicatione discessit; nam si ille fornicatus esset, non solum sibi discedere, verum etiam nubere licuisset.
1.6.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VI.
1.6.1
Pollentii sententia, mulieri ab adultero discedenti nuptias cum alio non esse praecepto vetitas, sed tantum propter opprobrium vitandas. Nequaquam hoc illa diceret, cum et ipse sis verecundatus istam mulieribus dare licentiam. Dixisti enim:« Si vir uxorem adulteram dimiserit, et aliam duxerit, mulier tantum opprobrium habebit. Si autem mulier supra dicta causa virum dimiserit, et alii nupserit, non vir tantum, sed et mulier opprobrium habebit.» Cujus sententiae tuae rationem reddens: Dicent enim, inquis, eam ideo discessisse, ut alium virum sibi conjungeret, etsi talis forte fuerit qualis a quo discessit; perquam facile enim viris est, in hoc morbi vitium irruere. Si autem et ipsum dimiserit, et alii nupserit, magis magisque dicent eam numerositatem virorum appetisse.» Hac reddita ratione concludis, et dicis:« His ergo pertractatis vel etiam discussis, oportet mulierem virum tolerare, aut innuptam manere.» Bonum plane dedisti consilium mulieribus, ut cum sciant sibi esse permissum, si adulteros viros dimiserint, aliis conjugari, non tamen faciant propter opprobrium; sed potius tolerent etiam adulteros viros, ne videantur hac occasione multis velle misceri, eo quod difficile sit ut non talem inveniat mulier cui nubat, qualis fuerit quem dimisit, quoniam valde in hunc morbum sunt proclives viri. Cum ergo nos dicimus etiam illi mulieri, quae virum fornicantem dimiserit, alteri nubere non licere, tu autem dicis licere quidem, sed non expedire; utrique procul dubio dicimus eam quae fornicantem virum dimittit, nubere non debere. Verum hoc interest, quod nos, quando conjuges ambo christiani sunt, mulieri, si a viro fornicante discesserit, dicimus non licere alteri nubere, a viro autem non fornicante non licere omnino discedere: tu vero dicis, si mulier a viro non fornicante discesserit, non ei licere alteri nubere, propter praeceptum; si autem a fornicante discesserit, non ei expedire nubere propter opprobrium. Mulierem itaque non nupturam discedere a viro, sive fornicante, sive non fornicante, permittis.
1.7.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VII.
1.7.1
Praecipi ut innupta maneat etiam quae ab adultero discedit. Porro beatus Apostolus, imo per Apostolum Dominus, quia mulierem non permittit a viro non fornicante discedere; restat ut eam prohibeat, si discesserit, nubere, quam permittit a fornicante discedere. De qua enim dicitur, Si a viro discesserit, non nubat; ea conditione discedere permittitur, ut non nubat. Si ergo elegerit non nubere, non est cur prohibeatur discedere. Sicut illa de qua dicitur, Si se non continet, nubat; hac utique conditione non continere permittitur, ut tamen nubat. Si ergo elegerit nubere, cogi non potest continere. Sicut ergo ista incontinens compellitur nubere, ut possit quod non continet non esse damnabile: sic a viro illa discedens, innupta compellitur permanere, ut possit quod discedit non esse culpabile. Culpabiliter autem a viro non fornicante discedit, etiamsi innupta permanserit. Illa ergo innupta manere praecipitur, si discesserit, quae a fornicante discedit. Quae cum ita se habeant, si eo modo intellexerimus Apostolum, ut mulieribus dicamus, Ita nolite discedere a viris vestris etiam pudicis, ut si discedere volueritis, innuptae maneatis; omnes quibus placuerit continentia, etiam non consentientibus viris, existimabunt sibi licere discedere. Quod procul dubio quia permittere non debemus, restat ut quod dictum est, si discesserit, manere innuptam, de illa dictum docere debeamus, cui licere discedere, non utique nisi a fornicante, didicimus. Ne si aliter docuerimus, obtentu continentiae perturbemus christiana conjugia, et contra misericordissimum Domini praeceptum dimissos a continentibus mulieribus incontinentes viros, vel a continentibus viris incontinentes mulieres in adulteria compellamus.
1.8.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VIII.
1.8.1
Parem esse in ea re formam viri et mulieris. Illud ergo quod Dominus, non quidem in sermone ipso qui exponebatur a nobis, sed tamen alibi ait, Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ex causa fornicationis, et aliam duxerit, moechatur, si hoc modo intelligendum est, ut quicumque causa fornicationis dimiserit et aliam duxerit, non moechetur; non videtur in hac causa par forma esse mariti et uxoris: quandoquidem mulier etiamsi causa fornicationis discesserit a viro et alii nupserit, moechatur; vir autem si eadem causa uxorem dimiserit et aliam duxerit, non moechatur. At si par forma est in utroque, uterque moechatur, si se alteri junxerit, etiam cum se a fornicante disjunxerit. Parem vero esse formam in hac causa viri atque mulieris, ibi ostendit Apostolus( quod saepe commemorandum est), ubi cum dixisset, Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; adjecit atque ait, Similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier.
1.9.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IX.
1.9.1
Objectio Pollentii ex loco Matthaei. Refellitur ex simili loco Jacobi. Peccata ignorantium. Ex Marco et Luca Matthaeus intelligendus.« Cur ergo, inquis, interposuit Dominus causam fornicationis, et non potius generaliter ait, Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur; si et ille moechus est, qui dimissa fornicante muliere alteram ducit?» Credo, quia illud quod majus est, hoc Dominus commemorare voluit. Majus enim adulterium esse quis negat, uxore non fornicante dimissa alteram ducere, quam si fornicantem quisque dimiserit, et tunc alteram duxerit? Non quia et hoc adulterium non est; sed quia minus est, ubi fornicante dimissa altera ducitur. Nam simili locutione usus etiam Apostolus Jacobus ait: Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi( Jacobi IV, 17). Numquid ideo non peccatum est illi etiam qui nescit bonum facere, et ideo non facit? Utique peccatum est; sed hoc gravius, si etiam sciat et non faciat: nec illud ideo nullum, quia minus. Ut ergo eodem modo utrumque dicamus: sicut quicumque dimiserit uxorem, excepta causa fornicationis, et aliam duxerit, moechatur; ita quicumque scit bonum facere, et non facit, peccat. Sed quemadmodum hic recte dici non potest, Ergo si nescit, non peccat; sunt enim etiam peccata ignorantium, quamvis minora quam scientium: ita nec illic recte dici potest, Ergo si causa fornicationis dimiserit, et aliam duxerit, non moechatur; est enim moechatio eorum etiam, qui alias ducunt, relictis propter fornicationem prioribus; sed utique minor quam eorum qui non propter fornicationem dimittunt, et alteras ducunt. Potest quippe, sicut dictum est, Scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi; eodem modo et illud dici, Dimittenti uxorem sine causa fornicationis, et aliam ducenti, moechatio est illi. Quemadmodum igitur si dixerimus, Quicumque mulierem a marito praeter causam fornicationis dimissam duxerit, moechatur, procul dubio verum dicimus; nec tamen ideo illum qui propter causam fornicationis dimissam duxerit, ab hoc crimine absolvimus, sed utrosque moechos esse minime dubitamus: ita eum qui praeter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, moechum pronuntiamus; nec ideo tamen eum qui propter causam fornicationis dimiserit, et alteram duxerit, ab hujus peccati labe defendimus. Ambos enim, licet alterum altero gravius, moechos tamen esse cognoscimus. Neque enim quisquam ita est absurdus, ut moechum neget esse qui duxerit eam quam maritus propter causam fornicationis abjecit, cum moechum dicat eum qui duxerit eam quae praeter causam fornicationis abjecta est: sic ergo isti ambo sunt moechi. Unde cum dicimus, Quicumque mulierem praeter causam fornicationis a viro dimissam duxerit, moechatur; de uno quidem ipsorum dicimus, nec tamen ideo moechari negamus eum qui eam duxerit, quam propter causam fornicationis maritus dimiserit: ita cum ambo sint moechi, et ille scilicet qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, et ille qui propter causam fornicationis uxore dimissa se alteri copulaverit; profecto quando de uno eorum legimus, non ita intelligere debemus, quasi ex hoc alter moechus negatus sit, quod alter expressus sit.
1.9.2
Sed si hoc evangelista Matthaeus, quia expressa una specie alteram tacuit, facit ad intelligendum difficile; numquid non alii generaliter idipsum ita complexi sunt, ut de utroque posset intelligi? Nam secundum Marcum sic scriptum est: Quicumque dimiserit uxorem suam, et alteram duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur. Secundum Lucam sic: Omnis qui dimittit uxorem suam, et alteram ducit, moechatur; et qui dimissam a viro ducit, moechatur. Qui ergo nos sumus, ut dicamus, Est qui moechatur, uxore sua dimissa alteram ducens, et est qui hoc faciens non moechatur, cum Evangelium dicat omnem moechari qui hoc facit? Proinde si quicumque hoc fecerit, id est, omnis qui hoc fecerit, ut uxore sua dimissa alteram ducat, moechatur; sine dubitatione ibi sunt ambo, et qui praeter causam fornicationis, et qui propter causam fornicationis dimittit uxorem. Hoc est enim, Quicumque dimiserit: hoc est, Omnis qui dimittit.
1.10.1
LIBER PRIMUS. CAPUT X.
1.10.1
Matthaei locus tractatus in libris quos legit Pollentius, quomodo habeat. Non autem( sicut nescio quare tibi visum est), cum Evangelii secundum Matthaeum verba proferrem, praetermisi quod scriptum est, et aliam duxerit; et sic dixi, moechatur: sed ea verba posui quae in sermone illo prolixo leguntur, quem Dominus habuit in monte. Hunc enim tractandum susceperam, quae verba illic ita leguntur ut posui, id est, Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et qui solutam a viro duxerit, moechatur. Ubi etsi nonnulla exemplaria verbis diversis eumdem sensum habent interpretatum, non tamen ab eo quod intelligitur discrepant. Alia quippe habent, Quicumque dimiserit: alia, Omnis qui dimiserit. Itemque alia, excepta causa fornicationis. alia, praeter causam fornicationis: alia, nisi ob causam fornicationis. Item alia, qui solutam a viro duxerit, moechatur: alia, qui dimissam a viro duxerit, moechatur. Ubi puto quod videas nihil interesse ad unam eamdemque sententiam. Quamvis illud ultimum, id est, qui dimissam a viro duxerit, moechatur; in eo sermone quem Dominus fecit in monte, nonnulli codices et graeci et latini non habeant. Credo propterea, quia et ibi explicatus hic sensus putari potuit, in eo quod superius dictum est, facit eam moechari. Quomodo enim dimissa fit moecha, nisi fiat qui eam duxerit moechus?
1.11.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XI.
1.11.1
Alius Matthaei locus subobscurus, sed ab evangelistis aliis explanatus. Verba vero quae ipse posuisti, unde tibi visum est non moechari eum qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, obscure quidem posita sunt. Unde non miror in eis intelligendis laborare lectorem: sed non sunt in eo sermone Domini, qui tunc a me tractabatur, quando illa conscripsi, quae cum legeres te moverunt. Alibi quippe idem Matthaeus ea Dominum dixisse narravit, non cum illum prolixum faceret in monte sermonem, sed cum interrogatus esset a Pharisaeis utrum liceret ex quacumque causa dimittere uxorem. Sec quod minus intelligitur apud Matthaeum, apud alios evangelistas intelligi potest. Quapropter cum legerimus in Evangelio secundum Matthaeum, Quicumque dimiserit uxorem nisi ob fornicationem, aut quod magis in graeco legitur, praeter causam fornicationis, et aliam duxerit, moechatur: non debemus continuo putare illum non moechari, qui propter causam fornicationis dimiserit, et aliam duxerit; sed adhuc ambigere, donec Evangelium secundum alios evangelistas a quibus hoc narratum est, consulamus. Quid si enim secundum Matthaeum, non quidem quod ad hanc rem pertinet dictum est totum, sed ita pars dicta est, ut intelligeretur a parte totum, quod tanquam explanantes Marcus et Lucas, ut clareret plena sententia, totum dicere maluerunt? Cum itaque primum non dubitantes verum esse quod apud Matthaeum legitur, Quicumque dimiserit uxorem suam propter causam fornicationis, et aliam duxerit, moechatur; quaesierimus utrum tantum iste moechetur ducendo alteram uxorem, qui praeter causam fornicationis priorem dimiserit, an omnis qui dimissa uxore alteram duxerit, ut ibi sit etiam ille qui fornicantem dimiserit: nonne secundum Marcum respondebitur nobis, Quid quaeritis utrum ille sit moechus, et ille non sit? Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit. Nonne etiam secundum Lucam dicetur nobis, Quid ambigitis utrum ille qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit, et aliam duxerit, non moechetur? Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur. Ac per hoc, quoniam fas non est ut Evangelistas, quamvis diversis verbis de una re loquentes, ab uno sensu eademque sententia dissentire dicamus; restat ut Matthaeum intelligamus a parte totum significare voluisse, eamdem tamen tenuisse sententiam, ut dimittens uxorem et alteram ducens, non quidam moechetur, id est, qui praeter fornicationem dimiserit, quidam vero non moechetur, id est, qui propter fornicationem dimiserit, sed omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechari minime dubitetur.
1.12.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XII.
1.12.1
Mulier ob fornicationem dimissa non cessat esse uxor ejus qui dimisit. Nam et illud quod etiam secundum Lucam sequitur, Qui dimissam a viro ducit, moechatur, quomodo est verum? Quomodo moechatur, nisi quia illa quam duxit, eo vivente a quo dimissa est, adhuc uxor aliena est? Si enim jam suae, non alienae miscetur uxori, utique non moechatur: moechatur autem; aliena est ergo cui miscetur. Porro si aliena est, hoc est, ejus a quo dimissa est; etiamsi propter fornicationis causam dimissa est, nondum dimittentis uxor esse cessavit. Si autem illius esse cessavit, jam hujus est cui alteri nupsit: et si hujus est, non moechus judicandus est, sed maritus. Sed quia non eum maritum dicit Scriptura, sed moechum; adhuc illa illius est, a quo etiam causa fornicationis abjecta est. Et ideo quamcumque etiam ipse illa dimissa ducit uxorem, quia cum alieno marito concumbit, adultera est. Unde autem fieri potest ut adulter etiam ipse non sit, cum constet adulterare quam duxit?
1.13.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIII.
1.13.1
Dimittere infideles conjuges non licere sentit Pollentius; licere, sed non expedire dicit Augustinus. Jam nunc illud videamus quod ait Apostolus, Caeteris autem ego dico, non Dominus: ad imparia scilicet, hoc est, ubi non ambo christiani fuerant, conjugia loquitur. Quod mihi visum est eum monendo dixisse. Quia enim conjux fidelis relinquere conjugem licite potuit infidelem, ideo fieri hoc non Dominus, sed Apostolus prohibet. Quod enim Dominus prohibet, fieri omnino non licet. Monet ergo Apostolus, quo possit esse multorum occasio lucrandorum, ut fideles conjuges in relinquendis infidelibus permissa licentia non utantur. Tibi autem videtur infideles quoque dimitti a fidelibus non licere, quia hoc vetat Apostolus: cum ego dicam licere, quia hoc non vetat Dominus; non tamen expedire, quia hoc ne fiat, monet Apostolus: qui reddit etiam rationem cur fieri non expediat, quamvis liceat. Quid enim scis, inquit, mulier, si virum salvum facies? aut unde scis, vir, si uxorem salvam facies? Cum etiam superius dixisset, Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore, et sanctificata est mulier infidelis in fratre, hoc est, in christiano: alioquin filii vestri, inquit, immundi essent; nunc autem sancti sunt. Sic ad lucrandos conjuges et filios Christo, etiam exemplis quae jam provenerant, videtur hortatus. Cur ergo non expediat etiam infideles conjuges dimitti a fidelibus, causa evidenter expressa est. Non enim propter vinculum cum talibus conjugale servandum, sed ut acquirantur in Christum, recedi ab infidelibus conjugibus Apostolus vetat.
1.14.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIV.
1.14.1
Multa non jussa praescripto legis, facienda sunt consilio charitatis. Multa sunt autem facienda non jubente lege, sed libera charitate: et ea sunt in nostris officiis gratiora, quae cum liceret nobis etiam non impendere, tamen causa dilectionis impendimus. Unde prior ipse Dominus, cum se tributum non debere monstrasset, solvit tamen, ne scandalizaret eos quibus ad aeternam salutem gerens hominem consulebat. Jam vero Apostolus quemadmodum ista commendet, ejus verba testantur, ubi dicit: Cum enim liber sim ex omnibus, omnium servum me feci, ut plures lucrifacerem. Cum paulo superius dixisset: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? An ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantavit vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit? Et paulo post: Si alii, inquit, potestatis vestrae participant, non magis nos? Sed non sumus usi hac potestate, sed omnia toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi. Deinde post pauca: Quae ergo, inquit, mihi merces erit? Ut evangelizans sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. Continuoque subjungit quod paulo ante commemoravi: Cum enim liber sim ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Item alio loco de quibusdam quae ad escam pertinent: Omnia, inquit, mihi licita sunt, sed non omnia expediunt: omnia mihi licita sunt, sed ego sub nullius redigar potestate. Esca ventri et venter escis, Deus autem et hunc et has evacuabit. Item alibi de hoc ipso: Omnia mihi licita sunt, sed non omnia expediunt: omnia mihi licita sunt, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed id quod alterius est. Atque ut ostenderet unde loqueretur: Omne, inquit, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Et tamen alibi dicit: Non manducabo carnem in aeternum, ut non fratrem meum scandalizem. Itemque alibi: Omnia quidem munda, sed malum est homini qui per offensionem manducat. Quod est, Omnia licita sunt; ipsum est, Omnia quidem munda: et quod est, sed non omnia expediunt; ipsum est, sed malum est homini qui per offensionem manducat. Ita ostendit ea quae licita sunt, id est, nullo praecepto Domini prohibentur, sicut expedit potius esse tractanda, non praescripto legis, sed consilio charitatis. Haec sunt quae amplius erogantur saucio, qui curandus ad stabulum Samaritani illius miseratione perductus est. Et ideo dicuntur non a Domino praecipi, quamvis Domino moneantur offerri; ut tanto intelligantur esse gratiora, quanto magis ostenduntur indebita.
1.15.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XV.
1.15.1
Licita quaedam quae non expediunt. Sed ea quae in his talia sunt, ut quamvis sint licita non expediant, non in eis dici potest, Bonum est hoc, sed illud melius: sicut dictum est, Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit. Ibi enim utrumque licet, et hoc aliquando, aliquando illud expedit. Nam illis quae se non continent, utique expedit nubere; et quod licet, expedit: quae autem voverint continentiam, nec licet, nec expedit. Porro discedere ab infideli conjuge licet, sed non expedit: manere autem cum illo, si cohabitare consentit, et licet et expedit; quia si non liceret, expedire non posset. Potest ergo aliquid licere et non expedire: expedire autem quod non licet non potest. Ac per hoc non omnia licita expediunt; omnia autem illicita non expediunt. Sicut enim omnis qui Christi sanguine redemptus est, homo est; non tamen omnis qui homo est, etiam sanguine Christi redemptus est: ita omne quod non licet non expedit, nec tamen omne quod non expedit etiam non licet. Sunt quippe licita quae non expediunt, sicut Apostolo teste didicimus.
1.16.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVI.
1.16.1
Licitum quod non expedit, differt ab illicito, ita ut illud si fiat, non sit peccatum, quamvis non sit faciendum. Sed inter id quod illicitum est et ideo non expedit, atque id quod licitum est nec tamen expedit, quid intersit, aliqua universali regula definire difficile est. Citius enim quisque dixerit: Omne quod fieri non expedit, peccatum est; omne autem peccatum illicitum est: omne ergo quod non expedit, illicitum est. Et ubi erunt illa quae licita esse, sed non expedire, Apostolus dixit, si omne quod non expedit, licitum non est? Quapropter quia verum dixisse Apostolum dubitare non possumus, et aliqua peccata esse licita dicere non audemus; restat ut dicamus, fieri aliquid quod non expediat, et tamen si licitum est, non esse peccatum, quamvis quoniam non expedit, non sit utique faciendum. Quod si absurdum videtur, ut aliquid fiat quod non expedit, et dicatur non peccasse qui fecerit; intelligendum est hoc ex consuetudine sermonis absurdum: quae ita late patet, ut etiam jumenta, quamvis sint rationis expertia, tamen plerumque dicamus debere vapulare cum peccant; peccare autem proprie non est nisi ejus qui utitur rationali voluntatis arbitrio, quod in omnibus mortalibus animantibus non nisi homini est divinitus attributum. Sed aliud est cum proprie loquimur, aliud cum verba ex aliis rebus transferendo vel abutendo mutuamur.
1.17.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVII.
1.17.1
Unde differt id quod licet et non expedit, ab eo quod ideo non expedit quia non licet. Dimittere conjugem infidelem, nec vetat nec jubet Christus, monet Paulus ne fiat. Ut igitur, si possumus, enitamur, inter id quod licet et non expedit, et id quod non licet atque ideo non expedit, aliquo certo fine distinguere; ea mihi videntur licere et non expedire, quae per justitiam quidem, quae coram Deo est, permittuntur, sed propter offensionem hominum, ne ob hoc impediantur a salute, vitanda sunt; ea vero non licere, et ideo nec expedire, quae sic ipsa justitia vetantur, ut facienda non sint, etiamsi ab eis quibus in notitiam fuerint perlata, laudentur. Quod si ita est, ideo non nisi illicita prohibentur a Domino; ut ea quae licita sunt et non expediunt, non legis vinculo, sed libera dilectionis beneficentia caveantur.
1.17.2
Quocirca si dimittere infidelem conjugem non liceret, hoc fieri Dominus prohiberet, neque id Apostolus prohibens diceret, Ego dico, non Dominus. Nam si propter fornicationem carnis permittitur homo a conjuge separari; quanto magis in conjuge mentis fornicatio detestanda est? id est, infidelitas, de qua scriptum est, Quoniam ecce qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te.
1.18.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVIII.
1.18.1
Cur sicut Israelitis uxores alienigenas, non ita Christianis infideles jubetur deserere. Consilium Pauli tanquam Christi accipiendum. Id quod licet, quandoque expedit, quandoque non. Discessio ab infideli conjuge non prohibita praecepto legis, sed consilio charitatis. Sed quia ita licitum est, ut non expediat: ne propter conjugum separationes offensi homines, ipsam doctrinam salutis, qua illicita prohibentur, exhorreant, ac sic pejores atque perituri in eadem infidelitate remaneant; intercedit Apostolus, et monendo fieri vetat quod ita licitum est ut non expediat. Sic enim recedere ab infidelibus uxoribus vel maritis, fideles viri vel feminae non prohibentur a Domino, ut neque jubeantur. Nam si dimittere tales conjuges juberentur, nullus esset locus consilio monentis Apostoli ne hoc fieret. Nullo modo enim quod Dominus jubet, servus bonus fieri prohiberet.
1.18.1
Namque hoc Dominus aliquando per Esdram prophetam jussit, et factum est: dimiserunt Israelitae uxores alienigenas, quicumque tunc habere potuerunt, per quas fiebat ut et ipsi ad alienos seducerentur deos, non ut illae per maritos vero acquirerentur Deo. Nondum enim tanta gratia Salvatoris illuxerat, et promissis temporalibus Veteris Testamenti adhuc inhiabat illius populi multitudo. Et propterea cum bona terrena, quae pro magno exspectabant a Domino, viderent etiam his abundare qui multos falsos colebant deos, blanditiis uxorum prius eos reverebantur offendere, deinde inducebantur et colere. Unde jusserat Dominus per sanctum Moysen, ne quis uxorem alienigenam duceret. Merito ergo, quas duxerant Domino prohibente, Domino jubente dimiserunt. Cum vero coepisset Gentibus Evangelium praedicari, jam conjunctos Gentiles Gentilibus comperit conjuges: ex quibus si non ambo crederent, sed unus aut una infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere, nec juberi: ideo scilicet non prohiberi, quia justitia permittit a fornicante discedere, et infidelis hominis fornicatio est major in corde; nec vera ejus pudicitia cum conjuge dici potest, quia Omne quod non est ex fide, peccatum est: quamvis veram fidelis habeat pudicitiam etiam cum infideli conjuge, qui non habet veram. Ideo autem nec juberi debuerunt fideles ab infidelibus separari, quia non contra jussionem Domini Gentiles fuerant ambo conjuncti.
1.18.2
Quoniam ergo ab infideli fidelem discedere nec prohibet nec jubet Dominus, ideo ut non discedat, Apostolus dicit, non Dominus: habens utique Spiritum sanctum, in quo dare posset utile et fidele consilium. Unde cum dixisset de muliere, cujus vir mortuus fuerit, Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium; ne quis hoc consilium tanquam humanum, non divinum, contemnendum putaret, adjecit, Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo. Proinde intelligendum est, etiam ipsa quae non a Domino jubentur, sed a sancto ejus famulo utiliter suadentur, eodem Domino inspirante suaderi. Absit enim ut quisquam catholicus dixerit, quando suadet Spiritus sanctus, non Dominum suadere; cum et ipse Dominus sit, et inseparabilia sint opera Trinitatis. Dicit tamen, De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Non ut hoc consilium alienum existimemus a Domino, cum continuo sequatur et dicat: tanquam misericordiam consecutus a Domino ut fidelis essem. Secundum Deum ergo dat fidele consilium in eo Spiritu, de quo ait: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo.
1.18.3
Verumtamen aliud est Domini jubentis imperium, aliud conservi secundum misericordiam charitatis, quae est illi a Domino inspirata atque donata, fidele consilium. Ibi aliud facere non licet, hic autem licet: ita sane ut ipsum licitum partim quidem expediat, partim vero non expediat. Expedit tunc, quando non solum per justitiam, quae coram Domino est, permittitur, sed etiam hominibus nullum ex hoc impedimentum salutis infertur: velut cum dat consilium non nubendi Apostolus virgini, unde praeceptum Domini se non habere testatur; licet aliud facere, id est, nubere, et minus quam continentiae, bonum tamen tenere nuptiarum. Ipsumque licitum etiam expedit: quoniam in vetita et illicita ruituram carnis infirmitatem sic excipit honestate nubendi, ut neminem impediat ad salutem; quamvis magis expediret, magisque honestum esset, si virgo consilium, quo praeceptum eam non compellit, arriperet. Tunc autem non expedit id quod licitum est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis aliis affert impedimentum salutis. Sicut est, unde jam diu loquimur, discessio fidelis conjugis ab infideli, quam non prohibet Dominus praecepto legis, quia coram illo injusta non est; sed prohibet Apostolus consilio charitatis, quia infidelibus affert impedimentum salutis: non solum quia perniciosissime scandalizantur offensi; verum etiam quia in alia conjugia cum ceciderint viventibus eis a quibus dimittuntur, adulterinis nexibus colligati difficillime resolvuntur.
1.19.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIX.
1.19.1
Consilium non nubendi, de eo esse quod amplius expedit; at consilium non dimittendi infidelem, de eo esse cujus contrarium non expedit. Ideo hic, ubi id quod licet non expedit, non potest dici, Si dimiserit infidelem, bene facit; si non dimiserit, melius facit: sicut dictum est, Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit. Quoniam illud non solum utrumque pariter licet; unde ad nihil horum praecepto Domini quisque compellitur: sed etiam utrumque expedit, aliud minus, aliud amplius; unde ad id quod amplius expedit, consilio Apostoli, quicumque potest capere, provocatur. Hoc autem ubi de dimittendo vel non dimittendo infideli conjugio quaeritur, utrumque quidem pariter licitum est per justitiam quae coram Domino est, et ideo nihil horum Dominus prohibet: sed non utrumque expedit, propter infirmitates hominum, et ideo id quod non expedit, Apostolus prohibet; dante sibi Domino liberum prohibendi locum, quia neque id quod monet Apostolus, prohibet Dominus, neque id quod prohibet Apostolus, jubet Dominus. Quod nisi ita esset, neque contra prohibitionem Domini Apostolus aliquid moneret, neque contra jussionem ejus aliquid prohiberet. Proinde in his duabus causis, una de nubendo vel non nubendo, altera de infideli conjuge dimittendo vel non dimittendo, aliquid simile est in verbis Apostoli, aliquid dissimile. Simile quidem illud quod et ibi dicit, Praeceptum Domini non habeo, consilium autem do; et hic dicit, Ego dico, non Dominus. Quale est enim, Praeceptum Domini non habeo; tale est, Non dicit Dominus: et quale est, consilium do; tale est, ego dico. Illud autem dissimile est, quia de nubendo et non nubendo potest dici, hoc bene fieri, illud melius; quoniam utrumque expedit, minus aliud, magis aliud: at vero de conjuge infideli dimittendo vel non dimittendo, quoniam unum horum non expedit, aliud expedit, dici non oportet, Qui dimittit, bene facit; et qui non dimittit, melius facit: sed dici oportet, Non dimittat; quia etsi licet, non expedit. Sic ergo possumus dicere melius esse infidelem conjugem non dimittere, quamvis liceat et dimittere; quemadmodum recte dicimus melius esse quod et licet et expedit, quam id quod licet, nec expedit.
1.20.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XX.
1.20.1
De conjugibus infidelibus non dimittendis consilium Apostoli est, non praeceptum. Monitum hic loci de re libera esse, alia tamen esse monita Apostoli de re imperata. His de causis factum est ut exponens Domini sermonem, quem prolixum in monte habuit, ubi ventum est ad quaestionem de conjugibus dimittendis vel non dimittendis, adhibitis etiam apostolicis testimoniis, dicerem consilium esse Apostoli, non praeceptum Domini, ubi ait, Caeteris autem ego dico, non Dominus, monens eos qui haberent conjuges infideles, ut consentientes habitare secum non dimitterent. Quod utique ideo monendum, non jubendum fuit, quia non tanto pondere prohibendi sunt homines facere licita, quamvis non expediant, quanto pondere prohibentur illicita. Si autem alicubi Apostolus etiam illa quae jubenda sunt, monere dignatus est, hoc fecit parcendo infirmitati, non praejudicando jussioni. Unde si dixit, Non ut confundam vos haec scribo, sed ut filios meos charissimos moneo; quid habet quaestionis, ubi ait, Ego dico, non Dominus? Item ubi ait, Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit; numquid etiam hic dixit, Ego dico, non Dominus? Non sunt itaque ista similia, quia etiam illa quae jubet Dominus, non est indignum neque contrarium, si eadem monet Apostolus. Monemus enim quos charos habemus, ut faciant Domini praecepta, vel jussa. Cum vero ait, Ego dico, non Dominus; satis ostendit Dominum non prohibere quod ipse prohibebat. Prohibuisset autem Dominus, si esset illicitum. Ergo secundum ea quae supra diu diximus, multumque versavimus, licitum erat per justitiam; sed etiam licitum non erat faciendum propter liberam benevolentiam.
1.21.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXI.
1.21.1
De conjugiis cum infidelibus, Pollentii sententia discutitur. Aliam esse quaestionem de jam conjunctis, aliam de conjungendis. De jam conjunctis, non de jungendis agi in loco Apostoli citato. Illicita et vetita a Domino nunquam expedit facere. Tu autem cui placet, ita non licere quod non vetat Dominus, sed Apostolus, quemadmodum non licet quod vetat Dominus, cum exponere voluisses quid sibi vellet quod ait, Ego dico, non Dominus, cum alloqueretur fideles quibus essent conjuges infideles; dixisti,« Quia Dominus jussit ne conjugia sibimet diversae religionis copularentur:» et ipsum adhibuisti testimonium Domini dicentis, Non accipies uxorem filio tuo a filiabus alienigenarum, ne traducat eum post deos suos, et pereat anima ejus. Addidisti etiam verba Apostoli, ubi dixit, Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit. Quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino: quod ita exposuisti, ut adjungeres,« Id est christiano.» Deinde secutus es, et aisti:« Hoc est ergo Domini praeceptum tam in Veteri quam in Novo Testamento, ut non nisi unius religionis et fidei conjugia sibi maneant copulata.» Si hoc ergo est Domini praeceptum tam in Veteri Testamento quam in Novo, et hoc jubet Dominus, hoc docet Apostolus, ut non nisi unius religionis et fidei maneant copulata conjugia; quare contra hoc Domini jussum, contra doctrinam suam, contra praeceptum Testamenti Veteris et Novi, jubet Apostolus ut diversae fidei conjugia maneant copulata?« Quia Paulus, inquis, Gentium praedicator et apostolus, jam in conjugio positos, non solum monet, sed etiam jubet, ut si unus aut una a conjugibus credidisset, alterum vel alteram non credentem, secum tamen habitare consentientem, non dimitteret.» His verbis tuis aliud hoc, aliud esse illud, satis evidenter ostendis. Illud enim de his conjugiis agitur, quae sibi primitus copulantur, ne nubat femina non suae religionis viro, vel vir talem ducat uxorem.« Id enim,» ut dicis,« jubet Deus, docet Apostolus, utrumque praecipit Testamentum.» Hoc autem diversum esse quis abnuat, ubi agitur non de conjungendis, sed de conjunctis? Ambo quippe unius ejusdemque infidelitatis fuerunt quando conjuncti sunt; sed Evangelium cum venisset, alter sine altera, vel altera sine altero credidit. Si ergo aliud est hoc, quod sine scrupulo ullius dubitationis apparet, cur fidelem cum infideli in conjugio permanere, non et Dominus sicut Apostolus jubet? Nisi forte isto loco vacat, quod tam fidenter ipse ait: An vultis experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus? Et utique Dominus est Christus. Intelligisne quid dicam? An in hoc explanando aliquanto diligentius immorabor?
1.21.2
Attende, ut rem ipsam tanquam in conspectu considerandam planiore sermone ponamus. Ecce conjuges duo, unius infidelitatis; ita fuerunt quando conjuncti sunt: nulla de his quaestio est, quae pertineat ad illam Domini jussionem doctrinamque apostolicam et praeceptum Testamenti Veteris et Novi, quo prohibetur fidelis cum infideli copulare conjugium. Jam sunt conjuges, et adhuc ambo sunt infideles; adhuc tales sunt quales fuerunt antequam jungerentur, qualesque conjuncti sunt. Venit Evangelii praedicator, credidit eorum aut unus, aut una; sed ita ut infidelis cum fideli habitare consentiat. Jubet fideli Dominus ne infidelem dimittat, an non jubet? Si dixeris, Jubet; reclamat Apostolus, Ego dico, non Dominus. Si dixeris, Non jubet; causam requiro. Neque illam mihi responsurus es, quam tuis litteris indidisti,« Quia Dominus prohibet fideles infidelibus jungi.» Hic enim nullo modo est ista causa: de jam junctis loquimur, non de jungendis. Si ergo tu causam non invenisti cur non vetet Dominus quod vetat Apostolus; cernis enim jam, ut existimo, non esse ipsam quam esse putaveras: vide ne forte illa sit quae mihi visa est, et tunc proferenda, et nunc defendenda; ut scilicet illud intelligamus dicere Dominum, quod habet coram illo nullo modo transgredienda justitia, id est, quod ita jubet aut vetat, ut aliud facere omnino non liceat: quod autem volentis potestati ita permittit, ut nec agatur nec praetesmittatur illicite; ibi servorum suorum consilio les cum dare, ut id potius suadeant quod viderint expedire.
1.21.3
Teneatur hic ergo primitus ac maxime, ne committantur illicita. Ubi autem aliquid ita licitum est, ut aliud facere non sit illicitum, fiat quod expedit, vel quod magis expedit. Illa igitur quae Dominus ita dicit ut Dominus, id est, non monentis consilio, sed dominantis imperio, non facere non licet, et ideo nec expedit. Dominus itaque praecipit, Mulierem a viro non discedere; quod si dicesserit, ea utique causa qua discedere licitum est, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Mulier enim sub viro, vivo marito, juncta est legi; et vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; quoniam mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit. Unde, Si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur; et, Qui dimissam a viro duxerit, moechatur. Ideoque ex eodem praecepto Domini, Et vir uxorem ne dimittat: quoniam qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis, facit eam moechari. Sed si propter hanc causam dimiserit, etiam ipse sic maneat: Omnis enim qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur.
1.22.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXII.
1.22.1
Dimissa adultera alteram ducens, ut christianam faciat, moechatur. Haec constituta Domini sine ulla retractatione servanda sunt. Habet enim haec justitia quae coram illo est, sive approbent, sive improbent homines: et ideo dici non oportet, propter offensiones hominum, aut ne impediantur homines ab ea salute, quae in Christo est, non esse servanda. Quis enim christianus audeat dicere: Ne homines offendam, aut ut homines Christo acquiram, faciam moechari uxorem meam, aut ego ipse moechus fiam?
1.22.1
Potest enim fieri ut cum adulteram uxorem quisque dimiserit christianus, ita tentetur, ut aliqua femina quae nondum credidit, cupiens in ejus nuptias convenire, promittat se futuram esse christianam, non fallaciter, sed si ei nupserit hoc omnino factura. Huic itaque hoc connubium recusanti poterit suggerere ille tentator: Dominus dixit, Quicumque dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis, et aliam duxerit, moechatur; tu autem qui dimisisti propter causam fornicationis uxorem, si aliam duxeris, non moechaberis. Huic talia suggerenti, erudito corde respondeat, moechari quidem illum gravius qui praeter causam fornicationis uxore dimissa alteram duxerit; sed etiam illum qui uxore fornicante dimissa sibi aliam copulavit, non ideo non moechari, quia fornicantem reliquit: sicut moechatur qui eam quae praeter causam fornicationis dimittitur, duxerit; nec ideo non moechatur qui eam ducit, quam dimissam propter causam fornicationis invenerit. Et propterea quod subobscure apud Matthaeum positum est, quoniam totum a parte significatum est, expositum esse apud alios, qui totum generaliter expresserunt, sicut legitur apud Marcum, Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit: et apud Lucam, Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur. Non enim alios dixerunt moechari, alios non moechari, qui dimissis uxoribus suis duxerint alteras; sed, Quicumque dimiserit: omnem prorsus qui dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, moechari eum sine ulla exceptione dixerunt.
1.23.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXIII.
1.23.1
Adulterinum conjugium inire, ut femina fiat christiana, non licet. Sed si haec ille christianus responderit tentatori, intelligens licuisse quidem sibi dimittere adulteram, sed aliam ducere non licere: quid, si dicat ille tentator, Committe hoc peccatum, ut acquiras animam Christo in morte infidelitatis positae feminae, quae parata est, si tibi nupserit, fieri christiana? quid aliud christianus respondere ad ista debet et dicere, nisi se non posse, si hoc fecerit, evadere judicium, quod commemoravit Apostolus ubi ait, Et sicut dicunt quidam nos dicere, Faciamus mala, ut veniant bona; quorum judicium justum est? Quomodo autem poterit esse salubriter christiana, quae cum illo a quo ducitur erit adultera?
1.24.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXIV.
1.24.1
Continentiae votum nulla spe compensationis rumpendum. Non solum autem moechandum non est, quod facit, non quidam, sed omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, etsi propterea duxerit ut faciat christianam; sed etiam quisquis non alligatus uxori continentiam Deo voverit, nullo modo debet ista compensatione peccare, ut ideo credat uxorem sibi esse ducendam, quia promisit quae nuptias ejus appetit, futuram se esse christianam. Quod enim cuique antequam vovisset licebat, cum id se nunquam facturum voverit, non licebit: si tamen id voverit quod vovendum fuit, sicuti est perpetua virginitas, vel continentia post experta connubia solutis a vinculo conjugali, vel ex consensu voventibus et carnalia debita sibi invicem relaxantibus fidelibus castisque conjugibus; quod alterum sine altera, vel alteram sine altero vovere fas non est. Haec ergo, et si qua alia sunt quae rectissime voventur, cum homines voverint, nulla conditione rumpenda sunt, quae sine ulla conditione voverunt. Quia et hoc Dominum praecepisse intelligendum est, ubi legitur: Vovete, et reddite Domino Deo vestro. Unde Apostolus de quibusdam quae continentiam vovent, et postea nubere volunt, quod eis antequam vovissent utique licebat: Habentes, inquit, damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt.
1.24.2
Nihil ergo expedit quod illicitum est, et nihil quod prohibet Dominus licitum est.
1.25.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXV.
1.25.1
Consilium Apostoli in iis quae praecepta non sunt, audiendum. Quaestio de conjugiis difficillima. Alia quaestio Pollentii. Quae autem nullo Domini constringente praecepto in potestate dimissa sunt, in his audiatur Apostolus, in Spiritu sancto monens et consulens ut vel meliora capiantur, vel ea quae non expediunt caveantur. Ibi audiatur dicens, Praeceptum Domini non habeo, consilium autem do; et, Ego dico, non Dominus. Ibi si meliora elegerit, qui audit, Solutus est ab uxore, non quaerat uxorem, quia et si acceperit uxorem, non peccat: ibi virgo non nubat. Qui enim non dat nuptum, melius facit; et qui dat nuptum, bene facit. Ibi beatior sit mulier sic permanendo, quae mortuo viro suo in potestate habet, cui vult nubere, tantum in Domino. Quod duobus modis accipi potest; aut christiana permanens, aut christiano nubens. Non enim tempore revelati Testamenti Novi, in Evangelio vel ullis apostolicis Litteris sine ambiguitate declaratum esse recolo, utrum Dominus prohibuerit fideles infidelibus jungi. Quamvis beatissimus Cyprianus inde non dubitet, nec in levibus peccatis constituat, jungere cum infidelibus vinculum matrimonii, atque id esse dicat prostituere Gentilibus membra Christi. Sed quia de iis qui jam conjuncti sunt alia quaestio est; audiatur et hic Apostolus dicens: Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitere cum illo, non dimittat illam: et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimmittat virum. Et sic audiatur, ut quamvis fieri licitum sit, quia hoc non dicit Dominus; non tamen fiat, quia non expedit. Non enim omnia expedire quae licita sunt, apertissime docet Apostolus, sicut supra jam ostendimus. Propter quodlibet tamen fornicationis genus, sive carnis, sive spiritus, ubi et infidelitas intelligitur, et dimisso viro non licet alteri nubere, et dimissa uxore non licet alteram ducere: quoniam Dominus nulla exceptione facta dicit, Si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur; et, Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur.
1.25.1
His ita pro meo modulo pertractatis atque discussis, quaestionem tamen de conjugiis obscurissimam et implicatissimam esse non nescio. Nec audeo profiteri omnes sinus ejus, vel in hoc opere, vel in alio me adhuc explicasse, vel jam posse, si urgear, explicare. Illud autem unde me itidem in alia scheda consulendum existimasti, seorsum etiam ego enodare curarem, si mihi aliud quam tibi visum est, videretur: cum vero eadem sit etiam nostra sententia, non hinc opus est diutius disputare.
1.26.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXVI.
1.26.1
Catechumenis in ultimo vitae an dandus Baptismus non petentibus, nec pro se respondere valentibus. Opinio quorumdam negans rejicitur, nec tamen damnatur. Catechumenis ergo in hujus vitae ultimo constitutis, si morbo seu casu aliquo sic oppressi sint, ut quamvis adhuc vivant, petere sibi tamen Baptismum vel ad interrogata respondere non possint; prosit eis quod eorum in fide christiana jam nota voluntas est, ut eo modo baptizentur, quo modo baptizantur infantes, quorum voluntas nulla adhuc patuit. Non tamen propterea damnare debemus eos qui timidius agunt, quam nobis videtur agi oportere, ne de pecunia conservo credita improbius quam cautius judicare voluisse judicemur. Satis quippe in talibus respiciendum est illud Apostoli, ubi dicit: Unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem judicemus. Sunt enim qui vel in his, vel etiam in aliis observandum putant, quod dixisse Dominum legimus, Nolite sanctum dare canibus, neque projeceritis margaritas vestras ante porcos. Et ista Salvatoris verba referentes, baptizare non audent eos qui pro se respondere nequiverint, ne forte contrarium gerant voluntatis arbitrium. Quod de parvulis dici non potest, in quibus adhuc rationis nullus est usus. Sed non solum incredibile est, nec in fine vitae hujus baptizari catechumenum velle; verum etiam si voluntas ejus incerta est, multo satius est nolenti dare quam volenti negare, ubi velit an nolit sic non apparet, ut tamen credibilius sit eum, si posset, velle se potius fuisse dicturum ea Sacramenta percipere, sine quibus jam credidit non se oportere de corpore exire.
1.27.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXVII.
1.27.1
Ut intelligendum dictum Domini, Ne detur sanctum canibus. Si autem Dominus, ubi ait, Nolite dare sanctum canibus, hoc quod isti, cavendum putant, vellet intelligi, non ipse suo traditori dedisset quod in suam ille perniciem, sine culpa dantis, cum dignis indignus accepit. Unde cum hoc diceret Dominus, credendum est significare voluisse quod lucem intelligentiae spiritualis immunda corda non portant. Et si portanda doctor ingesserit, quae non recte accipiunt, quia non capiunt, vel reprehensionis morsibus lacerant, vel contemnendo conculcant. Si enim beatus Apostolus, quamvis in Christo jam renatis, tamen adhuc parvulis, lac dicit se dedisse, non escam: Necdum enim poteratis, inquit, sed nec adhuc quidem potestis; si denique ipse Dominus electis Apostolis dixit, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo: quanto minus possunt ferre, quaecumque de incorporea luce dicuntur, immundae mentes impiorum?
1.28.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXVIII.
1.28.1
Baptismus in casu proposito dandus catechumenis etiam adulterina conjugia retinentibus. Reconciliationis poenitenti dandae in periculo mortis eadem ratio. Sed ut sermo noster ad hoc potius claudatur, unde sumpsit exordium, ego non solum alios catechumenos, verum etiam ipsos qui viventium conjugiis copulati retinent adulterina consortia, cum salvos corpore non admittamus ad Baptismum; tamen si desperati jacuerint, nec pro se respondere potuerint, baptizandos puto, ut etiam hoc peccatum cum caeteris lavacro regenerationis abluatur. Quis enim novit utrum fortassis adulterinae carnis illecebra usque ad Baptismum statuerant detineri? Si autem ab illa desperatione recreati potuerint vivere, aut facient quod statuerunt, aut edocti obtemperabunt, aut de contemptoribus fiet quod fieri etiam de baptizatis talibus debet. Quae autem Baptismatis, eadem reconciliationis est causa, si forte poenitentem finiendae vitae periculum praeoccupaverit. Nec ipsos enim ex hac vita sine arrha suae pacis exire velle debet mater Ecclesia.