Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De consensu Evangelistarum
Augustine of HippoEvan 74 · 7304-decoevMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7304 Decoev
74.1
CAPUT LXXI.-- De nuptiis filii Regis ad quas turbae invitatae sunt, quem Matthaeus ordinem tenuerit, propter Lucam qui tale quiddam alibi dicit.
74.1
Sequitur Matthaeus: Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret: et quaerentes cum tenere, timuerunt turbas; quoniam sicut prophetam eum habebant. Et respondens Jesus dixit iterum in parabolis eis, dicens: Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire, etc., usque ad illud ubi ait, Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Parabolam istam de invitatis ad nuptias, solus Matthaeus narrat: simile quiddam etiam Lucas commemorat; sed non est hoc, sicut et ordo ipse indicat, quamvis et illud nonnullam hujus similitudinem gerat. Quod vero post illam parabolam de vinea et occiso filio patrisfamilias subnectit Matthaeus, cognovisse Judaeos quod in eos totum dictum fuerit, et insidias coepisse moliri, hoc etiam Marcus Lucasque testantur eumdem ordinem retinentes: sed inde ipsi pergunt in aliud, ex hoc subjungentes quod et Matthaeus post istam, quam solus interposuit de nuptiis parabolam, ex ordine inseruit.

Intertext edge

Open linked passage

Note