De consensu Evangelistarum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7304 Decoev
41.1
CAPUT XXXVIII.-- Ubi ei dictum est quod in Beelzebut ejicit daemonia, quidquid ex ipsa occasione locutus est de blasphemia adversus Spiritum sanctum, et de duabus arboribus, utrum in nullo Matthaeus a duobus aliis, maxime a Luca, dissentiat.
41.1
Sequitur Matthaeus, dicens: Et stupebant omnes turbae, et dicebant: Numquid hic est filius David? Pharisaei autem audientes dixerunt: Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum. Jesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur, etc., usque ad illud ubi ait, Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Marcus non ex occasione illius muti subjicit dictum de Jesu quod in Beelzebub ejiceret daemonia; sed post alia quaedam, quae solus commemorat, hoc quoque subnectit, sive alio loco id recolens et adjungens, sive aliquid praetermittens, et deinde ad hunc ordinem rediens. Lucas autem pene totidem verbis hoc dicit quod Matthaeus: et quod digitum Dei appellat Spiritum Dei, ab eadem sententia non recedit; quin potius et aliquid docet, ut noverimus quemadmodum intelligamus ubicumque Scripturarum legerimus digitum Dei. In aliis autem, quae non hic dicunt Marcus et Lucas, nulla controversia est; nec in his quae aliquanto aliter dicunt, quia eadem sententia est.