Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De conjugiis adulterinis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7396 Decoad
2.1
LIBER SECUNDUS.
2.1
Redarguitur Pollentius, adulterio putans perinde atque morte solvi conjugium, eoque trahens illud Apostoli ad Corinthios, Quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est; ut mortuum hoc loco velit etiam adulterum intelligi. Argumenta deinde ejus reliqua diluuntur, et varia quae suboriri timet incommoda, nisi repudiata adultera ducere alteram viro liceat, refutantur.
2.1.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM.
2.1.1
Hujus libri occasio, Ad ea quae mihi scripseras, frater religiose Pollenti, jam rescripseram non parvum volumen, de iis qui viventibus conjugibus suis aliis copulantur. Quod cum innotuisset Dilectioni tuae, addidisti aliqua ad libellum tuum, etiam his me respondere desiderans: sed cum facere disponerem, addendo et ego ad meum, ita ut unus liber esset etiam responsionis meae, repente illud editum est quod absolveram prius, flagitantibus fratribus, et nescientibus nostris quod adhuc aliquid esset addendum. Hinc factum est ut altero seorsum opusculo, ad ea quae addidisti, respondere compellerer. Non autem quae addidisti, adjuncta sunt fini opusculi tui; sed, ubi visum est, ejus interjecta sunt corpori.
2.2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT II.
2.2.1
Pollentii sententia, nubere alteri vetitum esse conjugi, si a non fornicante, non autem si a fornicante discesserit. Mortuum in loco Pauli intelligendum etiam fornicantem sentit. Horum primum illud est, cui quidem arbitror me respondere debere, quod in his Apostoli verbis, ubi ait, Caeteris autem ego dico, non Dominus, mulierem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari, non putas ita dictum esse, si discesserit, ut a viro fornicante discessisse intelligatur, qua sola causa discedere licitum est; sed potius existimas a pudico, et ideo jussam manere innuptam, ut posset ei reconciliari, si continere ille noluisset, ne virum ad fornicandum, id est, ad aliam se vivente ducendam, ipsa non reconciliata compelleret. Caeterum si a viro fornicante discesserit, putas ei non praecipi ut innupta permaneat: sed hoc eam facere, si continens esse voluerit; non ut praecepti violatrix inveniatur esse, si nupserit. Quae tibi videtur forma et a viro esse servanda, ut uxorem non dimittat, excepta causa fornicationis; si autem dimiserit, maneat sine conjugio, ut pudicae reconciliari possit uxori, nisi forte continentiam illa delegerit; ne uxoris castae reconciliationem refugiens, ipse illam cogat moechari, si sese non continens vivente illo nupserit alteri: si autem fuerit ab uxore fornicante disjunctus, jam eum nullo praecepto ut se contineat detineri, nec omnino moechari, si viva illa alteram duxerit: quoniam id quod ait idem apostolus, Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit; quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est; cui vult nubat; sic intelligendum existimas, ut si vir fuerit fornicatus, pro mortuo deputetur, et uxor pro mortua; et ideo liceat cuilibet illorum, tanquam post mortem, ita post fornicationem conjugis alteri copulari.
2.3.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT III.
2.3.1
Refellitur Pollentius. Quibus tuis sensibus consideratis, abs te quaero, utrum quicumque duxerit mulierem quae viro alligata esse destiterit, adulter habendus sit? Quod tibi existimo non videri. Ideo enim mulier vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; quoniam alligata est, quamdiu vir ejus vivit. Hoc autem vinculum si ei cum viro vivente non esset, sine ullo adulterii crimine alteri nuberet. Proinde si alligata est quamdiu vir ejus vivit, nullo modo nisi viro mortuo soluta dicenda est ab hoc vinculo. Porro si morte cujuslibet eorum inter maritum et uxorem hoc vinculum solvitur, et pro morte habenda est, sicut dicis, etiam fornicatio, procul dubio erit ab hoc et mulier soluta, quando fuerit fornicata. Neque enim dici poterit haec alligata viro, quando ab illa fuerit vir solutus. Ac per hoc posteaquam fornicando alligata viro esse destiterit, quisquis eam duxerit, adulter non erit.
2.4.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV.
2.4.1
Fornicationem pro morte conjugale vinculum solvente deputare, quam absurdum. Et vide quam sit absurdum, ut ideo non sit adulter, quia duxit adulteram. Imo vero, quod est monstruosius, nec ipsa mulier erit adultera: quoniam non erit posteriori viro uxor aliena, sed sua. Soluto enim per adulterium priore conjugali vinculo, cuicumque jam nupserit conjugem non habenti, non adultera cum adultero, sed uxor erit potius cum marito. Quomodo ergo erit verum, Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit? Ecce vir ejus vivit, quia nec de corpore excessit, nec fornicatus est, quod pro morte vis deputari; et tamen ei mulier alligata jam non est. Nonne attendis quam sit hoc contra Apostolum dicentem, Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit? An forte dicturus es: Vivit quidem, sed vir ejus jam non est; quoniam tunc esse destitit, quando illa per adulterium conjugale vinculum solvit? Quomodo igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; quandoquidem vir ejus ille jam non est, conjugali vinculo per mulieris adulterium jam soluto? Quo enim vivente viro, nisi suo, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro? At si vir ejus esse ille jam destitit; non utique vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; sed nullum habens virum nubendo erit cum suo viro. Hoc qui sentit, nonne cernis quam contra Apostolum sentiat? Quod quidem non ipse sentis, sed hoc sequitur illa quae sentis. Muta ergo antecedentia, si vis cavere sequentia; et noli dicere, mortuum virum vel mortuam uxorem hoc loco debere intelligi etiam fornicantem.
2.4.1
Quamobrem secundum doctrinam sanam Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit; id est, nondum e corpore abscessit. Mulier enim sub viro, vivo marito, juncta est legi; hoc est, in corpore constituto. Si autem mortuus fuerit, hoc est, de corpore exierit, evacuata est a lege viri. Igitur vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro. Si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro. Haec verba Apostoli toties repetita, toties inculcata, vera sunt, viva sunt, sana sunt, plana sunt. Nullius viri posterioris mulier uxor esse incipit, nisi prioris esse desiverit. Esse autem desinet uxor prioris, si moriatur vir ejus; non si fornicetur. Licite itaque dimittitur conjux ob causam fornicationis; sed manet vinculum prioris, propter quod fit reus adulterii, qui dimissam duxerit etiam ob causam fornicationis.
2.5
LIBER SECUNDUS. CAPUT V.
2.5
Conjugii vinculum morte resolvi, non autem fornicatione et separatione conjugum. Sicut enim manente in se Sacramento regenerationis, excommunicatur cujusquam reus criminis, nec illo Sacramento caret, etiamsi nunquam reconcilietur Deo: ita manente in se vinculo foederis conjugalis, uxor dimittitur ob causam fornicationis, nec carebit illo vinculo, etiamsi nunquam reconcilietur viro; carebit autem, si mortuus fuerit vir ejus. Reus vero excommunicatus ideo nunquam carebit regenerationis Sacramento, etiam non reconciliatus, quoniam nunquam moritur Deus. Remanet itaque ut, si sapere secundum Apostolum volumus, non dicamus virum adulterum pro mortuo deputandum, et ideo licere uxori ejus alteri nubere. Quamvis enim sit mors adulterium, non corporis, sed quod pejus est, animae: non tamen et de ista morte, loquebatur Apostolus, cum dicebat, Quod si mortuus fuerit vir ejus, cui vult nubat; sed de illa sola qua de corpore exitur. Quoniam si per conjugis adulterium conjugale solvitur vinculum, sequitur illa perversitas, quam cavendam esse monstravi, ut et mulier per impudicitiam solvatur hoc vinculo: quae si solvitur, libera erit a lege viri; et ideo, quod insipientissime dicitur, non erit adultera si fuerit cum alio viro, quia per adulterium liberata est a priore viro. Quod si ita est a veritate devium, ut nullus id, non dico christianus, sed humanus sensus admittat; profecto mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit: quod ut apertius dicam, quamdiu vir ejus in corpore est. Pari ergo forma et vir alligatus est, quamdiu mulier ejus in corpore est. Unde si vult dimittere adulteram, non ducat alteram, ne quod in illa culpat, ipse committat. Similiter et mulier si dimittit adulterum, non sibi copulet alterum: alligata est enim, quamdiu vir ejus vivit; nec a lege viri nisi mortui liberatur, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro.
2.6.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI.
2.6.1
Reconciliatio post adulterium cum conjuge resipiscente quam conveniens christiano. Quod autem tibi durum videtur, ut post adulterium reconcilietur conjugi conjux; si fides adsit, non erit durum. Cur enim adhuc deputamus adulteros, quos vel Baptismate ablutos, vel poenitentia credimus esse sanatos? Haec crimina in vetere Dei lege nullis sacrificiis mundabantur, quae Novi Testamenti sanguine sine dubitatione mundantur: et ideo tunc omni modo prohibitum est ab alio contaminatam viro recipere uxorem; quamvis David Saülis filiam, quam pater ejusdem mulieris ab eo separatam dederat alteri, tanquam Novi Testamenti praefigurator sine cunctatione receperit: nunc autem posteaquam Christus ait adulterae, Nec ego te damnabo; vade, deinceps noli peccare; quis non intelligat debere ignoscere maritum, quod videt ignovisse Dominum amborum, nec jam se debere adulteram dicere, cujus poenitentis crimen divina credit miseratione deletum?
2.7.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII.
2.7.1
Mariti saevientes in uxores adulteras, cum sint et ipsi adulteri. Sed hoc videlicet infidelium sensus exhorret, ita ut nonnulli modicae fidei vel potius inimici verae fidei, credo metuentes peccandi impunitatem dari mulieribus suis, illud quod de adulterae indulgentia Dominus fecit, auferrent de codicibus suis: quasi permissionem peccandi tribuerit qui dixit, Jam deinceps noli peccare; aut ideo non debuerit mulier a medico Deo illius peccati remissione sanari, ne offenderentur insani. Neque enim quibus illud factum Domini displicet, ipsi pudici sunt, et eos severos castitas facit: sed potius ex illo sunt hominum numero, quibus Dominus ait, Qui sine peccato est vestrum, prior in eam lapidem jaciat. Nisi quod illi conscientia territi recesserunt, et tentare Christum atque adulteram persequi destiterunt; isti autem et aegroti medicum reprehendunt, et in adulteras adulteri saeviunt: quibus si diceretur, non quod illi audierunt, Qui sine peccato est; quis enim sine peccato? sed, Qui sine isto peccato est, prior in illam lapidem mittat; tum vero forsitan cogitarent, qui indignabantur quod adulteram non occiderent, quanta illis Dei misericordia parceretur, ut adulteri viverent.
2.8.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII.
2.8.1
Viri adulteri gravius puniendi quam adulterae uxores. Lex Antonini, viros impudicos aeque ac mulieres damnari volentis. Virorum impudicitia pejor. Sed cum haec eis dicimus, non solum nihil volunt detrahere severitati; sed irascuntur insuper veritati, et loquuntur atque respondent: Sed nos viri sumus; an vero sexus nostri dignitas hanc sustinebit injuriam, ut cum aliis feminis praeter uxores nostras si quid admittimus, in luendis poenis mulieribus comparemur? Quasi non propterea magis debeant illicitas concupiscentias viriliter frenare, quia viri sunt? quasi non propterea magis debeant mulieribus suis ad virtutis hujus exemplum se praebere, quia viri sunt? quasi non propterea minus debeant a libidine superari, quia viri sunt? quasi non propterea minus debeant lascivienti carni servire, quia viri sunt? Et tamen indignantur, si audiant adulteros viros pendere similes adulteris feminis poenas; cum tanto gravius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et virtute vincere, et exemplo regere feminas. Christianis equidem loquor, qui fideliter audiunt, Caput mulieris vir: ubi se agnoscunt duces, illas autem comites esse debere; et ideo cavendum viro illac ire vivendo, qua timet ne uxor sequatur imitando. Sed isti quibus displicet ut inter virum et uxorem par pudicitiae forma servetur, et potius eligunt, maximeque in hac causa, mundi legibus subditi esse quam Christi, quoniam jura forensia non eisdem quibus feminas pudicitiae nexibus viros videntur obstringere; legant quid imperator Antoninus, non utique christianus, de hac re constituerit, ubi maritus uxorem de adulterii crimine accusare non sinitur, cui moribus suis non praebuit castitatis exemplum, ita ut ambo damnentur, si ambo pariter impudicos conflictus ipse convicerit. Nam supra dicti imperatoris haec verba sunt, quae apud Gregorianum leguntur: Sane, inquit, meae litterae nulla parte causae praejudicabunt. Neque enim si penes te culpa fuit ut matrimonium solveretur, et secundum legem Juliam Eupasia uxor tua nuberet, propter hoc rescriptum meum adulterii damnata erit, nisi constet esse commissum. Habebunt autem ante oculos hoc inquirere, an cum tu pudice viveres, illi quoque bonos mores colendi auctor fuisti. Periniquum enim mihi videtur esse ut pudicitiam vir ab uxore exigat, quam ipse non exhibet: quae res potest et virum damnare, non ob compensationem mutui criminis rem inter utrumque componere, vel causam facti tollere. Si haec observanda sunt propter decus terrenae civitatis; quanto castiores quaerit coelestis patria et societas Angelorum? Quae cum ita sint, numquid ideo minor est, ac non potius major et pejor virorum impudicitia, quia inest illis superba et licentiosa jactantia? Non igitur exhorreant viri quod adulterae Christus ignovit: sed potius cognoscant etiam periculum suum, et simili morbo laborantes ad eumdem Salvatorem supplici pietate confugiant; et quod in illa factum legunt, etiam sibi necessarium esse fateantur, adulteriorum suorum medicinam suscipiant, adulterare jam desinant, laudent in se Dei patientiam, agant poenitentiam, sumant indulgentiam, mutent de poena feminarum et de sua impunitate sententiam.
2.9.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX.
2.9.1
Nolens reconciliari adulterae uxori non potest alteri nubere. Quibus consideratis atque tractatis, si communis conditio, commune malum, commune periculum, commune vulnus, communis salus, fideliter et humiliter cogitetur; non erit turpis, neque difficilis, etiam post perpetrata atque purgata adulteria reconciliatio conjugum, ubi per claves regni coelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum: non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post Christi consortium adultera non vocetur. Verum ecce non fiat, nemo compellit, quia forte lex aliqua hujus saeculi vetat secundum terrenae civitatis modum, ubi cogitata non est abolitio criminum per sanguinem sanctum. Suscipiatur ergo continentia, quam nulla lex prohibet; in alia non eatur adulteria. Et quid ad nos, si nec saltem divina miseratione mundata marito reconcilietur adultera, dum tamen non reconciliatis adulteris, non alia fiant quasi connubia, quae convincuntur esse adulteria? Mulier enim alligata est, quamdiu vir ejus vivit. Ergo consequenter et vir alligatus est, quamdiu mulier ejus vivit. Haec alligatio facit ut aliis conjungi sine adulterina copulatione non possint. Unde necesse est ex duobus conjugibus quatuor adulteros fieri, si et illa alteri nupserit, et ille alteram duxerit. Quamvis enim sceleratius moechetur, qui non causa fornicationis uxore dimissa alteram ducit; quod genus adulterii commemoravit Matthaeus: tamen non solum ipse moechatur, sed, sicuti est apud Marcum, Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, maechatur; et sicuti est apud Lucam, Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a viro duxerit, moechatur. De quibus testimoniis jam satis in libro superiore disserui.
2.10.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT X.
2.10.1
Incontinentium querelas adversus legem Christi vetantis alteri nubere dimissa adultera, frustra objectari. Si incontinentium querelae admittantur, permittenda adulteria in multis casibus. Justior videbitur querela mulieris praeter fornicationem dimissae et nubere alteri cupientis. Sed respondes mihi:« Continenter vivere paucorum est; et ideo qui fornicantes conjuges dimiserunt, quoniam non possunt reconciliari, tantum se vident periclitari, ut legem Christi non humanam, sed feralem pronuntient.» O frater, quantum ad incontinentes pertinet, multas querelas habere possunt, quibus, ut dicis, legem Christi feralem pronuntient, non humanam. Et tamen non propter illos Evangelium Christi pervertere, vel mutare debemus. Te quippe sola eorum querela permovet, qui conjuges causa fornicationis intercedente dimittunt, si alias ducere non sinantur: quoniam continere paucorum est, atque ad id debent laude adhortari, non lege compelli. Itaque si dimissa adultera non ducitur altera, justam querelam, sicut putas, habebit hominum incontinentia. Sed attende quam plura sunt, ubi si querelas incontinentium velimus admittere, necesse nobis erit adulteria facienda permittere. Quid si enim aliquo diuturno et insanabili morbo corporis teneatur conjux, quo concubitus impeditur? quid, si captivitas, vel vis aliqua separet, ita ut sciat vivere maritus uxorem, cujus sibi copia denegatur? censesne admittenda incontinentium murmura, et permittenda adulteria? Quid in hoc ipso unde interrogatus est Dominus, responditque fieri non debere, sed ad duritiam cordis illorum Moysen permisisse dari libellum repudii, et quacumque causa dimittere conjugem? nonne lex Christi incontinentibus displicet, qui uxores litigiosas, injuriosas, imperiosas, fastidiosas, et ad reddendum debitum conjugale difficillimas, repudio interposito abjicere volunt, et alteras ducere? Jam ergo, quia istorum incontinentia legem Christi horruit, ad eorum lex Christi arbitrium commutanda est?
2.10.2
Jam porro si maritum relinquat uxor, vel maritus uxorem, non causa fornicationis, sed potius continentiae, sitque incontinens cui repudium propter hoc datur; quaero utrum non erit adulter vel adultera, si alteri copuletur? Si, Non erit, dicitur; Domino contradicitur, cujus haec verba sunt: Dictum est autem, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et qui dimissam duxerit, adulterat. Ecce dimissa est, non dimisit; et quia continere paucorum est, incontinentiae cessit et nupsit; et tamen adulter adulteram duxit. Ambo rei, ambo damnandi sunt; et quae nupsit vivo marito, et qui duxit eam cujus vivit maritus. Numquid hic legem Christi dicimus inhumanam, qua constituitur rea tanti criminis atque punitur, quam vir nulla ejus praecedente fornicatione dimisit, et quia paucorum est continere, dimittendo compulit nubere? Cur non hic dicimus habendum esse pro mortuo, qui male dimittendo prior conjugale vinculum rupit? Nam qua ratione dicturus es eum rupisse vinculum conjugale, qui licet sit moechus, non dimisit uxorem; et eum non rupisse, qui etiam castam dimisit uxorem? Ego autem dico in utroque manere hoc vinculum, quo mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit, sive continens, sive moechus: et ideo moechari eam quae dimissa nupserit, et moechari eum qui dimissam duxerit, sive a moecho, sive a continente dimissa sit; quoniam mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit. Sed nunc de querelis incontinentium disputamus. Quid enim videtur justius hujus mulieris querela, quae dicit: Dimissa sum, non dimisi; et quoniam continere paucorum est, non me continui, ne fornicarer nupsi; et dicor moechata, quia nupsi? Numquid propter hujus quasi justam querelam, legem censebimus mutandam esse divinam, ut istam non judicemus adulteram? Absit. Sed respondebis non eam debuisse dimitti, quia fornicationis nulla causa praecesserat. Verum dicis: nam peccatum mariti ejus Dominus expressit, ubi ait, Qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari. Sed numquid ista ideo nubendo postea non peccavit, quia prius dimittendo ille peccavit? Quid ergo ei prodest, quod de lege Christi mulier incontinens queritur, nisi ut murmurans puniatur?
2.11.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI.
2.11.1
Objectio alia Pollentii ut saltem filiorum gignendorum causa liceat alteram ducere dimissa adultera. Jam nunc etiam illa videamus quae alio loco interponens addidisti, neque ad ea respondere voluisti: ubi te movet, et miseraris hominem qui cubare cum adultera, etiamsi non incontinentia, certe filiorum procreandorum necessitate compellitur, si non ei licet sic eam dimittere, ut ea vivente alteram ducat. Unde recte movereris, si adulterium non esset, quamvis adultera viva uxore, alteram ducere. Si autem adulterium est, ut ea quae sunt disputata docuerunt, quid obtenditur procreandorum causa filiorum? Non enim propterea flagitiorum est permittenda licentia: aut vero tam cavendum est sine posteris mori, quam eligendum in posterum vivere? quod non sinentur adulteri, quos necesse est post primam mortem secundae mortis aeternitate damnari. Nam procreandorum filiorum ista causatio, etiam non adulteras, sed castissimas feminas, si forte sint steriles, cogit dimitti, et alteras duci: quod tibi existimo non placere.
2.11.2
Quapropter si causa incontinentiae non sunt excusanda adulteria, quanto minus excusantur procreandorum causa filiorum?
2.12
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII.
2.12
Nuptias hoc tempore filiorum causa iis tantum eligendas esse, qui se continere non possunt. Illi quippe infirmitati, hoc est, incontinentiae voluit Apostolus subveniri honestate nuptiarum. Non enim ait, Si filios non habet, nubat; sed, Si se non continet, nubat. Filiorum quidem propagine compensatur quod incontinentiae nubendo ceditur. Nam utique incontinentia vitium est, conjugium autem non est vitium; et ideo fit per hoc bonum, ut illud veniale sit malum. Cum sint ergo nuptiae causa generandi institutae, ea causa fiebant a Patribus, qui tantum officio generandi feminis, sed non illicite, miscebantur. Erat enim tunc quaedam propagandi necessitas, quae nunc non est: quoniam tempus amplectendi, sicut scriptum est, quod utique tunc fuit; et tempus continendi ab amplexu, quod nunc est. De quo tempore Apostolus loquens ait: De caetero, fratres, tempus breve est; reliquum est ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint. Unde nunc rectissime dicitur, Qui potest capere, capiat: qui autem se non continet, nubat. Tunc ergo etiam continentia propter propagationem filiorum in nuptias descendebat officio: nunc autem vinculum nuptiale incontinentiae subvenit vitio; ut ab eis qui se non continent, non per turpitudinem stuprorum, sed per honestatem conjugiorum, fiat propagatio filiorum. Cur ergo non dixit Apostolus, Si filios non habet, nubat? Quia scilicet hoc tempore continendi ab amplexu, non est necesse filios propagare. Et quare dixit, Si se non continet, nubat? Utique propterea, ne per incontinentiam cogatur adulterare. Si ergo se continet, nec nubat, nec generet. Si autem se non continet, licite nubat, ne turpiter generet, aut turpius concumbendo non generet. Quanquam hoc quod ultimum dixi, nonnulli faciant etiam licite conjugati. Illicite namque et turpiter etiam cum legitima uxore concumbitur, ubi prolis conceptio devitatur. Quod faciebat Onan filius Judae, et occidit illum propter hoc Deus. Propagatio itaque filiorum, ipsa est prima et naturalis et legitima causa nuptiarum: ac per hoc qui propter incontinentiam conjugantur, non sic debent temperare malum suum, ut bonum exterminent nuptiarum, id est, propaginem filiorum. De incontinentibus quippe loquebatur Apostolus, ubi ait: Volo igitur juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim conversae quaedam sunt retro post satanam. Cum itaque dicebat, Volo juniores nubere; hoc utique monebat propter ruinam incontinentiae fulciendam. Sed ne forte ab eis sola carnalis concupiscentiae cogitaretur infirmitas, cui tantummodo esset opere connubii serviendum, nuptiarum autem vel contemneretur vel negligeretur bonum; continuo subjunxit, filios procreare, matresfamilias esse. Qui vero eligunt continere, aliquid utique melius eligunt quam est nuptiarum bonum, hoc est, generatio filiorum. Unde si eligitur continentia, ut bono nuptiarum melius aliquid capessatur; quanto potius custodienda est, ut adulterium caveatur? Cum enim dixisset Apostolus, Quod si se non continet, nubat: Melius est enim, inquit, nubere quam uri. Non dixit, Melius est moechari quam uri.
2.13.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII.
2.13.1
Nolentes reconciliari conjugibus adulteris, continentiam custodiant. Non est igitur ad quod exhortemur eos qui reconciliari timent conjugibus adulteris poenitendo sanatis, nisi ad custodiendam continentiam. Quoniam mulier alligata quamdiu sive moechus sive castus vir ejus vivit, moechatur si alteri nupserit; et vir alligatus quamdiu sive moecha sive casta uxor ejus vivit, moechatur si alteram duxerit. Haec namque alligatio quando quidem non solvitur, etiamsi per repudium conjux a casto conjuge separetur; multo minus solvitur, si non separata moechetur. Ac per hoc non eam solvit, nisi mors conjugis, non in adulterium corruentis, sed de corpore exeuntis. Quapropter si recesserit mulier ab adultero viro, et ei reconciliari non vult, maneat innupta; et si dimiserit vir adulteram mulierem, et eam non vult recipere nec post poenitentiam, custodiat continentiam: etsi non ex voluntate eligendi potioris boni, certe ex necessitate vitandi perniciosi mali. Ad hoc exhortarer, etiamsi uxor esset in languore insanabili atque diuturno, etiamsi alicubi esset corpore separata, quo maritus non posset accedere: postremo ad hoc exhortarer, etiamsi mulier volens vivere continenter, quamvis contra disciplinam, quia non ex consensu, tamen pudicum pudica dimitteret. Puto enim christianum neminem reluctari, adulterum esse qui vel diu languente, vel diu absente vel continenter vivere cupiente sua uxore, alteri commixtus est feminae. Sic ergo et dimissa adultera, adulter est cum altera: quoniam non ille, aut ille; sed, Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur. Quapropter si a conjugali vinculo immunis minus appetitur vita sanctorum, exhorreatur poena moechorum; et timore saltem frenetur concupiscentia, si amore non eligitur continentia. Si enim ubi est timor, operetur labor; ubi erat labor, erit et amor. Non enim confidendum est de nostris viribus; sed oratio adjungenda conatibus, ut impleat bonis, qui deterret a malis.
2.14.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIV.
2.14.1
Objectio alia, hac sententia excludi benignitatem, ut mariti velint puniri adulteras, quibus mortuis ducere alias possint. Respondeamus etiam ad illud, ubi putas maritos ad puniendas adulteras sine ulla miseratione compelli; cum volunt eas mori, si eis viventibus non licet eis alteras ducere. Quam crudelitatem volens exaggerare dixisti: Non mihi videtur, amantissime pater, hic divinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur. Ita istud dicis, quasi propterea mariti parcere debeant adulteris feminis, quia licet eis alteras ducere; ut si non licet, non parcant ut liceat. Quinimo propterea debent peccatricibus praebere misericordiam, ut et ipsi pro suis peccatis misericordiam consequantur. Et multo magis hoc eis faciendum est, qui dimissis uxoribus adulteris cupiunt vivere continenter. Tanto quippe debent esse misericordiores, quanto volunt esse sanctiores: ut et ad castitatem in se ipsis servandam divinitus adjuventur, dum castitatem ab uxoribus violatam nec ipsi humanitus ulciscuntur. Et maxime vox illa dominica est eis in memoriam revocanda: Qui sine peccato est, prior in illam lapidem jaciat. Non, Qui sine ipso peccato est, quoniam loquimur de pudicis viris; sed, Qui sine peccato est: quod si esse se dixerint, se ipsos seducunt, et veritas in eis non est. Porro si non se seducunt, et est in eis veritas, non erit in eis cruenta severitas. Scientes enim se non esse sine peccato, dimittunt ut dimittatur eis; nec ab eis benignitas et pietas excluditur. Magis enim haec excluduntur, si peccatis conjugum ab eis impetret veniam licentia libidinis, non cura pietatis; id est, ut propterea parcant quia licet eis alteras ducere, et non potius propterea quia volunt et sibi Dominum parcere.
2.14.2
Quanto itaque melius, et honestius, christiana denique professione dignius, ut parcant adulterarum sanguini uxorum, quod scriptum est eis dicimus, Dimitte injustitiam proximo tuo, et tunc precanti tibi peccata solventur. Homo homini conservat iram, et a Domino quaerit medelam? Super hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur? Cum ipse caro sit, conservat iracundiam? quis propitiabitur peccatis illius; et de Evangelio, Dimittite, et dimittetur vobis; ut possimus dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et de Apostolo, Nulli malum pro malo reddentes: et si qua sunt hujusmodi in Scripturis sanctis, quibus, ad ulciscendum quando humanus animus excitatur, quia christianus est, mitigatur?
2.15
LIBER SECUNDUS. CAPUT XV.
2.15
Mariti ad parcendum adulteris uxoribus, non licentia libidinis, sed cura pietatis adducantur. Quanto, inquam, melius ista dicimus, quam ut dicamus, Tantum adulteras istas dimittite, et earum nolite sanguinem quaerere; quidquid doloris ex earum flagitiis habetis, consolabuntur vos aliae quas duxeritis: merito enim velletis istas de viventium numero auferre, si earum vita impedimento esset, quominus alias duceretis; nunc vero, etiam istis viventibus cum liceat alia vobis matrimonia providere, quid eas tantopere vultis occidere? Haec si dicimus, nonne attendis quam nostra suasio longe sit a charactere christiano: quia et falsum dicimus, eis licere quod non licet, hoc est, istis viventibus ut aliis copulentur; et si propterea illis pepercerint, non parcent propter pietatem, sed propter aliarum nuptiarum liberam potestatem. Postremo quaero abs te, utrum marito christiano liceat vel secundum veterem Dei legem, vel Romanis legibus adulteram occidere? Si licet, melius est ut ab utroque se temperet, id est, et a licito illa peccante supplicio, et ab illicito illa vivente conjugio. Quod si alterutrum eligere perseverat, satius est ei facere quod licet, ut adultera puniatur, quam id quod non licet, ut ipsa viva ille moechetur. Si autem quod verius dicitur, non licet homini christiano adulteram conjugem occidere, sed tantum dimittere; quis est tam demens qui ei dicat, Fac quod non licet, ut tibi liceat quod non licet? Cum enim utrumque secundum legem Christi illicitum sit, sive adulteram occidere, sive illa vivente alteram ducere, ab utroque abstinendum est, non illicitum pro illicito faciendum. Si enim facturus est quod non licet, jam faciat adulterium, et non faciat homicidium; ut vivente uxore alteram ducat, et non humanum sanguinem fundat. Quod si est utrumque nefarium, non debet alterum pro altero perpetrare, sed utrumque vitare.
2.16.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVI.
2.16.1
Objectatur incontinentem, si adulterae uxori suae mortem accusando procurarit, veniam accepturum per Baptismum aut reconciliationem, quae sibi alioquin perpetuo adultero denegarentur. Graviora contra Pollentii opinionem excogitari posse, quam quae ab illo objectantur incommoda. Hic video quid dici ab incontinentibus possit: quod videlicet qui dimittit et vivere permittit adulteram, si alteram duxerit, quamdiu prior illa vivit, perpetuus adulter est, nec agit poenitentiam fructuosam a flagitio non recedens; nec si catechumenus est, ad Baptismum admittitur, quoniam ab eo quod impedit non mutatur; nec reconciliari poenitens potest in eadem nequitia perseverans: si autem accusando adulteram occiderit, hoc peccatum quoniam transactum est, et in eo non permanet, et si a catechumeno factum est, Baptismate abluitur; et si a baptizato, poenitentia et reconciliatione sanatur. Sed numquid propterea dicturi sumus adulterium non esse adulterium, quod sine dubio committitur, si conjuge adultera vivente altera ducitur? Sed hoc adulterii genere excepto, nempe non dubitas esse adulterium, si quisquam ducat viventis uxorem a viro suo per libellum repudii sine ulla mulieris fornicatione dimissam. Quid ergo, cum viderit se nec ad Baptismum admitti, si catechumenus, nec utiliter agere poenitentiam, si baptizatus hoc fecit, non corrigendo et relinquendo quod fecit, si eum voluerit et potuerit occidere cujus duxit uxorem, ut hoc scelus vel Baptismate diluatur, vel poenitendo solvatur, atque ita etiam illud adulterium non permaneat, evacuata muliere a lege viri post mortem viri, sed de transacto quod factum est, per poenitentiam satis fiat, vel regeneratione deleatur; numquid propterea est accusanda lex Christi, tanquam compulerit fieri homicidium, cum sine crimine fornicationis repudiatam ducere, dicit esse adulterium?
2.16.2
Hic enim, si parum quid loquamur attendimus, multo graviora dici possunt quam ipse dixisti. Nam tu dum non vis esse adulteria, si aliae ducantur dimissis adulteris, hoc invenisti: Quoniam si haec adulteria dixerimus, cogentur mariti occidere adulteras, quarum vita impediuntur alteras ducere. Atque ut hoc exaggerares, dixisti: Non mihi videtur, amantissime pater, hic divinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur. Si ergo quispiam nolens credere esse adulterium quando a marito sine fornicationis crimine repudiata ab altero ducitur, et hoc contra te inveniat, quia ista ratione suadetur hominibus homicidia perpetrare, et earum maritos, quas eo modo repudiatas duxerint, vel insidiis quibus potuerint, vel calumniis appetere, vel aliquibus veris criminibus accusare et occidere, ut eis mortuis esse possint conjugia, quae vivis fuerant adulteria; nonne id exaggerando tibi dicturus est, Non mihi videtur, amantissime frater, hic divinus esse sensus, ubi non solum benignitas et pietas excluditur, sed etiam ingens malignitas et impietas excitatur? Quandoquidem multo est levius et tolerabilius, ut adulteras mariti, quam ut maritos adulteri occidant. Placetne tibi, ut propter vanissimam invidiam, dominicae defensionem sententiae deseramus, vel eam insuper accusemus, dicentes non debere adulterium vindicari, etiamsi praeter causam fornicationis repudiata a viro alteri conjugetur, ne maritum ejus a quo dimissa est compellatur occidere, dum adulterium in connubium cupit viri prioris morte convertere? Scio hoc tibi non placere, ut propter hanc vanissimam invidiam, lex Christi, cum vera inveniatur et sana, dura et inhumana dicatur. Sic itaque non tibi debet videri ideo negandum esse adulterium, quando uxore adultera vivente altera ducitur, quia potest maritus per hoc cogi adulteram occidere, dum cupit sibi licere illa exstincta alteram ducere, si hoc ea vivente non licet facere. Quid si enim et illud dicant christianae fidei detractores, cogi homines occidere uxores suas insidiarum sceleribus, quas molestas ferre non possunt, sive diuturno languore laborantes et pati concubitum non valentes, sive pauperes, sive steriles, sive deformes, aliarum spe ducendarum, sanarum, opulentarum, fecundarum, pulcherrimarum; quia eas quas perpeti nolunt, praeter causam fornicationis repudiare non licet et alteras ducere, ne perpetuo devincti adulterio, nec baptizari possint, nec poenitendo sanari? Numquid propterea ne ista homicidiorum scelera perpetrentur, dicturi sumus, non esse adulteria, repudiatis praeter causam fornicationis uxoribus, sibi alteras copulare?
2.17.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVII.
2.17.1
Incommodum aliud contra Pollentii sententiam. Jam vero ex hoc quod sapis non esse adulterium, si vir uxorem causa fornicationis abjecerit, et alteram duxerit; nonne arbitraris cavendum, ne discant viri uxores suas, quas propter alias innumerabiles causas ferre non possunt, moechari cogere, ut ab eis vinculo conjugali per fornicationem, sicut putas, soluto, liceat eis alteras ducere; et ex eo quod illas moechari coegerunt, aut Baptismate ablui, aut poenitendo sanari, quoniam illis et gratia et medicina negabitur quamdiu cum adulteris vivent, si prioribus praeter causam fornicationis repudiatis alteras duxerint? Nisi forte quis dicat, neminem posse uxorem suam moechari facere, si pudica est: et tamen Dominus, Omnis qui dimiserit, inquit, uxorem suam, praeter causam fornicationis, facit eam moechari. Utique propterea, quia cum esset pudica cum viro, tamen dimissa cogitur per incontinentiam vivo priore alteri copulari, et hoc est moechari. Quod si hoc ista non fecerit, tamen ille quantum in ipso est facere compulit; et hoc ei Deus peccatum, etiamsi illa casta permaneat, imputabit Sed quis nesciat quam sint rarissimae, quae ita pudice vivant cum viris, ut etiamsi ab eis dimittantur, alios non requirant? Incomparabiliter quippe numerus est amplior feminarum, quae cum pudice adhaereant maritis, tamen si dimissae fuerint a maritis, non differunt nubere. Cum ergo crediderint homines Domino dicenti, Omnis qui dimiserit uxorem suam, praeter causam fornicationis, facit eam moechari; si crediderint et tibi dicenti, muliere fornicante licere viro ejus alteram ducere; quisquis voluerit propter alias quaslibet molestias carere uxore cui junctus est, prius eam moechari faciat, sine fornicatione dimittendo, ut tunc ducat alteram, cum fuerit illa moecha nubendo: ac sic a priore peccato quo eam moechari fecit, sive per Baptismum, sive per poenitentiam liberatus, sine suo adulterio sibi habere videatur, quam post prioris adulterium, tanquam hinc soluto matrimonii vinculo, alteram duxerit. Quod quidem si fuerit machinatus, et uxorem suam moecham faciet, et ipse quamvis post adulterium conjugis aliam ducendo moechus erit; nihilque illi proderit quod tibi credidit, et non ei potius qui nullo excepto ait, Omnis qui reliquerit uxorem suam, et aliam duxerit, moechatur.
2.18.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVIII.
2.18.1
Continentia servanda aut conjugalis aut excellentior. Quibus omnibus consideratis atque tractatis, restat ut ab eis qui haec fideliter audiunt, dicatur nobis quod Domino dictum est: Si talis est causa cum uxore, non expedit nubere. Quibus et nos quid respondeamus, nisi quod ipse respondit? Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere, capiat. Ergo qui potest capiat, quod non omnes capiunt. Possunt autem capere hi quibus hoc praestat Dei misericordia occulta, sed justa. Sed in his omnibus qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum, alii sunt qui in utroque sexu concubitum nesciunt, alii qui experti et aversi sunt, partim quidem illicite, partim vero licite experti. Porro in his qui licite experti sunt, quidam sunt qui non nisi licite, quidam et illicite et licite. Sunt quippe in eis qui conjugia sua tantum sciunt; sunt autem qui et alias feminas ac stupra quaelibet. Sed qui post concubitum conjugum se ipsos castrant propter regnum coelorum, aut morte amittunt conjuges, aut ex consensu cum eis continentiam profitentur; aut ex necessitate divortiorum, ne vivis conjugibus se aliis copulando adulteria perpetrent, castrant se ipsos propter regnum coelorum, non ut clariores ibi esse possint, sed quod aliter ibi esse non possint: nam qui non ista necessitate se continent, sed boni appetitione melioris, possent ibi esse etiam servata pudicitia conjugali, quamvis in praemiis minoribus, tamen intus. Qui vero propterea se continent, quia prioribus conjugibus vivis timent aliis conjugari, majorem curam debent gerere pro salute, quam gesserunt illi a quibus continentia pro munere delecta est ampliore. Tunc quippe ibi erunt, si adulteri non erunt. Si autem non continent, adulteri erunt; quia viventibus conjugibus pristinis, non conjugibus alteris, sed adulteris adhaerebunt. Et si a regno coelorum aberunt, ubi erunt, nisi ubi salvi non erunt?
2.19.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIX.
2.19.1
Conjuges divortio separatos a conjugibus hortatur ad continentiam. Hos igitur alloquor, ut quod facere deberent, si haberent conjuges diuturno languore marcescentes, vel loco sibi inaccessibili absentes, vel animositate illicita continentes; hoc faciant, si habuerint conjuges adulterina inquinatione sordentes, et propter hoc a suo consortio divortiantes: non alia quaerant conjugia, quia non erunt conjugia, sed adulteria. Cum enim par forma sit in hoc vinculo viri et uxoris, sicut uxor vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; ita et vir vivente uxore vocabitur adulter, si fuerit cum alia muliere. Etsi enim gravius qui praeter causam fornicationis, omnis tamen qui dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, moechatur. Non eos terreat sarcina continentiae: levis erit, si Christi erit; Christi erit, si fides aderit, quae impetrat a jubente quod jusserit. Non eos frangat, quod videtur eorum continentia necessitatis esse, non voluntatis: quia et illi qui eam voluntate delegerunt, fecerunt eam esse necessitatis; quoniam jam sine damnatione ab illa deviare non possunt: et qui in eam necessitate contrusi sunt, faciunt eam esse voluntatis, si non de se ipsis, sed de illo a quo est bonum omne confidunt. Illi ad eam conscenderunt causa majoris gloriae, ut aliquid amplius invenirent; isti ad eam confugerunt cura salutis novissimae, ne perirent: utrique permaneant, utrique in quod pervenerunt ambulent usque in finem, ferveant studiis, supplicent votis quia et illis salus cogitanda est, ut ab eo quod voluntas arripuit cadere timeant; et istis gloria desperanda non est, si in eo quod necessitas intulit, persistere deligant. Fieri enim potest ut Deo terrente et hortante, convertente et implente, humanus in melius mutetur affectus; atque ita voveant sine conjugiis et sine ullo concubitu atque immunda libidinis attrectatione perseverantissime vivere, ut etiamsi separata conjugia locum ducendi alias moriendo aperuerint, claudatur ex voto quod patet ex licito, et quod erat necessitate coeptum, fiat charitate perfectum. Talibus profecto id retribuetur, quod illis qui vel pari consensu cum conjugibus hoc voverunt, vel nullis conjugiis alligati propter majus bonum continentiam delegerunt. Si autem ita se continent, ut si moriantur quarum vita conjugari impediuntur, alias ducere cogitent; profecto etiamsi prius ipsi in tali continentia de corpore abscedant, non eis imputatur nisi ad pudicitiam conjugalem, propter quam non faciunt quod facerent si liceret. Hac quippe intentione continenter vivere, parum est ad accipienda illius quae liberius eligitur continentiae praemia, sed sufficit ad cavenda adulteria.
2.20.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XX.
2.20.1
Viri mulieribus praeire in pudicitia debent. Continentiam clericorum qui electi sunt inviti proponit viris nolentibus in divortio se continere. Haec autem me de utroque sexu memineris dicere, sed maxime propter viros, qui propterea se feminis superiores esse arbitrantur, ne pudicitia pares esse dignentur: in qua etiam praeire debuerunt, ut eos illae tanquam sua capita sequerentur. Quando autem lex prohibet adulteria, si obtentu incontinentiae carnalis infirmitatis admittatur excusatio, multis sub nomine falsae impunitatis pereundi aperitur occasio. Neque enim carnem non habent feminae, quibus viri aliquid tale nolunt licere, quasi eis, quia viri sunt, liceat. Sed absit ut melioris sexus tanquam honori debeatur, quod pudori detrahitur; cum honor justus virtuti, non vitio debeatur. Quinimo cum a feminis utique habentibus carnem, tantam flagitant castitatem, ut quando ab uxoribus diutissime peregrinantur, velint eas ab adulterino concubitu incontaminatas fervorem transigere juventutis( et plurimae pudicissime transigunt, et maxime Syrae, quarum mariti negotiandi quaestibus occupati, juvenes adolescentulas deserunt, et vix aliquando senes ad aniculas revertuntur); eo ipso evidentius convincuntur non esse impossibile quod se non posse causantur. Si enim hoc non posset infirmitas hominum, multo minus id posset sexus infirmior feminarum.
2.20.2
Unde istos qui virilem excellentiam non putant nisi peccandi licentiam, quando terremus ne adulterinis conjugiis haerendo pereant in aeternum, solemus eis proponere etiam continentiam clericorum, qui plerumque ad eamdem sarcinam subeundam capiuntur inviti, eamque susceptam usque ad debitum finem, Domino adjuvante, perducunt. Dicimus ergo eis: Quid si et vos ad hoc subeundum populorum violentia caperemini? nonne susceptum caste custodiretis officium, repente conversi ad impetrandas vires a Domino, de quibus nunquam antea cogitastis? Sed illos, inquiunt, honor plurimum consolatur. Respondemus: Et vobis timor multo amplius moderetur. Si enim hoc multi Dei ministri repente atque inopinate impositum susceperunt, sperantes se illustrius in Christi haereditate fulgere; quanto magis vos adulteria cavendo, vivere continenter debetis, metuentes non in regno Dei minus lucere, sed in gehenna ignis ardere? Haec atque hujusmodi eis ut possumus dicimus, qui quoquo modo a se discedentibus vel propter adulterium dimissis conjugibus suis, alias volunt ducere, et cum prohibentur, infirmitatem nobis carnis opponunt. Sed jam liber etiam iste claudendus est, et rogandus Deus ut aut eos tentari non sinat separationibus conjugum; aut ita sinat, ut timor periclitantis salutis fiat illis amplioris sive probatioris occasio castitatis.

Intertext edge

Open linked passage

Note