De consensu Evangelistarum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7304 Decoev
60.1
CAPUT LVII.-- Ubi de adventu Eliae locutus est eis, quae sit convenientia inter Matthaeum et Marcum.
60.1
Sequitur Matthaeus: Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: Quid ergo Scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? At ille respondens ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia: dico autem vobis quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis. Tunc intellexerunt discipuli quia de Joanne Baptista dixisset eis. Hoc idem Marcus, etiam hunc ordinem servans, commemoravit et in nonnulla diversitate verborum, nusquam tamen ab ejusdem sententiae veritate discessit: sed ipse non addidit, intellexisse discipulos quod Joannem Dominus significasset, dicendo quod Elias jam venerit.