Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De consensu Evangelistarum
Augustine of HippoEvan 58 · 7304-decoevMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7304 Decoev
58.1
CAPUT LV.-- Ubi subjungunt iidem tres quomodo praeceperit Dominus ut post eum qui voluerit veniat quam secum concordent.
58.1
Sequitur Matthaeus: Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me, etc., usque ad illud ubi ait, Et tunc reddet unicuique secundum opus ejus. Hoc et Marcus subjungit eumdem ordinem servans: sed ipse non dicit de Filio hominis venturo cum Angelis suis, ut reddat unicuique secundum opus suum. Commemorat tamen etiam illud dixisse Dominum, Qui enim me confusus fuerit, et mea verba, in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria sua cum Angelis sanctis. Quod intelligi potest ad eamdem sententiam pertinere, qua dixit Matthaeus, ut reddat unicuique secundum opus suum. Lucas quoque eadem eodemque ordine annectit, non multum diverso verborum modo, eadem tamen sententiarum veritate simillimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note