Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De consensu Evangelistarum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7304 Decoev
1.1
LIBER PRIMUS.
1.1
Dicto breviter de Evangelistarum auctoritate, numero, ordine ac varia scribendi ratione, Augustinus, priusquam de eorumdem consensu agat, illis hoc libro occurrit qui vel moventur cur Christus ipse nihil scripserit, vel fingunt scriptos ab ipso fuisse libros de magicis; quique adversus evangelicam doctrinam jactitant Christi discipulos non tantum magistro suo amplius tribuisse quam re vera erat, dicendo illum Deum; sed etiam deorum cultum prohibendo, non hoc docuisse quod ab ipso didicissent. Contra quos doctrinam Apostolorum ex Prophetarum eloquiis vindicat, ostendens Deum Israel solum colendum esse, qui solus a Romanis quod deos alios coli secum vetaret, ante non receptus, jam demum Romanum imperium suo nomini subjugavit, atque apud omnes gentes, uti per suos Prophetas futurum promiserat, idola comminuit per Evangelii praedicationem.
1.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM.-- Evangeliorum auctoritas.
1.1.1
Inter omnes divinas auctoritates, quae sanctis Litteris continentur, Evangelium merito excellit. Quod enim Lex et Prophetae futurum praenuntiaverunt, hoc redditum atque completum in Evangelio demonstratur. Cujus primi praedicatores Apostoli fuerunt, qui Dominum ipsum et Salvatorem nostrum Jesum Christum etiam praesentem in carne viderunt. Qui non solum ea quae ex ore ejus audita vel ab illo sub oculis suis operata, dicta et facta meminerant; verum etiam quae priusquam illi per discipulatum adhaeserant, in ejus nativitate, vel infantia, vel pueritia, divinitus gesta et digna memoria, sive ab ipso, sive a parentibus ejus, sive a quibuslibet aliis, certissimis indiciis et fidelissimis testimoniis requirere et cognoscere potuerunt, imposito sibi evangelizandi munere, generi humano annuntiare curarunt. Quorum quidam, hoc est Matthaeus et Joannes, etiam scripta de illo, quae scribenda visa sunt, libris singulis ediderunt.
1.1.2
Ac ne putaretur, quod attinet ad percipiendum et praedicandum Evangelium, interesse aliquid utrum illi annuntient, qui eumdem Dominum hic in carne apparentem discipulatu famulante secuti sunt, an ii qui ex illis fideliter comperta crediderunt; divina providentia procuratum est per Spiritum sanctum, ut quibusdam etiam ex illis qui primos Apostolos sequebantur, non solum annuntiandi, verum etiam scribendi Evangelium tribueretur auctoritas: hi sunt Marcus et Lucas. Caeteri autem homines, qui de Domini vel Apostolorum actibus aliqua scribere conati vel ausi sunt, non tales suis temporibus exstiterunt, ut eis fidem haberet Ecclesia, atque in auctoritatem canonicam sanctorum Librorum eorum scripta reciperet: nec solum quia illi non tales erant, quibus narrantibus credi oporteret; sed etiam quia scriptis suis quaedam fallaciter indiderunt, quae catholica atque apostolica regula fidei et sana doctrina condemnat.
1.2.1
LIBER PRIMUS. CAPUT II.-- Ordo Evangelistarum, et scribendi ratio.
1.2.1
Isti igitur quatuor Evangelistae universo terrarum orbe notissimi, et ob hoc fortasse quatuor, quoniam quatuor sunt partes orbis terrae, per cujus universitatem Christi Ecclesiam dilatari, ipso sui numeri sacramento quodammodo declararunt, hoc ordine scripsisse perhibentur. Primum Matthaeus, deinde Marcus, tertio Lucas, ultimo Joannes. Unde alius eis fuit ordo cognoscendi atque praedicandi, alius autem scribendi. Ad cognoscendum quippe atque praedicandum, primi utique fuerunt qui secuti Dominum in carne praesentem, dicentem audierunt, facientemque viderunt; atque ex ejus ore ad evangelizandum missi sunt. Sed in conscribendo Evangelio, quod divinitus ordinatum esse credendum est, ex numero eorum quos ante passionem Dominus elegit, primum atque ultimum locum duo tenuerunt; primum Matthaeus, ultimum Joannes: ut reliqui duo qui ex illo numero non erant, sed tamen Christum in illis loquentem secuti erant, tanquam filii amplectendi, ac per hoc in loco medio constituti, utroque ab eis latere munirentur.
1.2.2
Horum sane quatuor solus Matthaeus hebraeo scripsisse perhibetur eloquio, caeteri graeco. Et quamvis singuli suum quemdam narrandi ordinem tenuisse videantur, non tamen unusquisque eorum velut alterius praecedentis ignarus voluisse scribere reperitur, vel ignorata praetermisisse quae scripsisse alius invenitur; sed sicut unicuique inspiratum est, non superfluam cooperationem sui laboris adjunxit. Nam Matthaeus suscepisse intelligitur incarnationem Domini secundum stirpem regiam, et pleraque secundum hominum praesentem vitam facta et dicta ejus. Marcus eum subsecutus, tanquam pedissequus et breviator ejus videtur. Cum solo quippe Joanne, nihil dixit; solus ipse, perpauca; cum solo Luca, pauciora; cum Matthaeo vero, plurima; et multa pene totidem atque ipsis verbis, sive cum solo, sive cum caeteris consonante. Lucas autem circa sacerdotalem Domini stirpem atque personam magis occupatus apparet. Nam et ad ipsum David non regium stemma secutus ascendit, sed per eos qui reges non fuerunt, exiit ad Nathan filium David, qui nec ipse rex fuit. Non sicut Matthaeus, qui per Salomonem regem descendens, caeteros etiam reges ex ordine persecutus est, servans in eis, de quo postea loquemur, mysticum numerum.
1.3.1
LIBER PRIMUS. CAPUT III.-- Matthaeus cum Marco ad regiam, Lucas ad sacerdotalem Christi personam intentionem retulit.
1.3.1
Dominus enim Jesus Christus unus verus rex et unus verus sacerdos, illud ad regendos nos, istud ad expiandos, has duas personas apud Patres singillatim commendatas suam figuram egisse declaravit, sive titulo illo qui cruci ejus superfixus erat, Rex Judaeorum; unde arcano instinctu Pilatus respondit, Quod scripsi scripsi: praedictum quippe erat in Psalmis, Ne corrumpas tituli inscriptionem: sive quod ad personam sacerdotis attinet, in eo quod nos offerre atque accipere docuit; unde prophetiam de se praemisit dicentem, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Multisque aliis documentis divinarum Scripturarum rex et sacerdos Christus apparet. Hinc et ipse David, cujus non frustra crebrius filius dictus est, quam filius Abrahae, et quem communiter tenuerunt Matthaeus et Lucas, ille a quo per Salomonem descenderet, iste ad quem per Nathan ascenderet, quanquam aperte rex fuit, figuravit tamen et sacerdotis personam, quando panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus. Huc accedit quod solus etiam Lucas Mariam commemorat ab Angelo manifestatam cognatam fuisse Elisabeth, quae uxor erat Zachariae sacerdotis. De quo idem scripsit, quod eam de filiabus Aaron, hoc est de tribu sacerdotum habebat uxorem.
1.3.2
Cum ergo Matthaeus circa regis, Lucas circa sacerdotis personam gereret intentionem, utrique humanitatem Christi maxime commendarunt. Secundum hominem quippe Christus et rex et sacerdos effectus est, cui dedit Deus sedem David patris sui, ut regni ejus non esset finis, et esset ad interpellandum pro nobis mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Non autem habuit tanquam breviatorem conjunctum Lucas, sicut Marcum Matthaeus. Et hoc fortasse non sine aliquo sacramento, quia regum est non esse sine comitum obsequio: unde ille qui regiam personam Christi narrandam susceperat, habuit sibi tanquam comitem adjunctum, qui sua vestigia quodammodo sequeretur. Sacerdos autem quoniam in sancta sanctorum solus intrabat, propterea Lucas, cujus circa sacerdotium Christi erat intentio, non habuit tanquam socium subsequentem, qui suam narrationem quodammodo breviaret.
1.4.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IV.-- Joannes ipsius divinitatem exprimendam curavit.
1.4.1
Tres tamen isti Evangelistae in his rebus maxime diversati sunt, quas Christus per humanam carnem temporaliter gessit: porro autem Joannes ipsam maxime divinitatem Domini, qua Patri est aequalis, intendit, eamque praecipue suo Evangelio, quantum inter homines sufficere credidit, commendare curavit. Itaque longe a tribus istis superius fertur, ita ut hos videas quodammodo in terra cum Christo homine conversari; illum autem transcendisse nebulam, qua tegitur omnis terra, et pervenisse ad liquidum coelum, unde acie mentis acutissima atque firmissima videret, in principio Verbum Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia; et ipsum agnosceret carnem factum, ut habitaret in nobis: quod acceperit carnem, non quod fuerit mutatus in carnem. Nisi enim carnis assumptio servata incommutabili divinitate facta esset, non diceretur, Ego et Pater unum sumus: neque enim Pater et caro unum sunt. Et hoc de seipso Domini testimonium solus idem Joannes commemoravit; et, Qui me vidit, vidit et Patrem; et, Ego in Patre, et Pater in me est; et, Ut sint unum, sicut et nos unum sumus; et, Quaecumque Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter; et si qua alia sunt, quae Christi divinitatem, in qua aequalis est Patri, recte intelligentibus intiment, pene solus Joannes in Evangelio suo posuit: tanquam qui de pectore ipsius Domini, super quod discumbere in ejus convivio solitus erat, secretum divinitatis ejus uberius et quodammodo familiarius biberit.
1.5.1
LIBER PRIMUS. CAPUT V.-- Virtutes duae; circa contemplativam Joannes, circa activam Evangelistae alii versantur.
1.5.1
Proinde cum duae virtutes propositae sint animae humanae, una activa, altera contemplativa; illa qua itur, ista qua pervenitur; illa qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum; ista qua vacatur et videtur Deus: illa est in praeceptis exercendae vitae hujus temporalis, ista in doctrina vitae illius sempiternae. Ac per hoc illa operatur, ista requiescit; quia illa est in purgatione peccatorum, ista in lumine purgatorum. Ac per hoc in hac vita mortali, illa est in opere bonae conversationis; ista vero magis in fide, et apud perpaucos per speculum in aenigmate, et ex parte in aliqua visione incommutabilis veritatis. Hae duae virtutes in duabus uxoribus Jacob figuratae intelliguntur. De quibus adversus Faustum Manichaeum pro modulo meo, quantum illi operi sufficere videbatur, disserui. Lia quippe interpretatur, Laborans; Rachel autem, Visum principium. Ex quo intelligi datur, si diligenter advertas, tres Evangelistas temporalia facta Domini et dicta quae ad informandos mores vitae praesentis maxime valerent, copiosius persecutos, circa illam activam virtutem fuisse versatos; Joannem vero facta Domini multo pauciora narrantem, dicta vero ejus, ea praesertim quae Trinitatis unitatem et vitae aeternae felicitatem insinuarent, diligentius et uberius conscribentem, in virtute contemplativa commendanda, suam intentionem praedicationemque tenuisse.
1.6.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VI.-- Quatuor animalia ex Apocalypsi de quatuor Evangelistis alii aliis aptius intellexerunt.
1.6.1
Unde mihi videntur, qui ex Apocalypsi illa quatuor animalia ad intelligendos quatuor Evangelistas interpretati sunt, probabilius aliquid attendisse illi qui leonem in Matthaeo, hominem in Marco, vitulum in Luca, aquilam in Joanne intellexerunt, quam illi qui hominem Matthaeo, aquilam Marco, leonem Joanni tribuerunt. De principiis enim librorum quamdam conjecturam capere voluerunt, non de tota intentione Evangelistarum, quae magis fuerat perscrutanda. Multo enim congruentius ille qui regiam Christi personam maxime commendavit, per leonem significatus accipitur: unde et in Apocalypsi cum ipsa tribu regia leo commemoratus est, ubi dictum est, Vicit leo de tribu Juda. Secundum Matthaeum enim et Magi narrantur venisse ab Oriente ad regem quaerendum et adorandum, qui eis per stellam natus apparuit: et ipse rex Herodes regem formidat infantem, atque ut eum possit occidere, tot parvulos necat. Quod autem per vitulum Lucas significatus sit, propter maximam victimam sacerdotis, neutri dubitaverunt. Ibi enim a sacerdote Zacharia incipit sermo narrantis; ibi cognatio Mariae et Elisabeth commemoratur; ibi sacramenta primi sacerdotii in infante Christo impleta narrantur: et quaecumque alia possunt diligenter adverti, quibus appareat Lucas intentionem circa sacerdotis personam habuisse. Marcus ergo, qui neque stirpem regiam, neque sacerdotalem vel cognationem, vel consecrationem narrare voluit, et tamen in eis versatus ostenditur quae homo Christus operatus est, tantum hominis figura in illis quatuor animalibus significatus videtur. Haec autem animalia tria sive leo, sive homo, sive vitulus, in terra gradiuntur: unde isti tres Evangelistae in his maxime occupati sunt, quae Christus in carne operatus est, et quae praecepta mortalis vitae exercendae carnem portantibus tradidit. At vero Joannes super nubila infirmitatis humanae velut aquila volat, et lucem incommutabilis veritatis acutissimis atque firmissimis oculis cordis intuetur.
1.7.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VII.-- Causa suscepti operis de Evangelistarum consensu. Occurritur iis qui dicunt Christum nihil scripsisse, discipulos vero ejus Deum illum praedicando, mentitos fuisse.
1.7.1
Has Domini sanctas quadrigas, quibus per orbem vectus subigit populos leni suo jugo et sarcinae levi, quidam vel impia vanitate vel imperita temeritate calumniis appetunt, ut eis veracis narrationis derogent fidem, per quos christiana religio disseminata per mundum, tanta fertilitate provenit, ut homines infideles jam inter seipsos calumnias suas mussitare vix audeant, compressi fide Gentium et omnium devotione populorum. Verumtamen, quia nonnullos adhuc calumniosis disputationibus suis, vel retardant a fide ne credant, vel jam credentes, quantum potuerint, agitando perturbant; nonnulli autem fratres salva fide nosse desiderant quid talibus respondeant quaestionibus, vel ad profectum scientiae suae, vel ad illorum vaniloquia refellenda; inspirante atque adjuvante Domino Deo nostro( quod utinam et ipsorum saluti prosit), hoc opere demonstrare suscepimus errorem vel temeritatem eorum qui contra Evangelii quatuor libros, quos Evangelistae quatuor singulos conscripserunt, satis argutas criminationes se proferre arbitrantur: quod ut fiat, quam non sibi adversentur iidem scriptores quatuor, ostendendum est. Hoc enim solent quasi palmare suae vanitatis objicere, quod ipsi Evangelistae inter seipsos dissentiant.
1.7.2
Sed illud prius discutiendum est, quod solet nonnullos movere, cur ipse Dominus nihil scripserit, ut aliis de illo scribentibus necesse sit credere. Hoc enim dicunt illi vel maxime pagani, qui Dominum ipsum Jesum Christum culpare aut blasphemare non audent, eique tribuunt excellentissimam sapientiam, sed tamen tanquam homini: discipulos vero ejus dicunt magistro suo amplius tribuisse quam erat, ut eum Filium Dei dicerent, et Verbum Dei per quod facta sunt omnia, et ipsum ac Deum Patrem unum esse; ac si qua similia sunt in apostolicis Litteris, quibus eum cum Patre unum Deum colendum esse didicimus. Honorandum enim tanquam sapientissimum virum putant; colendum autem tanquam Deum negant.
1.7.3
Cum ergo quaerunt quare ipse non scripserit, videntur parati fuisse hoc de illo credere, quod de se ipse scripsisset, non quod alii de illo pro suo arbitrio praedicassent. A quibus quaero, cur de quibusdam nobilissimis philosophis suis hoc crediderint, quod de illis eorum discipuli scriptum memoriae reliquerunt, cum de se ipsi nihil scripsissent? Nam Pythagoras, quo in illa contemplativa virtute nihil tunc habuit Graecia clarius, non tantum de se, sed nec de ulla re aliquid scripsisse perhibetur. Socrates autem, quem rursus in activa, qua mores informantur, omnibus praetulerunt, ita ut testimonio quoque Dei sui Apollinis omnium sapientissimum pronuntiatum esse non taceant, Aesopi fabulas pauculis versibus persecutus est, verba et numeros suos adhibens rebus alterius, usque adeo nihil scribere voluit, ut hoc se coactum imperio sui daemonis fecisse dixerit, sicut nobilissimus discipulorum ejus Plato commemorat: in quo tamen opere maluit alienas quam suas exornare sententias. Quid igitur causae est cur de istis hoc credant, quod de illis discipuli eorum litteris commendarunt, et de Christo nolint credere quod ejus de illo discipuli conscripserunt; praesertim cum ab eo caeteros homines sapientia superatos esse fateantur, quamvis eum fateri Deum nolint? An vero illi, quos isto multo inferiores fuisse non dubitant, veraces de se discipulos facere potuerunt, et iste non potuit? Quod si absurdissime dicitur, credant de illo quem sapientem fatentur, non quod ipsi volunt, sed quod apud eos legunt, qui ea quae scripserunt, ab illo sapiente didicerunt.
1.8.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VIII.-- Si fama narrante Christus creditur sapientissimus, cur majori fama praedicante non credatur Deus.
1.8.1
Deinde dicant, unde saltem quod sapientissimus fuerit, nosse vel audire potuerunt. Si fama disseminante, certiorne de illo nuntia fama est, quam discipuli ejus, quibus eum praedicantibus ipsa per totum mundum fama fragravit? Postremo famam praeferant famae, et ei famae de illo credant quae major est. Ea quippe fama, quae de catholica Ecclesia, quam stupent toto orbe diffusam, mirabili claritate dispergitur, tenues istorum rumores incomparabiliter vincit: ea porro fama tam magna, tam celebris, ut eam timendo isti trepidas et tepidas contradictiunculas in sinu suo rodant, jam plus metuentes audiri, quam volentes credi, Filium Dei Unigenitum et Deum praedicat Christum, per quem facta sunt omnia: si ergo famam eligunt testem, cur non hanc eligunt, quae tanta claritate praefulget? Si scripturam, cur non evangelicam, quae tanta auctoritate praepollet? Nos certe haec de diis eorum credimus, quae habet et scriptura eorum antiquior, et fama celebrior. Quae si adoranda sunt, cur ea rident in theatris? Si autem ridenda sunt, plus ridendum est cum adorantur in templis. Restat ut ipsi velint testes esse de Christo, qui sibi auferunt meritum sciendi quid loquantur, loquendo quod nesciunt. Aut si aliquos libros se habere dicunt, quos eum scripsisse asserant, prodant eos nobis. Profecto enim utilissimi et saluberrimi sunt, quos, ut ipsi fatentur, vir sapientissimus scripsit. Si autem timent eos proferre, utique mali sunt; porro si mali sunt, non eos sapientissimus scripsit: sapientissimum autem Christum fatentur; non ergo Christus tale aliquid scripsit.
1.9.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IX.-- Quidam fingunt Christum scripsisse libros de magicis.
1.9.1
Ita vero isti desipiunt, ut illis libris quos eum scripsisse existimant, dicant contineri eas artes quibus eum putant illa fecisse miracula, quorum fama ubique percrebuit: quod existimando seipsos produnt quid diligant, et quid affectent; quandoquidem Christum propterea sapientissimum putant fuisse, quia nescio quae illicita noverat, quae non solum disciplina christiana, sed etiam ipsa terrenae reipublicae administratio jure condemnat. Et certe qui tales Christi libros se legisse affirmant, cur ipsi nulla talia faciunt, qualia illum de libris talibus fecisse mirantur?
1.10.1
LIBER PRIMUS. CAPUT X.-- Eosdem libros Petro et Paulo inscriptos quidam delirant.
1.10.1
Quid quod etiam divino judicio sic errant quidam eorum, qui talia Christum scripsisse vel credunt vel credi volunt, ut eosdem libros ad Petrum et Paulum dicant, tanquam epistolari titulo praenotatos. Et fieri potest ut sive inimici nominis Christi, sive qui ejusmodi exsecrabilibus artibus de tam glorioso nomine pondus auctoritatis dare se posse putaverunt, talia sub Christi et Apostolorum nomine scripserint: in qua fallacissima audacia sic excaecati sunt, ut etiam a pueris, qui adhuc pueriliter in gradu Lectorum christianas Litteras norunt, merito rideantur.
1.10.2
Cum enim vellent tale aliquid fingere Christum scripsisse ad discipulos suos, cogitaverunt ad quos potissimum scribere potuisse facile crederetur, tanquam ad illos qui ei familiarius adhaesissent, quibus illud quasi secretum digne committeretur: et occurrit eis Petrus et Paulus, credo quod pluribus locis simul eos cum illo pictos viderent; quia merita Petri et Pauli etiam propter eumdem passionis diem celebrius solemniter Roma commendat. Sic omnino errare meruerunt, qui Christum et Apostolos ejus non in sanctis codicibus, sed in pictis parietibus quaesierunt: nec mirum si a pingentibus fingentes decepti sunt. Toto enim tempore quo Christus in carne mortali cum suis discipulis vixit, nondum erat Paulus discipulus ejus, quem post passionem suam, post resurrectionem, post ascensionem, post missum de coelis Spiritum sanctum, post multorum Judaeorum conversionem et mirabilem fidem, post lapidationem Stephani diaconi et martyris, cum adhuc Saulus appellaretur, et eos qui in Christum crediderant, graviter persequeretur, de coelo vocavit, et suum discipulum atque apostolum fecit. Quomodo igitur potuit libros, quos antequam moreretur eum scripsisse putari volunt, ad discipulos, tanquam familiarissimos, Petrum et Paulum scribere, cum Paulus nondum fuerit discipulus ejus?
1.11.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XI.-- In eos qui somniant Christum magico arte populos ad se convertisse.
1.11.1
Illud quoque attendant qui magicis artibus tanta eum potuisse, et nomen suum ad populos in se convertendos arte ipsa consecrasse delirant, utrum potuerit magicis artibus tantos Prophetas divino Spiritu, antequam in terra nasceretur, implere, qui de illo talia futura praelocuti sunt, qualia jam praeterita in Evangelio legimus, et qualia in orbe terrarum praesentia nunc videmus. Neque enim, si magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, magus erat antequam natus: cui prophetando venturo gens una deputata est, cujus reipublicae tota administratio prophetia esset illius regis venturi, et civitatem coelestem ex omnibus gentibus condituri.
1.12.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XII.-- Judaeorum Deus, illis subjugatis, ideo non fuit a Romanis receptus, quod is juberet se solum coli simulacris deletis.
1.12.1
Proinde illius Hebraeae gentis ad prophetandum Christum, sicut dixi, deputatae nullus alius deus erat, nisi Deus unus, Deus verus, qui fecit coelum et terram et omnia quae in eis sunt: quo offenso saepe suis hostibus subdebantur; nunc etiam pro gravissimo scelere occisi Christi, ex ipsa Jerosolyma, quod erat regni eorum caput, penitus eradicati, et Romano imperio subjugati sunt. Solebant autem Romani deos gentium quas subjugabant, colendos propitiare, et eorum sacra suscipere. Hoc de Deo gentis Hebraeae, cum eam vel oppugnaverunt vel vicerunt, facere noluerunt. Credo quod videbant, si ejus Dei sacra reciperent, qui se solum, deletis etiam simulacris, coli juberet, dimittenda esse omnia quae prius colenda susceperant, quorum religionibus imperium suum crevisse arbitrabantur. In quo eos plurimum fallacia daemonum decipiebat: nam utique intelligere debebant, occulta Dei veri voluntate, penes quem rerum summa potestas est, sibi datum et auctum regnum, non illorum deorum favore; qui si aliquid in hac re potestatis habuissent, suos potius protexissent, ne a Romanis superarentur, aut ipsos eis Romanos edomitos subjugassent.
1.12.2
Neque enim possunt dicere pietatem ac mores suos a diis gentium quas vicerunt, dilectos et electos. Nunquam hoc dicent, si primordia sua recolant, facinorosorum asylum et Romuli fratricidium. Neque enim quando asylum constituerunt Remus et Romulus, ut quisquis cujuslibet sceleris reus eo confugisset, inultum haberet commissum, praecepta poenitentiae dederunt ad sanandas animas miserorum; ac non potius collectam timentium manum contra suas civitates, quarum leges timebant, mercede impunitatis armarunt: aut quando Romulus fratrem, qui nihil in eum mali perpetrarat, occidit, justitiam vindicandi, ac non principatum dominandi cogitavit. Itane istos mores dilexerunt dii, hostes suarum civitatum favendo hostibus earum? Quin potius nec illas deserendo presserunt, nec ad istos transeundo eos aliquid adjuverunt; quia non habent in potestate regnum dare et auferre: sed Deus unus et verus hoc agit occulto judicio, non continuo beatos facturus, quibus terrenum regnum dederit; nec continuo miseros, quibus ademerit; sed beatos vel miseros propter aliud et aliunde faciens, temporalia regna atque terrena quibus voluerit, et quamdiu voluerit, secundum praedestinatum ordinem saeculorum, vel sinendo vel donando distribuit.
1.13.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIII.-- Judaeos cur Deus passus est subjugari.
1.13.1
Unde nec illud possunt dicere: Cur ergo Deus Hebraeorum, quem summum et verum Deum dicitis, non solum eis Romanos non subjugavit, sed nec ipsos Hebraeos, ne a Romanis subjugarentur, adjuvit? Praecesserunt enim manifesta peccata eorum, propter quae illis hoc eventurum Prophetae tanto ante praedixerunt; et maxime quia impio furore Christum occiderunt, in quo peccato aliorum occultorum peccatorum meritis excaecati sunt: et quod illius passio esset Gentibus profutura, eadem prophetica contestatione praedictum est. Nec alia re magis claruit, illius gentis regnum, et templum, et sacerdotium, et sacrificium, et unctionem illam mysticam, quod χρῖσμα graece dicitur, unde Christi nomen elucet, et propter quam reges suos christos ipsa gens appellabat, non fuisse nisi praenuntiando Christo deputata, quam quod occisi Christi resurrectio posteaquam coepit credentibus Gentibus praedicari, illa omnia cessaverunt, nescientibus Romanis per quorum victoriam, nescientibus Judaeis per quorum subjugationem factum est ut illa cessarent.
1.14.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIV.-- Deus Hebraeorum victis illis se victum non esse ostendit idolorum eversione, et Gentium omnium ad ipsius cultum conversione.
1.14.1
Rem sane mirabilem non advertunt pauci Pagani qui remanserunt, Deum Hebraeorum offensum a victis, nec receptum a victoribus, nunc praedicari et coli ab omnibus gentibus. Ipse est enim Deus Israel, de quo tanto ante Propheta plebem Dei sic allocutus est: Et qui eruit te, Deus Israel universae terrae vocabitur. Hoc factum est per nomen Christi venientis ad homines ex semine ipsius Israel, qui nepos fuit Abrahae, a quo gens coepit Hebraeorum: nam et ipsi Israel dictum est, In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae. Hinc ostenditur Deus Israel, Deus unus qui fecit coelum et terram, et res humanas juste ac misericorditer curat, ita ut nec praecludat justitia misericordiam, nec impediat misericordia justitiam, quod non ipse sit victus in Hebraeo populo suo, quia regnum sacerdotiumque ejus Romanis expugnandum delendumque permisit: quandoquidem per Christi Evangelium, veri regis et sacerdotis, quod illo regno et sacerdotio futurum praefiguravit, nunc ipse Deus Israel ubique delet idola gentium; quae utique ne delerentur, recipere sacra ejus Romani noluerunt, sicut receperunt deorum aliarum gentium quas vicerunt. Ita et regnum sacerdotiumque propheticae gentis abstulit, quia jam qui per eam promittebatur, advenerat; et Romanum imperium, a quo gens illa victa est, per Christum regem suo nomini subjugavit, atque ad evertenda idola, propter quorum honorem sacra ejus recepta non erant, christianae fidei robore ac devotione convertit.
1.14.2
Puto quia haec de se futura, ut per tot Prophetas, et per cujusdam etiam gentis regnum ac sacerdotium praenuntiarentur, non magicis artibus fecit Christus, antequam esset in hominibus natus. Nam et illius jam deleti regni populus ubique dispersus mirabili Dei providentia, quamvis sine ulla unctione regis sacerdotisque remanserit, in quo chrismate Christi nomen apparet, tenet tamen reliquias quarumdam observationum suarum: Romana autem sacra illa de idolorum cultu nec victus ac subjugatus accepit, ut Libros propheticos ad testimonium gerat Christi, ac sic de inimicorum codicibus probetur veritas prophetati Christi. Quid ergo miseri adhuc Christum male laudando seipsos indicant? Si aliqua magica sub ejus nomine scripta sunt, cum vehementer his artibus Christi doctrina inimica sit; hinc potius intelligant quantum sit illud nomen, quo addito etiam illi qui contra ejus praecepta vivunt, suas nefarias artes honorare conantur. Sicut enim diversis hominum erroribus multi etiam varias haereses adversus veritatem sub ejus nomine condiderunt; ita sentiunt etiam inimici Christi, ad suadendum quod proferunt contra doctrinam Christi, nullum sibi esse pondus auctoritatis, si non habeat nomen Christi.
1.15.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XV.-- Pagani Christum laudare compulsi, in ejus discipulos contumeliosi.
1.15.1
Quid quod isti vani Christi laudatores et christianae religionis obliqui obtrectatores propterea non audent blasphemare Christum, quia quidam philosophi eorum, sicut in libris suis Porphyrius Siculus prodidit, consuluerunt deos suos quid de Christo responderent, illi autem oraculis suis Christum laudare compulsi sunt? Nec mirum, cum et in Evangelio legamus eum daemones fuisse confessos: scriptum est autem in Prophetis nostris, Quoniam dii Gentium daemonia. Ac per hoc isti ne contra deorum suorum responsa conentur, continent blasphemias a Christo, et eas in discipulos ejus effundunt: mihi autem videtur, quod illi dii Gentium, quos philosophi Paganorum consulere potuerunt, etiam si de discipulis Christi interrogarentur, ipsos quoque laudare cogerentur.
1.16.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVI.-- Apostoli de subvertendis idolis nihil a Christo vel a Prophetis diversum docuerunt.
1.16.1
Verumtamen isti ita disputant, quod haec eversio templorum, et damnatio sacrificiorum, et confractio simulacrorum non per doctrinam Christi fiat, sed per discipulorum ejus, quos aliud quam ab illo didicerunt, docuisse contendunt; ita volentes christianam fidem, Christum honorantes laudantesque, convellere: quia utique per discipulos Christi et facta et dicta Christi annuntiata sunt, quibus constat religio christiana, adhuc istis jam paucissimis, nec jam oppugnantibus, sed tamen adhuc mussitantibus inimica. Sed si nolunt credere Christum talia docuisse, Prophetas legant, qui non solum superstitiones idolorum everti praeceperunt, verum etiam christianis temporibus hanc eversionem futuram praedixerunt. Qui si fefellerunt, cur tanta manifestatione completur? si verum dixerunt, cur tantae divinitati resistitur?
1.17.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVII.-- In Romanos qui Deum Israel solum rejecerunt.
1.17.1
Verumtamen diligentius ab istis quaerendum est, quemnam putent esse Deum Israel; cur eum colendum non receperint, sicut aliarum gentium deos, quas Romanum subegit imperium; praesertim cum eorum sententia sit, omnes deos colendos esse sapienti. Cur ergo a numero caeterorum iste rejectus est? Si plurimum valet, cur ab eis solus non colitur? si parum aut nihil valet, cur contritis eorum simulacris ab omnibus gentibus solus pene jam colitur? Nunquam hujus quaestionis vinculo eximi poterunt, qui cum majores et minores deos colant, quos deos putant, hunc Deum non colunt, qui praevaluit omnibus quos colunt. Si enim magnae virtutis est, cur existimatus est improbandus? si parvae nulliusve virtutis est, cur tantum potuit improbatus? Si bonus est, cur a caeteris bonis solus separatur? si malus est, cur a tot bonis unus non superatur? Si verax est, cur ejus praecepta respuuntur? si mendax est, cur ejus praedicta complentur?
1.18.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVIII.-- Hebraeorum Deus a Romanis non receptus, quia se solum coli voluerit.
1.18.1
Postremo, quod volunt de illo sentiant. Numquid Romani etiam malos deos colendos non putant, qui Pallori et Febri fana fecerunt? qui et ἀγαθοὺς daemonas invitandos, et κακοὺς daemonas placandos monent? Quodlibet ergo de illo existiment, cur eum solum sibi nec advocandum nec propitiandum esse duxerunt? Quis est Deus iste vel ita ignotus, ut in tam multis diis solus adhuc non inveniatur; aut ita notus, ut a tam multis hominibus jam solus colatur? Nihil ergo restat ut dicant cur hujus Dei sacra recipere noluerint; nisi quia solum se coli voluerit, illos autem deos Gentium, quos isti jam colebant, coli prohibuerit. Sed hoc ipsum magis ab eis requirendum est, quemnam vel qualem putent esse istum Deum, qui noluerit coli deos alios, quibus isti templa et simulacra fecerunt; tantumque potuerit, ut plus valeret ejus voluntas ad eorum simulacra evertenda, quam illorum ad ejus sacra non recipienda. Certe sententia illius eorum philosophi proditur, quem sapientissimum omnium hominum etiam oraculo fuisse firmarunt. Socratis enim sententia est, unumquemque deum sic coli oportere, quomodo se ipse colendum esse praeceperit. Proinde istis summa necessitas facta est non colendi Deum Hebraeorum; quia si alio modo eum colere vellent, quam se colendum ipse dixisset, non utique illum colerent, sed quod ipsi finxissent: si autem illo modo vellent quo ipse diceret, alios sibi colendos non esse cernebant, quos ille coli prohibebat. Ac per hoc respuerunt unius veri Dei cultum, ne multos falsos offenderent; magis arbitrantes sibi obfuturam fuisse istorum iracundiam, quam illius benevolentiam profuturam.
1.19.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIX.-- Hunc esse verum Deum.
1.19.1
Sed fuerit ista vana necessitas, et ridenda timiditas: nunc quaerimus quid de isto Deo sentiant homines, quibus placet omnes deos colendos esse. Si enim iste colendus non est, quomodo coluntur omnes, cum iste non colitur? si autem colendus est, non omnes colendi sunt; quia nisi solus colatur, iste non colitur. An forte dicturi sunt istum non esse Deum, cum illos deos dicant, qui, sicut nos credimus, nihil possunt, nisi quod illius judicio permittuntur; non ut alicui prosint, sed ut nec laedere valeant, nisi eos quos ita laedendos esse ille judicat, qui omnia potest? Sicut autem ipsi coguntur fateri, minora certe quam ille potuerunt. Si enim dii sunt, quorum vates consulti ab hominibus, ut non dicam fefellerunt, proxima tamen privatis negotiis responderunt; quomodo non est Deus, cujus vates non solum ea quae ad tempus consulebantur congrue responderunt, verum etiam unde non consulebantur de universo genere humano, atque omnibus gentibus ea tanto ante praedixerunt, quae nunc et legimus et videmus? Si Deum dicunt, quo impleta Sibylla fata cecinit Romanorum; quomodo non est Deus, qui et Romanos et omnes nationes in se unum Deum per Christi Evangelium credituras, et omnia patrum suorum simulacra eversuras, sicut praenuntiavit, exhibuit? Postremo, si illos deos dicunt, qui nunquam ausi sunt per vates suos contra istum Deum aliquid dicere; quomodo non est Deus qui per vates suos istorum simulacra non solum everti jussit, verum etiam in omnibus Gentibus eversum iri praedixit ab eis qui illis desertis se unum colere juberentur, et jussi famularentur?
1.20.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XX.-- Contra Deum Hebraeorum nihil a Paganorum vatibus praedictum reperitur.
1.20.1
Aut legant, si possunt, vel aliquam Sibyllarum, vel quemlibet aliorum vatum suorum praedixisse hoc futurum, ut Deus Hebraeorum Deus Israel ab omnibus gentibus coleretur, et quod eum cultores aliorum deorum recte antea respuissent; futuras etiam litteras Prophetarum ejus in auctoritate ita sublimi, ut his obtemperans etiam imperium Romanorum juberet deleri simulacra; monuisse etiam ne talibus praeceptis obtemperaretur: legant ista, si possunt, ex aliquibus libris vatum suorum. Omitto enim dicere quod ea quae in illorum libris leguntur, pro nostra, hoc est, christiana religione testimonium dicunt, quod a sanctis Angelis, et ab ipsis nostris Prophetis audire potuerunt: sicut et praesentem in carne Christum etiam daemonia coacta sunt confiteri. Sed haec omitto, quae cum proferimus, a nostris ficta esse contendunt: ipsi omnino, ipsi urgendi sunt, ut proferant a vatibus deorum suorum contra Deum Hebraeorum aliquid prophetatum; sicut nos tot et tanta de libris Prophetarum nostrorum contra deos eorum et jussa observamus, et praedicta recitamus, et facta monstramus. Quae illi jam perpauci qui remanserunt, malunt dolere completa, quam illum Deum agnoscere, qui potuit praenuntiare complenda: cum in suis diis falsis, quae sunt vera daemonia, nihil aliud pro magno appetant, quam cum aliquid eorum responsis sibi futurum esse didicerint.
1.21.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXI.-- Hic solus Deus colendus, qui cum alios coli prohibeat, coli non prohibetur ab aliis.
1.21.1
Quae cum ita sint, cur non potius miseri intelligunt illum esse Deum verum, quem sic vident a suorum deorum societate sejunctum, ut quem Deum fateri coguntur, qui omnes deos colendos esse profitentur, cum caeteris colere non sinantur? Cum ergo simul coli non possint, cur non ille eligitur, qui istos coli vetat, relictis istis qui illum coli non vetant? Aut si vetant, legatur. Quid enim magis populis eorum in templis eorum debuit recitari, ubi nihil unquam tale personuit? Et utique prohibitio tam multorum contra unum, quam unius contra tam multos, notior et potentior esse deberet. Nam si hujus Dei cultus est impius, inutiles sunt dii, qui homines ab impietate non prohibent: si vero pius est hujus cultus, quoniam in illo praecipitur ne isti colantur, impius est cultus eorum. Si autem tam diffidenter istum coli prohibent, ut plus audiri timeant, quam prohibere audeant; hoc ipso quis non sapiat, quis non sentiat, illum esse potius eligendum, qui istos coli tam publice prohibet, qui eorum simulacra everti jussit, praedixit, evertit, quam istos, quos ut ille non colatur, jussisse nescimus, praedixisse non legimus, valuisse aliquid non videmus? Rogo, respondeant; quis est Deus iste, qui omnes Deos Gentium sic persequitur, qui omnia eorum sacra sic prodit, sic exstinguit?
1.22.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXII.-- Opinio Gentium de Deo nostro.
1.22.1
Quid interrogem homines qui evanuerunt cogitando quis iste sit? Alii dicunt, Saturnus est: credo propter sabbati sanctificationem, quia isti eum diem Saturno tribuerunt. Varro autem ipsorum, quo doctiorem apud se neminem inveniunt, Deum Judaeorum Jovem putavit, nihil interesse censens quo nomine nuncupetur, dum eadem res intelligatur: credo illius summitate deterritus. Nam quia nihil superius solent colere Romani quam Jovem, quod Capitolium eorum satis aperteque testatur, eumque regem omnium deorum arbitrantur; cum animadverteret Judaeos summum Deum colere, nihil aliud potuit suspicari quam Jovem. Sed sive qui Saturnum, sive qui Jovem Deum Judaeorum putant, dicant quando Saturnus prohibere ausus est coli alterum Deum; nec ipsum Jovem, qui eum regno expulisse perhibetur, patrem filius. Qui si tanquam potentior et victor placuit cultoribus suis, Saturnum victum expulsumque non colant. Sed neque istum coli Jovis prohibuit; et quem vincere potuit, deum tamen esse permisit.
1.23.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXIII.-- De Jove et Saturno quid nugati sint Pagani.
1.23.1.1
Istae, inquiunt, fabulae sunt aut interpretandae a sapientibus, aut ridendae: nos autem Jovem colimus, de quo ait Maro,
1.23.1.2
id est, omnia vivificantem spiritum. Merito ergo et Varro Jovem opinatus est coli a Judaeis, quia dicit per prophetam, Coelum et terram ego impleo. Quid illud quod idem poeta dicit aethera? quomodo accipiunt? Sic enim ait:
1.23.1.3
Aetherem quippe non spiritum, sed corpus esse dicunt sublime, quo coelum super aerem distenditur. An poetae conceditur nunc secundum Platonicos, ut non corpus, sed spiritus, nunc secundum Stoicos loqui, ut corpus sit Deus? Quid igitur in Capitolio colunt? Si spiritum, si denique ipsum coelum corporeum, quid illic facit scutum illud Jovis, quod appellant Aegida? Nempe origo nominis hujus ita redditur, quia Jovem a matre occultatum capra nutrivit: an et hoc poetae mentiuntur? Numquid et Capitolia Romanorum, opera sunt poetarum? Quid sibi autem vult ista non poetica, sed plane mimica varietas, deos secundum philosophos in libris quaerere, secundum poetas in templis adorare?
1.23.2.1
Sed numquid etiam ille Euhemerus poeta fuit, qui et ipsum Jovem et Saturnum patrem ejus, et Plutonem atque Neptunum fratres ejus, ita planissime homines fuisse prodit, ut eorum cultores gratias magis poetis agere debeant, quia non ad eos dehonestandos, sed potius ad exornandos multa finxerunt? quamvis et ipsum Euhemerum ab Ennio poeta in latinam linguam esse conversum Cicero commemoret. Numquid et ipse Cicero poeta fuit, qui eum, cum quo in Tusculanis disputat, tanquam secretorum conscium admonet dicens: Si vero scrutari vetera, et ex eis quae Scriptores Graeciae prodiderunt, eruere coner, ipsi illi majorum gentium dii qui habentur, hinc a nobis profecti in coelum reperientur. Quaere quorum demonstrentur sepulcra in Graecia; reminiscere, quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis: tum denique quam hoc late pateat intelliges. Hic certe istorum deos homines fuisse satis confitetur, in coelum autem pervenisse benevole suspicatur: quanquam et hunc honorem opinionis ab hominibus eis esse delatum, non dubitavit publice dicere, cum de Romulo loqueretur: Qui hanc urbem, inquit, condidit, Romulum ad deos immortales benevolentia famaque sustulimus. Quid igitur mirum est, si hoc fecerunt antiquiores homines de Jove et Saturno et caeteris, quod Romani de Romulo, quod denique jam recentioribus temporibus etiam de Caesare facere voluerunt? Quibus et Virgilius adulationem carminis addidit, dicens:
1.23.2.2
Videant ergo ne forte historica veritas sepulcra falsorum deorum ostendat in terra; vanitas autem poetica stellas eorum non figat, sed fingat in coelo. Neque enim revera stella illa Jovis est, aut illa Saturni; sed post eorum mortem sideribus ab initio mundi conditis haec nomina imposuerunt homines, qui illos mortuos, quasi deos habere voluerunt. De quibus quid tantum mali castitas, aut quid tantum boni voluptas commeruit, ut inter astra, quae cum sole et luna circumeunt, Venus habeat stellam, et Minerva non habeat?
1.23.3
Sed fuerit et Cicero academicus incertior quam poetae, qui sepulcra deorum commemorare ausus est, litterisque mandare: quamvis hoc non ex opinione propria praesumpserit, sed ex ipsorum sacrorum traditione commemoraverit. Numquid et Varro vel tanquam poeta fingit, vel tanquam Academicus dubie ponit, quod dicit talium deorum sacra ex cujusque eorum vita vel morte, qua inter homines vixerunt vel obierunt, esse composita? Numquid et Leon ille sacerdos Aegyptius, poeta vel academicus fuit, qui Macedoni Alexandro, diversam quidem a Graecorum opinione istorum deorum originem, verumtamen ita prodit, ut eos homines fuisse declaret?
1.23.4.1
Sed quid ad nos? Dicant se Jovem, non hominem mortuum colere, nec homini mortuo Capitolium dedicasse, sed spiritui vivificanti omnia, quo mundus impletur, et scutum ejus in honorem nutricis ejus factum de pelle caprina, interpretentur ut volunt. Quid dicunt de Saturno? quem Saturnum colunt? Nonne ille est qui primus ab Olympo venit,
1.23.4.2
Nonne ipsum ejus simulacrum, quod cooperto capite fingitur, quasi latentem indicat? nonne ipse Italis ostendit agriculturam, quod falce demonstrat? Non, inquiunt: nam videris si fuit ille homo et rex quidam, de quo ista narrantur; nos tamen Saturnum interpretamur Universum tempus, quod graecum etiam vocabulum ejus ostendit: vocatur enim χρόνος, quod aspiratione addita, etiam temporis nomen est; unde et latine Saturnus appellatur, quasi saturetur annis. Quid jam cum istis agendum sit, nescio, qui conantes in melius interpretari nomina et simulacra deorum suorum, fatentur majorem deum suum et patrem caeterorum tempus esse. Quid enim aliud indicant, quam omnes deos suos temporales esse, quorum patrem ipsum tempus constituunt?
1.23.5
Erubuerunt hinc philosophi eorum recentiores Platonici, qui jam christianis temporibus fuerunt; et Saturnum aliter interpretari conati sunt, dicentes appellatum χρόνον, velut a satietate intellectus, eo quod graece satietas χόρος, intellectus autem sive mens νοῦς dicitur: cui videtur suffragari et latinum nomen, quasi ex prima latina parte et graeca posteriore compositum, ut diceretur Saturnus, tanquam satur esset, νοῦς. Viderunt enim quam esset absurdum, si filius temporis Jupiter haberetur, quem deum aeternum vel putabant vel putari volebant. At vero secundum istam novellam interpretationem, quam veteres eorum si habuissent, mirum si Ciceronem Varronemque latuisset, Saturni filium Jovem dicunt, tanquam ab illa summa mente profluentem spiritum, quem volunt esse velut animam mundi hujus, omnia coelestia et terrena corpora implentem. Unde illud Maronis est, quod paulo ante commemoravi, Jovis omnia plena. Numquid non, si possent isti, sicut ipsam interpretationem, ita etiam superstitionem hominum commutarent, et aut nulla simulacra, aut certe Saturno potius quam Jovi Capitolia constituerent? Neque enim ullam animam rationalem sapientem fieri disputant, nisi participatione summae illius incommutabilisque sapientiae; non solum cujusquam hominis animam, sed ipsius etiam mundi, quam dicunt Jovem. Nos vero, esse quamdam summam Dei sapientiam, cujus participatione fit sapiens quaecumque anima fit vere sapiens, non tantum concedimus, verum etiam maxime praedicamus. Utrum autem universa ista corporalis moles, quae mundus appellatur, habeat quamdam animam, vel quasi animam suam, id est rationalem vitam, qua ita regatur sicut unumquodque animal, magna atque abdita quaestio est: nec affirmari debet ista opinio, nisi comperta quod vera sit; nec refelli, nisi comperta quod falsa sit. Quid autem hoc ad hominem, etiamsi semper eum lateat; quandoquidem nulla anima fit sapiens vel beata ex alia quacumque anima, sed ex illa sola summa atque incommutabili Dei sapientia?
1.23.6
Romani tamen, qui non Saturno, sed Jovi Capitolium condiderunt; vel aliae nationes, quae Jovem praecipue supra caeteros deos colendum esse putaverunt, non hoc quod isti senserunt: qui secundum istam suam novam opinionem, et summas arces, si quidquam in his rebus potestatis habuissent, Saturno potius dedicarent; et Mathematicos vel Genethliacos maxime delerent, qui Saturnum, quem sapientum effectorem isti dicerent, maleficum deum inter alia sidera constituerunt. Quae opinio tantum contra illos in animis humanis praevaluit, ut nec nominare illum velint, senem potius quam Saturnum appellantes: tam timida superstitione, ut jam Carthaginenses pene vico suo nomen mutaverint, Vicum senis crebrius, quam Vicum Saturni appellantes.
1.24.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXIV.-- Non omnes Deos colunt, qui Deum Israel rejiciunt; nec eum colunt, qui alios colunt.
1.24.1
Notum est ergo, quid colere convincantur, et quid colorare conentur adoratores simulacrorum. Verum et ab istis novitiis Saturni interpretatoribus requirendum est, quid de Deo sentiant Hebraeorum. Etiam ipsis enim placuit omnes deos cum gentibus colere, cum eos superbos puderet pro peccatorum suorum remissione humiliari sub Christo. Quid ergo sentiunt de Deo Israel? Quem si non colunt, non omnes deos colunt: si autem colunt, non colunt sicut se coli jussit, quia et alios colunt, quos coli ille prohibuit. Per eos enim vates ista prohibuit, per quos haec ipsa quae nunc a Christianis eorum simulacra patiuntur, futura praedixit. Sive enim Angeli ad illos Prophetas missi sint, qui eis Deum omnium creatorem unum verum Deum, cui universa subjecta sunt, et per sensibilium rerum congruam speciem figurate ostenderent, et quemadmodum se coli praeciperet, indicarent; sive aliquorum in eis mentes per Spiritum sanctum ita sublimatae sint, ut eo visu ea viderent, quo et ipsi Angeli vident: constat tamen eos illi Deo servisse, qui alios deos coli prohibuit; servisse autem fide pietatis in regno et sacerdotio reipublicae suae, et Christum venturum verum regem ac sacerdotem significantibus sacris.
1.25.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXV.-- Dii falsi alios coli secum non prohibent. Deum Israel esse Deum verum convincitur ex operibus ejus et praedictis et impletis.
1.25.1
Porro autem in diis Gentium( quos isti dum colere volunt, illum qui cum istis coli non potest, colere nolunt), dicant quid causae est ut nullus eorum inveniatur qui alterum coli prohibeat, cum eos in diversis officiis muneribusque constituant, et rebus ad quemque proprie pertinentibus praesides esse velint. Si enim Jupiter non prohibet Saturnum coli, quia non est ille homo, qui illum hominem patrem de regno expulit, sed aut coeli corpus, aut spiritus implens coelum et terram; et ideo non potest prohibere coli mentem supernam, ex qua dicitur emanasse: si ea ratione nec Saturnus Jovem coli prohibet, quia non ab eo rebellante superatus est, sicut ille a Jove nescio quo, cujus arma fugiens venit in Italiam; sed favet prima mens animae a se genitae: saltem Vulcanus prohiberet coli Martem uxoris adulterum, Hercules Junonem persecutricem suam. Quae ista inter eos est tam foeda consensio, ut nec Diana virgo casta coli prohibeat, non dicam Venerem, sed Priapum? Nam si unus homo et venator et agricola esse voluerit, servus erit amborum: quibus tamen vel vicina templa fabricare erubescit. Sed interpretentur Dianam virtutem quam volunt, interpretentur et Priapum fecunditatis deum, ita sane ut in fetandis feminis pudeat Junonem talem habere adjutorem. Dicant quod placet, interpretentur quod sapiunt; dum tamen omnia eorum argumenta perturbet Deus Israel. Qui cum illos omnes coli prohibuerit, et a nullo corum coli prohibitus sit, eorumque simulacris et sacris eversionem praeceperit, praedixerit, fecerit; satis ostendit illos falsos atque fallaces, et se esse verum ac veracem Deum.
1.25.2
Istos autem jam paucos deorum multorum falsorumque cultores, quis non miretur nolle obtemperare illi, de quo cum ab eis quaeritur quisnam sit Deus, quodlibet opinando respondent, Deum tamen esse negare non audent? quia si negent, operibus ejus et praedictis atque completis facillime convincuntur. Neque enim ea dico, quae liberum sibi putant esse non credere, quia ipse in principio fecit coelum et terram, et omnia quae in eis sunt. Neque illa nimis antiqua, quod Enoch transtulit, quod impios diluvio delevit, quod Noe justum domumque ejus per lignum inde liberavit. Ab Abraham in hominibus facta ejus exordior. Huic enim facta est per angelicum oraculum manifesta promissio, quam nunc videmus impleri. Huic quippe dictum est, In semine tuo benedicentur omnes Gentes: ex cujus semine populus Israel, unde virgo Maria quae peperit Christum, in quo benedici omnes Gentes audeant jam negare si possunt. Haec promissio facta est etiam ad Isaac filium Abrahae. Haec et ad Jacob nepotem Abrahae, qui etiam Israel appellatus est, ex quo universus ille populus et propagatus et nominatus est, ut hujus populi Deus appellaretur Deus Israel: non quod ipse non sit Deus omnium Gentium, sive nescientium, sive jam scientium; sed quia in isto populo voluit manifestius apparere virtutem promissorum suorum. Ille enim populus primo in Aegypto multiplicatus, et de illa servitute per Moysen in multis signis portentisque liberatus, debellatis plurimis Gentibus terram etiam promissionis accepit, in qua regnavit per reges suos de tribu Juda exortos. Qui Judas unus fuit ex duodecim filiis Israel nepotis Abrahae; atque inde Judaei cognominati, multa ipso Deo adjuvante fecerunt, multa pro peccatis suis ipso flagellante perpessi sunt, donec veniret semen cui promissum est, in quo benedicerentur omnes gentes, et patrum suorum simulacra sponte confringerent.
1.26.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXVI.-- Idololatria per Christi nomen et Christianorum fidem juxta prophetias eversa.
1.26.1
Neque enim temporibus christianis, sed tanto ante praedictum est quod per Christianos impletur. Ipsi Judaei qui remanserunt inimici nominis Christi, de quorum etiam futura perfidia in illis propheticis Litteris tacitum non est, ipsi habent et legunt prophetam dicentem: Domine Deus meus, et refugium meum in die malorum, ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent, Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra et non est in illis utilitas. Ecce nunc fit, ecce nunc gentes ab extremo terrae veniunt ad Christum ista dicentes, et simulacra frangentes. Et hoc enim magnum est, quod Deus preastitit Ecclesiae suae ubique diffusae, ut gens Judaea merito debellata et dispersa per terras, ne a nobis haec composita putarentur, codices prophetiarum nostrarum ubique portaret; et inimica fidei nostrae, testis fieret veritatis nostrae. Quomodo ergo discipuli Christi docuerunt quod a Christo non didicerunt, sicut stulti desipiendo jactitant, ut deorum gentilium et simulacrorum superstitio deleretur? Numquid et illas prophetias quae nunc leguntur in codicibus inimicorum Christi, possunt dici finxisse discipuli Christi?
1.26.2
Quis enim haec evertit, nisi Deus Israel? Ipsi enim populo dictum est per divinas voces factas ad Moysen: Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Non facies tibi idolum, neque cujusquam similitudinem, neque in coelo sursum, neque in terra deorsum. Ut autem etiam evertat ista, ubi potestatem acceperit, sic ei praecipitur: Non adorabis deos illorum, sed neque servies eis; non facies secundum opera ipsorum, sed deponendo depones, et confringendo confringes simulacra eorum. Quis autem dicat Christum atque Christianos non pertinere ad Israel, cum Israel nepos fuerit Abrahae, cui primo, et deinde Isaac filio ejus, et deinde ipsi Israel nepoti ejus dictum est, quod jam commemoravi, In semine tuo benedicentur omnes Gentes? Quod fieri jam videmus in Christo, cum inde exorta sit illa virgo, de qua propheta populi Israel et Dei Israel cecinit, dicens: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel. Interpretatur autem Emmanuel, Nobiscum Deus. Deus ergo Israel qui prohibuit alios deos coli, qui prohibuit idola fabricari, qui praecepit everti, qui per prophetam praedixit gentes ab extremo terrae dicturas, Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, in quibus non est utilitas; ipse per Christi nomen et Christianorum fidem istarum omnium superstitionum eversionem jussit, promisit, exhibuit. Frustra ergo miseri, quia blasphemare Christum etiam a diis suis, hoc est, a daemonibus nomen Christi metuentibus prohibiti sunt, volunt ab eo doctrinam istam facere alienam, qua Christiani contra idola disputant, easque omnes falsas religiones ubi potuerint eradicant.
1.27.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXVII.-- Urget idololatrarum reliquias, ut demum serviant vero Deo idola ubique subvertenti.
1.27.1
De Deo Israel respondeant, quem docere ista et jubere, non tantum Christianorum, sed et Judaeorum Libri testantur: de ipso consulant deos suos, qui Christum blasphemari prohibuerunt; de Deo Israel, si audent, aliqua contumeliosa respondeant. Sed quos consulant? aut ubi jam consulant? Libros suorum legant. Si Deum Israel Jovem putant, sicut Varro scripsit( ut interim secundum eorum opinionem loquar), cur ergo Jovi non credunt idola esse delenda? Si Saturnum putant, cur eum non colunt? Aut cur non sic colunt, quemadmodum se coli per eos vates praecepit, per quos ea quae praedixit, implevit? Cur ei non credunt simulacra evertenda esse, et alios deos colendos non esse? Si nec Jovis, nec Saturnus est( quia si unus eorum esset, contra sacra Jovis et Saturni eorum tanta non diceret); quis ergo est, qui propter deos alios solus ab istis non colitur, et eversis diis aliis, tam evidenter efficit ut solus colatur, humiliata omni superba altitudine, quae se adversus Christum erexerat pro idolis, persequens interficiensque Christianos? Nunc certe quaerunt, ubi se abscondant, cum sacrificare volunt; vel ubi deos ipsos suos retrudant, ne a Christianis inveniantur atque frangantur. Unde hoc, nisi a timore legum atque regum, per quos Deus Israel suam exserit potestatem, jam subditos Christi nomini? sicut longe ante promisit, dicens per Prophetam: Et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi.
1.28.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXVIII.-- Praedicta idolorum rejectio.
1.28.1
Nempe jam completur quod per prophetam identidem canitur, quod remissurus esset impiam plebem suam( non quidem totam, quia multi et ex Israelitis crediderunt in Christum; nam inde erant et Apostoli ejus), et humiliaturus omnem superbum atque injuriosum, ut ipse solus exaltaretur, id est, solus altus et potens hominibus manifestaretur: donec projicerentur a credentibus idola, et a non credentibus absconderentur; cum ejus timore terra confringitur, id est, terreni homines timore franguntur, timendo legem vel ipsius, vel eorum qui credentes in eum, gentibusque regnantes, talia sacrilegia prohiberent.
1.28.2
Haec enim, quae ut facilius intelligerentur, breviter praelocutus sum, propheta sic dicit: Et nunc tu, domus Jacob, venite, et ambulemus in luce Domini. Remisit enim plebem suam domum Israel; quoniam repleta est, sicut ab initio, regio eorum auguriis, sicut alienigenarum; et filii multi alienigenae nati sunt illis. Repleta est enim regio eorum argento et auro, nec erat numerus thesaurorum illorum. Et repleta est terra equis, nec erat numerus curruum illorum. Et repleta est terra abominationibus operum manuum ipsorum, et adoraverunt ea quae fecerunt digiti eorum. Et inclinavit se homo, et humiliavit se vir, et non remittam illis. Et nunc intrate in petras, et abscondite vos in terra a facie timoris Domini, et a majestate Virtutis ejus, cum surrexerit confringere terram. Oculi enim Domini excelsi, homo autem humilis; et humiliabitur altitudo hominum, et exaltabitur Dominus solus in illa die. Dies enim Domini sabaoth supra omnem injuriosum et superbum, et supra omnem altum et humiliatum, qui humiliabuntur; et supra omnem cedrum Libani excelsorum et elatorum, et supra omnem arborem Libani Basan, et super omnem montem, et super omnem collem altum, et super omnem navem maris, et super omne spectaculum navium decoris. Et humiliabitur, et cadet contumelia hominum et exaltabitur Dominus solus in illa die. Et manibus fabricata omnia abscondent in speluncis, et in scissuris petrarum, et in cavernis terrae a facie timoris Domini, et a majestate Virtutis ejus, cum exsurrexerit confringere terram. Illa enim die projiciet homo abominationes aureas et argenteas, quae fecerunt ut adorarent supervacanea et noxia; ut intrent in foramina solidae petrae, et in scissuras petrarum, a facie timoris Domini, et a majestate Virtutis ejus, cum exsurrexerit comminuere terram.
1.29.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXIX.-- Deum Israel quidni colant pagani, si eum vel praepositum elementorum esse opinantur.
1.29.1
Quid dicunt de isto Deo sabaoth, quod interpretatur Deus virtutum vel exercituum; quia illi serviunt virtutes et exercitus Angelorum? quid dicunt de isto Deo Israel, quia Deus est illius populi, de quo venit semen, in quo benedicerentur omnes Gentes? Cur solum non colunt, qui omnes deos colendos esse contendunt? cur ei non credunt, qui alios deos falsos et ostendit, et evertit? Audivi quemdam eorum dicere, se regisse apud nescio quem philosophum, quod ex iis quae Judaei in suis sacramentis agerent, intellexisset quem Deum colerent:« Praepositum, inquit, istorum elementorum, quibus iste visibilis et corporeus mundus exstructus est:» cum in Scripturis sanctis Prophetarum ejus aperte ostendatur, illum Deum colendum praeceptum esse populo Israel, qui fecit coelum et terram, et a quo est omnis vera sapientia. Sed quid opus est hinc diutius disputare, cum ad id quod ago sufficiat, quod illi qualibet praesumptione opinantur de illo Deo, quem Deum esse negare non possunt? Si enim praepositus est elementorum quibus mundus iste consistit, cur non ipse potius colitur, quam Neptunus, qui solius maris praepositus est? quam denique Silvanus, qui solorum agrorum atque silvarum? quam Sol, qui solius diei, vel etiam universi coelestis caloris? quam Luna, quae solius noctis, vel etiam humoris potestate praefulget? quam Juno, quae solum aerem tenere perhibetur? Certe enim isti partium praepositi, quicumque sunt, necesse est ut sub illo sint, qui omnium elementorum et universae hujus molis praeposituram gerit. At iste illos omnes coli prohibet: cur ergo isti contra praeceptum majoris illorum, non solum eos colere volunt, sed propter istos illum nolunt? Adhuc non inveniunt quid de isto Deo Israel constanter liquidoque pronuntient; nec unquam invenient, donec eum inveniant Deum solum verum, a quo creata sunt omnia.
1.30.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXX.-- Deus Israel impletis prophetiis jam ubique innotuit.
1.30.1.1
Proinde quidam Lucanus magnus eorum in carmine declamator, credo et ipse diu quaerens, sive per suas cogitationes, sive per suorum libros, quisnam esset Judaeorum Deus; et quia non pie quaerebat, non inveniens; maluit tamen incertum Deum quem non inveniebat, quam nullum Deum dicere, cujus tam magna documenta sentiebat. Ait enim:
1.30.1.2
Et nondum Deus iste sanctus et verus Deus Israel, nondum per Christi nomen tanta in omnibus gentibus fecerat, quanta usque in hodiernum diem post Lucani tempora consecuta sunt. Nunc vero quis tam durus non flectatur? quis tam torpidus non ignescat, cum impletur quod scriptum est, quia non est qui se abscondat a calore ejus? quando jam clarissima luce manifestantur quae in eodem psalmo, unde versiculum istum commemoravi, tanto ante praedicta sunt? Coelorum enim nomine Apostoli Christi significati sunt, quod in eis Deus praesideret, ut Evangelium annuntiarent. Jam ergo coeli enarraverunt gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiavit firmamentum. Dies diei eructavit verbum, et nox nocti annuntiavit scientiam. Jam non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Jam in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Jam in sole, hoc est in manifestatione, posuit tabernaculum suum, quod est Ecclesia ipsius. Quia, ut hoc faceret, ipse, sicut ibi sequitur, tanquam sponsus processit de thalamo suo, id est, conjugatum Verbum carni humanae processit de utero virginali. Jam exsultavit ut gigas, et cucurrit viam. Jam a summo coeli facta est egressio ejus, et recursus ejus usque ad summum coeli. Et ideo rectissime sequitur versus, quem paulo ante commemoravi, Et non est qui se abscondat a calore ejus. Et adhuc isti fragiles contradictiunculas garrientes eligunt isto igne, sicut stipula in cinerem verti, quam sicut aurum a sorde purgari: cum et deorum falsorum jam fallacia monumenta frustrata sint, et illius incerti Dei veracia promissa certa jam facta sint.
1.31.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXI.-- Prophetia de Christo impleta.
1.31.1
Desinant ergo dicere mali laudatores Christi, qui nolunt esse christiani, quod Christus non docuerit deos eorum deseri, et simulacra confringi. Deus enim Israel, de quo praedictum est quod Deus universae terrae vocabitur, et Deus universae terrae jam vocatur; hoc per Prophetas futurum praedixit, hoc per Christum congruo tempore implevit. Certe enim si jam Deus Israel, Deus universae terrae vocatur, necesse est ut fiat quod jussit, quando qui jussit, innotuit. Quia vero per Christum et in Christo innotuit, ut Ecclesia ejus per orbem diffunderetur, et per ipsam Deus Israel universae terrae vocaretur, paulo superius apud eumdem prophetam legant qui volunt: imo et a me commemoretur. Neque enim ita longum est, ut oporteat praetermitti. Dicuntur enim multa de praesentia et humilitate et passione Christi, et corpore ejus, cui caput est, id est de Ecclesia ejus, cum appellatur tanquam sterilis quae non pariebat. Per multos enim annos Ecclesia, quae futura erat in omnibus Gentibus in filiis suis, hoc est in sanctis suis, non apparuit, nondum Christo annuntiato per Evangelistas, eis quibus non est annuntiatus per Prophetas: et dicitur plures filios desertae futuros, quam ejus quae habet virum; cujus viri nomine significata est Lex, vel Rex quem accepit primus populus Israel: nec acceperant gentes Legem eo tempore, quo propheta loquebatur; neque Rex Christianorum apparuerat adhuc Gentibus, ex quibus tamen Gentibus longe fertilior et numerosior sanctorum multitudo provenit. Ita ergo dicit Isaias, incipiens ab humilitate Christi, et se postea convertens ad alloquendam Ecclesiam usque ad eum versum quem commemoravimus, ubi ait, Et qui eruit te, ipse Deus Israel, universae terrae vocabitur: Ecce, inquit, in intellectu erit puer meus, et exaltabitur, et honorificabitur vehementer. Quomodo multi mirabuntur super te, sic tamen et inhonesta videbitur ab omnibus species tua, et honor tuus ab hominibus. Ita enim mirabuntur gentes multae super eum, et continebunt reges os suum. Quoniam quibus non est nuntiatum de illo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent. Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Nuntiavimus coram illo, ut puer, ut radix in terra sitienti: non est species illi, neque honor. Et vidimus illum, et non habuit speciem neque decorem: sed vultus ejus abjectus et deformis, positio ejus ab omnibus hominibus; homo in plaga, et qui sciat ferre infirmitates, propter quod et avertit se facies ejus, injuriata est, nec magni aestimata est. Hic infirmitates nostras portat, et pro nobis in doloribus est. Et nos existimavimus illum in doloribus esse, et in plaga et in poena. Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, et infirmatus est propter iniquitates nostras. Eruditio pacis nostrae in eum, livore ejus sanati sumus. Omnes ut oves erravimus, et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris. Et ipse quoniam male tractatus est, non aperuit os: ut ovis ad immolandum ductus est, et ut agnus ante eum qui se tonderet fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate sublatum est judicium ejus. Generationem ejus quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita ejus: ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Dabo ergo malos propter sepulturam ejus, et divites propter mortem ejus; ob hoc quod iniquitatem non fecerit, nec dolum in ore suo. Dominus vult purgare illum de plaga. Si dederitis vos ob delicta vestra animam vestram, videbitis semen longissimae vitae. Et vult Dominus auferre a doloribus animam ejus, ostendere illi lucem, et figurare per sensum, justificare justum bene servientem pluribus; et peccata illorum ipse sustinebit. Propterea ipse haereditabit complures, et fortium partietur spolia. Propter quod tradita est ad mortem anima ejus, et inter iniquos aestimata est: et ipse peccata multorum sustinuit, et propter iniquitates eorum traditus est. Delectare, sterilis quae non paris; exsulta et clama, quae non parturis; quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus, Dilata locum tabernaculi tui, et aulas tuas confige; non est quod parcas: porrige longius funiculos, et palos validos constitue. Etiam atque etiam in dexteram atque sinistram partem extende. Semen enim tuum haereditabit gentes, et civitates quae desertae erant, inhabitabis, non est quod metuas. Praevalebis enim, nec erubescas quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor: quoniam ego Dominus qui facio te, Dominus nomen ei; et qui eruit te, ipse Deus Israel, universae terrae vocabitur.
1.31.2
Quid contra hanc evidentiam expressionemque rerum et praedictarum et impletarum dici potest? Si de Christi divinitate discipulos ejus putant esse mentitos, numquid de Christi passione dubitabunt? Resurrexisse non solent credere: at illa omnia ab hominibus humana perpessum etiam libenter credunt, quia hominem tantummodo credi volunt. Ille itaque sicut ovis ad immolandum ductus, ille inter iniquos deputatus, ille vulneratus propter peccata nostra; cujus livore sanati sumus, cujus facies injuriata est, nec magni aestimata, palmis caesa, et sputis illita, cujus deformis in cruce positio: ille ab iniquitatibus populi Israel ductus ad mortem; ille qui non habebat speciem neque decorem, quando colaphis percutiebatur, quando spinis coronabatur, quando pendens irridebatur; ille qui, sicut agnus coram tondente non habet vocem, sic non aperuit os suum, cum ei diceretur ab insultantibus, Prophetiza nobis, Christe: nempe jam exaltatus est, jam honorificatus est vehementer. Nempe jam mirantur gentes multae super eum. Jam continuerunt reges os suum, quo adversus Christianos leges saevissimas promulgabant. Nempe quibus non est nuntiatum de illo, jam vident, et qui non audierunt jam intelligunt. Quoniam gentes quibus non annuntiaverunt Prophetae, magis ipsae vident quam vera nuntiata sint per Prophetas. Et qui non audierunt ipsum Isaiam loquentem, jam in Litteris ejus de quo ista sit locutus, intelligunt. Nam et in ipsa gente Judaeorum quis credidit auditui Prophetarum, aut brachium Domini, quod est Christus ipse, qui per eos annuntiabatur, cui revelatum est; quando manibus suis ea scelera in Christo admittebant, quae futura praedixerant Prophetae quos habebant? Nempe jam haereditate possidet multos, et fortium partitur spolia, cum ea quae diabolus et daemones possidebant, per ecclesiarum suarum fabricas, et quoslibet necessarios usus, illis expulsis proditisque distribuit.
1.32.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXII.-- Apostolorum contra idololatriam doctrina vindicatur ex prophetiis.
1.32.1
Quid ergo ad haec dicunt perversi laudatores Christi, et Christianorum obtrectatores? Numquid ut ista per Prophetas tanto ante praedicerentur, Christus magicis artibus fecit, aut discipuli ejus ista finxerunt. Numquid ut delectetur Ecclesia diffusa per gentes quondam sterilis, nunc in pluribus filiis, quam illa Synagoga quae Legem sive Regem tanquam virum acceperat: numquid ut sic dilatet locum tabernaculi sui omnes nationes et linguas occupans, ut longius quam Romani imperii jura tenduntur, usque in Persas et Indos aliasque barbaras gentes funiculos porrigat; ut in dexteram per veros christianos, et in sinistram per fictos christianos in tam multis populis nomen ejus extendatur; ut semen ejus haereditet gentes, ut civitates quae a vero Dei cultu et a vera religione desertae fuerant, jam nunc inhabitet; ut non timuerit hominum minas et furias, quando in sanguine martyrum tanquam honore purpureo vestiebatur, ut praevaleret tam multis tamque vehementibus et potentibus persecutoribus suis; ut non erubesceret quod detestabilis fuerit, quando magnum erat crimen fieri vel esse christianum; ut confusionem in perpetuum obliviscatur, quia ubi abundaverat peccatum, superabundavit gratia; ut ignominiae viduitatis suae memor non sit, quia paululum derelicta et opprobrio subjecta, tam eminenti gloria reflorescit: numquid postremo ut Dominus qui fecit eam, et a dominatu diaboli et daemonum eruit eam, ipse Deus Israel universae terrae jam vocetur, discipuli Christi finxerunt, quod Prophetae, quorum Libri nunc in manibus inimicorum Christi habentur, tam longe antequam Christus filius hominis fieret, praedixerunt?
1.32.2
Hinc ergo intelligant, quod ne tardissimis quidem atque obtusissimis obscurum dubium ve relinquitur: hinc, inquam, intelligant Christi perversi laudatores et christianae religionis exsecratores, etiam Christi discipulos contra deos eorum ea didicisse atque docuisse quae doctrina continet Christi; quia Deus Israel, qui haec omnia quae isti colere volunt, abominanda atque evertenda in Libris Prophetarum praecepisse invenitur, ipse Deus universae terrae, sicut tanto ante promisit, per Christum et Christi Ecclesiam jam vocatur. Si enim Christum mira dementia suspicantur deos eorum coluisse, ac per hos eum tanta potuisse; numquid et Deus Israel deos eorum coluit, qui de se per omnes gentes colendo et de illis abominandis atque evertendis, per Christum quod promisit implevit? Ubi sunt dii eorum? ubi vaticinia fanaticorum, et divinationes pythonum? ubi auguria, vel auspicia, vel aruspicia, vel oracula daemonum? Cur non profertur ex istiusmodi antiquis libris admonitum aliquid et praedictum contra christianam fidem, et contra Prophetarum nostrorum expressam jam in omnibus gentibus tam perspicuam veritatem? Offendimus, inquiunt, deos nostros, et deseruerunt nos: ideo adversus nos Christiani praevaluerunt, et humanarum rerum felicitas defessa ac deminuta dilabitur. Hoc sibi certe per Christianos fuisse eventurum, legant ex libris vatum suorum: sed ea legant, ubi si non Christus, quia eum deorum suorum volunt fuisse cultorem, saltem Deus Israel improbatus et detestatus sit, quem constat istorum eversorem. Sed nunquam hoc proferent, nisi quod modo forte confinxerint. Quod cum protulerint apparebit, eo ipse certe, quod tanta res tam ignota profertur, quae utique debuit antequam hoc quod praedictum est, accidisset, in deorum templis omnium gentium recitari, ut praestruerentur et praemonerentur qui nunc volunt esse christiani.
1.33.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXIII.-- In eos qui rerum humanarum felicitatem per christiana tempora deminutam esse conqueruntur.
1.33.1
Deinde quod de felicitatis rerum humanarum deminutione per christiana tempora conqueruntur, si libros philosophorum suorum legant, ea reprehendentium, quae nunc eis etiam recusantibus et murmurantibus subtrahuntur, tum vero magnam laudem reperient temporum christianorum. Quid enim eis minuitur felicitatis, nisi quod pessime luxurioseque abutebantur in magnam Creatoris injuriam? Nisi forte hinc sunt tempora mala, quia per omnes pene civitates cadunt theatra, caveae turpitudinum et publicae professiones flagitiorum; cadunt et fora vel moenia, in quibus daemonia colebantur. Unde enim cadunt, nisi inopia rerum, quarum lascivo et sacrilego usu constructa sunt? Nonne Cicero eorum cum Roscium quemdam laudaret histrionem, ita peritum dixit, ut solus esset dignus qui in scenam deberet intrare; ita virum bonum, ut solus esset dignus qui eo non deberet accedere? quid aliud apertissime ostendens, nisi illam scenam esse tam turpem, ut tanto minus ibi esse homo debeat, quanto fuerit magis vir bonus? et tamen dii eorum tali dedecore placabantur, quale a viris bonis removendum esse censebat. Est etiam hinc ejusdem ipsius Ciceronis aperta confessio, ubi ait, sibi Floram matrem ludorum celebritate placandam. In quibus ludis tanta exhiberi turpitudo consuevit, ut in eorum comparatione caeteri honesti sint, a quibus tamen etiam ipsis agendis viri boni prohibentur. Quae ista est Flora mater, qualis dea est, quam celebrior et habenis effusioribus laxata conciliat et propitiat turpitudo? Quanto jam honestius in scenam Roscius intrabat, quam Cicero deam talem colebat? Si deminuta rerum copia, quae in haec celebranda funduntur, dii Gentium offenduntur, apparet quales sint qui talibus delectantur. Si autem ipsi irati ista minuunt, utilius irascuntur quam placantur. Quapropter, aut philosophos suos arguant, qui talia in luxuriosis hominibus reprehenderunt; aut deos suos frangant, qui talia de suis cultoribus exegerunt: si tamen jam inveniunt vel quos frangant, vel quos abscondant: Christianorum vero temporibus defectum rerum secundarum quibus in turpia et noxia defluebant, blasphemando imputare desistant, ne magis nos unde amplius Christi potestas laudetur, admoneant.
1.34.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXIV.-- Epilogus superiorum.
1.34.1
Multa hinc dicerem, nisi me jam librum istum concludere, atque ad propositam intentionem redire, suscepti operis necessitas cogeret. Cum enim evangelicas quaestiones, ubi videntur quibusdam quatuor Evangelistae non inter se constare, solvere aggrederer, ut potui expositis intentionibus singulorum, primo mihi discutiendum occurrit, quod nonnulli quaerere solent, cur ipsius Christi nulla scripta proferamus. Ita enim volunt et ipsum credi nescio quid aliud scripsisse quod diligunt, nihilque sensisse contra deos suos, sed eos potius magico ritu coluisse: et discipulos ejus non solum de illo fuisse mentitos, dicendo illum Deum per quem facta sunt omnia, cum aliud nihil quam homo fuerit, quamvis excellentissimae sapientiae; verum etiam de diis eorum non hoc docuisse quod ab illo didicissent. Unde factum est ut eos de Deo Israel potius urgeremus, qui per Ecclesiam Christianorum ab omnibus gentibus colitur, et istorum sacrilegas vanitates ubique jam evertit, sicut per Prophetas suos tanto ante praedixit, et per Christi nomen, in quo benedici omnes gentes promiserat, ea quae praedixit, implevit. Ex quo intelligere debent nec Christum aliud de diis eorum vel nosse vel docere potuisse, quam Deus Israel per Prophetas suos jussit atque praedixit, per quos ipsum Christum promisit et misit; in cujus nomine secundum pollicitationem quam Patribus fecit, cum benedicerentur omnes gentes, factum est ut et ipse Deus Israel, universae terrae vocaretur: nec discipulos ejus a sui magistri doctrina deviasse, cum deos Gentium coli prohiberent, ne vel insensatis simulacris supplicaremus, vel societatem cum daemoniis haberemus, vel creaturae potius quam Creatori religionis obsequio serviremus.
1.35.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXV.-- Mediatoris mysterium antiquis per prophetiam, nobis per Evangelium praedicatur.
1.35.1
Quapropter, cum sit ipse Christus Sapientia Dei, per quem creata sunt omnia, cumque nullae mentes rationales sive Angelorum sive hominum, nisi participatione ipsius sapientes fiant, cui per Spiritum sanctum, per quem charitas in cordibus nostris diffunditur, inhaeremus, quae Trinitas unus Deus est; consultum est divina providentia mortalibus, quorum temporalis vita in rebus orientibus et occidentibus occupata tenebatur, ut eadem ipsa Dei Sapientia ad unitatem personae suae homine assumpto, in quo temporaliter nasceretur, viveret, moreretur, resurgeret, congrua saluti nostrae dicendo et faciendo, patiendo et sustinendo, fieret et deorsum hominibus exemplum redeundi, et eis qui sursum sunt Angelis exemplum manendi. Nisi enim et in animae rationalis natura temporaliter aliquid oriretur, id est, inciperet esse quod non erat, nunquam ex vita pessima et stulta ad sapientem atque optimam perveniret. Ac per hoc, cum rebus aeternis contemplantium veritas perfruatur, rebus autem ortis fides credentium debeatur, purgatur homo per rerum temporalium fidem, ut aeternarum percipiat veritatem. Nam et quidam eorum nobilissimus philosophus Plato, in eo libro quem Timaeum vocant, sic ait:« Quantum ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas.» Duo illa sursum sunt, aeternitas et veritas: duo ista deorsum, quod ortum est, et fides. Ut ergo ab imis ad summa revocemur, atque id quod ortum est recipiat aeternitatem, per fidem veniendum est ad veritatem. Et quia omnia quae in contrarium pergunt, per aliquid medium reducuntur, et ab aeterna justitia temporalis iniquitas nos alienabat; opus ergo erat media justitia temporali, quae medietas, temporalis esset de imis, justa de summis, atque ita se nec abrumpens a summis, et contemperans imis, ima redderet summis. Ideo Christus mediator Dei et hominum dictus est, inter Deum immortalem et hominem mortalem Deus et homo, reconcilians hominem Deo, manens id quod erat, factus quod non erat. Ipse est nobis fides in rebus ortis, qui est veritas in aeternis.
1.35.2
Hoc magnum et inenarrabile sacramentum, hoc regnum et sacerdotium antiquis per prophetiam revelabatur, posteris eorum per Evangelium praedicatur. Oportebat enim ut aliquando in omnibus gentibus redderetur, quod diu per unam gentem promittebatur. Proinde qui Prophetas ante descensionem suam praemisit, ipse et Apostolos post ascensionem suam misit. Omnibus autem discipulis suis per hominem quem assumpsit, tanquam membris sui corporis caput est. Itaque cum illi scripserunt quae ille ostendit et dixit, nequaquam dicendum est quod ipse non scripserit; quandoquidem membra ejus id operata sunt, quod dictante capite cognoverunt. Quidquid enim ille de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis tanquam suis manibus imperavit. Hoc unitatis consortium et in diversis officiis concordium membrorum sub uno capite ministerium quisquis intellexerit, non aliter accipiet quod narrantibus discipulis Christi in Evangelio legerit, quam si ipsam manum Domini, quam in proprio corpore gestabat, scribentem conspexerit. Quamobrem illa potius jam videamus qualia sint, quae putant Evangelistas sibimet ipsis scripsisse contraria( quod parum intelligentibus videri potest); ut his quaestionibus dissolutis, ex hoc quoque appareat, illius capitis membra, non solum idem sentiendo, verum etiam convenientia scribendo, in corporis ipsius unitate germanam servasse concordiam.

Intertext edge

Open linked passage

Note