Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De consensu Evangelistarum
Augustine of HippoEvan 10 · 7304-decoevMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7304 Decoev
10.1
CAPUT VII.-- De duobus Herodibus.
10.1
Sed plane de Herode solet movere nonnullos quod Lucas narravit, in diebus baptismi Joannis Herodem fuisse tetrarcham Galilaeae, quando etiam Dominus juvenis baptizatus est; Matthaeus autem, mortuo Herode, dicit puerum Jesum ab Aegypto remeasse: quod utrumque verum esse non potest, nisi duo fuisse intelligantur Herodes. Quod cum fieri potuisse nemo nesciat, qua caecitate insaniunt, qui procliviores sunt ad calumniandum evangelicae veritati, quam paululum consideratiores, ut duos homines eodem vocabulo appellatos intelligant? cujus rei exemplis plena sunt omnia. Nam iste posterior Herodes prioris Herodis filius fuisse perhibetur; sicut Archelaus, quem Matthaeus in Judaeae regnum patri mortuo successisse commemorat; sicut Philippus, quem fratrem tetrarchae Herodis et ipsum Ituraeae tetrarcham Lucas insinuat. Rex enim fuit Herodes ille qui quaerebat animam pueri Christi; Herodes autem alius filius ejus, non rex, sed tetrarcha dictus est, quod nomen raecum a parte regni quarta inditum resonat.

Intertext edge

Open linked passage

Note