De consensu Evangelistarum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7304 Decoev
110.12
Sed prius considerandum est quando etiam corporaliter in Galilaea videri potuerit, dicente Matthaeo: Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus: et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. Quia enim non ipso die quo resurrexit manifestum est: nam in Jerusalem visum esse eo die initio noctis Lucas et Joannes apertissime consonant; Marcus autem non aperte. Quando ergo viderunt Dominum in Galilaea? non secundum id quod dicit Joannes, ad mare Tiberiadis; tunc enim septem fuerunt, et piscantes inventi sunt: sed secundum id quod dicit Matthaeus, ubi erant undecim in monte, quo eos secundum praedictionem angeli Jesus praecesserat. Nam ita narrare apparet, quod illic eum repererint, quia utique secundum constitutum praecesserat. Non ergo ipso die quo resurrexit, neque in consequentibus octo diebus, post quos dicit Joannes discipulis apparuisse Dominum, ubi eum primo vidit Thomas, qui eum non viderat die resurrectionis ejus. Nam utique si intra eosdem octo dies eum in monte Galilaeae jam illi undecim viderant, quomodo post octo dies eum primum vidit Thomas, qui in illis undecim fuerat? Nisi quis dicat non illos undecim qui jam tunc Apostoli vocabantur, sed discipulos illic undecim fuisse, ex multo numero discipulorum. Soli quippe adhuc vocabantur Apostoli illi undecim, sed non soli erant discipuli. Potest ergo fieri ut non omnes, sed aliqui eorum ibi fuerint; alii vero discipuli cum eis, ita ut undecim complerentur: ac sic non ibi fuisse Thomam, qui post illos dies octo primo Dominum vidit. Marcus quippe quando illos undecim memoravit, non utcumque undecim, sed illis, inquit, undecim apparuit. Lucas etiam, Regressi sunt, inquit, Jerusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant. Et iste ostendit illos undecim, hoc est, Apostolos fuisse. Nam cum adjunxit, et eos qui cum ipsis erant; satis utique declaravit eminentius illos undecim appellatos cum quibus erant caeteri: ac per hoc illi intelliguntur qui jam vocabantur Apostoli. Hoc proinde fieri potuit, ut ex numero Apostolorum et aliorum discipulorum, undecim discipuli complerentur, qui viderint intra illos octo dies in Galilaeae monte Jesum.
110.13
Sed occurrit aliud quod obsistat: Joannes enim quando commemoravit non in monte ab undecim, sed ad mare Tiberiadis a septem piscantibus visum esse Dominum, Hoc jam tertio, inquit, manifestatus est Jesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. Si autem acceperimus intra illos octo dies, antequam Thomas eum vidisset, ab undecim quibusque discipulis Dominum visum; non erit hoc ad mare Tiberiadis tertio manifestatum esse, sed quarto. Quod quidem cavendum est, ne quis existimet tertio Joannem dixisse, tanquam tres solae factae fuerint manifestationes ejus: sed hoc intelligendus est ad numerum dierum retulisse, non ad numerum ipsarum manifestationum; nec continuorum dierum, sed per intervalla, sicut idem ipse testatur. Nam primo ipso die resurrectionis suae, excepto quod a mulieribus visus est, id est quod in Evangelio claret, ter se manifestavit; semel Petro, iterum duobus illis quorum unus erat Cleophas, tertio plurimis jam inde colloquentibus noctis exordio: sed hoc totum Joannes ad unum diem referens semel computat; iterum autem, hoc est alio die, quando eum vidit et Thomas; tertio vero ad mare Tiberiadis, hoc est tertio die manifestationis ejus, non tertia manifestatione. Ac per hoc post haec omnia cogimur intelligere factum esse, quod eum in monte Galilaeae secundum Matthaeum discipuli undecim viderunt, quo eos secundum constitutum praecesserat, ut impleretur etiam ad litteram quod et per angelum et per seipsum praedixerat.
110.14
Invenimus itaque apud quatuor Evangelistas decies commemoratum Dominum visum esse ab hominibus post resurrectionem. Semel, ad monumentum mulieribus. Iterum, eisdem regredientibus a monumento in itinere. Tertio, Petro. Quarto, duobus euntibus in castellum. Quinto, pluribus in Jerusalem ubi non erat Thomas. Sexto, ubi eum vidit Thomas. Septimo, ad mare Tiberiadis. Octavo, in monte Galilaeae, secundum Matthaeum. Nono, quod dicit Marcus, Novissime recumbentibus, quia jam non erant in terra cum illo convivaturi. Decimo, in ipso die, non jam in terra, sed elevatum in nube, cum in coelum ascenderet; quod Marcus et Lucas commemorant: Marcus quidem post illud, quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans ut diceret: Et Dominus quidem postquam locutus est eis, assumptus est in coelum: Lucas autem praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi ab illo cum discipulis potuerunt, illi primo diei resurrectionis ejus quando in Jerusalem pluribus apparuit, conjungit tacite novissimum diem quo ascendit in coelum, ita narrans: Eduxit autem illos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis: et factum est, cum benediceret eis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum. Viderunt ergo eum praeter quod in terra viderant, etiam dum ferretur in coelum. Toties ergo in evangelicis Libris commemoratus est ab hominibus visus, antequam ascendisset in coelum; in terra scilicet novies, et in aere semel ascendens.
110.15
Sed non omnia scripta sunt, sicut Joannes fatetur. Crebra enim erat ejus cum illis conversatio per dies quadraginta, priusquam ascendisset in coelum: non tamen eis per omnes quadraginta dies continuos apparuerat. Nam post diem primum resurrectionis ejus, alios octo dies intervenisse dicit Joannes, post quos eis rursus apparuit. Tertio autem ad mare Tiberiadis, fortassis continuo consequenti die; nihil enim repugnat: et deinde quando voluit, constituens eis, quod et ante praedixerat, ut eos in Galilaeae montem praecederet: atque omnino per illos quadraginta dies quoties voluit, quibus voluit, quemadmodum voluit; sicut Petrus dicit, quando eum Cornelio et iis qui cum illo fuerant, praedicabat, Qui simul, inquit, manducavimus et bibimus cum illo, posteaquam resurrexit a mortuis, per dies quadraginta: non quod quotidie per dies quadraginta cum illo manducassent et bibissent; nam erit contrarium Joanni, qui octo illos dies interposuit quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur ad mare Tiberiadis. Inde jam etiamsi quotidie illis visus et cum illis convivatus est, nihil repugnat. Et fortasse ideo dictum est, per quadraginta dies, qui quater deni sunt in mysterio vel totius mundi vel totius temporalis saeculi, quia et illi primi decem dies, in quibus erant illi octo dies, a parte totum possunt more Scripturarum non dissone computari.
110.16
Conferatur ergo et quod ait apostolus Paulus, utrum nihil afferat quaestionis: Resurrexit, inquit, tertio die secundum Scripturas, et apparuit Cephae. Non dixit, Primo apparuit Cephae; nam esset contrarium, quod primo mulieribus apparuisse in Evangelio legitur. Postea, inquit, duodecim: quibuslibet, qua hora libet, ipso tamen resurrectionis die. Deinde apparuit plusquam quingentis fratribus simul: sive isti cum illis undecim erant congregati clausis ostiis propter metum Judaeorum, unde cum exiisset Thomas, venit ad eos Jesus; sive post octo illos dies quando libet; nihil habet adversi. Postea, inquit, apparuit Jacobo: non tunc autem primum accipere debemus visum esse Jacobo, sed aliqua propria manifestatione singulariter. Deinde Apostolis omnibus: nec illis tunc primum, sed jam ut familiarius conversaretur cum eis usque ad diem ascensionis suae. Novissime autem omnium, inquit, quasi abortivo apparuit et mihi: sed hoc jam de coelo post non parvum tempus ascensionis suae.
110.17
Nunc jam videamus quod distuleramus, cujus mysterii gratia secundum Matthaeum et Marcum resurgens ita mandaverit, Praecedam vos in Galilaeam; ibi me videbitis: quod et si completum est, tamen post multa completum est, cum sic mandatum sit( quanquam sine praejudicio necessitatis), ut aut hoc solum, aut hoc primum exspectaretur fieri debuisse. Procul dubio ergo quoniam vox est ista non Evangelistae narrantis quod ita factum sit, sed angeli ex mandato Domini et ipsius postea Domini, Evangelistae autem narrantis, sed quod ita ab angelo et a Domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur vel Transmigratio, vel Revelatio. Prius itaque secundum transmigrationis significationem, quid aliud occurrit intelligendum, Praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis; nisi quia Christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad Gentes? Quibus Apostoli praedicantes Evangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse Dominus viam in cordibus hominum praepararet: et hoc intelligitur, Praecedit vos in Galilaeam. Quod autem gaudentes mirarentur disruptis et evictis difficultatibus, aperiri sibi ostium in Domino per illuminationem fidelium; hoc intelligitur, ibi eum videbitis, id est, ibi ejus membra invenietis, ibi vivum corpus ejus in iis qui vos susceperint agnoscetis. Secundum illud autem quod Galilaea interpretatur Revelatio, non jam in forma servi intelligendum est, sed in illa in qua aequalis est Patri: quam promisit apud Joannem dilectoribus suis, cum diceret, Et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi. Non utique secundum id quod jam videbant, et quod etiam resurgens cum cicatricibus, non solum videndum, sed etiam tangendum postmodum ostendit: sed secundum illam ineffabilem lucem, qua illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris, et tenebrae eum non comprehendunt. Illuc nos praecessit, unde ad nos veniens non recessit, et quo nos praecedens non deseruit. Illa erit revelatio tanquam vera Galilaea, cum similes ei erimus; ibi eum videbimus sicuti est. Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si ejus praecepta sic amplectamur, ut ad ejus dexteram segregari mereamur. Tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam. Hinc illuc transmigrabunt, et ibi eum videbunt, quomodo non vident impii. Tolletur enim impius, ut non videat claritatem Domini: et impii lumen non videbunt. Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum; sicut in illa aeternitate cognoscetur, quo servos perducet per formam servi, ut liberi contemplentur formam Domini.
111
LIBER QUARTUS.
111
De iis quae peculiaria sunt Marci, Lucae et Joannis.
112.1
PROLOGUS.
112.1
Nunc quoniam Matthaei narrationem contextim considerantes, et ei tres alios conferentes usque in finem, in nullo eos vel sibi vel inter se repugnare docuimus, Marcum similiter videamus; ut exceptis iis quae cum Matthaeo dixit, de quibus jam quod disserendum videbatur absolvimus, caetera ejus inspecta atque collata, nulli eorum repugnare monstrentur usque ad coenam Domini. Nam inde jam omnia omnium quatuor quemadmodum sibi conveniant usque in finem considerata tractavimus.
113.1
CAPUT PRIMUM.
113.1
In Evangelio Marci, exceptis his quae cum Matthaeo dixit, quomodo nulla repugnantia demonstretur ab initio usque ad illud ubi ait, Et ingrediuntur Capharnaum, et statim sabbatis docebat eos: quod cum Luca dicit.
113.1
Sic ergo incipit Marcus: Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta, etc., usque ad illud ubi ait, Et ingrediuntur Capharnaum, et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos. In hac tota contextione omnia superiora cum Matthaeo considerata sunt: hoc autem Marcus quia ingressus Capharnaum in synagogam eorum docebat eos sabbatis, cum Luca dixit; sed nihil habet quaestionis.
114.1
CAPUT II.
114.1
De homine a quo spiritus immundus ejectus est convexans eum, quomodo Lucae qui hoc cum eo dixit, non repugnet.
114.1
Sequitur Marcus, et dicit: Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut Scribae. Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo, et exclamavit, dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos, etc., usque ad eum locum ubi ait, Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia ejiciens. Et in hoc toto loco quamvis sint quaedam, quae cum solo Luca dixit, tamen jam tractata sunt, cum Matthaei narrationem continuam teneremus; quia in ipsum ordinem sic incurrerant, ut ea praetermittenda non arbitrarer. Sed Lucas de spiritu immundo ait quod sic exierit ab homine, ut nihil ei noceret: Marcus autem, Et discerpens eum, inquit, spiritus immundus, exclamans voce magna, exit ab eo. Potest ergo videri contrarium: quomodo enim discerpens, vel, sicut aliqui codices habent, convexans eum, cui nihil nocuit secundum Lucam? Sed et ipse Lucas, Et cum projecisset illum, inquit, daemonium in medium, exiit ab illo, nihilque ei nocuit. Unde intelligitur hoc dixisse Marcum, convexans eum, quod Lucas dixit, cum projecisset eum in medium: ut quod secutus ait, nihilque ei nocuit, hoc intelligatur, quia illa jactatio membrorum atque vexatio non eum debilitavit, sicut solent exire daemonia, etiam quibusdam membris amota vexatione elisis.
115.1
CAPUT III.
115.1
De nomine Petri, quomodo etiam atque etiam commendetur, non repugnare Joanni, qui dixit quando hoc nomen accepit.
115.1
Sequitur idem Marcus: Et venit ad eum leprosus deprecans eum, et genu flexo dixit: Si vis, potes me mundare, etc., usque ad illud ubi ait, Et clamabant dicentes: Tu es filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum. Huic quod ultimum posuimus simile aliquid et Lucas dicit, sed sine aliqua repugnantiae quaestione. Sequitur Marcus: Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum: et fecit ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare; et dedit illis potestatem curandi infirmitates, et ejiciendi daemonia. Et imposuit Simoni nomen Petrus, etc., usque ad illud ubi ait, Et abiit, et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Jesus, et omnes mirabantur. De nominibus discipulorum jam et antea me locutum scio, cum Matthaei sequerer ordinem; et hic rursus admoneo, ne quisquam putet nunc accepisse nomen Simonem, ut Petrus vocaretur, et sit contrarium Joanni qui longe ante illi dictum esse commemorat, Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus: ipsa enim verba Domini commemoravit, quibus ei nomen imposuit; Marcus autem hoc loco id recapitulando commemoravit, cum ait, Et imposuit Simoni nomen Petrus. Cum enim vellet nomina duodecim Apostolorum enumerare, et necesse haberet Petrum dicere, breviter insinuare voluit quod non hoc antea vocaretur, sed hoc ei Dominus nomen imposuerit, non tunc, sed quando Joannes ipsa verba Domini posuit. Caetera nihil cuiquam repugnant, et antea jam pertractata sunt.
116.1
CAPUT IV.
116.1
Quod dixit, Quanto magis eis praecipiebat ut tacerent, tanto magis plus dicebant, quomodo non repugnet praescientiae ipsius, quae in Evangelio commendatur.
116.1
Sequitur Marcus: Et cum transcendisset Jesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare, etc., usque ad illud ubi ait, Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant. Hoc ultimum dixit cum Luca, nihilo discordans: caetera jam ante tractata sunt. Sequitur Marcus: Et ait illis: venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum, etc., usque ad illud ubi ait, Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit; et surdos fecit audire, et mutos loqui. In his cum Luca Marcus nihil est quod repugnare videatur: et superiora omnia jam consideravimus, quando eos Matthaeo conferebamus. Sed cavendum est ne quisquam arbitretur, hoc quod in ultimo ex Evangelio Marci posui, repugnare omnibus qui eum aliis ejus plerisque factis et dictis ostendunt scisse quid ageretur in hominibus, id est, quod eum cogitationes et voluntates eorum latere non poterant: sicut apertissime Joannes dicit, Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine. Sed quid mirum si praesentes hominum voluntates videbat, qui etiam futuram Petro praenuntiavit, quam tunc utique non habebat, quando pro illo vel cum illo paratum se mori praesumebat? Quae cum ita sint, quomodo huic ejus tantae scientiae et praescientiae non est contrarium quod Marcus dicit, Praecepit illis ne cui dicerent: quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant? Si enim sciebat eos, sicut ille qui notas habebat et praesentes et futuras hominum voluntates, tanto magis praedicaturos, quanto magis ne praedicarent eis praecipiebat; utquid hoc praecipiebat? Nisi quia pigris volebat ostendere, quanto studiosius quantoque ferventius eum praedicare debeant, quibus jubet ut praedicent, quando illi qui prohibebantur, tacere non poterant.
117.1
CAPUT V.
117.1
De quo suggessit Joannes, quod in nomine ejus ejiceret daemonia non sociatus discipulis, et dixit, Nolite prohibere eos: qui enim contra vos non est, pro vobis est; quomodo non repugnet illi sententiae ubi ait, Qui non est mecum, adversus me est.
117.1
Sequitur Marcus:« In illis diebus iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent,» etc., usque ad illud ubi ait,« Respondit illi Joannes dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nobiscum, et prohibuimus eum. Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me; qui enim non est adversum vos, pro vobis est». Hoc Lucas similiter narrat, nisi quod ipse non dicit,« Nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me:» nulla est ergo inter eos quaestio cujusquam repugnantiae. Sed videndum est ne hoc illi sententiae Domini putetur contrarium ubi ait, Qui mecum non est, adversus me est; et qui mecum non colligit, spargit. Quomodo enim iste non erat adversus eum, qui cum illo non erat, de quo Joannes suggessit quod cum illis eum non sequebatur, si adversus illum est qui non est cum illo? aut si adversus illum erat, quomodo dicit discipulis, Nolite prohibere: qui enim non est adversus vos, pro vobis est? An hoc interesse aliquis dicet, quia hic discipulis ait, Qui non est adversus vos, pro vobis est; ibi autem de seipso locutus est, Qui mecum non est, adversus me est? Quasi vero possit cum illo non esse qui discipulis ejus tanquam membris ejus sociatur: alioquin quomodo verum erit, Qui vos recipit, me recipit; et, Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis? aut potest etiam non esse adversus eum, qui fuerit adversus discipulos ejus? Nam ubi erit illud, Qui vos spernit, me spernit; et, Quando uni ex minimis meis non fecistis, neque mihi fecistis; et, Saule, Saule, quid me persequeris? cum discipulos ejus persequeretur? Sed nimirum hoc vult intelligi, in tantum cum illo non esse aliquem, in quantum est adversus illum; et in tantum adversus illum non esse, in quantum cum illo est. Exempli gratia, sicut iste ipse qui in nomine Christi virtutes faciebat et in societate discipulorum Christi non erat, in quantum operabatur virtutes in illius nomine, in tantum cum ipsis erat, et adversus eos non erat; in quantum vero eorum societati non adhaerebat, in tantum cum ipsis non erat, et adversus eos erat. Sed quia illi hoc eum facere prohibuerant, in quo cum ipsis erat, dixit eis Dominus, Nolite prohibere. Illud enim prohibere debuerunt, quod extra eorum erat societatem, ut illi unitatem Ecclesiae suaderent; non illud in quo cum illis erat, nomen scilicet Magistri et Domini eorum in daemoniorum expulsione commendans. Sicut catholica Ecclesia facit, non improbans in haereticis Sacramenta communia; in his enim nobiscum sunt, et adversus nos non sunt: sed improbat et prohibet divisionem ac separationem, vel aliquam adversam paci veritatique sententiam; in hoc enim adversus nos sunt, quia in hoc nobiscum non sunt, et nobiscum non colligunt, et ideo spargunt.
118.1
CAPUT VI.
118.1
Quod in occasione hujus qui in nomine Christi ejiciebat daemonia, quamvis cum discipulis non sequeretur, Marcus amplius quam Lucas Dominum dixisse narravit, quomodo ostendatur ad hoc ipsum pertinere quod illum in nomine suo virtutem facientem vetuit prohiberi.
118.1
Sequitur Marcus et dicit:« Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur,» etc., usque ad illud ubi ait,« Habete in vobis salem, et pacem habete inter vos». Haec Marcus Dominum locutum, posteaquam illum qui in nomine ejus ejiciebat daemonia et cum discipulis non cum sequebatur, vetuit prohiberi, contextim commemorat; aliqua ponens quae nullus alius Evangelistarum posuit, aliqua vero quae Matthaeus quoque posuit, et aliqua itidem quae et Matthaeus et Lucas: sed illi ex aliis occasionibus, et alio rerum ordine, non hoc loco ubi de illo suggestum est, qui cum discipulis Christi non eum sequebatur, et daemonia in ejus nomine ejiciebat. Unde mihi videtur etiam hoc loco Dominus secundum Marci fidem ideo dixisse quae aliis etiam locis dixit, quia satis pertinebant ad hanc ipsam ejus sententiam, qua vetuit prohiberi virtutes in nomine suo fieri, etiam ab illo qui cum discipulis, eum non sequebatur. Sic enim contexit: Qui enim non est adversum vos, pro vobis est: quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Unde ostendit etiam illum de quo Joannes suggesserat, et unde iste ejus sermo exortus est, quod non ita separabatur a societate discipulorum, ut eam tanquam haereticus improbaret: sed sicut solent homines nondum audere Christi suscipere Sacramenta, et tamen nomini favere christiano, ita ut Christianos etiam suscipiant, et non ob aliud eis, nisi quia christiani sunt, obsequantur, de qualibus dicit, quod non perdunt mercedem suam. Non quia jam tuti atque securi sibi debent videri ex hac benevolentia, quam erga Christianos habent, etiamsi Christi baptismo non abluantur, nec unitati ejus incorporentur: sed quia ita jam Dei misericordia gubernantur, ut ad ea quoque perveniant, atque ita securi de hoc saeculo abscedant. Qui profecto, et priusquam Christianorum numero socientur, utiliores sunt, quam ii qui cum jam christiani appellentur, et christianis Sacramentis imbuti sint, talia suadent, ut quibus ea persuaserint secum in aeternam poenam pertrahant: quos membrorum corporalium nomine tanquam manum vel oculum scandalizantem jubet erui a corpore, hoc est ab ipsa unitatis societate, ut sine his potius veniatur ad vitam, quam cum eis eatur in gehennam. Hoc ipso autem separantur a quibus separantur, quod eis mala suadentibus, hoc est scandalizantibus non consentitur. Et si quidem omnibus bonis, cum quibus eis societas est, etiam de hac perversitate innotescunt, ab omnium penitus societate, atque ab ipsa divinorum Sacramentorum participatione separantur: si autem quibusdam ita noti sunt, pluribus autem ista eorum est ignota perversitas; ita tolerandi sunt, sicut ante ventilationem palea toleratur in area, ut neque illis ad iniquitatis communionem consentiatur, neque propter illos bonorum societas deseratur: hoc faciunt qui habent in seipsis salem, et pacem habent inter se.
119.1
CAPUT VII.
119.1
Hinc usque ad coenam Domini unde omnia omnium considerari coeperunt, nullam de Marco quaestionem esse tractatam.
119.1
Sequitur Marcus: Et inde exsurgens venit in fines Judaeae ultra Jordanem, et conveniunt iterum turbae ad eum, et sicut consueverat iterum docebat illos, etc., usque ad illud ubi ait, Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt: haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit, totum victum suum. In hac tota contextione omnia superiora considerata sunt, ne quid viderentur habere contrarium, quando cum Matthaei ordine caeteros conferebamus: hoc autem de vidua paupercula quae duo minuta misit in gazophylacium, duo soli dicunt, Marcus et Lucas, sed sine ulla quaestione concordant. Hinc jam usque ad coenam Domini, unde omnium omnia considerata tractavimus, non dicit et Marcus quod cogat cum aliquo comparari, ad inquirendum ne quid repugnare videatur.
120.1
CAPUT VIII.
120.1
De Lucae Evangelio, quomodo principium ejus congruat principio libri Actuum Apostolorum.
120.1
Nunc ergo deinceps Lucae Evangelium ex ordine pertractemus, exceptis eis quae habet cum Matthaeo Marcoque communia; quoniam illa jam omnia pertractata sunt. Sic ergo incipit Lucas: Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis completae sunt rerum, sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis: visum est et mihi assecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile, ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. Hoc principium ad Evangelii narrationem nondum pertinet. Admonet autem ut noverimus eumdem Lucam etiam illum librum scripsisse, qui Actus Apostolorum vocatur, non solum quia Theophili nomen etiam illic inest; nam posset fieri, ut et alius aliquis Theophilus esset, et si idem ipse esset, ab alio ad illum aliquid scriberetur, sicut a Luca Evangelium: sed quia et ibi ita exorsus est ut diceret, Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere, usque in diem quo Apostolis quos elegit per Spiritum sanctum mandans jussit praedicare Evangelium; dedit intelligi quod jam scripserit Evangelii librum unum ex quatuor, quorum est in Ecclesia sublimis auctoritas. Nec ideo quia dixit de omnibus se fecisse sermonem, quae coepit Jesus facere et docere usque in diem quo mandavit Apostolis, putari debet omnia scripsisse in Evangelio suo quae Jesus cum Apostolis in terra versatus fecit et dixit; ne sit contrarium Joanni, qui ait multa alia fecisse Jesum, quae si scriberentur, mundum totum non potuisse capere illos libros: cum etiam constet ab aliis evangelistis non pauca narrata, quae Lucas ipse narrando non attigit. De omnibus ergo fecit sermonem, eligendo de omnibus unde faceret sermonem, quae judicavit apta et congrua sufficere officio dispensationis suae. Et quod dicit multos conatos ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt rerum, videtur significare nonnullos, qui non potuerunt hoc susceptum munus implere: ideo autem dicit sibi visum esse ex ordine diligenter scribere, quoniam multi conati sunt; sed eos debemus accipere, quorum in Ecclesia nulla exstat auctoritas, quia id quod conati sunt, implere minime potuerunt. Iste autem non solum usque ad resurrectionem assumptionemque Domini perduxit narrationem suam, ut in quatuor auctoribus evangelicae Scripturae dignum labore suo haberet locum: verum etiam deinceps quae per Apostolos gesta sunt, quae sufficere credidit ad aedificandam fidem legentium vel audientium, ita scripsit, ut solus ejus liber fide dignus haberetur in Ecclesia de Apostolorum actibus narrantis, reprobatis omnibus qui non ea fide qua oportuit, facta dictaque Apostolorum ausi sunt scribere. Eo quippe tempore scripserunt Marcus et Lucas, quo non solum ab Ecclesia Christi, verum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus Apostolis probari potuerunt.
121.1
CAPUT IX.
121.1
Quomodo ostendatur, quod de piscibus captis Lucas commemoravit non pertinere ad illud quod videtur simile Joannes narrasse post Domini resurrectionem, atque inde jam usque ad coenam Domini, unde omnium omnia usque in finem considerata sunt, nullam etiam ex Evangelio Lucae tractatam esse quaestionem.
121.1
Sic ergo narrare Lucas incipit Evangelium: Fuit in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia; et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth, etc., usque ad eum locum ubi ait, Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Hoc totum non habet ullam repugnantiae quaestionem. Joannes quidem videtur simile aliquid dicere, sed illud longe aliud est, quod factum est post resurrectionem Domini ad mare Tiberiadis. Ibi enim non solum ipsum tempus valde diversum est, sed etiam res ipsa plurimum distat. Nam retia illic in dexteram partem missa, centum quinquaginta tres pisces ceperunt; magnos quidem: sed pertinuit ad Evangelistam dicere, quod cum tam magni essent, retia non sunt disrupta, respicientem scilicet ad hoc factum, quod Lucas commemorat, ubi prae multitudine piscium retia rumpebantur. Jam caetera similia Joanni Lucas non dixit, nisi circa Domini passionem et resurrectionem: qui totus locus a coena ipsius usque ad finem sic a nobis tractatus est, ut omnium collatis testimoniis nihil eos dissentire doceremus.
122.1
CAPUT X.
122.1
De Joanne evangelista, quid a caeteris tribus distet.
122.1
Joannes est reliquus, qui jam non restat cui conferatur. Quidquid enim singuli dixerunt, quae ab aliis non dicta sunt, difficile est ut habeant aliquam repugnantiae quaestionem. Ac per hoc liquido constat tres istos, Matthaeum scilicet, Marcum et Lucam, maxime circa humanitatem Domini nostri Jesu Christi esse versatos, secundum quam et rex et sacerdos est. Et ideo Marcus, qui in illo mysterio quatuor animalium, hominis videtur demonstrare personam, vel Matthaei magis comes videtur, quia cum illo plura dicit propter regiam personam quae incomitata esse non solet, quod in primo libro commemoravi; vel quod probabilius intelligitur, cum ambobus incedit. Nam quamvis Matthaeo in pluribus, tamen in aliis nonnullis Lucae magis congruit: ut hoc ipso demonstretur ad leonem et ad vitulum, hoc est, et ad regalem quam Matthaeus, et ad sacerdotalem quam Lucas insinuat personam, id quod Christus homo est, pertinere, quam figuram Marcus gerit pertinens ad utrumque. Divinitas vero Christi qua aequalis est Patri, secundum quod Verbum est et Deus apud Deum, et Verbum caro factum ut habitaret in nobis, secundum quod ipse et Pater unum sunt, a Joanne maxime commendanda suscepta est; qui sicut aquila in his quae Christus sublimius locutus est, immoratur, nec in terram quodammodo nisi raro descendit. Denique quamvis matrem Christi se nosse plane testetur, tamen nec in ejus nativitate cum Matthaeo et Luca aliquid dicit, nec ejus baptismum cum tribus commemorat, sed tantummodo ibi testimonium Joannis alte sublimiterque commendans, relictis eis pergit cum illo ad nuptias in Cana Galilaeae: ubi quamvis ipse Evangelista matrem ejus fuisse commemoret, ille tamen dicit, Quid mihi et tibi est, mulier? non repellens de qua suscepit carnem, sed suam tunc maxime insinuans divinitatem, aquam conversurus in vinum: quae divinitas iliam etiam feminam fecerat, non in illa tacta erat.
122.2
Inde post paucos dies factos in Capharnaum, redit ad templum, ubi eum commemorat dixisse de templo corporis sui, Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud: ubi maxime insinuat non solum quia Deus erat in templo Verbum caro factum; verum etiam, quia eamdem carnem ipse resuscitavit, non utique nisi secundum id quod unum est cum Patre, nec separabiliter operatur: cum caeteris locis fortassis omnibus Scriptura non dicat, nisi quod Deus illum suscitaverit; nec alicubi sic expressum est, quod cum Deus resuscitarit Christum, etiam ipse se resuscitavit, quia cum Patre unus Deus est, sicut hoc loco ubi ait, Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud.
122.3
Inde cum illo Nicodemo quam magna, quam divina locutus est! Inde rursus pergit ad testimonium Joannis, et commendat amicum sponsi non gaudere nisi propter vocem sponsi. Ubi admonet animam humanam non de seipsa sibi lucere, nec beari, nisi incommutabilis participatione sapientiae. Inde ad mulierem Samaritanam, ubi commemoratur aqua unde qui biberit non sitiet in aeternum. Inde rursus in Cana Galilaeae, ubi fecerat de aqua vinum: ubi eum commemorat dixisse regulo, cujus filius infirmabatur, Nisi signa et prodigia videritis, non creditis; usque adeo super omnia mutabilia volens mentem credentis attollere, ut nec ipsa miracula, quae quamvis divinitus de mutabilitate corporum fiunt, a fidelibus quaeri velit.
122.4
Inde Jerosolymam redit; fit sanus triginta octo annorum languidus. Ex hac occasione quae dicuntur! quam diu dicuntur! Ibi dictum est, Quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo: ubi satis ostenditur quam non usitate, sicut solent sancti homines dicere, dixerit patrem suum Deum, sed quod ei sit aequalis insinuans: quippe paulo superius dixerat eis de sabbato calumniantibus, Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Ibi exarserunt, non quia patrem suum diceret Deum; sed quod ei aequalis vellet intelligi, dicendo, Pater meus usque modo operatur, et ego operor: consequens esse ostendens, ut quoniam Pater operatur, et Filius operetur; quia Pater sine Filio non operatur. Ibi enim et paulo post ait, jam illis ob hoc irascentibus, Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit.
122.5
Inde tandem descendit Joannes ad illos tres cum eodem Domino in terra gradientes, ut quinque millia hominum panibus quinque pascantur: ubi tamen solus commemorat quod cum vellent eum regem facere, solus fugit in montem. Qua in re nihil mihi aliud videtur animam rationalem commonere voluisse, nisi eo se nostrae menti rationique regnare, quo est in excelsis, nulla cum hominibus communione naturae, solus, quia unicus Patri: hoc autem mysterium deorsum repentes carnales homines fugit, quia valde sublime est; unde illos et ipse fugit in montem, qui regnum ejus terreno animo requirebant; unde et alibi dicit, Regnum meum non est de hoc mundo: neque etiam hoc nisi Joannes ipse commemorat, volatu quodammodo aethereo supereminens terris, et gaudens luce solis justitiae. Ab illo itidem monte post miraculum de quinque panibus factum, cum iisdem tribus paululum remoratus, donec mare transissent, quando ambulavit super aquas, continuo rursus se in verbum Domini attollit, quam magnum, quam prolixum, quam diu supernum et excelsum, ex occasione panis exortum, cum dixisset turbis, Amen, amen dico vobis, quaeritis me, non quia signa vidistis, sed quia edistis de panibus, et satiati estis: operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam: et inde jam talia diutissime atque excelsissime. Tunc ab ista verbi celsitudine ceciderunt, qui post eum deinceps non ambulaverunt; cui sane inhaeserunt, qui potuerunt intelligere, Spiritus est qui vivificat, caro autem nihil prodest: quia utique et per carnem spiritus prodest; et solus spiritus prodest; caro autem sine spiritu nihil prodest.
122.6
Deinde suis fratribus, id est cognatis carnis suae, suggerentibus ut ascendat ad diem festum, quo possit innotescere multitudini; quanta altitudine respondit, Tempus meum nondum advenit; tempus autem vestrum semper est paratum. Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera ejus mala sunt! Hoc est ergo, Tempus vestrum semper est paratum, quia vos diem istum concupiscitis, de quo propheta dicit, Ego autem non laboravi subsequens te, Domine: et diem hominis non concupivi; tu scis: hoc est volare ad lucem Verbi, et concupiscere illum diem quem videre concupivit Abraham, et vidit, et gavisus est. Inde jam ad diem festum cum ascendisset in templum, quae illum Joannes locutum esse commemorat, quam mirabilia, quam divina, quam excelsa! quod ipsi venire non possent quo esset iturus; quod et ipsum nossent, et unde esset scirent; et esset verus qui eum miserit, quem illi nescirent: tanquam diceret, Et unde sim scitis, et unde sim nescitis. Quod quid aliud voluit intelligi, nisi secundum carnem notum se illis esse potuisse, et gentem, et patriam; secundum divinitatem autem incognitum? Ibi etiam de dono Spiritus sancti locutus, ostendit quis esset, quando munus altissimum dare potuisset.
122.7
Rursus illuc de Oliveti monte regredientem, quae et quanta narrat locutum, post veniam illi adulterae datam, quae velut lapidanda oblata illi a tentatoribus fuerat; quando digito scribebat in terra, tanquam illos tales in terra scribendos significaret, non in coelo, ubi monuit discipulos se scriptos esse gauderent; aut quod se humiliando, quod capitis inclinatione monstrabat, signa in terra faceret; aut quod jam tempus esset ut in terra quae fructum daret, non in lapide sterili, sicut antea, lex ejus conscriberetur! Ergo post haec lucem mundi se dixit, et qui eum sequeretur non ambulaturum in tenebris, sed habiturum lucem vitae. Dixit etiam se esse principium, quod et loqueretur eis. Quo nomine utique se distinxit ab illa luce quam fecit, tanquam lux per quam facta sunt omnia: ut illud quod se dixerat lucem mundi, non sic acciperetur quemadmodum discipulis ait, Vos estis lux mundi. Illi enim tanquam lucerna, quae non est ponenda sub modio, sed super candelabrum, sicut et de Joanne Baptista, Ille erat, inquit, lucerna ardens et lucens: sed ipse sicut principium, de quo dictum est, Nos omnes de plenitudine ejus accepimus. Ibi dixit se Filium esse veritatem, quae nisi liberaverit, nemo erit liber.
122.8
Inde posteaquam illuminavit a nativitate caecum, ex ipsa occasione in prolixo ejus sermone demoratur Joannes, de ovibus, et pastore, et janua, et de potestate ponendi animam suam et iterum sumendi eam, in quo excellentissimam potestatem suae divinitatis ostendit. Inde cum Encaenia in Jerosolymis fierent, commemorat ei dixisse Judaeos: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. Atque inde sumpta opportunitate sermonis, quae etiam sublimia dixerit, narrat. Ibi dixit, Ego et Pater unum sumus. Inde jam resuscitatum ab eo Lazarum praedicat, ubi dixit, Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. In quibus verbis quid nisi altitudinem divinitatis ejus agnoscimus, cujus in aeternum participatione vivemus? Inde iterum Joannes occurrit in Bethania Matthaeo et Marco, ubi factum est illud de unguento pretioso, quo pedes ejus a Maria caputque perfusum est: atque hinc deinceps usque ad passionem et resurrectionem Domini cum tribus Evangelistis Joannes graditur, sed in locis eisdem narratione versante.
122.9
Caeterum quod ad sermones Domini attinet, non cessat se attollere in ea quae ille ab hinc etiam sublimiter diuturneque locutus est. Nam et quando eum voluerunt videre Gentiles per Philippum et Andream, habuit excelsum sermonem, quem aliorum Evangelistarum nullus inseruit: ibi praeclara iterum de luce illuminante et lucis filios faciente commemorat. Deinde in ipsa coena, de qua, Evangelistarum nullus tacuit, quam multa et quam excelsa verba ejus Joannes commemorat, quae alii tacuerunt! non solum de commendatione humilitatis, quando pedes discipulorum lavit; sed cum expressus per buccellam traditor ejus exiisset, remanentibus cum illo undecim, in sermone ipsius mirabiliter stupendo maximeque diuturno idem Joannes immoratus est, ubi dixit, Qui vidit me, vidit et Patrem: ubi multa locutus est de Spiritu sancto paracleto quem missurus eis erat; et de sua clarificatione quam habuit apud Patrem priusquam mundus esset; et quod unum nos faceret in se, sicut ipse et Pater unum sunt; non ut ipse et Pater et nos unum, sed nos unum sicut ipsi unum: multaque alia mireque sublimia, de quibus disserere sicut dignum est, etiamsi essemus idonei, in hoc tamen opere non id nos suscepisse quis non advertat? quod alibi fortasse reddendum est, hic certe non est expetendum. Commendare quippe volumus amatoribus verbi Dei et studiosis sanctae veritatis, quamvis ejusdem Christi qui verus et verax est, annuntiator atque praedicator Joannes in Evangelio suo fuerit, cujus et caeteri tres qui scripserunt Evangelium, et caeteri Apostoli qui non quidem ipsam narrationem scribendam susceperunt, in ea tamen praedicatione sui officii munus impleverunt: longe tamen hunc in Christi altiora subvectum ab ipso initio libri sui, raro fuisse cum caeteris, id est, primo circa Jordanem propter testimonium Joannis Baptistae; inde trans mare Tiberiadis, quando turbas de quinque panibus pavit, et super aquas ambulavit; tertio in Bethania, ubi unguento pretioso fidelis feminae devotione perfusus est; donec inde illis occurreret ad passionis tempus, quod cum eis erat necessario narraturus: ubi tamen ipsam Dominicam coenam, de qua nullus eorum tacuit, multo opulentius tanquam de cellario Dominici pectoris, ubi discumbere solebat, exhibuit. Ipsum deinde Pilatum verbis altioribus percutit, dicens regnum suum non esse de hoc mundo, regemque se natum, et ad hoc venisse in hunc mundum, ut testimonium perhibeat veritati. Mariam quoque post resurrectionem mystica altitudine vitans, Noli me, inquit, tangere: nondum enim ascendi ad Patrem. Discipulis etiam insufflando dedit Spiritum sanctum, ne ipse Spiritus qui Trinitati consubstantialis et coaeternus est, tantummodo Patris esse, non etiam Filii Spiritus putaretur.
122.10
Postremo suas oves Petro se amanti, eumque amorem ter confitenti commendans, dicit eumdem Joannem sic se velle manere donec veniat: ubi etiam mihi videtur alto docuisse mysterio, istam ipsam Joannis evangelicam dispensationem, qua in lucem liquidissimam Verbi sublimiter fertur, ubi Trinitatis aequalitas et incommutabilitas videri potest, et qua maxime proprietate distet a caeteris homo cujus susceptione Verbum caro factum est, perspicue cerni cognoscique non posse, nisi cum ipse Dominus venerit: ideo sic manebit donec veniat; manebit autem nunc in fide credentium, tunc autem facie ad faciem contemplandum erit, cum apparuerit vita nostra, et nos cum ipso apparebimus in gloria. Quisquis autem arbitratur homini vitam istam mortalem adhuc agenti posse contingere, ut demoto atque discusso omni nubilo phantasiarum corporalium atque carnalium, serenissima incommutabilis veritatis luce potiatur, et mente penitus a consuetudine vitae hujus alienata illi constanter et indeclinabiliter haereat; nec quid quaerat, nec quis quaerat intelligit: credat ergo potius sublimi auctoritati minimeque fallaci, quamdiu sumus in corpore peregrinari nos a Domino, et ambulare per fidem, nondum per speciem; ac sic perseveranter retinens atque custodiens fidem, spem et charitatem, intendat in speciem ex pignore quod accepimus sancti Spiritus, qui nos docebit omnem veritatem, cum Deus qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra per inhabitantem Spiritum ejus in nobis. Prius autem quam vivificetur hoc quod mortuum est propter peccatum, procul dubio corruptibile est, et aggravat animam; et si quando adjuta excedit hanc nebulam, qua tegitur omnis terra, id est, hanc carnalem caliginem, qua tegitur omnis vita terrena, tanquam rapida coruscatione perstringitur, et in suam infirmitatem redit, vivente desiderio quo rursus erigatur, nec sufficiente munditia qua figatur. Et quanto quisque hoc magis potest, tanto major est: quanto autem minus, tanto minor. Si autem nihil adhuc tale mens hominis experta est, in qua tamen habitat Christus per fidem, instare debet minuendis finiendisque cupiditatibus hujus saeculi, moralis virtutis actione, tanquam in comitatu trium illorum Evangelistarum cum mediatore Christo ambulans: eumque qui Filius Dei semper est, propter nos filium hominis factum, ut sempiterna virtus ejus et divinitas nostrae infirmitati et mortalitati contemperata de nostro nobis in se atque ad se faceret viam, cum magnae spei laetitia fideliter teneat. Ne peccet, a rege Christo regatur; si forte peccaverit, ab eodem sacerdote Christo expietur: atque ita in actione bonae conversationis et vitae nutritus, pennis geminae dilectionis tanquam duabus alis validis evectus a terris, ab eodem ipso Christo Verbo illuminetur, Verbo quod in principio erat, et Verbum apud Deum erat, et Verbum Deus erat; etsi per speculum et in aenigmate, longe tamen sublimius ab omni similitudine corporali. Quapropter, quamvis in illis tribus activae, in Joannis autem Evangelio dona contemplativae virtutis eluceant eis qui haec dignoscere sunt idonei; tamen et hoc Joannis, quoniam ex parte est, sic manebit donec veniat quod perfectum est. Et alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alius diem Domino sapit, alius de pectore Domini liquidius aliquid bibit, alius levatus usque ad tertium coelum, ineffabilia verba audit: omnes tamen, quamdiu sunt in corpore, peregrinantur a Domino; et omnibus bonae spei fidelibus in libro vitae scriptis servatur quod dictum est, Et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi. Verumtamen in hac peregrinatione quantum in rei hujus intelligentia vel scientia quisque profecerit, tanto magis caveat diabolica vitia, superbiam et invidentiam. Meminerit hoc ipsum Evangelium Joannis quam multo amplius erigit ad contemplationem veritatis, tam multo amplius praecipere de dulcedine charitatis: et quia illud praeceptum verissimum ac saluberrimum est, Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus; qui evangelista Christum longe caeteris altius commendat, apud eum discipulis pedes lavat.