De consensu Evangelistarum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7304 Decoev
37.1
CAPUT XXXIV.-- Ubi discipuli spicas vellentes manducaverunt, quemadmodum inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas in narrandi ordine.
37.1
Sequitur Matthaeus, et dicit: In illo tempore abiit Jesus sabbato per sata; discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare, etc., usque ad illud ubi ait, Dominus est enim Filius hominis etiam sabbati. Hoc quoque sine ulla repugnantiae quaestione commemoratur et a Marco et a Luca: sed illi non dicunt, In illo tempore. Unde fortassis magis Matthaeus rei gestae hic ordinem tenuit, illi autem recordationis suae: nisi latius accipiatur quod dictum est, In illo tempore, id est, quo haec multa et diversa gerebantur.