De consensu Evangelistarum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7304 Decoev
40.1
CAPUT XXXVII.-- De muto et caeco qui daemonium habebat, quomodo Matthaeus Lucasque consentiant.
40.1
Matthaeus ergo sequitur et dicit: Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus; et curavit eum, ita ut loqueretur et videret. Hoc non isto ordine, sed post alia multa Lucas commemorat, et mutum dicit tantum non etiam caecum: sed non ex eo quod aliquid tacet, de alio dicere putandus est: ea enim sequentia etiam ipse contexit quae Matthaeus.