De consensu Evangelistarum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7304 Decoev
75.1
CAPUT LXXII.-- De nummo Caesari reddendo, cujus habeat imaginem, et de muliere quae septem, fratribus nupserat, quemadmodum tres isti concordent.
75.1
Sequitur ergo Matthaeus: Tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum: dic ergo nobis, quid tibi videtur, licet censum dari Caesari, an non? et caetera, usque ad illud ubi ait, Et audientes turbae mirabantur in doctrina ejus. Haec duo Domini responsa, unum de nummo propter tributum reddendum Caesari, alterum de resurrectione propter illam mulierem quae septem sibimet succedentibus fratribus nupserat, Marcus et Lucas similiter narrant, nec in ordine aliquid discrepant. Post parabolam quippe illam de conductoribus vineae, et de Judaeis in quos dicta est, insidias praeparantibus, quae omnes tres commemoraverunt, praetermittunt hi duo Marcus et Lucas parabolam de invitatis ad nuptias, quam solus Matthaeus interposuit: et cum illo jam sequuntur, narrantes haec duo, de tributo Caesaris, et de muliere septem singillatim virorum, eodem prorsus ordine, sine aliqua repugnantiae quaestione.
76.1
CAPUT LXXIII.-- De illo cui commendata sunt duo praecepta dilectionis Dei et proximi, qui ordo sit narrantium Matthaei et Marci, ne a Luca discrepare videantur.
76.1
Sequitur ergo Matthaeus, et dicit: Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum; et interrogavit eum unus ex eis Legis doctor, tentans eum: Magister, quod est mandatum magnum in Lege? Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua: hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae. Hoc et Marcus commemorat, eumdem ordinem servans. Nec moveat quod Matthaeus dicit tentantem fuisse illum a quo Dominus interrogatus est; Marcus autem hoc tacet, et in fine ita concludit, quod ei Dominus sapienter respondenti dixerit, Non longe es a regno Dei. Fieri enim potest ut quamvis tentans accesserit, Domini tamen responsione correctus sit. Aut certe ipsam tentationem non accipiamus malam, tanquam decipere volentis inimicum; sed cautam potius, tanquam experiri amplius volentis ignotum. Neque enim frustra scriptum est, Qui facile credit, levis corde est, et minorabitur.
76.2
Lucas autem non hoc ordine, sed longe alibi tale aliquid interponit: utrum autem hoc recordetur, an alius ille sit cum quo similiter de duobus istis praeceptis Dominus egerit, prorsus incertum est: hinc autem etiam recte videtur alius esse, non solum propter ordinis multam differentiam, sed quia etiam ipse dicitur respondisse Domino interroganti, et in sua responsione commemorasse duo ista praecepta; et cum ei dixisset Dominus, Hoc fac, et vives, ut illud faceret quod magnum esse in Lege ipse responderat, secutus Evangelista ait, Ille autem volens se justificare dixit: Et quis est meus proximus? Tunc Dominus narravit de illo qui descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones. Unde quia et tentans praedictus est, et duo praecepta ipse respondit, et post admonitionem Domini dicentis, Hoc fac, et vives, non bonus commendatur cum dicitur de eo, Ille autem volens se justificare; iste autem quem pari ordine Matthaeus Marcusque commemorant, tam bene commendatus est, ut ei diceret Dominus, Non longe es a regno Dei: probabilius creditur hunc alium esse, non illum.
77.1
CAPUT LXXIV.-- Quod Judaei interrogantur de Christo, cujus eis filius videatur, utrum non repugnet Matthaeus aliis duobus; quia secundum istum dicitur, Quid vobis videtur de Christo? cujus est filius? cui responderunt, David: secundum illos autem, Quomodo dicunt Scribae Christum filium esse David?
77.1
Sequitur Matthaeus: Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Jesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens, Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Et nemo poterat ei respondere verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. Hoc consequenter et eodem ordine Marcus quoque commemorat. Lucas etiam, tantummodo de illo tacet, qui interrogavit Dominum, quod esset mandatum primum in Lege: hoc autem praetermisso, eumdem etiam ipse ordinem servat; et hoc de Christo, quomodo sit filius David, quaesisse a Judaeis Dominum pariter narrat. Nec interest ad sententiam, quod secundum Matthaeum, cum interrogasset Jesus quid eis videretur de Christo, cujus esset filius, illi responderunt, David, tum demum intulit, quomodo eum David diceret Dominum; secundum illos autem duos, Marcum et Lucam, nec interrogati esse, nec respondisse inveniuntur. Intelligere enim debemus, post eorum responsionem sententiam ipsius Domini a duobus Evangelistis insinuatam, quomodo ab illo dicta sit, his audientibus quos volebat suo magisterio utiliter informare, et a Scribarum alienare doctrina: qui de Christo illud solum sapiebant, quod secundum carnem factus erat ex semine David, non eum autem intelligebant Deum, propter quod erat Dominus ipsius David. Ideo tanquam de illis errantibus Dominus ad istos sermonem faciens, quos volebat ab illorum errore liberari, secundum hos duos Evangelistas commemoratur: ut quod illis dictum est, Quomodo dicitis, sicut Matthaeus narrat, sic accipiatur, non tanquam ad illos, sed tanquam de illis ad eos potius dictum sit, quos volebat instruere.
78.1
CAPUT LXXV.-- De Pharisaeis sedentibus super cathedram Moysi, et dicentibus quae non faciunt, caeterisque in eos dem Pharisaeos a Domino dictis, utrum sermo Matthaei congruat aliis duobus, et maxime Lucae, qui non hoc ordine, sed alibi similem commemorat.
78.1
Sequitur Mathaeus, ita narrationis ordinem tenens: Tunc Jesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite; secundum vero opera eorum nolite facere. Dicunt enim et non faciunt, etc., usque ad illud ubi ait, Non me videbitis amodo donec dicatis, Benedictus qui venit in nomine Domini. Similem sermonem habuisse Dominum adversus Pharisaeos et Scribas Legisque doctores, Lucas quoque commemorat, sed in domo cujusdam Pharisaei, qui eum vocaverat ad convivium. Quod ut narraret, digressus erat a Matthaeo, circa illum locum, ubi ambo commemoraverant quod dictum est a Domino, de signo Jonae trium dierum et noctium, et de regina Austri, et de Ninivitis, et de spiritu immundo qui redit et invenit mundatam domum: post quem sermonem dicit Matthaeus, Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus, et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei; Lucas autem in eo sermone Domini, commemoratis etiam quibusdam quae Matthaeus dixisse Dominum praetermisit, ab ordine quem cum Matthaeo tenuerat ita digreditur: Et cum loqueretur, inquit, rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se; et ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. Et ait Dominus ad illum: Nunc vos, Pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis. Atque hinc jam caetera in eosdem Pharisaeos et Scribas et Legis doctores talia dicit, qualia Matthaeus hoc loco, quem nunc considerandum suscepimus. Quanquam ergo ita ista Matthaeus commemoret, ut quamvis domum illius Pharisaei non nominet, non tamen locum exprimat ubi dicta sint, quo repugnet aliquid illi domui: tamen quia jam venerat Dominus in Jerusalem a Galilaea, et post ejus adventum ita superiora usque ad hunc sermonem contexuntur, ut probabiliter accipiantur in Jerusalem gesta, Lucas autem illud narrat, cum adhuc Dominus iter ageret in Jerusalem; videntur mihi similes duo esse sermones, quorum ille alterum, alterum iste narravit.
78.2
Sane considerandum est quomodo hic dictum sit, Non me videbitis amodo donec dicatis, Benedictus qui venit in nomine Domini; cum secundum eumdem Matthaeum jam hoc dixerint. Et Lucas enim dicit hoc esse responsum a Domino illis qui eum monuerant ut inde iret, quoniam vellet eum Herodes occidere. Ibi etiam adversus ipsam Jerusalem ea prorsus verba ab illo esse dicta commemorat, quae hic Matthaeus. Sic enim narratur secundum Lucam: In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc; quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, dicite vulpi illi, Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor: verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me, donec veniat cum dicetis, Benedictus qui venit in nomine Domini. Narrationi quidem huic Lucae non videtur adversari, quod turbae dixerunt, Domino veniente ad Jerusalem, Benedictus qui venit in nomine Domini: secundum quippe Lucae ordinem nondum illuc venerat, et nondum dictum erat. Sed quia non dicit quod inde tunc abseesserit, ut non veniret nisi eo tempore quo jam illud diceretur( perseverat quippe in itinere suo, donec veniat Jerusalem, atque illud quod ait, Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor, mystice ab illo et figurate dicta intelliguntur; neque enim eo die passus est, qui est ab hoc die tertius, eum continuo dicat, Oportet me hodie et cras et sequenti ambulare), cogit profecto etiam illud mystice intelligi quod ait, Non videbitis me, donec veniat cum dicetis, Benedictus qui venit in nomine Domini, de illo suo adventu, quo in claritate venturus est, hoc signifians, ut illud quod ait, Ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor, referatur ad corpus ejus, quod est Ecclesia. Expelluntur enim daemonia, cum relictis paternis superstitionibus credunt in eum gentes: et perficiuntur sanitates, cum secundum ejus praecepta vivitur, posteaquam fuerit diabolo et huic saeculo renuntiatum, usque in finem resurrectionis, qua tanquam tertia consummabitur, hoc est ad plenitudinem angelicam per corporis etiam immortalitatem perficietur Ecclesia. Quapropter ordo iste Matthaei nequaquam putandus est in aliquid aliud esse digressus: sed Lucas magis intelligendus est, vel praeoccupasse quae gesta sunt in Jerusalem, et recordando interposuisse, antequam ejus narratio Dominum perduceret Jerusalem; aut eidem civitati jam propinquantem talia respondisse monentibus ut caveret Herodem, qualia Matthaeus eum dicit etiam turbis locutum, cum jam pervenisset in Jerusalem, atque illa omnia peracta essent quae supra narrata sunt.
79.1
CAPUT LXXVI.-- Cum praenuntiavit templi eversionem, quomodo aliis duobus narrandi ordine congruat.
79.1
Sequitur Matthaeus, et dicit: Et egressus Jesus de templo ibat: et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes templi. Ipse autem respondens dixit illis, Videtis haec omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur. Marcus etiam commemorat hoc eodem pene ordine, post aliquantam digressionem, ad hoc factam, ut commemoraret de vidua, quae misit duo minuta in gazophylacium, quod eum eo Lucas solus commemorat. Nam etiam secundum Marcum, posteaquam illud Dominus egit cum Judaeis, quomodo acciperent Christum filium David, ea narrantur quae dicit de cavendis Pharisaeis et hypocrisi eorum: quem locum Matthaeus latissime persecutus est, et plura ibi dicta narravit: atque ideo post eumdem locum quem breviter perstrinxit Marcus, et copiose digessit Matthaeus, nihil amplius Marcus intulit, sicut dixi, quam de illa vidua pauperrima et uberrima; ac deinde subjungit ea quibus Matthaeo iterum cohaereret, dicens de templi futura eversione. Lucas quoque post illud de Christo, quomodo esset filius David, pauca de cavenda hypocrisi Pharisaeorum commemorat. Inde sicut Marcus pergit ad viduam, quae duo minuta in gazophylacium misit. Deinde subjungit de templi futura eversione, quod Matthaeus et Marcus.
80.1
CAPUT LXXVII.-- De sermone quem habuit in monte Oliveti, quaerentibus discipulis quando erit consummatio, quemadmodum tres isti inter se congruant.
80.1
Sequitur Matthaeus dicens: Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis quando haec erunt, et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi. Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo dicentes, Ego sum Christus, et multos seducent, etc., usque ad illud ubi ait, Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. Nunc jam istum prolixum sermonem Domini secundum tres Evangelistas, Matthaeum, Marcum et Lucam consideremus. Eumdem quippe tenentes ordinem pariter ista contexunt. Dicunt quidem hic etiam aliqua singuli propria, in quibus nulla est repugnantiae metuenda suspicio: de his autem quae pariter dicunt, necubi sibimet adversari putentur, videndum est. Neque enim dici potest, si aliquid tale occurrerit, aliud esse atque alibi a Domino similiter dictum, quando eodem loco rerum ac temporum, omnium trium versatur narratio. Sane quod earumdem sententiarum a Domino dictarum, non eumdem omnes ordinem servant, nihil ad rem pertinet vel intelligendam vel insinuandam, dum ea quae ab illo dicta referuntur, non sibimet adversentur.
80.2
Quod ergo Matthaeus ait, Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio; etiam Marcus eodem ordine ita commemorat, Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium: non dixit, et tunc veniet consummatio; sed hoc significat quod ait, primum, id est, Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium: quia illi de fine interrogaverant. Cum ergo dicit, Primum oportet in omnes gentes praedicari Evangelium, significat utique, primum, antequam veniat consummatio.
80.3
Item quod Matthaeus ait, Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intelligat; hoc Marcus dicit ita, Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet, qui legit intelligat: in qua mutatione verbi exposuit eamdem sententiam; ideo quippe ubi non debet, quia in loco sancto non debet. Lucas autem non ait, Cum autem videritis abominationem desolationis, stantem in loco sancto; aut, ubi non debet: sed ait, Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus. Tunc erit ergo abominatio desolationis in loco sancto.
80.4
Quod autem ait Matthaeus, Tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes; et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam; totidem pene verbis hoc etiam Marcus commemorat. Lucas autem, Tunc qui in Judaea sunt, inquit, fugiant in montes: hoc sicut illi duo; caetera vero aliter. Sequitur enim, et dicit, Et qui in medio ejus, discedant; et qui in regionibus, non intrent in eam: quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt. Satis diversum videtur quod illi duo dixerunt, Et qui super tectum, non descendat tollere aliquid de domo sua; et quod iste dicit, Et qui in medio ejus, discedant: nisi forte quia perturbatio magna erit tam magno instante periculo, illi quos inclusisset obsidio, quod significat dicendo, qui in medio ejus, in tecto erunt attoniti et volentes videre quid impendeat, vel qua evadendum sit. Sed quomodo ait, discedant, quando supra dixit, cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem? Nam illud quod sequitur, Qui in regionibus, non intrent in eam, videtur ad congruam pertinere admonitionem; et potest observari, ut qui extra sunt non in eam intrent: qui autem in medio sunt, quomodo discedant, ab exercitu jam civitate circumdata? An hoc est esse in medio ejus, quando jam ita periculum urgebit, ut temporaliter ad praesentem vitam tuendam non possit evadi; et quoniam tunc parata debet esse anima ac libera, nec carnalibus desideriis occupata et oppressa, hoc significat quod ab illis duobus dictum est, in tecto, vel super tectum: ut quod iste ait, discedant, id est non jam hujus vitae desiderio capiantur, sed in aliam vitam migrare parati sint; hoc illi duo dixerint, non descendat tollere aliquid de domo, id est nullo affectu inclinetur in carnem tanquam aliquid inde commodi percepturus: et quod iste ait, Qui in regionibus, non intrent in eam, id est, qui jam bono cordis proposito extra illam facti sunt, non eam rursus carnali cupiditate desiderent; hoc illi dixerint, Et qui in agro est, non revertatur retro tollere vestimentum suum, tanquam iterum involvi curis quibus erat exutus?
80.5
Quod vero ait Matthaeus, Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato; hinc Marcus partem dixit, partem tacuit: Orate vero, inquit, ut hieme non fiant. Lucas autem hoc non dixit, sed tamen dixit aliquid solus, quo mihi videatur hanc ipsam, quae ab istis obscure posita est, illustrasse sententiam: ait enim, Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos repentina dies illa: tanquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem orbis terrae. Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt Haec intelligitur fuga, quam Matthaeus commemorat, quae non debet fieri hieme vel sabbato. Ad hiemem autem pertinent curae hujus vitae, quas Lucas aperte posuit: ad sabbatum vero crapula et ebrietas. Curae quippe tristes sunt velut hiems: crapula vero et ebrietas, carnali laetitia luxuriaque cor submergit atque obruit; quod malum sabbati nomine propterea significatum est, quia haec erat jam, sicuti et nunc est Judaeorum pessima consuetudo, illo die deliciis affluere, dum spirituale sabbatum ignorant. Aut si aliquid aliud in illis secundum Matthaeum et Marcum verbis intelligendum est, aliquid aliud etiam Lucas dixerit, dum tamen nulla repugnantiae quaestio moveatur. Neque enim nunc Evangelia exponenda suscepimus, sed a falsitatis vel fallaciae calumniis defendenda. Alia vero quae in hoc sermone Matthaeus posuit communia cum Marco, nihil habent quaestionis: quae autem cum Luca, non in hoc sermone Lucas ea posuit, cujus huic ordo concordat; sed alibi talia vel recordatur atque inserit praeoccupando, ut prius commemoret quae postea a Domino dicta sunt; vel bis a Domino dicta facit intelligi, et nunc secundum Matthaeum, et tunc secundum ipsum.
81.1
CAPUT LXXVIII.-- Quod commemorant Matthaeus et Marcus ante biduum futurae Paschae, et postea dicunt quod in Bethania fuit, quomodo non repugnet Joanni, qui cum ipsis narrat hoc idem quod factum est in Bethania, et dicit, Ante sex dies Paschae.
81.1
Sequitur Matthaeus: Et factum est, cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. Huic attestantur alii duo Marcus et Lucas, ab eodem ordine non recedentes. Neque hoc tanquam a Domino dictum insinuant; hoc enim intimare praetermiserunt: ex sua tamen persona et Marcus dicit, Erat autem Pascha et azyma post biduum; et Lucas, Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha. Sic ergo appropinquabat, ut esset post biduum, sicut alii duo apertius consonant. Joannes vero tribus quidem locis commemoravit ejusdem diei festi propinquitatem, cum alia quaedam duobus superioribus locis narraret: tertio autem loco apparet ejus narratio circa ipsa versari tempora, ubi hoc etiam illi tres intimant, id est impendentis jam dominicae passionis.
81.2
Sed hoc videri potest parum diligenter intuentibus esse contrarium, quod Matthaeus et Marcus posteaquam dixerunt Pascha post biduum futurum, deinde commemoraverunt quod erat Jesus in Bethania, ubi de unguento illo pretioso dicitur: Joannes autem ante sex dies Paschae dicit Jesum venisse in Bethaniam, de unguento eadem narraturus. Quomodo ergosecundum illos duos, post biduum futurum erat Pascha, cum posteaquam id dixerunt, inveniantur cum Joanne in Bethania illud de unguento quod ipse narrantes, tunc autem ipse dicat post sex dies futurum Pascha? Sed qui ita moventur non intelligunt Matthaeum et Marcum illud quod in Bethania de unguento factum erat recapitulando posuisse, non post illam de biduo praedicationem suam, sed ante jam factum cum adhuc sex dies essent ad Pascha. Non enim quisquam eorum cum dixisset, post biduum futurum Pascha, sic adjunxit de illo facto in Bethania, ut diceret, Post haec cum esset in Bethania: sed Matthaeus quidem, Cum autem esset, inquit, Jesus in Bethania; Marcus autem, Cum esset Bethaniae: quod utique intelligitur et antequam illa dicerentur quae ante biduum Paschae dicta sunt. Sicut ergo ex Joannis narratione colligitur, ante sex dies Paschae venit in Bethaniam: ibi factum est illud convivium ubi de unguento pretioso fit commemoratio; inde venit Jerosolymam sedens super asellum; deinde postea geruntur ea quae narrant post hunc adventum ejus Jerosolymis gesta. Ex illo ergo die quo venit in Bethaniam atque illud de unguento factum est, usque ad diem quo ista omnia gesta atque dicta sunt, intelligimus, etiam Evangelistis non commemorantibus, consumptum fuisse quatriduum, ut occurreret dies quem ante biduum Paschae duo definierunt. Lucas autem cum ait, Appropinquabat autem dies festus azymorum, non expressit biduum: sed hanc propinquitatem, quam commemoravit, in ipso intervallo bidui debemus accipere. Joannes vero cum dicit, Proximum erat Pascha Judaeorum, non hoc biduum vult intelligi, sed sex dies ante Pascha. Proinde, cum quaedam post hoc dictum commemorasset, tunc jam volens ostendere quam proximum fuisse Pascha dixisset: Jesus ergo ante sex dies, inquit, Paschae, venit in Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Jesus. Fecerunt autem ei caenam ibi. Hoc illud est quod commemorant recapitulantes Matthaeus et Marcus, cum jam dixissent post biduum futurum Pascha. Recapitulando ergo ad illum diem redeunt in Bethaniam, qui erat ante sex dies Paschae, et narrant quod Joannes de coena et unguento: unde venturus erat Jerosolymam, et peractis illic quae narrata sunt, perventurus ad diem qui erat ante biduum Paschae, unde isti digressi sunt, ut recapitulando commemorarent quod ante in Bethania de unguento gestum est; cujus rei peracta narratione, illuc iterum redeunt, unde digressi fuerant, id est, ut jam sermo Domini narretur, quem habuit ante biduum Paschae. Nam si tollamus de medio quod gestum in Bethania digredientes ab ordine recolendo et recapitulando narrarunt, et ipsum ordinem contexamus, ita sermo dirigitur secundum Matthaeum dicente Domino: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur. Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem, Non in die festo; ne forte tumultus fieret in populo. Tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Judas Scarioth, ad principes sacerdotum, etc. Inter illud enim quod dictum est, Ne tumultus fieret in populo, et illud quod dictum est, Tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Judas, interpositum est illud de Bethania, quod recapitulando dixerunt: quo nos praetermisso contexuimus narrationem, ut insinuaremus non repugnare ordinem temporum. Secundum Marcum autem, eodem Bethaniae convivio, quod recapitulando et ipse interposuit, similiter praetermisso, ita se ordo narrationis tenet: Erat autem Pascha et azyma post biduum; et quaerebant summi sacerdotes et Scribae quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. Dicebant enim, Non in die festo; ne forte tumultus fieret populi. Et Judas Scariothes, unus ex duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum, etc. Etiam hic inter illud quod dictum est, Ne forte tumultus fieret populi, et illud quod adjunximus, Et Judas Scariothes unus ex duodecim, positum est illud de Bethania, quod recapitulando dixerunt. Lucas sane ipsam rem gestam in Bethania praetermisit. Haec diximus propter sex dies ante Pascha, quos dixit Joannes, cum in Bethania rem gestam narraret; et biduum ante Pascha, quod Matthaeus et Marcus dixerunt, cum post hoc a se dictum illud ipsum in Bethania quod Joannes, commemorarent.
82.1
CAPUT LXXIX.-- De coena in Bethania ubi mulier unguento pretioso Dominum perfudit, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Joannes, et quomodo Lucae non adversentur tale aliquid alio tempore commemoranti.
82.1
Sequitur ergo Matthaeus ab eo loco, ubi finem feceramus considerandae narrationis, et dicit: Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. Dicebant autem, Non in die festo; ne forte tumultus fieret in populo. Cum autem esset Jesus in Bethania, in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis, etc., usque ad illud ubi ait, Dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus. Nunc jam de muliere atque unguento pretioso quod in Bethania gestum est, consideremus. Lucas enim quamvis simile factum commemoret, nomenque conveniat ejus, apud quem convivabatur Dominus; nam et ipsum Simonem dicit: tamen quia non est contra naturam vel contra morem hominum, ut si potest unus homo habere nomina duo, multo magis possint et unum nomen habere homines duo; potius credibile est alium fuisse illum Simonem non leprosum, in cujus domo hoc in Bethania gerebatur. Nam nec Lucas in Bethania rem gestam dicit, quam narrat: et quamvis non commemoret civitatem aut castellum, ubi factum sit; tamen non videtur in eodem loco versari ejus narratio. Nihil itaque aliud intelligendum arbitror, nisi non quidem aliam fuisse mulierem, quae peccatrix tunc accessit ad pedes Jesu, et osculata est, et lavit lacrymis, et tersit capillis, et unxit unguento; cui Dominus adhibita similitudine de duobus debitoribus, ait dimissa esse peccata multa, quoniam dilexit multum: sed eamdem Mariam bis hoc fecisse, semel scilicet quod Lucas narravit, cum primo accedens cum illa humilitate et lacrymis meruit peccatorum remissionem. Nam hoc et Joannes, quamvis non sicut Lucas quemadmodum factum esset narraverit, tamen ipsam Mariam commendans commemoravit, cum jam de Lazaro resuscitando coepisset loqui, antequam veniret in Bethaniam. Quod ita ibi narrat: Erat autem quidam, inquit, languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis ejus. Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis, cujus frater Lazarus infirmabatur. Hoc dicens Joannes attestatur Lucae, qui hoc in domo pharisaei cujusdam Simonis factum esse narravit. Jam itaque hoc Maria fecerat. Quod autem in Bethania rursus fecit, aliud est, quod ad Lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, Joanne scilicet, Matthaeo et Marco.
82.2
Inter istos igitur tres, Matthaeum, Marcum et Joannem, quemadmodum hoc conveniat attendamus, de quibus non est dubium quod eamdem rem narrent gestam in Bethania, ubi etiam discipuli, quod omnes tres commemorant, murmuraverunt adversus mulierem tanquam de perditione pretiosissimi unguenti. Quod ergo Matthaeus et Marcus caput Domini unguento illo perfusum dicunt, Joannes autem pedes, regula illa ostenditur non esse contrarium, quam demonstravimus, cum de quinque panibus pasceret turbas. Ibi enim quia non defuit qui et quinquagenos, et centenos discubuisse commemoraret, cum alius quinquagenos dixerit, non potuit videri contrarium: potuisset autem si alius centenos tantum posuisset, sicut alius quinquagenos, et tamen debuit inveniri utrumque factum esse. Quo exemplo informari nos oportuit, sicut illic admonui, etiam ubi singuli Evangelistae singula commemorant, utrumque factum intelligere. Proinde et hic non solum caput, sed et pedes Domini accipiamus perfudisse mulierem. Nisi forte quoniam Marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisquam absurdus et calumniosus est, ut aliquid in vase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes perfunderet. Sed cum iste contenderit sic esse fractum, ut nihil ibi residui fieret, nitens adversus veritatem Evangelii; quanto melius et religiosius contendit alius non esse ita fractum, ut totum effunderet, nitens pro veritate Evangelii? Ille autem calumniator si tam pertinaciter caecus est, ut Evangelistarum concordiam de alabastro fracto frangere conetur, prius accipiat perfusos pedes antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret, unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum effunderet. A capite quippe nobis ordinate consuli agnoscimus, sed ordinate etiam nos a pedibus ad caput ascendimus.
82.3
Caetera facti hujus nullam mihi videntur habere quaestionem. Quod enim alii dicunt discipulos murmurasse de unguenti effusione pretiosi, Joannes autem Judam commemorat, et ideo quia fur erat; manifestum puto esse discipulorum nomine eumdem Judam significatum, locutione illa quam de Philippo in quinque panibus insinuavimus, plurali numero pro singulari usurpato. Potest etiam intelligi quod et alii discipuli aut senserint hoc, aut dixerint, aut eis Juda dicente persuasum sit, atque omnium voluntatem Matthaeus et Marcus etiam verbis expresserint; sed Judas propterea dixerit, quia fur erat, caeteri vero propter pauperum curam; Joannem autem de solo illo id commemorare voluisse, cujus ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam.
83.1
CAPUT LXXX.-- Ubi mittit discipulos ut praeparent ei manducare Pascha, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas.
83.1
Sequitur Matthaeus: Tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Judas Scarioth, ad principes sacerdotum, et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos, etc., usque ad illud, ubi ait, Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. Nihil in hoc capitulo contrarium putari potest Marco et Lucae, qui hoc idem similiter narrant. Quod enim dicit Matthaeus Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit, Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis, eum significat quem Marcus et Lucas dicunt patremfamilias vel dominum domus, in qua eis coenaculum demonstratum est, ubi pararent Pascha: quod ergo interposuit Matthaeus, ad quemdam, tanquam ex persona sua studio brevitatis illum compendio voluit insinuare. Si enim diceret dixisse Dominum, Ite in civitatem, et dicite ei, Magister dicit, Tempus meum prope est, apud te facio Pascha; tanquam civitati dicendum esset, acciperetur. Ac per hoc non ex Domini, cujus mandatum narrabat, sed ex sua persona interposuit, ad quemdam jussisse Dominum ut irent, ne haberet necesse totum dicere, cum hoc illi ad insinuandam jubentis sententiam sufficere videretur. Nam neminem sic loqui, ut dicat, Ite ad quemdam, quis nesciat? Si enim diceret, Ite ad quemcumque, aut, ad quemlibet; posset esse integra locutio, sed non esset certus homo ad quem mitterentur: cum eum certum ostendant, quamvis tacito ejus nomine, Marcus et Lucas. Sciebat quippe Dominus ad quem mitteret. Et ut eum etiam illi quos mittebat, invenire possent, praemonuit quod indicium sequerentur, de homine gestante aquae lagenam vel amphoram, ut eum secuti, ad domum quam volebat, venirent. Cum itaque non hic posset dici, Ite ad quemlibet, quod integritas quidem locutionis admittit, sed hoc loco rei hujus quae insinuabatur veritas non admittit; quanto minus hic dici potuit, Ite ad quemdam, quod omnino nunquam recta locutione dici potest? Sed plane discipulos a Domino, non ad quemlibet, sed ad quemdam hominem, id est, ad certum aliquem missos esse manifestum est. Quod nobis ex persona sua recte potuit Evangelista narrare, ut diceret, Misit eos ad quemdam, ut dicerent ei, Apud te facio Pascha. Potuit etiam sic, Misit eos ad quemdam dicens: Ite, dicite ei, Apud te facio Pascha. Ac per hoc cum verba Domini posuisset dicentis, Ite in civitatem; interposuit ipse, ad quemdam: non quia hoc Dominus dixerit, sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine fuisse quemdam in civitate, ad quem Domini discipuli mittebantur, ut praepararent Pascha. Ac sic post hanc ex persona sua interpositionem duorum verborum, sequitur ordinem verborum Domini dicentis, Et dicite ei, Magister dicit. Jam enim si quaeras, Cui? recte respondetur, Illi cuidam homini, ad quem misisse insinuavit Evangelista, cum ex persona sua interposuisset, ad quemdam: minus quidem usitata locutio, sed tamen sic intellecta integerrima est; aut si habet aliquid proprietatis hebraea lingua, qua perhibetur scripsisse Matthaeus, ut etiam totum ex persona Domini dictum locutionis integritate non careat, viderint qui noverunt. Sane ita posset etiam latine dici, si diceretur, Ite in civitatem ad quemdam, quem vobis demonstraverit homo qui vobis occurrerit lagenam aquae portans: hoc modo jubenti sine ambiguitate posset obtemperari. Velut etiam si diceret, Ite in civitatem ad quemdam qui manet illo aut illo loco, in tali vel tali domo; cum expressione loci et designatione domus; posset intelligi, posset fieri. His autem atque hujusmodi caeteris tacitis indiciis qui dicit, Ite ad quemdam, et dicite ei, ideo non potest audiri, quia certum aliquem vult intelligi, cum dicit, ad quemdam, et non exprimit quomodo dignoscatur. Quod si ex persona Evangelistae dictum illud interpositum acceperimus, erit quidem necessitate brevitatis subobscura locutio, sed tamen integra. Quod vero Marcus lagenam dicit, quam Lucas amphoram; ille vasis genus, ille modum significavit: uterque tamen veritatem sententiae custodivit.
83.2
Sequitur Matthaeus: Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis; et edentibus illis dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum, Domine? etc., usque ad illud ubi ait, Respondens autem Judas qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. In his quae consideranda nunc proposuimus, nihil afferunt quaestionis etiam caeteri Evangelistae, qui talia commemorant.
84
LIBER TERTIUS.
84
In quo Evangelistarum a coenae narratione ad Evangelii finem concordia, collato simul ordineque digesto singulorum contextu, demonstratur.
85.1
PROLOGUS.
85.1
Jam quoniam omnium quatuor narratio in eo versatur loco, in quo necesse est eos usque in finem pariter ambulare, nec multum digredi ab invicem, sicubi forte alius aliquid commemorat, quod aliu, praetermittit; videtur mihi expeditius nos demonstrare posse omnium Evangelistarum convenientiam, si ab hoc jam loco omnium omnia contexamus, et in unam narrationem faciemque digeramus. Sic ergo arbitror commodius faciliusque id quod suscepimus explicari, ut aggrediamur narrationem omnia commemorantes, cum eorum Evangelistarum attestatione, qui ex his omnibus quisque quod potuit aut quod voluit commemoravit: ut tamen ab omnibus haec omnia dicerentur, quae demonstrandum est in nullo sibi esse contraria.
86.1
CAPUT PRIMUM.-- De coena Domini et de expresso traditore ejus, quemadmodum inter se quatuor conveniant.
86.1
Hinc igitur incipiamus secundum Matthaeum: Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite; hoc est corpus meum. Haec et Marcus Lucasque commemorant. Quod enim Lucas de calice bis commemoravit, prius antequam panem daret, deinde posteaquam panem dedit; illud quod superius dixit, praeoccupavit ut solet; illud vero quod ordine suo posuit, non commemoraverat superius: utrumque autem conjunctum hanc sententiam facit, quae et illorum est. Joannes autem de corpore et sanguine Domini hoc loco nihil dixit, sed plane alibi multo uberius hinc Dominum locutum esse testatur. Nunc vero cum Dominum a coena surrexisse et pedes discipulorum lavisse commemorasset, reddita etiam ratione cur eis hoc fecerit, in qua Dominus adhuc clause significaverat per testimonium Scripturae, ab eo se tradi qui manducaret ejus panem; venit ad hunc locum, quem tres caeteri pariter insinuant: Cum haec dixisset, inquit, Jesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Aspiciebant ergo, sicut idem ipse Joannes subnectit, ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. Et contristati, sicut Matthaeus et Marcus dicunt, coeperunt ei singillatim dicere: Numquid ego sum? At ipse respondens ait, sicut Matthaeus sequitur, Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Et sequitur idem Matthaeus ita subnectens: Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei si natus non fuisset homo ille: in his et Marcus hoc etiam ordine consonat. Deinde Matthaeus subjungit: Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. Etiam hic non expressum est, utrum ipse esset. Potest enim adhuc intelligi, tanquam, Non ego dixi: potuit etiam hoc sic dici a Juda et a Domino responderi, ut non omnes adverterent.
86.2
Deinde sequitur Matthaeus et inserit mysterium corporis et sanguinis a Domino discipulis datum, sicut et Marcus et Lucas. Sed cum tradidisset calicem, rursus de traditore suo locutus est, quod Lucas persequitur dicens: Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa: et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit; verumtamen vae homini illi per quem tradetur! Hic jam intelligendum est illud consequi quod Joannes narrat, isti autem praetermiserunt; sicut Joannes quaedam praetermisit quae illi dixerunt. Cum ergo post traditum calicem dixisset Dominus, quod a Luca positum est, Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa, etc., conjungitur illud secundum Joannem:« Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus: innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est de quo dicit? Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? Respondit Jesus: Ille cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judae Simonis Scarioth. Et post buccellam, tunc introiit in illum satanas.»
86.3
Hic videndum est, ne non solum Lucae, qui jam dixerat intrasse satanam in cor Judae, quando pactus est tunc cum Judaeis, ut eum accepta pecunia traderet, sed etiam sibi ipse Joannes repugnare videatur, qui jam dixerat superius, antequam istam buccellam acciperet. Et coena facta cum jam diabolus immisisset in cor ut traderet eum Judas. Quomodo enim intrat in cor, nisi immittendo iniquas persuasiones cogitationibus iniquorum? Sed nunc intelligere debemus a diabolo Judam plenius esse possessum: sicut contra in bono, illi qui jam acceperant Spiritum sanctum, quando eis post resurrectionem insufflavit dicens, Accipite Spiritum sanctum; postea eum, cum desuper missus esset die Pentecostes, utique plenius acceperunt. Post buccellam ergo tunc introiit in eum satanas:« Et,» sicut contextim Joannes ipse commemorat,« dicit ei Jesus: Quod facis, fac citius. Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quia dixit ei Jesus, Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum; aut egenis ut aliquid daret. Cum ergo accepisset ille buccellam, exiit continuo. Erat autem nox. Cum ergo exisset, dicit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo: et si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum.»
87.1
CAPUT II.-- De praedicta negatione Petri, quemadmodum ostendantur nihil inter se repugnare.
87.1
« Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me; et, sicut dixi Judaeis, quo ego vado vos non potestis venire: et vobis dico modo. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi; sequeris autem postea. Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. Respondit Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi, non cantabit gallus donec ter me neges». Hoc de praedicta negatione sua Petro non solus Joannes, ex cujus Evangelio modo ista interposui, sed et caeteri tres commemorant. Non sane omnes ex una eadem que occasione sermonis ad eam commemorandam veniunt: nam Matthaeus et Marcus pari prorsus ordine et eodem narrationis suae loco eam subnectunt ambo, posteaquam Dominus egressus est ex illa domo, ubi manducaverant Pascha; Lucas vero et Joannes, antequam inde esset egressus. Sed facile possemus intelligere aut illos duos eam recapitulando posuisse, aut istos praeoccupando; nisi magis moveret quod tam diversa, non tantum verba, sed etiam sententias Domini praemittunt, quibus permotus Petrus illam praesumptionem proferret, vel cum Domino vel pro Domino moriendi, ut magis cogant intelligi ter eum expressisse praesumptionem suam diversis locis sermonis Christi, et ter illi a Domino responsum quod eum esset ante galli cantum ter negaturus.
87.2
Neque enim incredibile est, aliquantum disjunctis intervallis temporis Petrum commotum esse ad praesumendum, sicut ad negandum; vel ei Dominum aliquid ter similiter respondisse: quandoquidem etiam contextim, nullis aliis interpositis rebus aut verbis, post resurrectionem ter illum interrogaverit utrum eum amet, et ei ter hoc idem respondenti etiam ipse mandatum de pascendis ovibus suis unum idemque ter praeceperit. Hoc autem esse credibilius, quod ter ostenderit praesumptionem suam Petrus, et de trina sua negatione ter a Domino audierit, ex ipsis Evangelistarum verbis, quae a Domino dicta diverse ac diversa commemorant, sic probatur. Ecce meminerimus quod nunc interposui ex Evangelio Joannis; hoc certe dixerat:« Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me; et, sicut dixi Judaeis, quo ego vado vos non potestis venire: et vobis dico modo. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis?» Nempe hic manifestum est, ex illis verbis motum esse Petrum ut diceret, Domine, quo vadis? quia dicentem audierat, Quo ego vado vos non potestis venire. Respondit Jesus eidem Petro: Quo ego vado non potes me sequi modo; sequeris autem postea. Tunc ille: Quare non possum, inquit, sequi te modo? animam meam pro te ponam. Huic praesumptioni respondit Dominus futuram ejus negationem. Lucas autem cum commemorasset dixisse Dominum, Simon, ecce satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos; tunc subjecit Petrum respondisse, Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Et ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Quam hoc aliud sit, aliud illud unde Petrus ad praesumendum permotus sit, quis non videat? At vero Matthaeus, Et hymno dicto, inquit, exierunt in montem Oliveti. Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim, Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. Sic prorsus et Marcus. Quid habent etiam haec verba vel sententiae simile illis, vel quibus secundum Joannem, vel quibus secundum Lucam, Petrus retulit praesumptionem suam? Et hic ergo ita sequitur: Respondens autem Petrus, ait illi: Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte antequam gallus cantet, ter me negabis. Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
87.3
Haec pene ipsis verbis etiam Marcus commemorat, nisi quod non generaliter, sed distinctius, quemadmodum futurum esset, expressit dictum a Domino, Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. Cum itaque omnes dicant praedixisse Dominum quod eum Petrus esset negaturus antequam gallus cantaret, non autem omnes dicant quoties gallus cantaret, Marcus hoc solus narravit expressius. Unde nonnullis videtur non congruere caeteris, quia parum attendunt, et maxime eorum obnubilatur intentio, cum adversus Evangelium animo induuntur hostili. Tota enim Petri negatio, trina negatio est. In eadem namque permansit trepidatione animi, propositoque mendacii, donec admonitus quid ei praedictum sit, amaro fletu et cordis dolore sanaretur. Haec autem tota, id est trina negatio, si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse viderentur tres: quorum Matthaeus dixit, Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis; Lucas autem, Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me; Joannes autem, Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec ter me neges. Diversis enim verbis et verborum ordine eamdem explicaverunt sententiam dixisse Dominum, quod antequam gallus cantaret, ter eum Petrus esset negaturus. Rursus si totam trinam negationem ante peregisset, quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona Domini, Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus bis vocem dederit, ter me negaturus es. Quid enim attinebat dicere, priusquam bis, quando, si ante primum galli cantum tota illa trina negatio compleretur, simul et ante secundum, et ante tertium, et ante omnes galli cantus ejusdem noctis completa inveniretur, quae ante ipsum primum completa probaretur? Sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, attenderunt illi tres, non quando eam completurus esset Petrus, sed quanta futura esset, et quando coeptura; id est, quia trina, et quia ante galli cantum: quanquam in animo ejus, et ante primum galli cantum tota possit intelligi. Quamvis enim verbis negantis ante primum coepta, ante secundum autem galli cantum peracta sit tota illa trina negatio; tamen affectione animi et timore Petri ante primum tota concepta est. Nec interest quantis morarum intervallis trina voce enuntiata sit, cum cor ejus etiam ante primum galli cantum tota possederit, tam magna scilicet formidine imbibita, ut posset Dominum, non solum semel, sed iterum et tertio interrogatus negare, ut rectius diligentiusque attendentibus, quomodo jam moechatus est mulierem in corde suo qui eam viderit ad concupiscendum; sic Petrus quandocumque verbis ederet timorem, quem tam vehementem animo conceperat, ut perdurare posset usque ad tertiam Domini negationem, tota trina negatio ei tempori deputanda est, quando eum trinae negationi sufficiens timor invasit: ex quo etiam si post primum galli cantum inciperent, pulsato interrogationibus pectore, verba illa negationis erumpere, nec sic absurde atque mendaciter ante galli cantum ter negasse diceretur, quando ante galli cantum tantus timor obsederat mentem, qui eum posset usque ad tertiam negationem perducere. Multo minus igitur movere debet, quia trina negatio etiam trinis negantis vocibus ante galli cantum coepta, etsi non ante primum galli cantum peracta est. Tanquam si alicui diceretur, Hac nocte, antequam gallus cantet, ad me scribes epistolam, in qua mihi ter conviciaberis: non utique si eam ante omnem galli cantum scribere inciperet, et post primum galli cantum finiret, ideo dicendum erat falsum fuisse praedictum. Marcus ergo de ipsarum vocum intervallis planius elocutus est, qui dixit ex persona Domini, Priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. Ita gestum esse apparebit, cum ad eumdem locum narrationis evangelicae venerimus, ut etiam illic ostendatur Evangelistas sibi congruere.
87.4
Si autem quaeruntur ipsa omnino verba quae Petro Dominus dixerit; neque inveniri possunt, et superfluo quaeruntur; cum sententia ejus, propter quam cognoscendam verba proferuntur, etiam in diversis Evangelistarum verbis possit esse notissima. Sive ergo diversis sermonum Domini locis commotus Petrus singillatim ter enuntiaverit praesumptionem suam, et ter ei Dominus suam negationem praedixerit, sicut probabilius indagatur; sive aliquo narrandi ordine possint omnium Evangelistarum commemorationes in unum redigi, quibus demonstretur semel Dominum praedixisse Petro praesumenti quod eum negaturus esset; nulla hic Evangelistarum repugnantia deprehendi poterit, sicut nulla est.
88.1
CAPUT III.-- De his quae dicta sunt a Domino donec exiret de domo ubi coenaverant, quemadmodum nihil discrepare monstrentur.
88.1
Nunc ergo quantum possumus, ipsum ex omnibus ordinem jam sequamur. Cum itaque secundum Joannem hoc Petro praedictum esset, sequitur idem Joannes, et conserit Domini sermonem, dicentis: Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite: in domo Patris mei mansiones multae sunt, etc. Sermonis ejus praeclara maximeque sublimia diu narrat, donec contextim veniat ad illum locum, ubi ait Dominus: Pater juste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi: et ii cognoverunt quia tu me misisti; et notum eis feci nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Cum autem facta esset contentio inter eos, quis eorum videretur esse major, sicut Lucas commemorat, dixit eis: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut junior; et qui praecessor est, sicut ministrator. Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat: vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos, judicantes duodecim tribus Israel. Ait autem Dominus Simoni, sicut Lucas ipse subjungit, Simon, ecce satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Et ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis: Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me, Et cum injustis deputatus est. Etenim ea quae sunt de me, finem habent. At illi dixerunt: Domine, ecce gladii duo hic. At ille dixit eis: Satis est. Et hymno dicto, sicut Matthaeus Marcusque commemorant, exierunt in montem Oliveti. Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim, Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. Respondens autem Petrus, ait illi: Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. Haec secundum Matthaeum inseruimus: sed et Marci pene ipsa et totidem verba sunt, nisi quia distat illud quod de galli cantu jam supra enodavimus.
89.1
CAPUT IV.-- De his quae gesta sunt in illo praedio vel horto, quo ex illa domo post coenam venerunt, quomodo trium, id est Matthaei, Marci et Lucae consonantia demonstretur, quoniam Joannes de hoc tacet.
89.1
Contexit ergo narrationem Matthaeus, et dicit: Tunc venit Jesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani. Hoc dicit et Marcus; hoc et Lucas non expresse nominato praedio, cum ait: Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum: secuti sunt autem illum et discipuli. Et cum pervenisset ad locum dixit illis: Orate ne intretis in tentationem. Iste locus est, cujus nomen illi dixerunt Gethsemani. Ibi fuisse intelligimus hortum, quem commemorat Joannes, ita narrans:« Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli ejus». Deinde, secundum Matthaeum,« dixit discipulis: Sedete hic, donec vadam illuc et orem. Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse. Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum. Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans et dicens: Mi Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Et venit ad discipulos, et invenit eos dormientes; et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Iterum secundo abiit et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus; ecce appropinquavit qui me tradet.»
89.2
Haec etiam Marcus, eoque prorsus modo atque ordine conserit, aliquando brevius quasdam constringens sententias, et aliquid magis aperiens. Nam videtur hic sermo secundum Matthaeum tanquam sibi ipsi contrarius, quod post tertiam orationem venit ad discipulos suos et dicit illis, Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus; ecce appropinquavit qui me tradet. Quomodo enim supra, Dormite jam, et requiescite, cum connectat, ecce appropinquavit hora; et ideo dicat, Surgite, eamus? Qua velut repugnantia commoti qui legunt, conantur ita pronuntiare quod dictum est, Dormite jam, et requiescite, tanquam ab exprobrante, non a permittente sit dictum. Quod recte fieret, si esset necesse: cum vero Marcus ita hoc commemoraverit, ut cum dixisset, Dormite jam, et requiescite, adjungeret, sufficit; et deinde inferret, Venit hora; ecce tradetur Filius hominis: utique intelligitur post illud quod eis dictum est, Dormite jam, et requiescite, siluisse Dominum aliquantum, ut hoc fieret quod permiserat; et tunc intulisse, ecce appropinquavit hora. Ideo post illa verba secundum Marcum positum est, sufficit, id est, quod requievistis jam sufficit. Sed quia commemorata non est ipsa interpositio silentii Domini, propterea coarctat intellectum, ut in illis verbis alia pronuntiatio requiratur.
89.3
Lucas autem praetermisit quoties oraverit: dixit sane quod isti tacuerunt, et orantem ab angelo confortatum, et prolixius orantis sudorem fuisse sanguineum, et guttas decurrentes in terram. Cum ergo dicit, Et cum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos suos, non expressit quota oratione: nihilo tamen illis duobus repugnat. Joannes vero posteaquam in hortum ingressum dicit cum discipulis suis, non commemorat quid illic egerit, donec ejus traditor cum Judaeis ad eum comprehendendum veniret.
89.4
Tres igitur isti eamdem rem ita narraverunt, sicut etiam unus homo ter posset cum aliquanta varietate, nulla tamen adversitate. Lucas enim, quantum ab eis progressus, id est avulsus fuerit ut oraret, manifestius aperuit, dicens, quantum jactus est lapidis. Porro autem Marcus primo ex verbis suis idem narravit rogasse Dominum, ut si fieri posset, transiret ab eo illa hora, id est passionis, quam calicis nomine mox significavit. Deinde verba ipsa Domini sic enuntiavit: Abba, Pater, omnia tibi possibilia sunt; transfer calicem hunc a me. Quibus verbis si adjungas quod illi duo dixerunt, et quod ipse etiam Marcus ex persona sua pariter supra posuit, ita sententia manifestatur, Pater, si fieri potest, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer calicem istum a me; ne quis eum putaret Patris minuisse potestatem, cum ait, si fieri potest: non enim dixit, Si facere potes; sed, si fieri potest: fieri autem potest quod ille voluerit. Sic itaque dictum est, si fieri potest, ac si diceretur, si vis. Manifestavit enim Marcus quo intellectu accipiendum sit, si fieri potest, quando ait, omnia tibi possibilia sunt. Et quod commemoraverunt eum dixisse, Verum non quod ego volo, sed quod tu( quod tantumdem valet, quantum si et ita dicatur, Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat), satis ostendit non ex impossibilitate, sed ex voluntate Patris dictum esse, si fieri potest: praesertim quia Lucas et hoc ipsum planius intimavit: non enim ait, si fieri potest; sed, si vis. Cui apertiori sententiae apertius jungitur quod Marcus posuit, ut ita dicatur: Si vis, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer a me calicem istum.
89.5
Quod autem ipse Marcus, non solum Pater, sed Abba, Pater, eum dixisse commemorat, hoc est Abba hebraice, quod est latine Pater. Et fortasse Dominus propter aliquod sacramentum utrumque dixerit, volens ostendere illam se tristitiam in persona sui corporis, id est Ecclesiae, suscepisse, cui factus est angularis lapis, venienti ad eum partim ex Hebraeis, ad quos pertinet quod ait, Abba; partim ex Gentibus, ad quas pertinet quod ait, Pater. Etiam Paulus apostolus non praetermittens hoc sacramentum, In quo clamamus, inquit, Abba, Pater: et iterum ait, Misit Deus Spiritum suum in corda vestra, clamantem Abba, Pater. Oportuit enim ut bonus magister et verus salvator infirmioribus compatiens, in se ipso demonstraret non debere suos martyres desperare, si qua forte cordibus eorum irreperet sub tempus passionis ex humana fragilitate tristitia, cum eam vincerent, voluntati suae praeponendo voluntatem Dei, quia ille scit quid expediat quibus consulit. De qua tota re non nunc tempus est ut uberius disseratur: agitur enim modo de convenientia Evangelistarum, in quorum diversitate verborum salubriter discimus non aliud in verbis ad audiendam veritatem, quam sententiam loquentis esse requirendam. Hoc est enim Pater, quod Abba, Pater: sed ad sacramentum intimandum, planius est Abba, Pater; ad unitatem significandam, sufficit Pater. Et Dominum quidem Abba, Pater, dixisse credendum est: sed tamen non eluceret sententia, nisi aliis dicentibus Pater, demonstraretur sic esse illas duas Ecclesias ex Judaeis et Graecis, ut etiam una sit. Ex illo ergo intellectu dictum est, Abba, Pater, quo idem Dominus alibi ait, Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; Gentes utique significans, cum haberet oves etiam in populo Israel. Sed quia secutus adjecit. Oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor; quantum valet ad Israelitas et Gentes, Abba, Pater, tantum ad unum gregem, solum Pater.
90.1
CAPUT V.-- De his quae in ejus apprehensione facta et dicta omnes commemorant, quomodo inter se nihil appareat dissentire.
90.1
Adhuc ergo ipso loquente, sicut dicunt Matthaeus et Marcus, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, a principibus sacerdotum et senioribus populi. Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, rabbi. Et osculatus est eum. Dixitque illi primo, quod ait Lucas, Juda, osculo Filium hominis tradis? deinde quod Matthaeus, Amice, ad quid venisti? Deinde dixit, quod Joannes commemorat: Quem quaeritis? Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis: ut ergo dixit eis, Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Iterum ergo eos interrogavit: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. Respondit Jesus: Dixi vobis quia ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. Ut impleretur sermo quem dixit, Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam.
90.2
Videntes autem, sicut Lucas dicit, ii qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? Et percussit unus ex ipsis, quod omnes quatuor dicunt, servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus, sicut Lucas et Joannes dicunt, dexteram. Qui autem percussit, secundum Joannem Petrus erat: quem percussit autem, Malchus vocabatur. Deinde quod Lucas dicit, Respondens Jesus ait: Sinite usque huc; et adjunxit quod Matthaeus commemorat, Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? His verbis adjungi potest quod illum eo loco dixisse Joannes commemorat, Calicem quem dedit mihi Pater, non vis bibam illum? Tunc, sicut Lucas dicit, tetigit auriculam illius qui percussus erat, et sanavit eum.
90.3
Nec moveat quasi contrarium sit quod Lucas dixit, interrogantibus discipulis si percuterent in gladio, Dominum respondisse, Sinite usque huc: quasi post illam percussionem ita dictum fuerit, ut placuerit ei usque huc factum, sed amplius fieri noluerit; cum in verbis quae Matthaeus posuit, intelligatur potius totum factum quo usus est gladio Petrus, Domino displicuisse. Illud enim verius est, quod cum eum interrogassent dicentes, Domine, si percutimus in gladio? tunc respondit, Sinite usque huc: id est, non vos moveat quod futurum est; permittendi sunt huc usque progredi, hoc est, ut me apprehendant, et impleantur quae de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium Dominum et illius respondentis, Petrus defensionis aviditate et majori pro Domino commotione percussit: sed non potuerunt etiam simul dici, quae simul fieri potuerunt. Non enim diceret, Respondens autem Jesus, nisi illorum interrogationi responderet, non facto Petri. Nam de facto Petri quid judicaverit, Matthaeus solus dixit. Ubi etiam non dixit Matthaeus, Respondit Jesus Petro, Converte gladium tuum; sed dixit. Tunc ait illi Jesus, Converte gladium tuum: quod post factum apparet dixisse Dominum. Illud vero quod Lucas posuit, Respondens autem Jesus ait, Sinite usque huc, illis qui interrogaverant responsum esse accipiendum est: sed quia, ut diximus, inter verba interrogantium et respondentis Domini, facta est uno ictu percussio, hoc ordine judicavit esse narrandum, ut etiam inter verba interrogationis et responsionis eam insereret. Non est ergo contrarium hoc ei quod dixit Matthaeus, Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt, id est, qui usi fuerint gladio. Videri autem posset contrarium, si Dominus ex illa responsione, saltem usque ad unum, nec ipsum lethale vulnus, usum tamen gladii spontaneum approbasse demonstraretur. Quanquam etiam Petro dictum totum congruenter intelligi possit, ut sic connectatur et quod Lucas et quod Matthaeus retulit, quemadmodum supra commemoravi, Sinite usque huc; et, converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt, etc. Quomodo autem sit intelligendum, Sinite usque huc, jam exposui: et si aliter melius potest, ita sit; dum tamen Evangelistarum veritas constet.
90.4
Postea sequitur Matthaeus, et commemorat eum in illa hora dixisse turbis: Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. Quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. Tunc addidit etiam verba quae Lucas ponit: Sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum. Hoc autem totum factum est, sicut Matthaeus dicit, ut implerentur Scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt; sicut et Marcus dicit. Sequebatur autem illum unus adolescens amictus sindone, sicut idem Marcus commemorat; et cum tenuissent eum, rejecta sindone nudus profugit ab eis.
91.1
CAPUT VI.-- De his quae gesta sunt cum duceretur Dominus ad domum principis sacerdotum, et quae in ipsa domo cum nocte perductus esset, et maxime de Petri negatione, quemadmodum inter se omnes congruant.
91.1
At illi tenentes Jesum duxerunt ad Caipham, principem sacerdotum, ubi Scribae et seniores convenerant, sicut Matthaeus dicit. Sed primo ad Annam ductus est, socerum Caiphae, sicut Joannes dicit. Marcus autem et Lucas nomen non dicunt pontificis. Ductus est autem ligatus, cum adessent in illa turba tribunus et cohors et ministri Judaeorum, sicut Joannes commemorat. Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum: et ingressus intro sedebat cum ministris, ut videret finem, sicut dicit Matthaeus. Et calefaciebat se ad ignem, sicut in eo loco narrationis dicit Marcus. Hoc et Lucas commemorat, quod Petrus sequebatur a longe: accenso autem igne in medio atrio, et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. Et Joannes dicit, quod sequebatur Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille alius erat notus pontifici, et introiit cum Jesu in atrium pontificis, sicut Joannes dicit. Petrus autem stabat ad ostium foris, secundum eumdem Joannem. Exiit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae, et introduxit Petrum, sicut idem Joannes dicit. Sic enim factum est, ut intus esset et Petrus in atrio, sicut et alii dicunt.
91.2
Principes autem sacerdotum et omne consilium, sicut Matthaeus dicit, quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Convenientia enim testimonia non erant, sicut Marcus dicit, cum eumdem locum commemoraret. Novissime autem venerunt duo falsi testes, sicut dicit Matthaeus, et dixerunt: Hic dixit, Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. Alios etiam Marcus commemorat dixisse, Nos audivimus eum dicentem, Ego dissolvam templum hoc manu factum, et post triduum aliud non manu factum aedificabo: et ideo non erat conveniens testimonium illorum, sicut idem Marcus ibidem dicit. Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei. Dicit illi Jesus: Tu dixisti; haec Matthaeus. Marcus autem eadem aliis verbis dicit, nisi quod tacet quod eum adjuraverit princeps sacerdotum: sed tantum valere ostendit quod ei dicit Jesus, Tu dixisti, quantum si diceret, Ego sum. Sequitur enim, ut ait idem Marcus: Jesus autem dixit illi, Ego sum. Et videbitis Filium hominis a dextris sedentem virtutis, et venientem cum nubibus coeli. Hoc dicit etiam Matthaeus, sed non dicit respondisse Jesum, Ego sum. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit; quid adhuc egemus testibus? quod Matthaeus commemorat, et sequitur, Ecce nunc audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis. Hoc etiam testatur et Marcus. Et sequitur Matthaeus: Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt. Alii autem palmas in faciem ei dederunt, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? Hoc dicit et Marcus: commemorat etiam quod ei faciem velaverunt. De his quoque Lucas attestatur.
91.3
Haec intelligitur passus Dominus usque ad mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est, ubi etiam Petrus tentatus est. Sed de Petri tentatione, quae inter has Domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant: nam ipsas primo commemorant Matthaeus et Marcus, deinde Petri tentationem; Lucas vero explicat prius tentationem Petri, tum demum has Domini contumelias: Joannes autem incipit Petri tentationem dicere, et interponit quaedam de contumeliis Domini, et adjungit quod inde missus est ad Caipham pontificem; et inde recapitulat, ut explicet quam coeperat tentationem Petri in domo, quo primo adductus est, et redit ad ordinem, ubi ostendat quemadmodum ductus sit Dominus ad Caipham.
91.4
Sic ergo Matthaeus sequitur: Petrus vero sedebat foris in atrio, et accessit ad eum una ancilla dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras? At ille negavit coram omnibus dicens: Nescio quid dicis. Exeunte autem illo januam, vidit illum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. Et iterum negavit cum juramento, Quia non novi hominem. Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es; nam et loquela tua manifestum te facit. Tunc coepit detestari et jurare, quia non novisset hominem: et continuo gallus cantavit: haec dicit Matthaeus. Intelligitur autem quod posteaquam exiit foras, cum jam semel negasset, gallus cantavit primus, quod Matthaeus tacet, et Marcus dicit.
91.5
Non autem foris ante januam iterum negavit, sed cum rediisset ad focum: quando autem redierit, non opus erat commemorare. Marcus ergo sic illud narrat: Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus, Quia hic ex illis est. At ille iterum negavit. Haec vero ancilla non eadem, sed alia est, sicut dicit Matthaeus. Sane hoc quoque intelligitur, quia in secunda negatione a duobus compellatus est: et ab ancilla scilicet, quam commemorant Matthaeus et Marcus; et ab alio, quem commemorat Lucas. Sic enim hoc narrat Lucas: Petrus vero sequebatur a longe. Accenso autem igne in medio atrio, et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat. At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum. Et post pusillum alius videns eum, dixit· Et tu de illis es. Hoc ergo quod Lucas ait, Et post pusillum, jam egressus erat Petrus januam, et primus gallus cantaverat; jamque redierat, ut quemadmodum dicit Joannes, ad focum stans iterum negaret. Joannes enim in prima negatione Petri, non solum de primo galli cantu tacet, sicut caeteri, excepto Marco; sed etiam quod sedentem ad ignem cognoverit ancilla, non commemorat. Hoc enim tantum ait, Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu de discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum. Deinde interponit quae gesta sunt cum Jesu in eadem domo, quae commemoranda arbitratus est, ita narrans: Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat; et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. Hic ergo jam intelligitur exiisse foras Petrum, et rediisse: primo enim sedebat ad ignem; et postea jam rediens, stare coeperat.
91.6
Sed forte ait aliquis: Nondum exierat, surrexerat autem exiturus. Hoc potest dicere qui putat foris ante januam secundo interrogatum negasse. Videamus ergo Joannis sequentia: Pontifex ergo, inquit, interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus. Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil: quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce ii sciunt quae dixerim ego. Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici? Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. Hic sane ostenditur quod Annas pontifex erat: nondum enim missus erat ad Caipham, cum jam illi diceretur, Sic respondes pontifici? Et hos duos, Annam et Caipham pontifices, commemorat etiam Lucas in initio Evangelii sui. His dictis Joannes redit ad quod coeperat de negatione Petri, id est, ad eamdem domum, ubi gesta sunt quae narravit, et unde ad Caipham missus est Jesus, ad quem ab initio ducebatur, sicut dixit Matthaeus. Commemoravit autem ista Joannes quae interposuit recapitulans de Petro, et ad eam narrationem rediens, ita dicit, ut compleat trinam negationem: Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei. Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. Hoc igitur loco invenimus, et non ante januam, sed ad focum stantem, secundo negasse Petrum: quod fieri non posset, nisi jam rediisset, posteaquam foras exierat. Neque enim jam exierat, et foris eum vidit altera ancilla: sed cum exierat, eum vidit, id est, cum surgeret ut exiret, animadvertit eum, et dixit his qui erant ibi, id est, qui simul erant ad ignem intus in atrio, Et hic erat cum Jesu Nazareno. Ille autem qui foras exierat, hoc audito, rediens juravit illis contra nitentibus, Quia non novi hominem. Nam et Marcus sic ait de eadem ancilla: Et coepit dicere circumstantibus, Quia hic ex illis est. Dicebat enim non illi, sed his qui illo exeunte ibi remanserant, sic tamen ut ille audiret: unde rediens, et rursus ad ignem stans, resistebat negando verbis eorum. Deinde in eo quod Joannes ait, Dixerunt, Numquid et tu ex discipulis ejus es? quod redeunti et stanti dictum intelligimus, quod quoque confirmatur, non illam tantum alteram ancillam, quam commemorant in hac secunda negatione Matthaeus et Marcus, sed et alium quem commemorat Lucas, cum Petro id egisse; unde Joannes dicit, Dixerunt ergo ei. Quapropter sive posteaquam illo exeunte dixit ancilla his qui secum erant in atrio, quia hic ex illis est, hoc audito ille regressus est, ut se quasi purgaret negando: sive, quod est credibilius, non audivit quid de illo dictum fuerit, cum feras exiret, et posteaquam rediit, dixerunt ei ancilla, et ille alius quem Lucas commemorat, Numquid et tu ex discipulis ejus es? et dixit, Non sum: pertinacius insistente illo de quo Lucas ait, atque dicente, Et tu de illis es; cui Petrus ait, O homo, non sum. Liquido tamen colligitur, collatis de hac re omnibus Evangelistarum testimoniis, non ante januam secundo Petrum negasse, sed intus in atrio ad ignem. Matthaeum autem et Marcum, qui commemoraverunt exiisse eum foras, regressum ejus brevitatis causa tacuisse.
91.7
Nunc jam de tertia negatione inspiciamus eorum congruentiam, quam Matthaeum solum jam explicasse meminerimus. Sequitur ergo Marcus et dicit: Et post pusillum rursus qui adstabant, dicebant Petro: Vere ex illis es; nam et Galilaeus es. Ille autem coepit anathematizare et jurare, Quia nescio hominem istum quem dicitis. Et statim iterum gallus cantavit. Lucas autem ita secutus, hoc idem narrat: Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est. Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo adhuc illo loquente, cantavit gallus. Joannes secutus de tertia Petri negatione, ita explicat: Dicit unus ex servis pontificis, cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit. Quod igitur Matthaeus et Marcus dicunt, post pusillum, quantum esset hoc temporis, manifestat Lucas dicendo, Et intervallo facto quasi horae unius: de hoc autem intervallo tacet Joannes. Item quod Matthaeus et Marcus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant, cum Lucas unum dicat, Joannes quoque unum, eumque cognatum ejus, cujus abscidit Petrus auriculam; facile est intelligere, aut pluralem numerum pro singulari, usitata locutione usurpasse Matthaeum et Marcum; aut quod unus maxime tanquam sciens, et qui eum viderat, affirmabat, caeteri autem secuti ejus fidem, Petrum simul urgebant: unde duos Evangelistas compendio pluralem numerum posuisse; alios autem duos eum solum significare voluisse, qui praecipuus in hoc erat. Jam vero illud quod Matthaeus ipsi Petro dictum fuisse asserit, Vere et tu ex illis es; nam et loquela tua manifestum te facit; sicut Joannes eidem Petro dictum asseverat, Nonne ego te vidi in horto cum illo? Marcus autem inter se illos de Petro locutos dicit, Vere ex illis est; nam et Galilaeus est; sicut et Lucas, non Petro, sed de Petro dicit, Alius quidam affirmabat dicens: Vere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est: aut sententiam intelligimus tenuisse eos qui compellatum dicunt Petrum; tantumdem enim valuit quod de illo coram illo dicebatur, quantum si illi diceretur: aut utroque modo actum, et alios illum, alios alium modum commemorasse. Galli autem cantum post tertiam negationem secundum intelligimus, sicut Marcus expressit.
91.8
Sequitur ergo Matthaeus, ita dicens: Et recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat, Priusquam gallus cantet, ter me negabis: et egressus foras, flevit amare. Marcus autem ita dicit: Recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus, Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis: et coepit flere. Lucas autem sic ait: Et conversus Dominus respexit Petrum: et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat, Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis: et egressus foras, Petrus flevit amare. Joannes de recordatione et fletu Petri tacet. Sane in eo quod ait Lucas, quod conversus Dominus respexit Petrum; quomodo accipiendum sit, diligentius considerandum est. Quamvis enim dicantur etiam interiora atria, tamen in exteriore atrio fuit Petrus inter servos, qui simul se ad ignem calefaciebant: non est autem credibile quod ibi audiebatur Dominus a Judaeis, ut corporalis fieret illa respectio. Namque cum dixisset Matthaeus, Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt, dicentes: Prophetiza nobis, Christe; quis est qui te percussit? Secutus est dicens, Petrus vero sedebat foris in atrio; quod non diceret, nisi illa cum Domino intus agerentur: et quantum colligitur in narratione Marci, non solum in interioribus, sed etiam in superioribus domus agebantur. Nam posteaquam Marcus talia narravit, secutus ait, Et cum esset Petrus in atrio deorsum. Sicut ergo eo quod Matthaeus ait, Petrus vero sedebat foris in atrio, ostendit quod illa intus agerentur: sic eo quod dixit Marcus, Et cum esset Petrus in atrio deorsum, ostendit non solum in interioribus, sed etiam in superioribus gesta quae dixerat. Quomodo ergo respexit Petrum Dominus facie corporali? Quapropter mihi videtur illa respectio divinitus facta, ut ei veniret in mentem quoties jam negasset, et quid ei Dominus praedixisset, atque ita misericorditer Domino respiciente poeniteret eum, et salubriter fleret: sicut quotidie dicimus, Domine, respice me; et, Respexit eum Dominus, qui de aliquo periculo vel labore divina misericordia liberatus est: et sicut dictum est, Respice, et exaudi me; et Convertere, Domine, et libera animam meam: ita dictum arbitror, Conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini. Denique cum frequentius soleant in narrationibus suis ponere Jesum quam Dominum, modo Lucas Dominum posuit dicens, Conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini; Matthaeus autem et Marcus, quia de ista respectione tacuerunt, non verbi Domini, sed verbi Jesu eum recordatum esse dixerunt: ut etiam ex hoc intelligamus illam respectionem a Jesu, non humanis oculis, sed divinitus factam.
92.1
CAPUT VII.-- De his quae mane gesta sunt, priusquam Pilato traderetur, quomodo Evangelistae inter se non discrepent; et de testimonio Jeremiae quod Matthaeus propter Domini pretium interposuit, cum hoc in ejusdem prophetae Scriptura non inveniatur.
92.1
Sequitur ergo Matthaeus, et dicit: Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent: et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Marcus similiter: Et confestim mane, inquit, consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et Scribis et universo concilio, vincientes Jesum duxerunt et tradiderunt Pilato. Lucas autem posteaquam complevit narrando Petri negationem, recapitulavit quae cum Domino gesta sunt, jam ut apparet, circa mane, atque ita contexuit narrationem: Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, caedentes; et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus, et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza; quis est qui te percussit? Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et Scribae; et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi; si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis: ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore ejus. Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt eum ad Pilatum. Haec omnia narravit Lucas; ubi intelligitur quod etiam Matthaeus et Marcus narraverunt, quod interrogatus sit Dominus utrum ipse esset Filius Dei, et quod dixerit, Dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis, et venientem in nubibus coeli, jam lucescente die gestum, quando Lucas dicit, Et ut factus est dies: atque ita narrat similia, etsi quid etiam ipse commemorat quod illi tacuerunt. Nocte autem intelligimus per falsos testes actum esse cum Domino, quod breviter commemoraverunt Matthaeus et Marcus, Lucas tacuit, qui enarravit quae circa mane sunt gesta. Nam et illi, id est Matthaeus et Marcus, contexuerunt narrationem in iis quae cum Domino acta sunt usque ad mane: sed postea redierunt ad narrandam Petri negationem; qua terminata redierunt ad mane, ut inde caetera contexerent, quousque perducerent quae cum Domino acta erant, sed nondum commemoraverant quod mane factum esset. Joannes quoque, cum ea quae cum Domino gesta sunt ex quanta parte visum est, et Petri negationem totam commemorasset, Adducunt ergo, inquit, Jesum ad Caipham in praetorium. Erat autem mane: ubi intelligimus aut aliquam fuisse causam quae coegerit Caipham esse in praetorio, nec esse praesentem cum alii principes sacerdotum haberent de Domino quaestionem; aut in domo ejus fuisse praetorium: tamen ad ipsum ab initio ducebatur, ad quem in extremo perductus est. Sed quia jam tanquam convictum reum adducebant, Caiphae autem jam antea visum fuerat ut Jesus moreretur, nulla mora interposita est quin occidendus Pilato traderetur. Quae igitur per Pilatum cum Domino gesta sunt, ita Matthaeus narrat.
92.2
Ac primum excurrit inde, ut commemoret exitum Judae traditoris, quem solus narravit, ita dicens: Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quia damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus, dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. Et projectis argenteis in templo, recessit; et abiens, laqueo se suspendit. Principes autem sacerdotum acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam, quia pretium sanguinis est. Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum: propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt filii Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
92.3
Si quis autem movetur quod hoc testimonium non invenitur in Scriptura Jeremiae prophetae, et ideo putat fidei Evangelistae aliquid derogandum; primo noverit non omnes codices Evangeliorum habere quod per Jeremiam dictum sit, sed tantummodo per prophetam. Possumus ergo dicere his potius codicibus esse credendum, qui Jeremiae nomen non habent; dictum est enim hoc per prophetam, sed Zachariam: unde putatur, codices esse mendosos qui habent nomen Jeremiae, quia vel Zachariae habere debuerunt, vel nullius, sicut quidam, sed tantum per prophetam dicentem, qui utique intelligitur Zacharias. Sed utatur ista defensione, cui placet: mihi autem cur non placeat, haec causa est, quia et plures codices habent Jeremiae nomen; et qui diligentius in graecis exemplaribus Evangelium consideraverunt, in antiquioribus graecis ita se perhibent invenisse: et nulla fuit causa cur adderetur hoc nomen, ut mendositas fieret; cur autem de nonnullis codicibus tolleretur, fuit utique causa, ut hoc audax imperitia faceret, cum turbaretur quaestione, quod hoc testimonium apud Jeremiam non inveniretur.
92.4
Quid ergo intelligendum est, nisi hoc actum esse secretiore consilio providentiae Dei, qua mentes Evangelistarum sunt gubernatae? Potuit enim fieri ut animo Matthaei Evangelium conscribentis pro Zacharia Jeremias occurreret, ut fieri solet, quod tamen sine ulla dubitatione emendaret, saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne vivente hoc legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi suae, quae sancto Spiritu regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia ita Dominus hoc scribi constituit. Cur autem ita constituerit Dominus, prima illa causa utilissima debet facillime cogitari, etiam sic esse insinuatum ita omnes sanctos Prophetas uno spiritu locutos mirabili inter se consensione constare, ut hoc multo amplius sit, quam si omnium omnia Prophetarum uno unius hominis ore dicerentur: et ideo indubitanter accipi debere quaecumque per eos Spiritus sanctus dixit, et singula esse omnium, et omnia singulorum. Cum igitur, et quae dicta sunt per Jeremiam tam sint Zachariae quam Jeremiae, et quae dicta sunt per Zachariam tam sint Jeremiae quam Zachariae; quid opus erat ut emendaret Matthaeus, cum aliud pro alio sibi nomen occurrens a se scriptum relegisset; ac non potius sequens auctoritatem Spiritus sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita hoc scriptum relinqueret, sicut eum admonendo constituerat ei Dominus, ad informandos nos tantam verborum suorum inter Prophetas esse concordiam, ut non absurde, imo congruentissime etiam Jeremiae deputaremus quod per Zachariam dictum reperiremus? Si enim hodie quisquam volens alicujus verba indicare, dicat nomen alterius a quo dicta non sint, qui tamen sit amicissimus et familiaritate conjunctissimus illi cujus verba dicere voluit; et continuo recordatus alium pro alio se dixisse, ita se colligat atque corrigat, ut tamen dicat, Bene dixi; quid aliud intuens, nisi tantam inter ambos esse concordiam, inter illum scilicet cujus verba dicere voluit, et alium cujus ei nomen pro illius nomine occurrit, ut tale sit hoc istum dixisse, quale si ille dixisset? quanto magis hoc de Prophetis sanctis intelligendum et maxime commendandum fuit, ut omnium libros tanquam unius unum librum acciperemus, in quo nulla rerum discrepantia crederetur, sicut nulla inveniretur, et in quo major esset constantia veritatis, quam si omnia illa unus homo quamlibet doctissimus loqueretur? Quod ergo hinc argumentum sumere conantur vel infideles vel imperiti homines, quasi ad ostendendam dissonantiam sanctorum Evangelistarum, hoc potius debent assumere fideles et docti ad ostendendam unitatem sanctorum etiam Prophetarum.
92.5
Est et alia causa, quae mihi videtur alio tempore diligentius pertractanda, ne amplius sermonem protendamus, quam hujus operis terminandi necessitas flagitat, cur hoc nomen Jeremiae in testimonio Zachariae sic manere permissum, vel potius sancti Spiritus auctoritate praeceptum sit. Est apud Jeremiam, quod emerit agrum a filio fratris sui, et dederit ei argentum; non quidem sub hoc nomine pretii quod positum est apud Zachariam, triginta argenteis; verumtamen agri emptio non est apud Zachariam: quod autem prophetiam de triginta argenteis ad hoc interpretatus sit Evangelista, quod modo de Domino completum est, ut hoc esset pretium ejus, manifestum est; sed ad hoc pertinere etiam illud de agro empto quod Jeremias dixit, hinc potuit mystice significari, ut non hic Zachariae nomen poneretur, qui dixit triginta argenteis, sed Jeremiae, qui dixit de agro empto; ut lecto Evangelio atque invento nomine Jeremiae, lecto autem Jeremia et non invento testimonio de triginta argenteis, invento tamen agro empto, admoneatur lector utrumque conferre, et inde sensum enucleare prophetiae, quomodo pertineat ad hoc quod in Domino impletum est. Nam illud quod subjecit huic testimonio Matthaeus cum ait, Quem appretiaverunt filii Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus, nec apud Zachariam nec apud Jeremiam reperitur. Unde magis ex persona ipsius Evangelistae accipiendum est eleganter et mystice insertum, quia hoc ex Domini revelatione cognoverit ad hanc rem, quae de Christi pretio facta est, hujusmodi pertinere prophetiam. Liber quippe empti agri apud Jeremiam jubetur mitti in vas fictile, et emitur hic de pretio Domini ager figuli, et hoc ad sepulturam peregrinorum, tanquam ad permansionem quietis eorum qui in hoc saeculo peregrinantes consepeliuntur Christo per Baptismum. Nam et illam emptionem agri hoc significare Jeremiae dixit Dominus, quia erit permansio de captivitate liberatorum in illa terra. Haec tanquam delineanda arbitratus sum, cum admonerem quid in his propheticis testimoniis in unum redactis et evangelicae narrationi collatis, diligentius attentiusque requiratur. Haec interposuit Matthaeus de Juda traditore.
93.1
CAPUT VIII.-- De his quae apud Pilatum gesta sunt, quomodo inter se nihil dissentiant.
93.1
Deinde sequitur, et dicit:« Jesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es rex Judaeorum? Dicit ei Jesus: Tu dicis. Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? Et non respondit ei ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. Per diem autem solemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent: habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. Congregatis ergo illis dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis; Barabbam, an Jesum qui dicitur Christus? Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor ejus dicens: Nihil tibi et justo illi; multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. Respondens autem praeses ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant, dicentes: Crucifigatur. Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus; vos videritis. Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Tunc dimisit illis Barabbam; Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.» Haec narravit Matthaeus per Pilatum gesta de Domino.
93.2
Marcus quoque pene iisdem verbis et rebus concinit. Verba autem Pilati, quibus respondit populo petenti ut solemniter unus vinctus dimitteretur, ita refert: Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judaeorum? Matthaeus autem sic ait: Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis; Barabbam, an Jesum qui dicitur Christus? Nulla quaestio est, quod tacet ipsos petiisse ut aliquis eis dimitteretur: sed quaeri potest quae verba Pilatus dixerit; utrum quae a Matthaeo, an quae a Marco referuntur. Aliud enim videtur esse, Quem vultis dimittam vobis, Barabbam, an Jesum qui dicitur Christus? aliud, Vultis dimittam vobis regem Judaeorum? Sed quia christos reges dicebant, et qui dixit illum an illum, manifestum est eum quaesisse an vellent sibi dimitti regem Judaeorum, id est Christum; nihil interest sententiae, quod hic tacuit Marcus de Barabba, hoc solum volens dicere quod ad Dominum pertinebat; quandoquidem in eorum responsione satis et ipse ostendit, quem sibi dimitti voluerint: Pontifices, inquit, concitaverunt turbam ut magis Barabbam dimitteret eis: sequitur autem, et dicit, Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum? Unde jam satis apparet, quod id Marcus velit ostendere, dicendo regem Judaeorum, quod Matthaeus dicendo Christum. Non enim dicebantur christi reges, nisi Judaeorum: namque in eo etiam loco Matthaeus ait, Dicit illis Pilatus, Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Ergo sequitur Marcus, At illi iterum clamaverunt, Crucifige eum: quod ille ait, Dicunt omnes, Crucifigatur. Et sequitur Marcus, Pilatus vero dicebat eis, Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant, Crucifige eum. Hoc Matthaeus non dixit: sed quoniam dixit, Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret; dixit etiam eum lavisse manus coram populo, ut innocentem se a sanguine justi significaret; quod item et Marcus et alii tacent: satis ostendit etiam Matthaeus egisse praesidem cum populo, ut dimitteretur. Quod breviter significavit Marcus in eo quod refert Pilatum dixisse, Quid enim mali fecit? Deinde sic etiam ipse concludit, quae per Pilatum cum Domino gesta sunt: Pilatus autem, inquit, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis caesum, ut crucifigeretur: haec apud praesidem gesta narravit Marcus.
93.3
Lucas apud Pilatum gesta sic narrat: Coeperunt autem accusare illum, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Caesari, et dicentem se Christum regem esse. Hoc illi duo Evangelistae non dixerunt, cum tamen dicerent quod eum accusabant. Ergo iste etiam ipsa crimina quae falsa objecerunt, aperuit. Tacuit autem quod ei dixit Pilatus, Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant: sed plane sequitur, et dicit quod etiam illi dixerunt, Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judaeorum? At ille respondens ait: Tu dicis. Hoc autem Matthaeus et Marcus commemoraverunt, antequam dicerent compellatum Jesum quod eis accusantibus non responderet. Nihil autem interest veritatis, quo ordine Lucas ista retulerit: quemadmodum nihil interest si alius aliquid tacet, quod alius commemorat; quemadmodum in consequentibus dicit: Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causae in hoc homine. At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum, docens per universam Judaeam, et incipiens a Galilaea usque huc. Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset; et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat in illis diebus. Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde: erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret multa de illo; et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Interrogabat autem illum multis sermonibus: at ipse illi nihil respondebat. Stabant etiam principes sacerdotum et Scribae, constanter accusantes eum. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem. Haec omnia, id est, quod a Pilato ad Herodem Dominus missus est, et quae ibi gesta sunt, Lucas solus indicat; etiamsi aliquid ibi ait simile, quod in aliis narrationum locis apud alios possit inveniri: caeteri autem ea tantum dicere voluerunt quae apud Pilatum gesta sunt, quousque Dominus crucifigendus traderetur. Rediens ergo Lucas ad ea quae apud praesidem gerebantur, unde digressus erat, ut narraret quod apud Herodem actum est, ita sequitur: Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe, dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. Hic intelligimus eum praetermisisse quemadmodum a Domino quaesierit, quid accusatoribus responderet. Sed neque Herodes, inquit: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. Emendatum ergo illum dimittam. Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. Exclamavit autem simul universa turba dicens, Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. Iterum autem Pilatus locutus est ad illos, volens dimittere Jesum. At illi succlamabant dicentes: Crucifige, crucifige eum. Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum, et dimittam. At illi instabant vocibus magnis, postulantes ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. Matthaeus huic conatui Pilati, quo saepius cum eis egit, volens ut dimitteretur Jesus, paucissimis verbis satis attestatus est, ubi ait, Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: quod non diceret nisi multum ille nisus esset; quamvis tacuerit, quoties hoc efficere tentaverit, ut erueret Jesum furori eorum. Et Lucas itaque ita concludit quod actum est apud praesidem: Et Pilatus, inquit, adjudicavit fieri petitionem eorum. Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant; Jesum vero tradidit voluntati eorum.
93.4
Nunc eadem secundum Joannem consideremus, id est, quae per Pilatum facta sunt. Et ipsi, inquit, non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha. Exiit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Responderunt et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Hoc videndum est, ne contrarium sit ei quod Lucas dicit, certa in eum dicta esse crimina; et dicit quae dicta sint: Caeperunt autem, inquit, accusare illum, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Caesari, et dicentem se Christum regem esse. Quod vero nunc secundum Joannem commemoravi, videntur Judaei noluisse dicere crimina, cum dixisset eis Pilatus, Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Responderunt enim, Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum: videlicet ut eorum auctoritatem secutus, quid ei objiceretur desineret quaerere; sed ob hoc tantum nocentem crederet, quod sibi ab eis tradi meruisset. Ergo intelligere debemus, et hoc dictum esse, et illud quod Lucas commemoravit. Multa enim dicta, et multa responsa sunt, unde cuique eorum quantum visum est decerpsit, et in narratione sua posuit quod satis esse judicavit. Nam et ipse Joannes dicit quaedam quae objecta sunt, quae suis locis videbimus. Itaque sequitur: Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judaei, Nobis non licet interficere quemquam: ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus. Introiit ergo iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judaeorum? Et respondit Jesus, A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? Et hoc videretur non convenire illi quod ab aliis commemoratum est, Respondit Jesus, Tu dicis; nisi in consequentibus ostenderet et illud dictum esse. Unde ostendit ea quae nunc dicit, a caeteris potius Evangelistis tacita quam a Domino dicta non esse. Attende ergo caetera: Respondit, inquit, Pilatus: Numquid ego Judaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? Respondit Jesus: Regnum meum non est de mundo hoc: si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judaeis; nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis, quia rex sum ego. Ecce quando ventum est ad id quod alii Evangelistae commemoraverunt. Sequitur ergo, item dicente adhuc Domino, quod caeteri tacuerunt.« Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exiit ad Judaeos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Judaeorum? Clamaverunt rursum omnes, dicentes, Non hunc, sed Barabbam: erat autem Barabbas latro. Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum: et veniebant ad eum, et dicebant, Ave rex Judaeorum; et dabant ei alapas. Exiit iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco eum vobis foras, ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio. Exiit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum, et dicit eis: Ecce homo. Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: Crucifige, crucifige. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam. Responderunt ei Judaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.» Hoc potest congruere ei quod Lucas commemorat in accusatione Judaeorum dictum,« Hunc invenimus subvertentem gentem nostram,» ut adjungatur,« Quia Filium Dei se fecit.» Sequitur itaque Joannes, et dicit:« Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit: et ingressus est praetorium iterum, et dicit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet. Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Judaei autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; omnis qui se regem facit, contradicit Caesari.» Huic potest congruere quod Lucas in eadem accusatione Judaeorum ita narrat: cum dixissent, Invenimus eum subvertentem gentem nostram; adjecit, et prohibentem tributa dari Caesari, et dicentem se Christum regem esse. Ex quo solvitur illa quaestio, qua putari poterat Joannes dixisse nullum a Judaeis Domino crimen objectum, quando responderunt et dixerunt ei, Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Sequitur ergo Joannes, et dicit:« Pilatus ergo cum audivisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali in loco qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Paschae hora quasi sexta, et dicit Judaeis: Ecce rex vester. Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Caesarem. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur:» haec narravit Joannes per Pilatum gesta.
94.1
CAPUT IX.-- De illusione qua illusus est a cohorte Pilati, quomodo non dissonent tres qui hoc dicunt, Matthaeus, Marcus et Joannes.
94.1
Consequens est jam, ut ipsam Domini passionem secundum quatuor Evangelistarum testimonia videamus, quam Matthaeus sic incipit:« Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem; et exeuntes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei; et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus: et genu flexo ante eum illudebant, dicentes: Ave, rex Judaeorum». Hoc Marcus in eodem loco narrationis ita dicit:« Milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii, et convocant totam cohortem; et induunt eum purpuram, et imponunt ei plectentes spineam coronam: et coeperunt salutare eum, Ave, rex Judaeorum: et percutiebant caput ejus arundine, et conspuebant eum; et ponentes genua, adorabant eum». Intelligitur itaque quod Matthaeus ait,« Chlamydem coccineam circumdederunt ei,» hoc Marcum dixisse, indutum purpuram. Pro regia enim purpura, chlamys illa coccinea ab illudentibus adhibita erat: et est rubra quaedam purpura cocco simillima. Potest etiam fieri, ut purpuram etiam Marcus commemoraverit, quam chlamys habebat, quamvis esset coccinea. Lucas hoc praetermisit. Joannes autem antequam diceret quod eum Pilatus crucifigendum tradiderit, commemoravit hoc dicens:« Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum et flagellavit, Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum: et veniebant ad eum, et dicebant, Ave, rex Judaeorum; et dabant ei alapas». Unde apparet Matthaeum et Marcum recapitulando istud commemorasse, non quod tunc factum sit, cum eum Pilatus jam crucifigendum tradidisset: Joannes enim apud Pilatum dicit haec gesta satis evidenter; unde isti quod praeterierant recoluerunt. Ad hoc pertinet etiam quod consequenter dicit Matthaeus:« Et exspuentes in eum acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus: et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamydem, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.» Hoc quod exuerunt chlamydem, et induerunt eum vestimentis ejus, in fine factum intelligitur, cum jam duceretur. Marcus hoc ita dicit: Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram, et induerunt eum vestimentis suis.
95.1
CAPUT X.-- Quomodo non repugnet quod Matthaeus, Marcus et Lucas angariatum dicunt, qui portaret ejus crucem; cum Joannes dicat quod eam Jesus ipse portaverit.
95.1
Sequitur ergo Matthaeus:« Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem; hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus». Marcus quoque:« Et educunt illum,» inquit,« ut crucifigerent eum. Et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus». Hoc Lucas ita dicit:« Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa, et imposuerunt illi crucem portare post Jesum». Joannes autem sic narrat:« Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt: et bajulans sibi crucem exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha, ubi eum crucifixerunt». Unde intelligitur quod ipse sibi portabat crucem, cum exiret in locum memoratum. Simon autem ille in itinere angariatus est, de quo tres commemorant, cui postea data est crux portanda usque ad locum. Ita utrumque factum invenimus; primo id quod Joannes dixit, deinde quod caeteri tres.
96.1
CAPUT XI.-- De potu quem dederunt ei priusquam commemorata esset ejus crucifixio, quomodo conveniat inter Matthaeum et Marcum.
96.1
Sequitur itaque Matthaeus: Et venerunt, inquit, in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus: de hoc loco apertissime consentiunt. Deinde adjungit idem Matthaeus: Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset, noluit bibere. Hoc Marcus ita narrat: Et dabant ei bibere vinum myrrhatum; et non accepit. Hoc intelligendum est Matthaeum dixisse, cum felle mixtum: fel quippe pro amaritudine posuit; myrrhatum enim vinum amarissimum est: quanquam fieri possit ut et fel et myrrha vinum amarissimum redderent. Quod ergo ait Marcus, non accepit; intelligitur, non accepit ut biberet. Gustavit autem, sicut Matthaeus testis est; ut quod idem Matthaeus ait, noluit bibere, hoc Marcus dixerit, non accepit; tacuerit autem quod gustaverit.
97.1
CAPUT XII.-- De divisione vestimentorum ejus, quomodo inter se omnes conveniant.
97.1
Sequitur Matthaeus:« Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus sortem mittentes; et sedentes, servabant eum». Hoc idem Marcus sic:« Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret». Hoc Lucas sic ait:« Dividentes vero vestimenta ejus miserunt sortes; et stabat populus spectans». Breviter a tribus dictum est; Joannes autem distinctius hoc explicat quemadmodum gestum sit:« Milites ergo,» inquit,« cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem, Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit: ut Scriptura impleretur dicens, Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem».
98.1
CAPUT XIII.-- De hora dominicae passionis, quemadmodum non inter se dissentiant Marcus et Joannes, propter tertiam et sextam.
98.1
Sequitur Matthaeus: Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judaeorum. Marcus autem priusquam hoc dixisset, Erat autem, inquit, hora tertia, et crucifixerunt eum; hoc enim subjungit cum de vestium divisione dixisset: quae res diligentissime consideranda est, ne magnum faciat errorem. Sunt enim qui arbitrentur hora quidem tertia Dominum crucifixum; a sexta autem hora tenebras factas usque ad nonam, ut consumptae intelligantur tres horae ex quo crucifixus est, usque ad tenebras factas. Et posset quidem hoc rectissime intelligi, nisi Joannes diceret, hora quasi sexta Pilatum sedisse pro tribunali in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Sequitur enim: Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Judaeis: Ecce rex vester. Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dixit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem nisi Caesarem. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Si igitur hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali traditus est crucifigendus Judaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut verba Marci non intelligentes quidam putaverunt?
98.2
Prius enim qua hora crucifigi potuerit videamus; deinde videbimus cur hora tertia crucifixum dixerit Marcus. Hora erat quasi sexta cum traditus est crucifigendus a Pilato sedente, ut dictum est, pro tribunali. Non enim jam plena sexta erat, sed quasi sexta, id est, peracta quinta aliquid etiam de sexta esse coeperat. Nunquam autem isti dicerent, Quinta et quadrans, aut quinta et triens, aut quinta et semis, aut aliquid hujusmodi. Habent enim istum morem Scripturae, ut a parte totum ponant, maxime in temporibus: sicut de octo illis diebus, post quos eum dicunt ascendisse in montem, quorum medios intuentes Matthaeus et Marcus dixerunt, Post dies sex. Praesertim quia tam moderate idem Joannes locutus est, ut non diceret, sexta; sed, quasi sexta: quod si ita non diceret, sed tantummodo sextam diceret, possemus nos ita intelligere, quemadmodum loqui solent Scripturae, sicut dixi, a parte totum, ut peracta quinta et inchoata sexta gererentur haec quae narrata sunt in crucifixione Domini nostri, donec completa sexta illo pendente fierent tenebrae, quibus tres Evangelistae attestantur, Matthaeus, Marcus et Lucas.
98.3
Quaeramus jam consequenter, cur dixerit Marcus, cum commemorasset quod crucifigentes eum diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortes super eis quis quid tolleret, et secutus adjunxerit, Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Jam certe dixerat, Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta ejus: sic etiam caeteri attestantur, quod eo crucifixo vestimenta divisa sunt. Si ejus rei gestae tempus voluit commemorare Marcus, sufficeret dicere, Erat autem hora tertia: utquid adjunxit, et crucifixerunt eum, nisi quia voluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inveniretur, cum Scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus universae Ecclesiae notum erat qua hora Dominus ligno suspensus sit, unde posset hujus vel error corrigi, vel mendacium refutari? Sed quia sciebat a militibus suspensum Dominum, non a Judaeis, sicut Joannes apertissime dicit, occulte ostendere voluit eos magis crucifixisse qui clamaverunt ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. Intelligitur ergo fuisse hora tertia cum clamaverunt Judaei ut Dominus crucifigeretur, et veracissime demonstratur tunc eos crucifixisse quando clamaverunt: maxime quia nolebant videri se hoc fecisse, et propter ea eum Pilato tradiderant, quod eorum verba satis indicant, secundum Joannem. Cum enim dixisset eis Pilatus,« Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judaei; nobis non licet interficere quemquam». Quod ergo maxime videri fecisse nolebant, hoc eos hora fecisse tertia Marcus ostendit; verissime judicans magis fuisse Domini necatricem linguam Judaeorum, quam militum manus.
98.4
Quisquis autem dixerit non fuisse horam tertiam, cum hoc Judaei primitus clamaverunt, insanissime se ostendit inimicum Evangelii; nisi forte aliter potuerit eamdem dissolvere quaestionem: non enim habet unde convincat non fuisse tunc horam tertiam; et ideo veridico Evangelistae potius credendum, quam contentiosis suspicionibus hominum. Unde, inquis, probas horam tertiam fuisse? Respondeo, Quia credo Evangelistis: quibus et tu si credis, ostende quemadmodum et hora sexta et hora tertia potuerit Dominus crucifigi? De sexta enim, ut fateamur, narratione Joannis urgemur; tertiam Marcus commemorat: quibus si uterque nostrum credit, ostende tu aliter quemadmodum fieri utrumque potuerit; libentissime requiescam. Non enim sententiam meam, sed Evangelii diligo veritatem. Atque utinam etiam plures ab aliis inveniantur hujus exitus quaestionis: quod donec fiat, utere mecum isto si placet. Si enim nullus alius exitus potuerit inveniri, solus iste sufficiet: si autem potuerit, cum demonstratus fuerit, eligemus. Tantum non putes consequens esse ut quilibet omnium quatuor Evangelistarum mentitus sit, aut in tanto et tam sancto culmine auctoritatis erraverit.
98.5
Si autem quis dixerit se inde convincere non fuisse horam tertiam, cum illud Judaei clamaverunt, quia posteaquam dixit idem Marcus, Pilatus autem iterum respondens ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum? At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum; non interponitur aliquid morarum ab eodem Marco in ejus narratione, et continuo ad id pervenitur, ut traderetur ad crucem Dominus a Pilato, quod Joannes hora quasi sexta factum esse commemorat: intelligat qui hoc dicit, multa praetermissa esse, quae in medio gesta sunt, cum Pilatus ageret quaerens quomodo eum a Judaeis eriperet, et adversus eorum insanissimam voluntatem quibuscumque modis potuit, instantissime niteretur. Matthaeus enim ait, Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur: tunc fuisse dicimus horam tertiam. Quod autem Matthaeus sequitur, et narrat, Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret; et in conatibus Pilati ad eripiendum Dominum, et in tumultu Judaeorum contra nitentium, consumptum tempus duarum horarum intelligimus, et coeptam fuisse sextam, qua nondum terminata gesta sunt quae ab eo tempore quo Pilatus Dominum tradidit, usque ad tenebras factas narrantur. Quod autem Matthaeus supra commemorat, Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor ejus dicens: Nihil tibi et justo illi; multa enim passa sum hodie per visum propter eum; postea sederat pro tribunali Pilatus, sed inter illa quae prius gesta narrabat, recordatus Matthaeus quod de Pilati uxore dixit, voluit hoc ibi interponere, ut praestrueret qua maxime causa Pilatus nec novissime volebat eum tradere Judaeis.
98.6
Lucas autem narrat, cum dixisset Pilatus, Emendatum ergo illum dimittam, exclamasse universam turbam, Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: sed fortasse nondum dixerant, Crucifige. Iterum autem Pilatus, secundum eumdem Lucam, locutus est ad illos volens dimittere Jesum: at illi succlamabant dicentes, Crucifige, crucifige illum: tunc intelligitur fuisse hora tertia. Quod ergo sequitur Lucas, et dicit, Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum, et dimittam. At illi instabant vocibus magnis, postulantes ut crucifigeretur; et invalescebant voces eorum; satis etiam ipse significat magnum tumultum fuisse; et post quantum morarum illis tertio dixerit, Quid enim mali fecit? licet intelligere quantum indagandae veritati satis est: et postea quod ait, Instabant vocibus magnis, et invalescebant voces eorum, quis non videat ideo factum, quia videbant Pilatum nolle eis tradere Dominum? Et quia hoc magnopere nolebat, non utique in momento temporis cessit, sed vel duae horae et aliquid amplius in illa cunctatione transierunt.
98.7
Joannem quoque interroga, et vide quanta fuerit Pilati illa cunctatio et recusatio tam foedi ministerii: idem namque multo explicatius ea narrat, quamvis nec ipse utique dicat omnia, in quibus duae horae et de sexta aliquid praeterfluxit. Tunc cum flagellasset Jesum, et a militibus veste illusoria, multisque illusionibus male tractari permisisset( credo ut hoc modo saltem eorum furorem mitigaret, ne usque ad mortem saevire pertenderent),« Exiit iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco eum vobis foras, ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio. Exiit ergo Jesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: Ecce homo;» ut illa velut ignominiosa specie visa placarentur. Sed adjungit, et dicit:« Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: Crucifige, crucifige:» tunc horam tertiam fuisse dicimus. Attende quae sequantur:« Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam. Responderunt ei Judaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori; quia Filium Dei se fecit. Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit: et ingressus est praetorium iterum, et dicit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet. Exinde Pilatus quaerebat dimittere eum.» In hoc igitur quod quaerebat Pilatus dimittere eum, quantum temporis putamus fuisse consumptum, quanta praetermissa quae vel a Pilato dicebantur, vel a Judaeis contradicebantur, quousque dicerent Judaei unde ille commoveretur, et cederet? Ita enim sequitur:« Judaei autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; omnis qui se regem facit, contradicit Caesari. Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta.» Ab illa ergo voce Judaeorum qua primo dixerunt, Crucifige, cum esset hora tertia, usque ad hoc quo sedit pro tribunali, per medias moras cunctationis Pilati et tumultuantium Judaeorum, duae horae praeterierant, et peracta quinta jam de sexta aliquid coeperat. Dicit ergo Judaeis: Ecce rex vester. Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Sed neque jam commotus Pilatus timore calumniae facile cedebat. Tunc enim uxor ejus ad eum miserat sedentem pro tribunali: quod praeoccupavit Matthaeus, qui hoc solus commemoravit antequam ad eum locum narrationis veniret, ut ibi hoc poneret, ubi opportunum judicavit. Tentans itaque adhuc Pilatus, ne quid proficeret, dixit eis: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem nisi Caesarem. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Et dum pergit, et dum crucifigitur cum duobus latronibus, dum vestes ejus dividuntur, et in sortem illa tunica mittitur, atque inter haec variis conviciis illuditur( simul enim cum illa gererentur, etiam convicia jaciebantur), completa est hora sexta, et factae sunt tenebrae, quas Matthaeus, Marcus et Lucas commemorant.
98.8
Jam itaque corruat impia pertinacia, et credat Dominum Jesum Christum, et tertia hora crucifixum lingua Judaeorum, et sexta manibus militum: quia in tumultu Judaeorum, et Pilati aestibus, duae atque amplius horae praeterierunt a voce qua dixerunt, Crucifige. Sed ipse Marcus, qui maxime brevitatis sectator est, breviter voluit intimare Pilati voluntatem et conatum pro Domini vita. Cum enim dixisset, At illi iterum clamaverunt, Crucifige eum, ubi ostendit quod jam clamaverant, cum vellent sibi dimitti Barabbam: adjunxit, Pilatus vero dicebat eis, Quid enim mali fecit? Hoc modo breviter insinuavit quid diu gestum est. Memor tamen etiam ipse quod vellet intelligi, non ait, Pilatus vero dixit eis; sed ait, Pilatus vero dicebat eis, Quid enim mali fecit? Quia si diceret, dixit; quasi semel dictum intelligeremus: quia vero ait, dicebat; satis intimavit intelligentibus, multis modis et saepe dictum esse, quousque inciperet hora sexta. Cogitemus ergo quam breviter hoc dixerit Marcus in comparatione Matthaei, quam breviter Matthaeus in comparatione Lucae, quam breviter Lucas in comparatione Joannis, cum tamen alia atque alia quisque commemoraret; quam denique breviter ipse Joannes in comparatione rerum quae gestae sunt, et morarum cum illa gererentur: et sine insania resistendi credamus duas horas et quiddam in illo intervallo transire potuisse.
98.9
Quisquis autem dixerit potuisse Marcum, si ita esset, eo tempore dicere fuisse horam tertiam, quo erat hora tertia, cum vox Judaeorum de crucifigendo Domino sonuisset, dicere etiam quod eum tunc ipsi crucifixerint; nimis superbe leges narratoribus veritatis imponit. Sic enim potest dicere, si haec ipse narraret, eo modo eodemque ordine ab omnibus debuisse narrari, quo ipse narravit. Dignetur ergo consilio Marci evangelistae superari consilium suum, qui eo loco id ponendum judicavit, quo loco divina inspiratione suggestum est. Recordationes enim eorum ejus manu gubernatae sunt, qui gubernat aquam, sicut scriptum est, qualiter illi placuerit. Fluitat enim humana memoria per varias cogitationes, nec in cujusquam potestate est quid et quando ei veniat in mentem. Cum ergo illi sancti et veraces viri quasi fortuita recordationum suarum propter narrationis ordinem occultae Dei potestati, cui nihil fortuitum est, commisissent, non oportet quemquam hominum dicere longe abjectum ab oculis Dei et longe peregrinantem, Hoc loco poni debuit, quod valde ignorat cur eo loco Deus poni voluerit. Quia et si obvelatum est evangelium nostrum, ait Apostolus, in iis qui pereunt obvelatum est. Et cum dixisset, Aliis quidem sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem; subjecit statim, Et ad haec quis idoneus? id est, quis idoneus intelligere quam juste fiat? Quod idem Dominus dicit: Ego veni, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Ipsa est enim altitudo divitiarum scientiae et sapientiae Dei, qua fit ex eadem massa aliud vas in honorem, aliud in contumeliam; et dicitur carni et sanguini, O homo tu quis est qui respondeas Deo? Quis ergo et in hac re cognoscit intellectum Domini, aut quis consiliarius illi fuit, ubi sic gubernavit corda reminiscentium Evangelistarum, et in Ecclesiae fastigio tanto auctoritatis culmine sublimavit, ut per haec ipsa quae in eis contraria videri possunt, multi excaecarentur, digne traditi in concupiscentias cordis sui, et in reprobum sensum; et multi exercerentur ad elimandum pium intellectum secundum occultam Omnipotentis justitiam? Dicit enim propheta Domino: Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae; vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget haec.
98.10
Peto autem, et admoneo eos qui haec legunt, per nos adjuvante Domino elaborata, ut hujus sermonis quem hoc loco interponendum arbitratus sum, in omni simili quaestionum difficultate meminerint, ne saepius eadem repetenda sint. Facile autem videbit qui sine impietatis duritia voluerit attendere, quam opportuno loco Marcus hoc de tertia hora posuerit, ut ibi quisque recordetur qua hora Judaei crucifixerint Dominum, qui volebant in Romanos vel principes vel milites transferre ipsum facinus, ubi factum ministrorum militum commemoratum est. Ait enim, Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret: qui hoc, nisi milites, sicut Joannes manifestat? Ergo ne quisquam cogitationem tanti criminis, aversus a Judaeis, in milites illos converteret, Erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum; ut illi eum potius crucifixisse inveniantur, quos hora tertia ut crucifigeretur clamare potuisse, diligens inquisitor inveniet, cum adverterit hoc quod a militibus factum est, hora sexta factum esse.
98.11
Quanquam non desint qui parasceves, quam Joannes commemoravit dicens, Erat autem parasceve Paschae, hora fere sexta, horam diei tertiam velint intelligi, qua sedit Pilatus pro tribunali: ut eadem tertia completa videatur, quando crucifixus est; atque illo jam pendente in ligno, aliae tres horae peractae sint, et reddiderit spiritum: ut ab ea hora qua defunctus est, id est diei sexta, tenebrae fierent usque ad nonam. Dicunt enim, die quidem illo quem dies sabbati sequebatur, parasceven fuisse Paschae Judaeorum, quod ab eodem sabbato jam inciperent Azyma: sed tamen verum Pascha, quod jam in passione Domini gerebatur, non Judaeorum, sed Christianorum, coepisse praeparari, id est, parasceven habere, ab hora noctis nona, in eo quod Dominus a Judaeis occidendus praeparabatur. Parasceve quippe interpretatur praeparatio. Ab illa ergo nona noctis hora usque ad ejus crucifixionem occurrit hora parasceves sexta secundum Joannem, et hora diei tertia secundum Marcum: ut non Marcus horam illam recordatam recapitulando commemoraverit, qua clamaverunt Judaei, Crucifige, crucifige; sed eam prorsus horam tertiam dixerit, qua Dominus est fixus in ligno. Quis fidelis non huic faveat solutioni quaestionis, si modo possit aliquis articulus conjici ab hora nona noctis, unde coepisse parasceven Paschae nostri, id est praeparationem mortis Christi, congruentur intelligamus? Si enim dicamus eam coepisse quando a Judaeis apprehensus est Dominus; adhuc noctis primae partes erant: si quando ad domum perductus est soceri Caiphae, ubi et auditus est a principibus sacerdotum; adhuc gallus non cantaverat, quod ex Petri negatione colligimus, quae, cum jam audiretur, facta est: si autem quando Pilato traditus est; jam mane fuisse apertissime scriptum est. Restat ergo ut intelligamus tunc coepisse istam parasceven Paschae, id est praeparationem mortis Domini, quando responderunt omnes principes sacerdotum apud quos primo audiebatur, et dixerunt, Reus est mortis; quod apud Matthaeum et Marcum invenitur: ut recapitulando intelligantur de Petri negatione postea dixisse quod antea factum erat. Non enim absurde conjicitur, tempore eo, quando, ut dixi, reum mortis pronuntiaverunt, horam nonam noctis esse potuisse: ex qua hora usque ad horam qua sedit Pilatus pro tribunali, quasi hora sexta fuit, non diei, sed parasceves, id est praeparationis immolationis Domini, quod verum Pascha est: ut plena sexta ejusdem parasceves, quae plena diei tertia occurrebat, Dominus suspenderetur in ligno. Sive ergo hoc potius intelligendum eligatur, sive Marcus tertiam horam recoluerit, eamque maxime ad condemnationem Judaeorum in Domini crucifixione commemorare voluerit, qua intelliguntur clamare potuisse ut crucifigeretur, ut ipsos potius crucifixisse acciperemus, quam eos quorum manibus in ligno suspensus est; sicut ille Centurio magis accessit ad Dominum, quam illi amici quos misit: procul dubio quaestio soluta est de hora Dominicae passionis, quae maxime solet et contentiosorum concitare impudentiam, et infirmorum imperitiam perturbare.
99.1
CAPUT XIV.-- De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.
99.1
Sequitur Matthaeus, et dicit: Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris, et unus a sinistris. Et Marcus similiter et Lucas. Nec Joannes aliquam facit quaestionem, quamvis latrones eos non dixerit: ait enim, Et cum eo alios duos, hinc et hinc, medium autem Jesum. Esset autem contrarium, si cum illi dixissent latrones, iste diceret innocentes.
100.1
CAPUT XV.-- De his qui Domino insultaverunt, quomodo inter se consonent Matthaeus, Marcus et Lucas.
100.1
Sequitur Matthaeus, et dicit: Praetereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Qui destruis templum, et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce. Huic Marcus pene ad eadem verba consonat. Sequitur deinde Matthaeus, et dicit: Similiter et principes sacerdotum illudentes cum Scribis et senioribus dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: confidit in Deum, liberet nunc eum si vult; dixit enim, Quia Filius Dei sum. Marcus et Lucas, quamvis alia verba dicant, ad eamdem tamen sententiam concinunt, cum alius praetermittit, quod alius commemorat. De principibus enim sacerdotum quod insultaverint Domino crucifixo pariter non tacent; quamvis seniores tacuit Marcus: Lucas autem quia principes dixit, nec addidit sacerdotum, magis nomine generali omnes primates complexus est, ut ibi possint intelligi et Scribae et seniores.
101.1
CAPUT XVI.-- De latronum insultatione, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, qui dixit unum eorum insultasse, alium credidisse.
101.1
Sequitur Matthaeus, et dicit:« Idipsum autem et latrones qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei». Nec Marcus discrepat, hoc idem dicens aliis verbis. Lucas autem potest putari repugnare, nisi genus locutionis satis usitatum non obliviscamur. Ait enim Lucas:« Unus autem de iis qui pendebant latronibus blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.» Et sequitur idem ipse, atque ita contexit:« Respondens autem alter, increpabat illum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus; hic vero nihil mali gessit. Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso». Quomodo ergo, sicut Matthaeus dicit,« Latrones qui crucifixi erant eum eo, improperabant ei»; vel, sicut Marcus dicit,« Et qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei:» quandoquidem unus eorum conviciatus est, secundum Lucae testimonium, alter et compescuit eum, et in Dominum credidit? nisi intelligamus Matthaeum et Marcum breviter perstringentes hunc locum, pluralem numerum pro singulari posuisse: sicut in Epistola ad Hebraeos legimus pluraliter dictum, Clauserunt ora leonum, cum solus Daniel significari intelligatur; et pluraliter dictum, Secti sunt, cum de solo Isaia tradatur. In Psalmo etiam quod dictum est, Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, etc., pluralem numerum pro singulari positum, in Actibus Apostolorum exponitur: nam reges propter Herodem, principes propter Pilatum intellexerunt, qui testimonium ejusdem psalmi adhibuerunt. Sed quia et Pagani solent calumniari Evangelio, videant quemadmodum locuti sint auctores eorum, Phaedras, Medeas et Clytemnestras, cum singulae fuerint. Quid autem usitatius, verbi gratia, quam ut dicat aliquis, Et rustici mihi insultant; etiam si unus insultet? Tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestavit, si illi dixissent ambos latrones conviciatos Domino; ita enim non posset sub numero plurali unus intelligi: cum vero dictum est, latrones, vel, qui cum eo crucifixi erant, nec additum est, ambo; non solum si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari.
102.1
CAPUT XVII.-- De potu aceti, quomodo inter se omnes consentiant.
102.1
Sequitur Matthaeus et dicit: A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. Hoc et duo alii contestantur: addidit autem Lucas etiam unde factae sint tenebrae, id est solem obscuratum. Sequitur Matthaeus: Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est, Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me? Quidam autem illic stantes et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. Marcus pene ad eadem verba, ad eamdem tamen sententiam non pene, sed omnino consentit. Sequitur Matthaeus: Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Sic et Marcus dicit: Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. Quod quidem de Elia, non ipsum qui obtulit spongiam cum aceto, sed caeteros dixisse Matthaeus narravit: ait enim, Caeteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum; unde intelligimus et illum et caeteros hoc dixisse. Lucas autem antequam de latronis insultatione narraret, hoc de aceto ita commemoravit: Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes illi, et dicentes: Si tu es rex Judaeorum, salvum te fac. Semel complecti voluit quod a militibus factum et dictum est. Ubi movere non debet, quod non unum eorum dixit acetum obtulisse: genus enim locutionis enuit, de quo supra tractavimus, pluralem pro singulari ponens. Hoc autem de aceto etiam Joannes commemoravit, ubi ait: Postea sciens Jesus quia jam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. Vas autem positum erat aceto plenum: illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes obtulerunt ori ejus. Sed quod apud eumdem Joannem invenitur dixisse, Sitio, et quia vas ibi erat aceto plenum, non mirum est si caeteri tacuerunt.
103.1
CAPUT XVIII.-- De vocibus Domini quas continuo moriturus emisit, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, et ipsi tres Joanni.
103.1
Sequitur Matthaeus: Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. Marcus similiter: Jesus autem emissa voce magna, exspiravit. Lucas autem quid ipsa voce magna dixerit, declaravit; dixit enim: Et clamans voce magna Jesus, ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et haec dicens exspiravit. Joannes vero sicut tacuit illam vocem primam, Eli, Eli, quam Matthaeus et Marcus retulerunt; tacuit etiam istam quam Lucas solus indicavit, illi autem duo nomine vocis magnae significaverunt, id est, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum: quod eum voce magna dixisse et ipse Lucas similiter attestatus est, ut intelligeremus hanc fuisse vocem magnam, quam Matthaeus et Marcus commemoraverunt. Sed dixit Joannes quod nullus illorum trium, eum dixisse, Consummatum est, cum acetum accepisset: quod eum ante ipsam vocem magnam dixisse intelligimus. Haec sunt enim verba Joannis: Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit, Consummatum est; et inclinato capite tradidit spiritum. Inter illud quod ait, Consummatum est, et illud quod ait, et inclinato capite tradidit spiritum, emissa est illa vox magna quam tacuit iste, caeteri autem tres commemoraverunt. Hoc enim apparet esse ordinis, ut ante diceret, Consummatum est, cum perfectum in illo esset quod de illo prophetatum erat, et tanquam ad hoc exspectaret, qui utique cum vellet moreretur, deinde commendans tradidit spiritum. Sed quovis ordine quilibet arbitretur dici potuisse, hoc magnopere cavendum est, ne cui videatur quisquam Evangelistarum alteri repugnare, si vel tacuit quod alius dixit, vel dixit quod alius tacuit.
104.1
CAPUT XIX.-- De scissione veli quomodo non dissentiant Matthaeus et Marcus a Luca, quo ordine factum sit.
104.1
Sequitur Matthaeus: Et ecce velum templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum. Et Marcus sic: Et velum templi scissum est in duo, a sursum usque deorsum. Lucas autem similiter hoc ait: Et velum templi scissum est medium; sed non eodem ordine. Volens enim miraculum miraculo adjungere, cum dixisset, Sol obscuratus est, continuo subjungendum existimavit, Et velum templi scissum est medium: praeoccupans videlicet quod exspirante Domino factum est, ut deinde recapitulans exsequeretur et de potu aceti, et de illa voce magna, et de ipsa morte, quae ante scissionem veli post tenebras facta intelliguntur. Matthaeus enim, qui cum dixisset, Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum, continuo subjecit, Et ecce velum templi scissum est, satis expressit tunc esse scissum, cum Jesus emisisset spiritum. Si autem non addidisset, Et ecce, sed simpliciter dixisset, Et velum templi scissum est; incertum esset utrum ipse et Marcus hoc recapitulando commemorassent, Lucas autem ordinem tenuisset; an Lucas recapitulasset quod illi ordine posuissent.
105.1
CAPUT XX.-- De admiratione Centurionis et eorum qui cum illo erant, quomodo inter se consentiant Matthaeus, Marcus et Lucas.
105.1
Sequitur Matthaeus:« Et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt; et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.» Haec quae solus dixit, non est metuendum ne cuiquam caeterorum repugnare videantur. Sequitur idem ipse:« Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Jesum, viso terrae motu et iis quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste». Marcus sic:« Videns autem Centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: Vere homo hic Filius Dei erat». Lucas sic:« Videns autem Centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: Vere hic homo justus erat». Non est contrarium quod Matthaeus viso terrae motu dicit admiratum Centurionem, et eos qui cum illo erant, cum Lucas dicat hoc eum admiratum, quod emissa illa voce exspirasset, ostendens quam in potestate habuerit quando moreretur: in eo quippe quod idem Matthaeus non solum dixit, viso terra motu, sed etiam addidit, et iis quae facta erant; integrum locum fuisse demonstravit Lucae, ut diceret Centurionem ipsam Domini mortem fuisse miratum; quia et haec inter illa est, quae tunc mirabiliter facta erant. Quanquam etsi Matthaeus illud non addidisset, intelligendum erat, cum multa miranda facta fuerint, et omnia Centurio et qui cum eo erant, mirari potuerint, liberum fuisse narrantibus quid quisque illum miratum commemorare voluisset: nec eos ibi repugnare, cum alius illud, alius illud diceret fuisse miratum; quando omnia fuerat ille miratus. Quod autem alius ait Centurionem dixisse, Vere Filius Dei erat iste, alius autem, Vere homo hic Filius Dei erat; non movebit eum cui non exciderunt tam multa superius similiter dicta et exposita: ad unam quippe sententiam utraque verba concurrunt; nec quod alius tacuit, homo, alius dixit, ullo modo contrarium est. Magis quod Lucas non ait Centurionem dixisse, Filius Dei erat, sed, justus erat, potest putari diversum: sed vel utrumque dictum a Centurione intelligere debemus, et aliud illos, aliud istum commemorasse; vel fortasse Lucam exprimere voluisse sententiam Centurionis, quomodo dixerit Jesum Filium Dei. Forte enim non eum Unigenitum aequalem Patri Centurio intellexerat; sed ideo Filium Dei dixerat, quia justum crediderat, sicut multi justi dicti sunt filii Dei. Quod autem etiam ipse Lucas dixit, Videns autem Centurio quod factum erat, in eo genere inclusit omnia quae in illa hora mirabiliter facta erant, tanquam unum mirabile factum commemorans, cujus quasi membra et partes erant omnia illa miracula. Jam vero quod Matthaeus addidit eos qui cum Centurione erant, alii autem hoc tacuerunt; cui non appareat ex notissima regula non esse contrarium, cum alius dicit quod alius tacet? Et quod Matthaeus dixit, timuerunt valde; Lucas autem non dixit, timuit, sed, glorificavit Deum; quis non eum intelligat timendo glorificasse?
106.1
CAPUT XXI.-- De mulieribus quae ibi stabant, quomodo Matthaeus, Marcus et Lucas, qui dixerunt eas a longe stetisse, non repugnent Joanni, qui nominavit unam earum juxta crucem stetisse.
106.1
Sequitur Matthaeus:« Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei; inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei». Marcus sic:« Erant autem et mulieres de longe aspicientes; inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris et Joseph mater, et Salome; et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Jerosolymam». Inter hos nihil video quod contrarium possit putari: quid enim interest ad veritatem, quod quasdam mulieres pariter, quasdam singuli nominaverunt? Lucas quoque ita narrationem contexit: Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres quae secutae fuerant eum a Galilaea, haec videntes. Unde superioribus duobus de mulierum praesentia satis consentit, quamvis nullam earum nominatim exprimat; de turba etiam quae simul aderat, et videntes quae fiebant tundebant pectora sua, et revertebantur, consentit Matthaeo, quamvis seorsum annexuerit, Centurio autem et qui cum eo erant: quapropter tantummodo de notis ejus qui stabant a longe solus invenitur dixisse. Nam et Joannes commemoravit de praesentia feminarum antequam Dominus emisisset spiritum, ita narrans: Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Qua in re nisi apertissime Matthaeus quoque et Marcus Mariam Magdalenen nominassent, possemus dicere, alias a longe, alias juxta crucem fuisse; nullus enim eorum, praeter Joannem, matrem Domini commemoravit: nunc ergo quomodo intelligitur eadem Maria Magdalene, et a longe stetisse cum aliis mulieribus, sicut Matthaeus et Marcus dicunt, et juxta crucem fuisse, sicut Joannes dicit; nisi quia in tanto intervallo erant, ut et juxta dici possent, quia in conspectu ejus praesto aderant, et a longe in comparatione turbae propinquius circumstantis cum Centurione et militibus. Possumus etiam intelligere, quod illae quae simul aderant cum matre Domini, postquam eam discipulo commendavit, abire jam coeperant, ut a densitate turbae se exuerent, et caetera quae facta sunt longius intuerentur; ut caeteri Evangelistae qui post mortem Domini eas commemoraverunt, jam longe stantes commemorarent.
107.1
CAPUT XXII.-- De Joseph qui corpus Domini petiit a Pilato, quomodo omnes consentiant, et quomodo a seipso Joannes non dissentiat.
107.1
Sequitur Matthaeus:« Cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu; hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu: tunc Pilatus jussit reddi corpus». Marcus sic:« Et cum jam sero esset factum, quia erat parasceve, quod est ante sabbatum, venit Joseph ab Arimathia, nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei; et audacter introiit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Pilatus autem mirabatur si jam obiisset: et accersito Centurione interrogavit eum si jam mortuus esset; et cum cognovisset a Centurione, donavit corpus Joseph». Lucas sic:« Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus( hic non consenserat consilio et actibus eorum), ab Arimathia civitate Judaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei; hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu». Joannes autem posteaquam narravit de cruribus fractis eorum qui cum Domino crucifixi erant, et de latere Domini lancea percusso, quod totum solus dixit, subjungit consentiens caeteris, ita narrans: Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathia, eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum, ut tolleret corpus Jesu: et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu. In hoc nihil exstat in quo aliquis eorum alicui repugnare videatur. Sed aliquis forsitan quaerat quomodo a semetipso Joannes ipse non discrepet, contestans cum caeteris quod Joseph petierit corpus Jesu, et solus dicens quod occultus fuisset discipulus Domini propter metum Judaeorum: merito enim movet, cur ille qui propter timorem occultus discipulus erat, ausus sit petere corpus ejus, quod nullus eorum qui eum palam sequebantur, auderet. Sed intelligendum est, istum fiducia dignitatis hoc fecisse, qua praeditus poterat familiariter intrare ad Pilatum: in extremo autem illo officio funeri exhibendo minus curasse de Judaeis, quamvis soleret in Domino audiendo eorum inimicitias devitare.
108.1
CAPUT XXIII.-- De sepultura ejus, quomodo tres a Joanne non dissentiant.
108.1
Sequitur Matthaeus:« Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda, et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra: et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit». Marcus sic:« Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra; et advolvit lapidem ad ostium monumenti». Lucas sic:« Et depositum involvit in sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat». Ex his tribus nulla quaestio dissensionis oriri potest: Joannes autem sepulturam Domini, non a solo Joseph, sed a Nicodemo quoque curatam fuisse commemorat. Consequenter enim a Nicodemo incipiens, ita narrat:« Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.» Deinde sequitur adjungens ipsum Joseph, et dicit:« Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos Judaeis est sepelire. Erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus; et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat: ibi ergo propter parasceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum». Neque hic aliquid repugnat recte intelligentibus. Neque enim illi qui de Nicodemo tacuerunt, affirmaverunt a solo Joseph Dominum sepultum, quamvis solius commemorationem fecerint; aut quia illi una sindone a Joseph involutum dixerunt, propterea prohibuerunt intelligi et alia lintea potuisse afferri a Nicodemo et superaddi, ut verum narraret Joannes, quod non uno linteo, sed linteis involutus sit: quamvis et propter sudarium quod capiti adhibebatur, et institas quibus corpus totum alligatum est, quia omnia de lino erant, etiamsi una sindon ibi fuit, verissime dici potuit, ligaverunt eum linteis. Lintea quippe generaliter dicuntur quae lino texuntur.
109.1
CAPUT XXIV.-- De his quae circa tempus resurrectionis Domini facta sunt, quemadmodum omnes non inter se dissentiant.
109.1
Sequitur Matthaeus:« Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum». Quod Marcus ita dicit:« Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur». Unde nihil eos ex hoc dissentire manifestum est.
109.2
Sequitur Matthaeus:« Altera autem die, quae est post parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum, dicentes: Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens, Post tres dies resurgam: jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium; ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi, Surrexit a mortuis; et erit novissimus error pejor priore. Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodibus». Hoc solus Matthaeus narrat, nullo aliorum narrante aliquid quod huic videatur esse contrarium.
109.3
Deinde sequitur idem Matthaeus, et dicit:« Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Et ecce terrae motus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum. Erat autem aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix. Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere, vos: scio enim quod Jesum qui crucifixus est, quaeritis; non est hic, surrexit enim sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis ejus quia surrexit; et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis: ecce dixi vobis». Huic Marcus consonat. Sed potest movere quomodo secundum Matthaeum angelus super lapidem sedebat revolutum a monumento: Marcus enim introeuntes eas in monumentum dicit vidisse juvenem sedentem in dextris coopertum stola candida, et obstupuisse: nisi intelligamus aut Matthaeum tacuisse de illo angelo, quem intrantes viderunt; Marcum vero de illo tacuisse, quem foris viderunt sedentem super lapidem: ut duos viderint, et a duobus singillatim audierint quae dixerunt angeli de Jesu, prius ab illo quem foris viderunt sedentem super lapidem, deinde ab illo quem viderunt intrantes in monumentum, sedentem a dextris; quo ut intrarent, illius qui foris sedebat verbis exhortatae sunt dicentis, Venite, et videte locum ubi positus erat Dominus: quo venientes, ut dictum est, et intrantes viderunt eum de quo Matthaeus tacet, Marcus autem loquitur, sedentem a dextris, a quo talia similiter audierunt. Aut certe intrantes in monumentum in aliqua septa maceriae debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse credibile est in aliquo spatio ante petram, qua excisa locus factus fuerat sepulturae: ut ipsum viderint in eodem spatio sedentem a dextris, quem dicit Matthaeus sedentem super lapidem, quem terrae motu ab ostio monumenti revolverat, id est a loco sepulcri, quod effossum erat in petra.
109.4
Item quaeri potest, quemadmodum Marcus dicat, At illae exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt; timebant enim; cum dicat Matthaeus, Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus: nisi intelligamus ipsorum angelorum nemini ausas fuisse aliquid dicere, id est, respondere ad ea quae ab illis audierant, aut certe custodibus quos jacentes viderunt. Nam illud gaudium quod Matthaeus commemorat, non repugnat timori de quo Marcus dicit: debuimus enim utrumque in illarum animo factum intelligere, etiamsi ipse Matthaeus de timore non diceret; cum vero et ipse dicat, Exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, nihil ex hac re quaestionis remanere permittit.
109.5
De hora quoque ipsa qua venerunt mulieres ad monumentum, non contemnenda exoritur quaestio. Cum enim Matthaeus dicat, Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, venit Maria Magdalene et, altera Maria videre sepulcrum: quid est quod dicit Marcus, Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, oriente jam sole? In quo quidem a caeteris duobus, id est, Luca et Joanne non discrepat. Quod enim dicit Lucas, valde diluculo; et Joannes, mane cum adhuc tenebrae essent: hoc intelligitur Marcus dicere, valde mane, oriente jam sole, id est cum coelum ab orientis parte jam albesceret; quod non fit utique nisi solis orientis vicinitate: ejus enim est ille fulgor qui nomine aurorae appellari solet. Ideo non repugnat illi qui ait, cum adhuc tenebrae essent. Die quippe surgente, aliquae reliquiae tenebrarum tanto magis extenuantur, quanto magis oritur lux. Nec sic accipiendum est quod ait, valde mane, tanquam sol ipse videretur jam super terras: sed potius sicut dicere solemus eis quibus volumus significare temperius aliquid faciendum. Cum enim dixerimus, Mane, ne putent jam sole supra terram conspicuo nos dicere, ad hoc plerumque addimus, Valde mane; ut illud quod etiam albescente vocatur, intelligant: quanquam et hoc usitatum sit, ut post galli cantum saepe repetitum, cum conjectare homines coeperint diem jam propinquare, dicant, Jam mane est; et cum post hoc verbum attenderint, et jam oriente, id est jam de proximo adveniente in has partes sole, coelum rubescere vel albescere viderint, addant qui dicebant, Mane est, et dicant, Valde mane est. Quid autem interest, dum sive illo sive isto modo nihil aliud intelligamus a Marco appellatum mane, nisi quod Lucas appellavit diluculo; et hoc valde mane, quod ille valde diluculo, et quod Joannes mane cum adhuc tenebrae essent; sole autem jam oriente, id est; ortu suo jam coelum illuminare incipiente? Quomodo ergo his tribus congruat Matthaeus, qui nec diluculo, nec mane, sed vespere ait sabbati, quae lucescit in primam sabbati, attentius indagandum est. A parte quippe prima noctis, quod est vesper, ipsam noctem voluit significare Matthaeus, cujus noctis fine venerunt mulieres ad monumentum. Ea vero causa intelligitur eamdem noctem sic appellasse, quia jam a vespere licebat afferre aromata, transacto utique sabbato. Ergo quoniam sabbato impediebantur, ut non ante facerent, ab eo tempore nominavit noctem, ex quo eis licere coepit ut facerent, quocumque vellent tempore ejusdem noctis, Sic itaque dictum est, vespere sabbati, ac si diceretur, nocte sabbati, id est nocte quae sequitur diem sabbati: quod ipsa verba ejus satis indicant. Sic enim ait: Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati: quod fieri non potest, si tantummodo primam noctis particulam, id est solum initium noctis, intellexerimus dicto vespere significatam; neque enim ipsum initium lucescit in primam sabbati, sed ipsa nox quae luce incipit terminari. Nam terminus primae partis noctis, secundae partis initium est; lux autem terminus totius noctis est: unde non potest dici vesper lucescens in primam sabbati, nisi nomine vesperi nox ipsa intelligatur quam lux terminat. Et usitatus loquendi modus divinae Scripturae est, a parte totum significare: a vespere ergo noctem significavit, cujus extremum est diluculum. Diluculo enim venerunt illae mulieres ad monumentum; ac per hoc ea nocte venerunt, quae significata est nomine vesperi. Tota enim significata est eo nomine, ut dixi; et ideo quacumque ejus noctis parte venissent, ea utique nocte venissent: cum ergo venerunt parte ejus noctis extrema, ea procul dubio nocte venerunt. Vespere autem quae lucescit in primam sabbati, non potest nisi tota ipsa nox intelligi: eo igitur vespere venerunt, quae ipsa nocte venerunt; ipsa autem nocte venerunt, quae noctis ipsius quamvis extrema parte venerunt.
109.6
Nam et ipsum triduum, quo Dominus mortuus est et resurrexit, nisi isto loquendi modo, quo a parte totum dici solet, recte intelligi non potest. Ipse quippe ait, Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Computantur autem tempora, sive ex quo tradidit spiritum, sive ex quo sepultus est, et non occurrit ad liquidum; nisi medium diem, hoc est sabbatum totum diem accipiamus, id est cum sua nocte, illos autem qui eum in medio posuerunt, id est parasceven et primam sabbati, quem diem dominicum dicimus, a parte totum intelligamus. Quid enim juvat quod quidam his angustiis coarctati, et istum locutionis modum, id est a parte totum, in sanctarum Scripturarum solvendis quaestionibus plurimum valere nescientes, noctem voluerunt annumerare tres illas horas a sexta usque ad nonam quibus sol obscuratus est, et diem tres horas alias quibus iterum terris est redditus, id est a nona usque ad ejus occasum? Sequitur enim nox futuri sabbati, qua cum suo die computata, erunt jam duae noctes et duo dies; porro autem post sabbatum sequitur nox primae sabbati, id est illucescentis dici dominici, in qua tunc Dominus resurrexit: erunt ergo duae noctes et duo dies, et una nox, etiamsi tota posset intelligi, nec ostenderemus quod illud diluculum pars ejus extrema sit; quapropter nec annumeratis illis sex horis, quarum tribus sol contenebratus est, et tribus eluxit, constabit ratio trium dierum et trium noctium. Restat ergo ut illo Scripturarum usitatissimo loquendi modo, quo a parte totum intelligitur, inveniamus extremum diem tempus parasceves, quo crucifixus et sepultus est Dominus, et ex ipsa extrema parte totum diem cum sua nocte, qui jam peractus fuerat, accipiamus: medium vero, id est sabbati diem, non a parte, sed integre totum: tertium rursus a parte sua prima, id est a nocte totum cum suo diurno tempore; ac sic erit triduum: quemadmodum illi octo dies post quos ascendit in montem, quorum medios integros attendentes Matthaeus et Marcus dixerunt, Post sex dies; quod Lucas dixit, Post octo dies.
109.7
Nunc jam caetera videamus, quemadmodum Matthaeo congruant. Lucas enim apertissime duos angelos dicit visos fuisse a mulieribus, quae venerunt ad monumentum, quorum singulos intellexeramus commemoratos a duobus; unum a Matthaeo, id est, illum qui extra monumentum sedebat in lapide; alterum a Marco, id est illum qui intra monumentum sedebat a dextris. Sed Lucas ita narrat: Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat. Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus; et revertentes paraverunt aromata et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum: Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata; et invenerunt lapidem revolutum a monumento; et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu: et factum est dum mente consternatae essent de isto, et ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis? non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. Et recordatae sunt verborum ejus, et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et caeteris omnibus. Quomodo ergo singuli visi sunt sedentes, unus secundum Matthaeum foris super lapidem; et alter secundum Marcum intus a dextris; cum secundum Lucam duo steterint secus illas, quamvis similia dixerint? Possumus quidem adhuc intelligere unum angelum visum a mulieribus, et secundum Matthaeum, et secundum Marcum, sicut supra diximus: ut eas ingressas in monumentum sic accipiamus, in aliquod scilicet spatium quod erat aliqua maceria communitum, ut intrari posset ante illum saxeum sepulcri locum, atque ibi vidisse angelum sedentem supra lapidem revolutum a monumento, sicut dicit Matthaeus, ut hoc sit sedentem a dextris, quod dicit Marcus; deinde intus ab eis, dum inspicerent locum in quo jacebat corpus Domini, visos alios duos angelos stantes, sicut dicit Lucas, similia locutos ad earum exhortandum animum et aedificandam fidem.
109.8
Sed videamus et illa quae Joannes dicit, utrum vel quemadmodum his congruant. Sic ergo narrat Joannes:« Una autem sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum, et vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum: et cum se inclinasset, vidit posita linteamina, non tamen introiit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introiit in monumentum; et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Tunc ergo introiit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit, et credidit. Nondum enim sciebant Scripturam, quia oporteret eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans: dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum; et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est. Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Illa existimaus quia hortulanus est, dicit ei: Domine, si tu su tulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa dicit ei: Rabboni, quod dicitur Magister. Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis, Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum. Venit Maria Magdalene annuntians discipulis, Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi». In hac Joannis narratione dies vel tempus quo ventum est ad monumentum, cum caeteris convenit; illud etiam quod duo angeli visi sunt, concerdat cum Luca: sed quod ille stantes dicit angelos visos, iste autem sedentes, et caetera quae illi non dicunt, quomodo hic possint intelligi non discrepare a caeteris, et quo ordine gesta sint, nisi diligenter considerentur, repugnantia possunt videri.
109.9
Quapropter haec omnia quae circa tempus resurrectionis Domini facta sunt, secundum omnium Evangelistarum testimonia in una quadam narratione, quantum nos Dominus adjuverit, quemadmodum geri potuerint, ordinemus. Prima sabbati diluculo, sicut omnes consentiunt, ventum est ad monumentum. Jam factum erat quod solus Matthaeus commemorat de terrae motu et lapide revoluto conterritisque custodibus, ita ut in parte aliqua velut mortui jacerent. Venit autem, sicut Joannes dicit, Maria Magdalene, sine dubio caeteris mulieribus, quae Domino ministraverant, plurimum dilectione ferventior, ut non immerito Joannes solam commemoraret, tacitis eis quae cum illa fuerunt, sicut alii testantur. Venit ergo, et ut vidit lapidem sublatum a monumento, antequam aliquid diligentius inspiceret, non dubitans ablatum inde esse corpus Jesu, cucurrit, sicut dicit idem Joannes, et nuntiavit Petro atque ipsi Joanni. Ipse est enim discipulus quem amabat Jesus. At illi currere coeperunt ad monumentum, et praeveniens Joannes inclinavit se, et vidit posita linteamina, nec intravit: Petrus autem consecutus intravit in monumentum, et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum. Deinde et Joannes intravit, et vidit similiter, et credidit quod Maria dixerat, sublatum esse Dominum de monumento.« Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans,» id est ante illum saxei sepulcri locum, sed tamen intra illud spatium quo jam ingressae fuerant: hortus quippe illic erat, sicut idem Joannes commemorat. Tunc viderunt angelum sedentem a dextris super lapidem revolutum a monumento, de quo angelo narrant Matthaeus et Marcus.« Tunc eis dixit, Nolite timere, vos: scio enim quod Jesum qui crucifixus est quaeritis; non est hic, surrexit enim sicut dixit: venite et videte locum ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis ejus, quia surrexit; et ecce praecedit vos in Galilaeam, ibi cum videbitis; ecce dixi vobis»: quibus similia Marcus quoque non tacuit. Ad haec verba Maria dum fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum, et vidit duos angelos, sicut dicit Joannes, in albis sedentes; unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.« Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Hic intelligendi sunt surrexisse angeli, ut etiam stantes viderentur, sicut eos Lucas visos fuisse commemorat, et dixisse secundum eumdem Lucam timentibus mulieribus et vultum in terram declinantibus,« Quid quaeritis viventem cum mortuis? non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens, Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. Et recordatae sunt verborum ejus. Post haec conversa est retrorsum Maria, et vidit Jesum stantem, sicut dicit Joannes, et non sciebat quia Jesus est. Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus est, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa dicit ei: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Jesus: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis, Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum.» Tunc egressa est a monumento, hoc est ab illo loco ubi erat horti spatium ante lapidem effossum: et cum illa aliae, quas secundum Marcum invaserat tremor et pavor; et nemini quidquam dicebant. Tunc jam, secundum Matthaeum,« ecce Jesus occurrit illis dicens: Avete. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.» Sic enim colligimus et angelorum allocutionem bis numero eas habuisse venientes ad monumentum, et ipsius Domini: semel scilicet illic quando Maria hortulanum putavit; et nunc iterum cum eis occurrit in via, ut eas ipsa repetitione firmaret, atque a timore recrearet.« Tunc ergo ait illis Nolite timere, ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt. Venit ergo Maria Magdalene annuntians discipulis quia vidit Dominum, et haec ei dixit»: non solum ipsa, sed et aliae, quas Lucas commemorat,« quae nuntiaverunt haec discipulis undecim, et caeteris omnibus. Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis.» His et Marcus attestatur. Nam posteaquam commemoravit eas trementes et paventes exiisse a monumento, et nemini quidquam dixisse, adjunxit quod resurgens Dominus apparuerit mane prima sabbati, primo Mariae Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia; et quia illa vadens nuntiavit iis qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus; et quia illi audientes quod viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. Sane Matthaeus etiam illud inseruit, abscedentibus mulieribus quae illa omnia viderant et audierant, venisse etiam quosdam in civitatem de illis custodibus qui jacuerant velut mortui, et nuntiasse principibus sacerdotum omnia quae facta erant, hoc est quae etiam illi sentire potuerunt: illos vero congregatos cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dedisse militibus, ut dicerent quod discipuli ejus venissent, eumque furati essent illis dormientibus; pollicentes etiam securitatem a praeside qui eos custodes dederat: et illos accepta pecunia fecisse sicut erant edocti, divulgatumque esse verbum istud apud Judaeos usque in hodiernum diem.
110.1
CAPUT XXV.-- In eo quod se postea discipulis manifestavit, quomodo sibi omnes Evangelistae non adversentur, collatis testimoniis et de apostolo Paulo et de Actibus Apostolorum.
110.1
Jam post resurrectionem quemadmodum apparuerit Dominus discipulis, considerandum est, non solum ut elucescat etiam ex hac re convenientia quatuor Evangelistarum, verum etiam ut cum Paulo apostolo consonent, qui de hac re in prima ad Corinthios Epistola ita loquitur: Tradidi enim vobis in primis quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas: et quia apparuit Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; postea apparuit Jacobo, deinde Apostolis omnibus; novissime autem omnium quasi abortivo apparuit et mihi. Hunc autem ordinem nullus Evangelistarum tenuit: unde considerandum est utrum ordo quem illi tenuerunt, huic non adversetur: nam nec ille omnia, nec isti omnia dixerunt; quae autem dixerunt omnes utrum nihil inter se repugnent tantum videndum est. Lucas enim solus quatuor Evangelistarum, non dicit a mulieribus visum Dominum, sed tantummodo angelos: Matthaeus autem dicit quod eis occurrerit redeuntibus a monumento: Marcus quoque dicit primo visum esse Mariae Magdalenae, sicut et Joannes; sed quomodo sit ei visus non dicit, quod explicatur a Joanne. Lucas autem non solum tacet, ut dixi, eum apparuisse mulieribus, sed etiam duos, quorum unus fuit Cleophas, talia dicit locutos cum illo antequam agnoscerent eum, tanquam mulieres nihil se aliud quam angelos vidisse nuntiaverint, qui dicebant eum vivere. Ita enim narrat: Ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emaus; et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant: et factum est dum loquerentur, et secum quaererent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis; oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? Et respondens unus cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel: et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quo haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt. Haec secundum Lucam ita narrant, ut meminisse ac recolere potuerunt quod a mulieribus dictum erat, vel a discipulis qui cucurrerant ad monumentum, quando eis nuntiatum est quod ablatum inde sit corpus ejus. Et ipse quidem Lucas Petrum tantum dicit cucurrisse ad monumentum, et procumbentem vidisse linteamina sola posita, et abiisse secum mirantem quod factum fuerat. Hoc autem de Petro commemorat, priusquam narret de his duobus quos invenit in via, posteaquam narravit de mulieribus quae viderant angelos, et ab eis audierant quod resurrexisset Jesus, tanquam tunc Petrus ad monumentum cucurrerit. Sed intelligitur hoc Lucas recapitulando posuisse de Petro. Tunc enim cucurrit Petrus ad monumentum, quando et Joannes, cum tantummodo a mulieribus, praecipue a Maria Magdalene nuntiatum eis fuerat de corpore ablato; tunc autem illa nuntiaverat, quando vidit lapidem avulsum a monumento: et postea facta sunt haec de visione angelorum, atque ipsius Domini, qui bis numero apparuerat mulieribus; semel ad monumentum, et iterum occurrens revertentibus a monumento. Hoc autem antequam duobus illis in via visus fuisset, quorum erat unus Cleophas. Namque et Cleophas loquens cum Domino quem nondum agnoscebat, non Petrum dixit isse ad monumentum; sed, abierunt quidam ex nostris, inquit, ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt: quod et ipse recapitulando intelligitur dixisse, illud scilicet quod primo mulieres nuntiaverant Petro et Joanni de ablato corpore Domini. Ac per hoc cum ipse Lucas Petrum dixerit cucurrisse ad monumentum, et Cleopham dixisse ipse retulerit quod quidam eorum ierant ad monumentum, intelligitur attestari Joanni, quod duo ierint ad monumentum; sed Petrum solum primo commemoravit, quia illi primitus Maria nuntiaverat. Item potest movere quod Petrum non intrantem, sed procumbentem dicit idem Lucas vidisse sola linteamina, et discessisse mirantem; cum Joannes dicat se potius ita vidisse, hoc est discipulum illum quem diligebat Jesus, non intrasse in monumentum, quo prior venerat, sed cum se inclinasset vidisse posita linteamina: sed et seipsum postea dicit intrasse. Ita et Petrus intelligendus est primo procumbens vidisse, quod Lucas commemorat, Joannes tacet; post autem ingressus, sed ingressus tamen antequam Joannes intraret, ut omnes verum dixisse sine ulla repugnantia reperiantur.
110.2
Ordo ergo rerum qui esse potuit, quemadmodum Dominus, excepto quod jam mulieribus locutus erat, etiam maribus discipulis visus fuerit, secundum testimonia non solum quatuor Evangelistarum, sed etiam Pauli apostoli, contexendus et demonstrandus est. Omnium ergo virorum primo apparuisse intelligitur Petro, ex his duntaxat omnibus quos Evangelistae quatuor et Paulus apostolus commemoraverunt. Caeterum si apparuit alicui eorum prius quam Petro, quod omnes tacuerunt, quis vel dicere audeat vel negare? Neque enim et Paulus dixit, Apparuit primo Cephae; sed, Apparuit, inquit, Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul. Sic autem non apparet quibus duodecim, quemadmodum nec quibus quingentis. Fieri enim potest ut de turba discipulorum fuerint isti duodecim nescio qui. Nam illos quos Apostolos nominavit, non jam duodecim, sed undecim diceret, sicut nonnulli etiam codices habent; quod credo perturbatos homines emendasse, putantes de illis duodecim Apostolis dictum, qui jam Juda exstincto undecim erant. Sed sive illi codices verius habeant qui undecim habent, sive alios quosdam duodecim discipulos Paulus velit intelligi, sive sacratum illum numerum etiam in undecim stare voluerit; quia duodenarius in eis numerus ita mysticus erat, ut non posset in locum Judae nisi alius, id est Matthias, ad conservandum sacramentum ejusdem numeri subrogari; quodlibet ergo eorum sit, nihil inde existit quod veritati vel istorum alicui veracissimo narratori repugnare videatur: probabiliter tamen creditur posteaquam Petro apparuit, deinde apparuisse istis duobus, quorum erat unus Cleophas, de quibus Lucas totum narrat, Marcus autem breviter ita perstringit: Post haec autem, inquit, duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam. Castellum quippe illud non absurde accipimus etiam villam potuisse appellari; quod nunc jam appellatur ipsa Bethleem, quae civitas antea vocitata est; quamvis nunc sit honoris amplioris, nomine Domini, qui in illa natus est, sic per Ecclesias omnium gentium diffamato. Et in codicibus quidem graecis magis agrum invenimus quam villam: agri autem nomine non castella tantum, verum etiam municipia et coloniae solent vocari extra civitatem, quae caput et quasi mater est caeterarum, unde metropolis appellatur.
110.3
Quod autem ait Marcus, eis in alia effigie Dominum apparuisse; hoc Lucas dicit, quod eorum oculi tenebantur ne agnoscerent eum. Oculis quippe eorum acciderat aliquid, quod ita manere permissum est usque ad fractionem panis, certi mysterii causa, ut eis in illo alia ostenderetur effigies, et sic eum non nisi in fractione panis agnoscerent, sicut Luca narrante monstratur. Pro merito quippe mentis eorum, adhuc ignorantis quod oportebat Christum mori et resurgere, simile aliquid eorum oculi passi sunt, non veritate fallente, sed ipsis veritatem percipere non valentibus, et aliud quam res est opinantibus; ne quisquam se Christum agnovisse arbitretur, si ejus corporis particeps non est, id est Ecclesiae, cujus unitatem in sacramento panis commendat Apostolus, dicens, Unus panis, unum corpus multi sumus: ut cum eis benedictum panem porrigeret, aperirentur oculi eorum, et agnoscerent eum; aperirentur utique ad ejus cognitionem, remoto scilicet impedimento, quo tenebantur ne eum agnoscerent. Neque enim clausis oculis ambulabant; sed inerat aliquid quo non sinerentur agnoscere quod videbant: quod scilicet et caligo et aliquis humor efficere solet. Non quia Dominus non poterat transformare carnem suam, ut alia revera esset effigies, non quam solebant illi contueri; quandoquidem et ante passionem suam transformatus est in monte, ut facies ejus claresceret sicut sol: quale vult enim corpus de qualicumque corpore verum de vero facit, qui de aqua vera verum vinum fecit; sed non ita fecerat, cum apparuit illis duobus in alia effigie. Non enim sicut erat apparuit eis, quorum oculi tenebantur ne agnoscerent eum. Non autem incongruenter accipimus hoc impedimentum in oculis eorum a satana fuisse, ne agnosceretur Jesus: sed tamen a Christo est facta permissio usque ad sacramentum panis; ut unitate corporis ejus participata, removeri intelligatur impedimentum inimici, ut Christus possit agnosci.
110.4
Nam ipsos esse istos de quibus et Marcus narrat, credendum est; quia dicit ipsos euntes nuntiasse caeteris: sicut Lucas dicit eos surgentes eadem hora, regressos esse Jerusalem, et invenisse congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni; et tunc etiam ipsos narrasse quae gesta erant in via, et quomodo eum cognoverint in fractione panis. Jam ergo erat fama quod resurrexerat Jesus, ab illis mulieribus facta, et a Simone Petro, cui jam apparuerat: hoc enim isti duo invenerunt loquentes ad quos in Jerusalem venerunt. Fieri itaque potest ut timore prius in via noluerint dicere quod eum audierant resurrexisse, quando tantummodo angelos dixerunt visos esse mulieribus: ignorantes enim cum quo loquerentur, merito possent esse solliciti ne quid passim de Christi resurrectione jactantes in manus inciderent Judaeorum. Quod autem ait Marcus, Annuntiaverunt caeteris, nec illis crediderunt; cum Lucas dicat, quod jam inde loquebantur vere resurrexisse Dominum, et Simoni apparuisse: quid intelligendum est, nisi aliquos ibi fuisse qui hoc nollent credere? Cui autem non eluceat praetermisisse Marcum quae Lucas narrando explicavit, hoc est, quae cum illis locutus fuerit Jesus antequam agnoscerent eum, et quomodo eum in fractione panis agnoverint? Quandoquidem mox ut dixit eis apparuisse in alia effigie euntibus in villam, continuo conjunxit, Et illi euntes nuntiaverunt caeteris, nec illis crediderunt: quasi possent nuntiare quem non agnoverant; aut possent agnoscere, quibus alia effigies ejus apparuerat. Quomodo ergo eum agnoverint, ut nuntiare possent, Marcus sine dubio praetermisit. Quod ideo memoriae commendandum est, ut assuescamus advertere Evangelistarum morem ita praetermittentium quae non commemorant, et conjungentium quae commemorant, ut eis qui usum in hac consideratione non habent, non aliunde maxime error oriatur, quo putent eos non sibi congruere.
110.5
Lucas ergo sequitur, et dicit:« Dum haec autem loquuntur, Jesus stetit in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis; ego sum, nolite timere. Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum: palpate, et videte, quia spiritus carnum et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.» Hanc ostensionem Domini post resurrectionem intelligitur et Joannes commemorare, sic loquens:« Cum esset ergo sero die illo una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio, et dicit eis: Pax vobis. Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus.» Ac per hoc his verbis Joannis possunt conjungi ea quae Lucas dicit, idem autem Joannes praetermittit. Ita enim Lucas sequitur:« Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.» His item verbis possunt adjungi quae Lucas tacet, dicit autem Joannes:« Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. Dixit ergo eis iterum: Pax vobis; sicut misit me Pater et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum detinueritis, detenta sunt.» His rursus adjungamus quae Joannes praetermisit, Lucas commemorat:« Et dixit ad eos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia; et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem: vos autem estis testes horum. Et ego mitto promissum Patris mei in vos: vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto.» Ecce quomodo commemoravit et Lucas promissionem Spiritus sancti, quam non invenimus a Domino factam, nisi in Evangelio Joannis. Quod non praetereunter advertendum est, ut meminerimus quemadmodum sibi Evangelistae invicem attestantur de quibusdam etiam quae ipsi non dicunt, et tamen dicta noverunt. Post haec Lucas quae gesta sunt omnia praetermittit, nec omnino commemorat, nisi quando Jesus ascendit in coelum: atque id tamen ita conjungit quasi hoc sequatur haec verba quae dixit, cum hoc gestum sit una sabbatorum, quo die Dominus resurrexit; illud autem quadragesimo die, sicut idem ipse Lucas in Apostolorum Actibus narrat. Quod autem dicit Joannes, non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam, cum secundum Lucam duo illi, quorum erat unus Cleophas, regressi Jerusalem, invenerint congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant; procul dubio intelligendum est quod inde Thomas exierit, antequam eis Dominus haec loquentibus appareret.
110.6
Hinc jam Joannes aliam commemorat sui demonstrationem a Domino discipulis factam post dies octo, ubi erat et Thomas qui prius eum non viderat.« Et post dies octo,» inquit,« iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis: venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Respondit Thomas et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.» Hanc secundam Domini visionem erga discipulos factam, id est quam secundo loco Joannes commemorat, apud Marcum possemus agnoscere, breviter eam sicuti assolet perstringentem, nisi moveret quod ibi ait, Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: non ideo quia Joannes tacuit recumbentes, potuit enim hoc praetermittere; sed quia iste dixit, Novissime, quasi ultra jam non eis apparuerit; cum adhuc Joannes tertiam sit ejus narraturus demonstrationem ad mare Tiberiadis: deinde quod dicit idem Marcus, Exprobrans illis incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse, non crediderant: illis videlicet duobus, quibus in villam euntibus apparuit, posteaquam resurrexit; et Petro, cui primitus eum apparuisse apud Lucam investigatum est; fortasse et Mariae Magdalenae, et aliis mulieribus quae cum illa erant, quando eis et ad monumentum apparuit, et inde redeuntibus in itinere occurrit. Nam ita contexit narrationem idem Marcus, cum commemorasset breviter de duobus illis, quibus apparuit in villam euntibus, quod nuntiassent caeteris, nec illis creditum esset: Novissime, inquit, recumbentibus illis undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant. Quomodo ergo novissime, quasi jam ultra cum non viderint? Novissimum quippe illud est, quo Dominum Apostoli in terra viderunt, quando ascendit in coelum; quod factum est quadragesimo die post ejus resurrectionem. Numquidnam tunc exprobraturus erat quod non credidissent eis qui eum viderant resurrexisse, quando jam et ipsi post resurrectionem toties eum viderant, et maxime ipso die resurrectionis ejus, id est una sabbati jam circa noctem, sicut Lucas Joannesque commemorant? Remanet igitur ut intelligamus eumdem diem resurrectionis ejus, id est unam sabbati, quando eum post diluculum vidit Maria et aliae cum illa mulieres, quando etiam Petrus, quando et illi duo quorum unus erat Cleophas, quos videtur etiam idem Marcus commemorare, quando jam circa noctem illi undecim( praeter Thomam) et qui cum eis erant, quando eis et isti quod viderant narraverunt, nunc etiam Marcum more suo breviter commemorare voluisse; et ideo dixisse, Novissime, quia ipso die hoc novissimum fuit, jam incipiente nocturno tempore, posteaquam illi de castello, ubi eum in fractione panis agnoverant, redierunt in Jerusalem, et invenerunt, sicut dicit Lucas, illos undecim, et eos qui cum illis erant, jam colloquentes de resurrectione Domini, et quod visus fuerit Petro: quibus et ipsi narraverunt quod in via gestum erat, et quomodo eum cognoverint in fractione panis. Sed erant ibi utique non credentes: unde verum est quod Marcus dicit, Nec illis crediderunt. His ergo jam, sicut Marcus dicit, discumbentibus, et adhuc inde, sicut Lucas dicit, loquentibus, stetit in medio eorum Dominus, et ait illis, Pax vobis, sicut Lucas et Joannes: fores autem clausae erant, cum ad eos intravit, quod solus Joannes commemorat. Verbis itaque Domini quae tunc eum locutum esse discipulis Lucas Joannesque dixerunt, interponitur et illa exprobratio de qua Marcus dicit, quod non crediderint eis qui eum resurrexisse viderant.
110.7
Sed hoc rursus movet, quomodo discumbentibus undecim dicit Dominum apparuisse Marcus, si illud tempus est diei dominici jam noctis initio, quod Lucas Joannesque meminerunt. Aperte quippe Joannes dicit non cum eis tunc fuisse apostolum Thomam, quem credimus exiisse inde antequam Dominus ad eos intraret, posteaquam illi duo redeuntes de castello cum ipsis undecim collocuti sunt, sicut apud Lucam invenitur. Sed Lucas in sua narratione dat locum quo possit intelligi, dum haec loquerentur, prius inde exiisse Thomam, et postea Dominum intrasse. Marcus autem qui dicit, Novissime recumbentibus illis undecim apparuit, etiam Thomam illic fuisse cogit fateri. Nisi forte, quamvis uno absente, undecim tamen voluit appellare, quia eadem tunc apostolica societas hoc numero nuncupabatur, antequam Matthias in locum Judae subrogaretur. Aut si hoc durum est sic accipere, illud ergo accipiamus, post multas demonstrationes ejus quibus per dies quadraginta discipulis praesentatus est, eum etiam novissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est ipso quadragesimo die: et quoniam jam erat ab eis ascensurus in coelum, hoc eis illo die maxime exprobrare voluisse, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant, antequam ipsi eum viderent; cum utique post ascensionem suam praedicantibus illis Evangelium, etiam gentes quod non viderunt fuerant crediturae. Post illam quippe exprobrationem, secutus ait idem Marcus: Et dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae: qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Hoc ergo praedicaturi, quoniam qui non crediderit condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non vidit; nonne ipsi primitus fuerant objurgandi, quod antequam Dominum vidissent, non crediderunt eis quibus prius apparuisset?
110.8
Hanc autem novissimam fuisse corporaliter in terra repraesentationem Domini Apostolis etiam illud admonet ut credamus, quod ita sequitur idem Marcus: Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis: serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit; super aegrotos manus imponent, et bene habebunt. Deinde subjungit: Et Dominus quidem postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedit a dextris Dei. Illi autem profecti, praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Cum ergo dicit, Et Dominus quidem postquam locutus est eis, assumptus est in coelum; satis videtur ostendere novissimum cum illis in terra hunc eum habuisse sermonem: quamvis non omnimodo ad id coarctare videatur. Non enim ait, Postquam haec locutus est eis; sed, postquam locutus est eis: unde admittit, si necessitas cogeret, non istam fuisse novissimam locutionem, nec istum fuisse novissimum diem quo eis in terra praesens fuit, sed ad omnia quae cum eis omnibus illis diebus locutus est, posse pertinere quod dictum est, postquam locutus est eis, assumptus est in coelum. Sed quia ea quae supra diximus, magis suadent hunc novissimum diem fuisse, quam ut intelligantur undecim qui Thoma absente decem fuerunt; ideo post hanc locutionem quam Marcus commemorat, adjunctis etiam consequenter illis verbis, vel discipulorum vel ipsius, quae commemorantur in Actibus Apostolorum, credendum est assumptum Dominum in coelum, quadragesimo scilicet die post diem resurrectionis ejus.
110.9
Joannes autem, quamvis fateatur multa se praetermisisse quae fecit Jesus, voluit tamen etiam tertiam ejus repraesentationem discipulis post resurrectionem factam commemorare ad mare Tiberiadis, septem scilicet discipulis, Petro, Thomae, Nathanaeli, filiis Zebedaei, et aliis duobus quos nominatim non expressit, cum piscarentur; quando jussu ejus retia mittentes in dextram partem, extraxerunt magnos pisces centum quinquaginta tres; quando etiam Petrum ter interrogavit utrum ab illo amaretur, et ei pascendas commendavit oves suas, et de ejus ipsius passione praedixit, et de ipso Joanne ait, Sic eum volo manere donec veniam. Ad hoc Joannes Evangelium suum terminavit.
110.10
Jam nunc quaerendum est quando primum visus sit a discipulis in Galilaea; quia et hoc quod tertio narrat Joannes, in Galilaea factum est ad mare Tiberiadis: quod facile videt qui recolit illud miraculum de quinque panibus, quod ita narrare incipit idem Joannes: Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est, Tiberiadis. Ubi autem putari potest primum a discipulis post resurrectionem videri debuisse, nisi in Galilaea? si recolantur verba illius angeli qui secundum Matthaeum venientibus ad monumentum mulieribus ita loquitur, Nolite timere, vos: scio enim quod Jesum qui crucifixus est quaeritis; non est hic, surrexit enim sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis ejus quia surrexit; et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis: ecce dixi vobis: item secundum Marcum, sive ipse sit angelus sive alius, Nolite, inquit, expavescere: Jesum quaeritis Nazarenum crucifixum; surrexit, non est hic: ecce locus ubi posuerunt eum. Sed ite, dicite discipulis ejus et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis sicut dixit vobis? Haec verba ita videntur sonare, quod Jesus non erat se demonstraturus post resurrectionem discipulis, nisi in Galilaea. Quam demonstrationem nec ipse Marcus commemoravit, qui eum dixit mane prima sabbati apparuisse primo Mariae Magdalenae, et illam nuntiasse discipulis, his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus; illos autem non credidisse: post haec deinde duobus ex his apparuisse euntibus in villam, et illos caeteris nuntiasse, quod factum est, sicut Lucas et Joannes coattestantur, in Jerusalem, eodem ipso die resurrectionis, jam noctis initio: deinde venit ad illam ejus manifestationem, quam novissimam dicit, recumbentibus illis undecim: post hanc dicit eum assumptum in coelum; quod factum scimus in monte Oliveti, non longe ab Jerusalem: nusquam igitur commemorat Marcus completum quod ab angelo praenuntiatum esse testatur. Matthaeus vero nihil aliud dicit, nec ullum alium locum omnino commemorat, vel ante vel postea, ubi discipuli, posteaquam resurrexit, viderint Dominum, nisi in Galilaea secundum angeli praedictionem. Denique cum insinuasset quid ab angelo mulieribus dictum sit, et illis abeuntibus subjecisset quid de corruptis ad mentiendum custodibus gestum sit; continuo tanquam nihil aliud sequeretur( quia et revera sic erat dictum ab angelo, Surrexit, et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, ut nihil aliud sequi debuisse videatur), Undecim autem, inquit, discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus: et videntes eum, adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra: euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ita Matthaeus clausit Evangelium suum.
110.11
Ac per hoc, si aliorum consideratae narrationes ad diligentiorem inquisitionem non compellerent, nihil aliud arbitraremur nisi Dominum post resurrectionem nusquam praeter in Galilaea primum esse a discipulis visum. Item, si Marcus de illa praenuntiatione angeli tacuisset, posset cuiquam putari Matthaeus ideo dixisse discipulos abiisse in Galilaeam in montem, atque ibi adorasse Dominum, ut impletum videretur quod ipse per angelum mandatum ac praenuntiatum esse narraverat. Nunc autem et Lucas et Joannes satis dilucide manifestantes ipso die resurrectionis ejus visum esse Dominum in Jerusalem a discipulis suis, unde ita longe est Galilaea, ut uno die ab eis utroque loco videri non posset; et Marcus illam quidem praedictionem angeli similiter narrans, in Galilaea vero visum a discipulis Dominum post resurrectionem nusquam commemorans: vehementer cogunt quaerere quemadmodum dictum sit, Ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis. Nam et ipse Matthaeus si omnino non diceret undecim discipulos abiisse in montem in Galilaeam, ubi constituerat eis Jesus, et illic eum vidisse atque adorasse, nihil ex hac praedictione completum ad litteram putaremus, sed totum figurata significatione praedictum: sicut illud secundum Lucam, Ecce hodie et cras ejicio daemonia, et sanitates perficio, et tertia consummor; quod ad litteram certum est non esse completum. Item si angelus dixisset, Praecedit vos in Galilaeam; ibi primum eum videbitis; aut, ibi tantum eum videbitis; aut, nonnisi ibi eum videbitis; caeteris Evangelistis Matthaeus sine dubio repugnaret: cum vero dictum est, Ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis; nec expressum est quando id futurum esset, utrum quamprimum antequam alibi ab eis visus esset; an posteaquam eum alicubi etiam praeterquam in Galilaea vidissent: idque ipsum quod discipulos Matthaeus dicit isse in Galilaeam in montem, non exprimit diem, nec narrandi ordinem ita contexit, ut necessitatem ingerat nihil aliud intelligendi, quam hoc primitus factum: non adversatur quidem narrationibus caeterorum, et dat eis intelligendis atque accipiendis locum; verumtamen quod Dominus non ubi primum se demonstraturus erat, sed in Galilaea, ubi necessario postea visus est, se videndum mandavit, et per angelum dicentem, Ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis; et per seipsum dicens, ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt; quemvis fidelem facit intentum ad quaerendum in quo mysterio dictum intelligitur.