De diversis quaestionibus ad Simplicianum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7399 Dediqua
2.1
LIBER SECUNDUS. In caeteras quaestiones quinque vel sex a Simpliciano propositas ex libris Regum. PRAEFATIO.
2.1
Satis jam de Apostolo me ad proposita respondisse existimo: nunc ad ea quae de libris Regnorum requisisti aliud volumen aggrediar; quae, sicut multa et prope omnia veterum Librorum, figuratiora sunt, et mysteriorum velaminibus involuta. Quamvis autem ex eo quod transierimus ad Christum, auferatur velamen: tamen videmus nunc in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Velamen quippe omni modo intercludit aspectum; aenigma vero, tanquam per speculum, sicut idem apostolus ait, Videmus nunc per speculum et in aenigmate, nec evidentissimam detegit speciem, nec prorsus obtegit veritatem. Aggrediar ergo et ista, duce Domino, tuis potius sublevatus orationibus, quam jussionibus aggravatus. Praesertim quia ex epistola tua non hoc te intellexi quaerere, quid haec in prophetia significent: in quo revera obtemperare mihi esset difficillimum; quia et de tota eorumdem contextione librorum ducenda esset intentio, et si esset promptior intellectus, magnitudo tamen operis impediret; quae si subeunda est, prolixius otium tempusque flagitat: sed nunc ipsas rerum proprietates gestarum, quae his verbis quorum a te facta commemoratio est, significantur, quomodo intelligerem nosse dignatus es et meis litteris aperiri.
2.2.1
LIBER SECUNDUS. In caeteras quaestiones quinque vel sex a Simpliciano propositas ex libris Regum. QUAESTIO PRIMA.-- Spiritu Dei diverso modo afficiuntur prophetae. Prophetia habitu perpetuo, et affectu transitorio. Spiritus Dei sine additamento intelligitur bonus. An eodem nomine intelligendus Spiritus sanctus Patri et Filio consubstantialis. Spiritus Dei in Saüle bonus et malus quomodo. Saül persequens Davidem spiritu prophetico et bono correptus. Munera quaedam Spiritus sancti haberi sine charitate. Sine charitate munera alia Spiritus sancti nihil prosunt. An prophetia habeatur sine charitate. Haereticos et schismaticos habere alia dona Spiritus sancti praeter charitatem. Spiritus malus cur dictus spiritus Domini.
2.2.1
Et primum quidem quod de primo Regnorum libro jussisti ut exponerem, quomodo dictum sit, Et insiluit spiritus Domini in Saül cum alibi dicat, Et spiritus Domini malus in Saül. Ita enim scriptum est: Et factum est cum converteret humerum suum, ut iret a Samuel, convertit Deus in Saül cor aliud, et venerunt omnia signa illa die: et venit inde in collem, et ecce chorus prophetarum in obviam illi, et insiluit in illum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum. Praedixerat enim haec illi Samuel, cum eum jussus unxisset. Et hoc quidem non puto habere aliquid quaestionis. Spiritus enim ubi vult spirat: et spiritum prophetiae nullarum animarum potest maculare contactus. Attingit enim ubique propter suam munditiam. Afficit autem non omnes eodem modo, sed alios per informationem spiritus eorumdem hominum, ubi rerum demonstrantur imagines; alios per fructum mentis ad intelligentiam; alios utraque inspiratione; alios etiam nescientes. Sed per informationem spiritus duobus modis: aut per somnium, sicut non solum plerique sancti, sed et Pharao et Nabuchodonosor rex vidit quod nemo eorum intelligere valebat, sed tamen videre uterque potuerat: aut per demonstrationem in ecstasi, quod nonnulli Latini stuporem interpretantur; mirum si proprie, sed vicine tamen, cum sit mentis alienatio a sensibus corporis, ut spiritus hominis divino spiritu assumptus capiendis atque intuendis imaginibus vacet; sicut Danieli demonstratum est quod non intelligebat, et Petro illud vas submissum de coelo quatuor lineis: nam et ipse quid illa demonstratio figuraret postea cognovit. Per fructum autem mentis ad intelligentiam uno modo, cum haec ipsa quae demonstrantur imaginibus quid significent et quo pertineant revelatur; quae certior prophetia est; nam magis ipsam vocat Apostolus prophetiam: sicut Joseph meruit intelligere, quod Pharao non nisi videre; et Daniel exponit regi, quod ille cernit et nescit. Cum vero ita mens afficitur, ut non rerum imagines conjecturali examinatione intelligat, sed res ipsas intueatur, sicut intelligitur sapientia et justitia omnisque incommutabilis et divina species, ad prophetiam de qua nunc agimus non pertinet. Utroque autem munere prophetiae donantur hi qui et rerum imagines in spiritu vident, et quid valeant simul intelligunt, aut certe manifestis locutionibus in ipsa demonstratione informantur, sicut in Apocalypsi quaedam exponuntur. Nescientes autem afficit prophetiae spiritus, sicut Caiphas cum esset pontifex prophetavit de Domino quod expediret unum mori pro tota gente, cum aliud in verbis quae dicebat attenderet; quae non se a se ipso dicere nesciebat. Abundant in sanctis Libris exempla; et res prudentiae tuae notissimas loquor. Non enim ista dicis ex me, sed in eis me percontando probas, et cognoscere cupiens proficientem, et corrigere paratus errantem. Hoc autem verbo, quod positum est, Et insiluit in eum spiritus; tanquam ex abdito divinitatis secreto repentinus significatur afflatus. Horum igitur modorum quonam potius affectum esse intelligamus Saül, satis apparet ex eo quod ibi scriptum est, Convertit Deus in Saül cor aliud. Sic enim aliam cordis affectionem significat, quam convertendo fecit Deus ut imaginum significantium et praefigurantium capax fieret, ad propheticam divinationem.
2.2.2
Tantum autem distat inter prophetiam prophetarum, sicut Isaias, sicut Jeremias, et caeteri hujusmodi fuerunt, atque istam transitoriam quae in Saül apparuit, quantum distat inter loquelam humanam, cum loquuntur homines, et cum eadem loquela propter necessarium prodigiam asina locuta est, in qua sedebat Balaam propheta. Accepit enim hoc ad tempus illud jumentum, ut Deus quod statuerat demonstraret, non ut habitu perpetuo inter homines bestia loqueretur. Aut si hoc exemplum majore differentia remotum est; multo minus mirandum est homini reprobo datam fuisse ad momentum temporis affectu transitorio prophetiam, quando ille dederat, qui et asinam cum voluit loqui fecit. Magis enim distat pecus ab homine, quam homo reprobus ab electis, sed tamen hominibus. Non enim si quisquam dixerit aliquid quod ad sapientiam pertinet, continuo sapiens existimandus est. Sic nec quisquam, si aliquando prophetaverit, jam inter prophetas numerabitur: cum et Dominus in Evangelio dicat quosdam cum gaudio verbum excipere, et radicis altitudinem non habere, sed esse temporales. Ideoque sicut consequens indicat lectio, factum est in parabolam, Si et Saül inter prophetas? Hoc igitur mirari desinamus, cum in hominibus apparet divinitus aliquid, quorum vel meritum vel habitum excedit, cum forte vult Deus cujusdam significationis gratia tale aliquid demonstrari.
2.2.3
Si autem hoc movet, quod postea Saül malo spiritu invadente praefocabatur, qui prius prophetiae spiritum acceperat; neque hoc mirandum est. Illud enim factum est ex dispensatione aliquid significandi, hoc ex merito vindicandi. Nec movere nos debent haec alternantia in animo humano, hoc est in creatura mutabili; praesertim eo tempore quo caro corruptibilis mortalisque portatur. An non videmus in ipso Petro, quantum indicat Evangelium, exstitisse tantam confessionem, ut audire meruerit, Beatus es Simon Bar Jona, quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est: et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse, ut statim audierit, Vade post me, Satana, scandalum mihi es; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum? Et fortasse aliquanto interius intelligentibus tantum valet ad visa illa mentis haec differentia, qua Petrus primo intellexit Deo Patre revelante, quod Filius Dei esset Christus, et postea ne moreretur extimuit; quantum valet ad distinguenda visa, quae in spiritu hominis alienata mente imaginarie fiunt, revelatio prophetiae qua primo afflatus est Saül, et commixtio spiritus mali quo postea premebatur.
2.2.4
Jamvero illud, quod etiam malus appellatus est spiritus Domini, sic intelligitur, quomodo dictum est, Domini est terra: tanquam creatura et in ejus posita potestate. Aut si propterea non congruit hoc locutionis exemplum, quia terra non est mala; omnis enim creatura Dei bona est: illud congruat, quod ipse Saül jam reprobus et scelestus atque ingratus sancto David, persecutor etiam ejus, cum saevissimae invidiae facibus agitaretur, tamen adhuc Christus Domini dicebatur; sicut eum appellavit ipse David, cum vindicavit exstinctum. Sed magis arbitror malignum spiritum a quo vexabatur Saül, ideo dictum spiritum Domini, quod occulto Domini judicio Saülem vexabat. Utitur enim Deus ministris etiam spiritibus malis ad vindictam malorum, vel ad bonorum probationem; alio modo ad illam rem, alio ad istam. Quamvis enim inde sit quisque malignus spiritus, quia mala voluntate nocere appetit; tamen nocendi potestatem non accipit, nisi ab illo sub quo sunt omnia certis et justis meritorum gradibus ordinata. Quia sicut non est mala voluntas a Deo, sic non est potestas nisi a Deo. Quamvis enim sit in cujusque potestate quid velit, non est tamen in cujusque potestate quid possit vel facere cuiquam vel a quoquam pati. Nam et ipse Filius unicus Dei passurus ad tempus humiliter homini superbe loquenti et dicenti quod potestatem haberet occidendi eum vel dimittendi: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data tibi esset desuper. Diabolus etiam volens nocere justo viro Job, nocendi quidem voluntas diabolo erat, sed tamen a Domino Deo potestatem petebat, dicens, Mitte manum tuam, et tange carnem ejus: quamvis hoc esset, si permitteretur, ipse facturus. Ipsam enim permissionem petebat hoc modo, et manum Domini appellabat permissam a Domino manum suam, id est, ipsam potestatem quam volebat accipere. Cui congruit illud in Evangelio, quod Dominus discipulis ait, Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum. Dictus est ergo spiritus Dei malus, hoc est minister Dei ad faciendum in Saül quod eum pati judex omnipotentissimus judicabat. Quoniam spiritus ille voluntate qua malus erat, non erat Dei: creatura vero qua conditus erat, et potestate quam non sua, sed Domini omnium aequitate acceperat, Dei erat. Verba etiam ipsa Scripturarum ita se habent: Et perrexit, inquit, Samuel, et abiit in Ramatha; et spiritus Domini recessit a Saül, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino, et suffocabat eum. Et dixerunt pueri Saül ad eum: Ecce Spiritus Domini malignus suffocat te. Hoc igitur a pueris ejus quomodo sit dictum, spiritus Domini malignus, superiora verba indicant narrantis Scripturae et dicentis, Spiritus malignus a Domino. Secundum enim hoc Domini, quod a Domino. Quia per se ipsum velle nocere habebat, id est, comprehendere Saül; posse autem non habebat, nisi summa justitia sineretur. Si enim juste vindicat Deus, quemadmodum ipse dicit Apostolus, cum tradit homines in concupiscentias cordis eorum; non mirum si nihilominus juste vindicans tradit eos etiam in concupiscentias aliorum nocere volentium, sua semper incommutabili aequitate servata.
2.2.5
Animadvertendum sane est, cum additamento dici, spiritus Dei malus. Cum autem tantummodo dicitur, spiritus Dei, etiamsi non addatur bonus, ex hoc intelligitur bonus. Unde apparet bonum spiritum secundum substantiam, malum autem secundum ministerium dici spiritum Dei. Quanquam quaeri adhuc possit utrum cum spiritus Dei dicitur, et ex hoc ipso jam, etsi nihil addatur, intelligitur bonus, ille intelligatur qui est in Trinitate consubstantialis Patri et Filio Spiritus sanctus, de quo dicitur, Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas; et iterum, Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; et illud, Sic et quae Dei sunt, nemo scit nisi Spiritus Dei. Et multis locis hoc modo dicitur Spiritus Dei, et intelligitur Spiritus sanctus, etiamsi non addatur: quoniam ea quae circumstant, satis indicant de quo dicatur; ita ut aliquando nec Dei addatur, et intelligatur tamen ille Spiritus Dei principaliter sanctus. Nam quem alium commemorat, ubi dicit, Ipse Spiritus testimonium dat spiritui nostro, quia sumus filii Dei; et, Ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram; et, Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singula unicuique prout vult; et, Divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus? In his enim omnibus sententiis, nec Dei, nec sanctus est additum, et tamen ipse intelligitur. Sed nescio utrum manifesto aliquo exemplo probari possit, alicubi spiritum Dei dictum sine additamento, ubi Spiritus ille sanctus non significetur, sed aliquis quamvis bonus, creatus tamen et conditus. Quae proferuntur enim dubia sunt, et indigent clariore documento; sicut illud quod scriptum est, Spiritus Dei superferebatur super aquam. Nam et ibi Spiritum sanctum accipere quid impediat, non invenio. Cum enim aquarum nomine illa materies insinuetur informis, quae de nihilo facta est, unde omnia fierent; quid prohibet intelligere Spiritum sanctum Conditoris, quod superferebatur huic materiae, non locorum gradibus intervallisque spatiorum, quod nequaquam de ulla re incorporea recte dicitur, sed excellentia et eminentia dominantis super omnia voluntatis, ut omnia conderentur? Praesertim cum ea locutio, sicut illarum Scripturarum mos est, etiam propheticum quiddam sonet, mysteriumque futuri Baptismatis ex aqua et Spiritu sancto nascituri populi praefiguret. Non ergo cogit quod dictum est, Et Spiritus Dei superferebatur super aquam, illum intelligere spiritum, sicut nonnulli volunt, quo mundi moles universa ista corporea velut animatur, ad ministerium quorumque gignentium, et in sua specie continendarum corporalium creaturarum. Creatura est enim quidquid est tale. Illud etiam quod scriptum est, Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum, non desunt qui eumdem spiritum velint accipi, invisibilem scilicet creaturam cuncta visibilia universali quadam conspiratione vegetantem atque continentem. Sed neque hic video quid impediat intelligere Spiritum sanctum, cum ipse Deus dicat apud prophetam, Coelum et terram ego impleo. Non enim sine suo Spiritu sancto implet Deus coelum et terram. Quid ergo mirum si de Spiritu sancto ejus dictum est, Replevit orbem terrarum? Aliter enim replet sanctificando, sicut de Stephano dicitur, Repletus est Spiritu sancto; et de caeteris talibus: aliter ergo replet sanctificante gratia, sicut quosdam sanctos; aliter attestante atque ordinante praesentia, sicut omnia. Quamobrem nescio utrum certo aliquo documento Scripturarum possit ostendi, cum sine ullo additamento dicitur spiritus Dei vel spiritus Domini, aliquid aliud significari quam Spiritum sanctum. Sed etsi est forte quod in praesentia non occurrat, illud certe arbitror non temere dici, quoties in sanctis eloquiis commemoratur spiritus Dei, neque additur aliquid, sive ille Patri et Filio consubstantialis Spiritus sanctus, sive aliqua creatura invisibilis intelligatur, malum tamen non posse intelligi, nisi addatur etiam malus. Malo enim quia bene utitur Deus ad ministerium judicii sui, appellatur etiam ipse spiritus Dei, ad vindictam malorum et disciplinam vel probationem bonorum.
2.2.6
Nec illud movere jam nos debet, quod postea scriptum est, eumdem Saülem spiritu Dei super se facto prophetasse, quomodo post bonum spiritum spiritus malus, et rursum post malum bonus. Hoc enim fit, non mutabilitate Spiritus sancti, qui est incommutabilis cum Patre et Filio, sed mutabilitate animi humani, Deo cuncta distribuente, sive malis pro merito damnationis vel emendationis, sive bonis pro largitate gratiae suae. Quanquam videri possit etiam idem fuisse Dei spiritus semper in Saül; malus autem illi, quod ejus sanctitatis capax non esset. Sed non recte hoc videtur. Tutior est enim ille sensus et verior, ut pro mutabilitate affectionis humanae Spiritus Dei bonus bene afficiat, vel ad prophetiam, vel ad opus quodlibet aliud in munere divino; afficiat autem malus male, qui propter ministerium divinae aequitatis omnia distribuentis et omnibus recte utentis dicitur et ipse spiritus Dei: praesertim quia dictum est, Recessit ab eo Spiritus Dei, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino. Nullo enim pacto potest idem videri recessisse et apprehendisse. Porro autem in nonnullis exemplaribus, et eis maxime quae de lingua hebraea ad verbum videntur expressa, invenitur Spiritus Dei sine additamento positus; et intelligitur malus ex eo quod arripiebat Saül, et reficiebat eum David tangendo citharam. Manifestum est tamen, ideo non additum malus, quia paulo superius jam dictum erat, et de vicinitate Scripturae subaudiri et intelligi poterat. Ita enim in hujusmodi exemplaribus legitur: Igitur quandocumque spiritus Domini arripiebat Saül, tollebat David citharam et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saül, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. Sive ergo quod hic non est dictum, spiritus Dei; sed tantummodo, spiritus malus: quod ibi minus dictum erat, tanquam redditum apparet, sive quia superius ita positum erat, Et dixerunt servi Saül ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te; jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quaerent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras; non opus erat, cum rursum diceretur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saül, addere malum, quia notum erat de quo tunc diceretur.
2.2.7
Verumtamen illa quaestio major est, et non transitoria animi intentione rimanda, quod cum Saül persequeretur David innocentem, plenus invidia et livore vesanus, factus est super eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat. Non enim potest hic nisi spiritus bonus intelligi, per quem sancti Prophetae futurarum rerum imagines et visa cernebant; non ex eo tantum quia dictum est, Et prophetabat: nam in exemplaribus quae sunt ex hebraeo, hoc quoque invenitur de spiritu malo dictum ita, Post diem autem alterum invasit spiritus Dei malus Saül, et prophetabat in medio domus suae. Et in aliis divinarum Scripturarum locis saepe invenitur quod prophetia non tantum bona, sed et mala dicatur; et prophetae dicti sunt Baalim; et exprobratum est quibusdam quia prophetabant in Baal. Non ergo necesse est intelligi propterea bonum spiritum, qui factus est super Saül postea, quia dictum est, et ambulabat ingrediens, et prophetabat: sed quia sine additamento positum est, Et factus etiam est super eum Spiritus Dei. Non enim sicut in illo loco dictum erat supra, Spiritus Dei malus; ut ex hoc posset etiam in consequentibus subaudiri: quin imo superiora magis magisque attestantur illum spiritum Dei bonum fuisse et vere propheticum. David enim erat cum Samuele, et misit Saül nuntios qui apprehenderent David. Quando autem Samuel erat inter prophetas et coetum prophetarum, qui illo tempore prophetabant, nuntii qui missi sunt, accepto eodem spiritu prophetaverunt, missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus: postea cum et ipse Saül venisset, factus est etiam super eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat. Cum enim dicitur, Factus est etiam super ipsos Spiritus Dei, et prophetabant et ipsi; idem utique erat spiritus, qui erat in prophetis, inter quos et Samuel inventus est: ex hoc itaque necesse est intelligi illum spiritum bonum. Atque ideo quaestio diligenter discutienda est, quomodo et illi cum missi essent ad tenendum hominem et ad necem adducendum, tali spiritu affici meruerunt, et Saül ipse qui miserat, veniens et ipse, et sanguinem innocentem quaerens effundere, accipere meruit illum spiritum, et prophetare.
2.2.8
Hic nimirum occurrit illud, quod apostolus Paulus apertissime exponit, supereminentem viam demonstrans: Si linguis hominum loquar, inquit, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Quo in loco manifestum est eum munera illa commemorasse, quae Spiritus sancti divisionibus dantur, sicut superius dicit: Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem; alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alteri autem fides in eodem Spiritu; alii donatio curationum in uno Spiritu; alii operationes virtutum, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alteri genera linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Satis ergo apparet inter dona Spiritus sancti esse prophetiam, quam tamen si quis habeat, et charitatem non habeat, nihil est. Ex quo intelligitur fieri posse ut quidam etiam indigni vita aeterna regnoque coelorum, aspergantur tamen quibusdam Spiritus sancti muneribus non habentes charitatem, sine qua illa munera non nihil sunt, sed nihil eis prosunt. Prophetia quippe sine charitate, sicut jam demonstratum est, non perducit ad regnum Dei: charitas vero sine prophetia utique perducit. Cum enim loquens de membris Christi ait, Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? indubitanter ostendit etiam eum qui prophetiam non habet, posse in membris Christi numerari: ubi quem locum haberet, si charitatem, sine qua homo nihil est, non haberet? Nullo autem modo ita diceret, quando de membris agebat quibus Christi corpus impletur, Numquid omnes habent charitatem? quemadmodum dixit, Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes virtutes? numquid omnes dona habent curationum? et caetera hujusmodi.
2.2.9
Sed dicit aliquis posse quidem fieri ut prophetiam quisque non habeat, et tamen habeat charitatem, atque ideo Christi membris annumeratus inhaereat: sed fieri non posse ut prophetiam habeat, et non habeat charitatem; nihil enim est homo habens prophetiam sine charitate. Ita fortasse, quemadmodum possumus dicere, nihil esse hominem habentem animam sine mente: non quia potest inveniri homo qui mentem non habeat habens animam; sed quia nihil esset, si inveniri posset. Sic etiam dici potest, Si corpus figuram habeat, colorem non habeat, videri non potest: non quia est corpus cui desit color; sed quia si esset, cerni non posset. Ita fortasse dictum est quod si quis habeat prophetiam, et charitatem non habeat, nihil est: non quia potest in quoquam esse prophetia sine charitate; sed quia si esset, prodesse non posset. Opus est igitur ad solvendam istam quaestionem, ut ostendamus aliquem reprobum hoc donum habuisse prophetiae: quod si neminem inveniremus, hoc iste ipse Saül satis ostenderet. Sed tamen ille etiam Balaam reprobus apparet; non enim eum tacet Scriptura divino judicio esse damnatum: et tamen prophetiam habebat; et quia charitas ei deerat, inerat voluntas maledicendi populo Israel, quam hostis pretio comparaverat, qui eum ad maledicendum mercede conduxerat; dono tamen illo prophetandi, quo asper gebatur, benedicebat invitus. Nec verba illa parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa die, Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus et bibimus, et in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tue virtutes multas fecimus: quibus tamen dicturus est, Non novi vos; recedite a me, operarii iniquitatis. Non enim eos mentientes putamus ista dicturos in illo judicio, ubi nullus erit fallendi locus, aut ullam vocem talium legimus, dicentium, Dileximus te. Poterunt ergo dicere, In nomine tuo prophetavimus, cum sint improbi et reprobi: non autem poterunt dicere, Dilectionem quam mandasti, tenuimus. Nam si dicent, non eis respondebitur, Non novi vos. In hoc enim cognoscetur, inquit, quia discipuli mei estis, si vos invicem diligatis.
2.2.10
Exemplum itaque hujus Saül resistit superbis nonnullis haereticis, qui aliquid boni de muneribus sancti Spiritus negant posse dari eis qui ad sortem sanctorum non pertinent: cum eis dicimus habere illos posse sacramentum Baptismi, quod cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est in eis ullo modo violandum, aut quasi non habeant tradendum; sed tamen eos non ideo saluti debere confidere, quia non improbamus quod illos accepisse concedimus; sed oportere cognoscere unitatis societatem vinculo charitatis ineundam, sine qua omnino quidquid habere potuerint, quamvis per se sanctum ac venerandum, ipsi tamen nihil sunt, tanto indigniores effecti vitae aeternae praemio, quanto illis donis non bene usi sunt, quae in hac vita, quae transitoria est acceperunt. Non autem bene utitur, nisi charitas; et charitas omnia tolerat, atque ideo non scindit unitatem, cujus ipsa est fortissimum vinculum. Non enim et servus ille non accepit talentum, aut aliquid aliud intelligitur talentum quam munus aliquod utique divinum: sed, Qui habet, dabitur ei; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. Quod non habet auferri non potest; sed aliud non habet, ut merito auferatur quod habet: non habet charitatem utendi, ut auferatur quidquid aliud habet, quod sine charitate non prodest.
2.2.11
Non igitur mirum est, regem Saül et eo tempore quo primum unctus est, accepisse spiritum prophetandi, et postea cum esset propter inobedientiam reprobatus, recedente ab eo spiritu Domini arreptum esse maligno spiritu a Domino: qui etiam spiritus Domini appellatus est propter ministerium; quia omnibus etiam spiritibus malis bene utitur Dominus, vel ad damnationem quorumdam, vel ad emendationem, vel ad probationem: et quamvis non sit malignitas a Domino, non est tamen potestas nisi a Deo. Dictusque est etiam sopor Domini, qui occupaverat milites ejusdem Saül, cum David hastam et scyphum abstulisset a capite dormientis: non quia tunc sopor in Domino erat, ut ipse dormiret; sed quia ille sopor, qui tunc homines apprehenderat, nutu Dei erat infusus, ne David servi ejus in eo loco praesentia sentiretur. Neque illud mirum est, rursum eumdem Saül accepisse spiritum prophetiae, cum persequeretur justum, et eum comprehensurus et necaturus venisset in locum ubi erat congregatio prophetarum. Sic enim satis demonstratum est neminem de tali munere jam securum esse debere, tanquam sit acceptissimus Deo, si non habeat charitatem: quandoquidem illud donum et Saüli dari potuit, propter arcanum quidem alicujus sacramenti; sed tamen dari potuit reprobato, et invido, et ingrato, et reddenti mala pro bonis, et ne post ipsam quidem acceptionem spiritus correcto in melius atque mutato.
2.3.1
LIBER SECUNDUS. In caeteras quaestiones quinque vel sex a Simpliciano propositas ex libris Regum. QUAEST. II.-- De Deo nihil dignum dicitur. Praescientia an proprie sit in Deo. Scientia quid, et quomodo in Deo. Ira, misericordia, et zelus Dei quo sensu dicitur. Rebus divinis vocabula humana tribuuntur, sed ibi remotis imperfectionibus intelligenda. Sapientia et scientia unde differunt. Poenitere quomodo convenit Deo. Poenitentia et zelus cur minus videantur Deo congruere quam praescientia, ira et similia.
2.3.1
Age, jam videamus quomodo dictum sit, Poenitet me quod constituerim regem Saül. Quaeris enim, non utique in talium verborum intellectu rudis, sed rudimenta explorans mea paterno studio et benigna cura, quomodo poeniteat aliquid Deum, in quo sit omnis praescientia. Ego vero, cum hoc de Deo dicitur, indignum aliquid dici arbitrarer, si aliquid dignum inveniretur quod de illo diceretur. Cum vero verba omnia, quibus humana colloquia conseruntur, illius sempiterna virtus et divinitas mirabiliter atque incunctanter excedat, quidquid de illo humaniter dicitur, quod etiam hominibus apsernabile videatur, ipsa humana admonetur infirmitas, etiam illa quae congruenter in Scripturis sanctis de Deo dicta existimat, humanae capacitati aptiora esse quam divinae sublimitati; ac per hoc etiam ipsa transcendenda esse sereniore intellectu, sicut ista qualicumque transcensa sunt.
2.3.2
Quis est enim hominum, cui non occurrat in Deo cuncta praesciente, poenitentiam esse non posse? Et certe tamen haec duo verba sunt, poenitentia et praescientia, quorum quia unum congruere credimus Deo, id est praescientiam, negamus in eo esse poenitentiam. Cum vero alius liquidiore consideratione ista pertractans, quaesierit quemadmodum vel ipsa praescientia Deo congruat, et invenerit hujus etiam verbi notionem illius ineffabili divinitate longe lateque superari; non miratur utrumque de illo propter homines dici potuisse, de quo utrumque propter ipsum incongrue diceretur. Quid est enim praescientia, nisi scientia futurorum? Quid autem futurum est Deo, qui omnia supergreditur tempora? Si enim scientia Dei res ipsas habet, non sunt ei futurae, sed praesentes; ac per hoc non jam praescientia, sed tantum scientia dici potest. Si autem sicut in ordine temporalium creaturarum, ita et apud eum nondum sunt quae futura sunt, sed ea praevenit sciendo; bis ergo ea sentit, uno quidem modo secundum futurorum praescientiam, altero vero secundum praesentium scientiam. Aliquid ergo temporaliter accedit scientiae Dei; quod absurdissimum atque falsissimum est. Nec enim potest quae ventura praenoscit nosse cum venerint; nisi bis innotescant, et praenoscendo antequam sint, et cognoscendo cum jam sunt. Ita fit ut( quod longe a veritate seclusum est) temporaliter aliquid accedat scientiae Dei, cum temporalia quae praesciuntur etiam praesentia sentiuntur, quae non sentiebantur antequam fierent, sed tantummodo praesciebantur. Si vero etiam cum venerint, quae praesciebantur esse ventura, nihil novi accedet scientiae Dei, sed manebit illa praescientia sicut erat etiam priusquam venirent quae praesciebantur; quomodo jam praescientia dicetur, quando non est rerum futurarum? Jam enim praesentia sunt quae futura cernebat, et paulo post erunt praeterita. Praeteritarum autem rerum, sicut praesentium, nullo modo potest dici praescientia. Reditur ergo ad id, ut fiat rebus jam praesentibus scientia, quae eisdem rebus futuris erat praescientia: et cum ea quae praescientia erat prius, postea scientia fiat in Deo, admittit mutabilitatem et temporalis est; cum sit Deus, qui vere summeque est, nec ulla ex parte mutabilis, nec ullo motu novitio temporalis. Placet ergo ut non dicamus praescientiam Dei, sed tantummodo scientiam: quaeramus et hoc quomodo. Non enim scientiam solemus dicere in nobis, nisi cum sensa et intellecta memoria retinemus; cum meminimus aliquid sensisse nos vel intellexisse, ut id cum volumus recolamus. Quod si ita in Deo est, ut possit proprie dici, Intelligit et intellexit, sentit et sensit; admittit tempus, et subrepit nihilominus illa mutabilitas, quae longe a Dei substantia removenda est. Et tamen et scit Deus, et praescit Deus ineffabili modo: sic eum et poenitet ineffabili modo. Cum enim scientia Dei longe distet ab humana scientia, ita ut irridenda sit comparatio, utraque tamen scientia vocatur: et haec quidem humana talis est, ut dicat de illa Apostolus etiam, Scientia destruetur; quod nullo modo recte de scientia Dei dici potest. Sic et ira hominis turbida est et non sine cruciatu animi: ira vero Dei, de qua dicitur in Evangelio, Sed ira Dei manet super eum; et Apostolus, Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem; illo in tranquillitate jugiter manente, in creatura subdita exercet admirabili aequitate vindictam. Misericordia quoque hominis habet nonnullam cordis miseriam, unde etiam in latina lingua nomen accepit: nam inde est etiam, quod non solum gaudere cum gaudentibus, sed etiam flere cum flentibus hortatur Apostolus. Quis autem sano capite dixerit, ulla miseria tangi Deum? quem tamen ubique Scriptura misericordem esse testatur. Ita zelum humanum non sine peste livoris intelligimus: zelantem vero Deum non ita, sed eodem verbo, non eodem modo.
2.3.3
Longum est percurrere caetera, et sunt innumerabilia quibus ostenditur multa divina iisdem nominibus appellari quibus humana, cum incomparabili diversitate sejuncta sint: nec tamen frustra eadem sunt rebus utrisque indita vocabula, nisi quia haec cognita quae in quotidiana consuetudine versantur, et experimentis usitatioribus innotescunt, nonnullam ad intelligenda illa sublimia praebent viam. Cum enim dempsero de humana scientia mutabilitatem, et transitus quosdam a cogitatione in cogitationem, cum recolimus, ut cernamus animo quod in contuitu ejus paulo ante non erat, atque ita de parte in partem crebris recordationibus transilimus; unde etiam ex parte dicit esse Apostolus nostram scientiam: cum ergo haec cuncta detraxero, et reliquero solam vivacitatem certae atque inconcussae veritatis una atque aeterna contemplatione cuncta lustrantis; imo non reliquero, non enim habet hoc humana scientia, sed pro viribus cogitavero; insinuatur mihi utcumque scientia Dei: quod tamen nomen, ex eo quod sciendo aliquid non latet hominem, potuit esse rei utrique commune. Quanquam et in ipsis hominibus solet discerni a sapientia scientia, ut etiam Apostolus dicit, Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum: in Deo autem nimirum non sunt haec duo, sed unum. Et in hominibus quidem haec ita discerni probabiliter solent, ut sapientia pertineat ad intellectum aeternorum, scientia vero ad ea quae sensibus corporis experimur. Sed licet alius aliam differentiam proferat, nisi tamen diversa essent, non sic ab Apostolo distinguerentur. Quod sane si ita est, ut nomen scientiae rebus quas per sensus corporis experimur, deputatum sit; nulla est omnino scientia Dei. Non enim Deus per se ipsum ex corpore et anima constat, sicut homo. Sed melius dicitur aliam esse scientiam Dei, et non ejusdem generis, cujus ista est quae hominum dicitur: sicut etiam idipsum quod Deus dicitur, longe aliud est, quam quemadmodum dictum est quia stetit in synagoga deorum. Tamen ad non latere quoquo modo pertinet communicatio ipsa vocabuli. Sic etiam de ira hominis detraho turbulentum motum, ut remaneat vindictae vigor; atque ita utcumque assurgo in notitiam illius quae appellatur ira Dei. Item de misericordia si auferas compassionem, cum eo quem miseraris, participatae miseriae, ut remaneat tranquilla bonitas subveniendi et a miseria liberandi, insinuatur divinae misericordiae qualiscumque cognitio. Zelum quoque Dei non repudiemus et aspernemur, cum scriptum invenimus: sed auferamus de humano zelo pallidam tabem doloris, et morbidam perturbationem animi; remaneatque illud solum judicium, quo corruptio castitatis impunita esse non sinitur, et assurgimus ut incipiamus aliquo modo capere zelum Dei.
2.3.4
Quapropter cum legimus etiam Deum dicentem, Poenitet me; consideremus quod esse soleat in hominibus opus poenitendi. Procul dubio reperitur voluntas mutandi: sed in homine cum dolore animi est; reprehendit enim in se quod temere fecerat. Auferamus ergo ista, quae de humana infirmitate atque ignorantia veniunt, et remaneat solum velle ut non ita sit aliquid, quemadmodum erat: sic potest aliquantum intimari menti nostrae, qua regula intelligatur quod poenitet Deum. Cum enim poenitere dicitur, vult non esse aliquid, sicut fecerat ut esset: sed tamen et cum ita esset, ita esse debebat; et cum ita esse jam non sinitur, jam non debet ita esse, perpetuo quodam et tranquillo aequitatis judicio, quo Deus cuncta mutabilia incommutabili voluntate disponit.
2.3.5
Sed quoniam praescientiam et scientiam cum laude solemus in hominibus appellare, iramque ipsam solet humanum genus in magnis potestatibus timere potius quam reprehendere, congruenter putamus talia dici de Deo. Qui autem zelat, et quem aliquid poenitet, quoniam vel culpari solet, vel in se culpam corrigere, atque ideo cum reprehensione ista de hominibus dici; propterea movet, cum legimus esse aliquid in Deo ejusmodi. Sed illa Scriptura omnibus consulens, propterea magis et ista ponit, ne illa quae placent sic intelligantur in Deo, quomodo consueverunt in hominibus intelligi. Per haec enim quae displicent, cum ea non audemus sic intelligere in Deo, ut inveniuntur in homine, discimus etiam illa sic quaerere, quae apta esse atque convenientia putabamus. Nam si propterea non est illud de Deo dicendum, quia in homine displicet; non dicamus incommutabilem Deum, quia de hominibus cum reprehensione dictum est, Non enim est illis commutatio. Item sunt quaedam quae in homine laudabilia sunt, in Deo autem esse non possunt: sicut pudor, quod aetatum viridiorum magnum est ornamentum: sicut timor Dei, non enim tantum in veteribus Libris laudatur, sed Apostolus etiam dicit, Perficientes sanctificationem in timore Dei; qui utique in Deo nullus est. Sicut ergo quaedam laudabilia hominum non recte dicuntur in Deo; sic quaedam culpabilia hominum recte intelliguntur in Deo: non ita ut in hominibus, sed vocabulis tantummodo communibus, longe alia ratione et modo. Nam paulo post idem Samuel, cui dixerat Dominus, Poenitet me quod constituerim regem Saül, ipsi Saüli ait de Deo, Quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum: ubi videlicet satis ostendit etiam cum Deus dicit, Poenitet me; non humano more accipiendum esse, sicut jam quantum valuimus disputavimus.
2.4.1
LIBER SECUNDUS. In caeteras quaestiones quinque vel sex a Simpliciano propositas ex libris Regum. QUAEST. III.-- Samuel per pythonissam evocari quomodo potuerit. Samuelis forte phantasma fuit, non spiritus. Daemones quomodo norint futura.
2.4.1
Item quaeris utrum spiritus immundus qui erat in pythonissa, potuerit agere ut Samuel a Saüle videretur et loqueretur cum eo. Sed multo majoris miraculi est quod ipse satanas princeps omnium immundorum spirituum potuit loqui cum Deo, et petere tentandum Job justissimum virum: qui etiam tentandos Apostolos petiit. Aut si hoc non ideo habet difficilem quaestionem, quia per quam voluerit creaturam, cui voluerit creaturae, ubique praesens veritas loquitur, nec propterea magni meriti est cui loquitur Deus: interest enim quid loquatur; quia et imperator multis innocentibus non loquitur, quibus providentissime consulit ad salutem; et cum multis nocentibus loquitur, quos jubet interfici: si ergo hinc propterea nulla quaestio est; nulla sit quaestio quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti viri loqui potuerit. Omnibus enim sanctis Deus creator et sanctificator longe utique major est. Quod si hoc movet, quod licuerit maligno spiritui excitare animam justi, et tanquam de abditis mortuorum receptaculis evocare; nonne magis mirandum est quod satanas ipsum Dominum assumpsit et constituit super pinnam templi? Quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus quo Samueli factum est ut excitaretur, similiter latet. Nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum unde voluit assumendum, et ubi voluit constituendum, quam ad Samuelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. Quod si illud in Evangelio nos ideo non perturbat, quia Dominus voluit atque permisit nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri; sicut ab ipsis Judaeis, quanquam perversis atque immundis et facta diaboli facientibus, et teneri se, et vinciri, et illudi, et crucifigi atque interfici passus est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione divinae voluntatis permissum fuisse, ut non invitus nec dominante atque subjugante magica potentia, sed volens atque obtemperans occultae dispensationi Dei, quae et pythonissam illam et Saülem latebat, consentiret spiritus Prophetae sancti se ostendi aspectibus regis, divina eum sententia percussurus. Cur enim anima boni hominis, a malis vivis evocata si venerit, amittere videatur dignitatem suam; cum et vivi plerumque boni vocati ad malos veniant, et agant cum eis quod officium postulat aequitatis, servato atque inconcusso decore virtutis suae, et illorum vitiis pro rerum praesentium vel usu vel necessitate tractatis?
2.4.2
Quanquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus et expeditior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma, et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines rerum earum nominibus appellari, quarum imagines sunt. Sicut omnia quae pinguntur atque finguntur ex aliqua materie metalli aut ligni, vel cujusque rei aptae ad opera hujusmodi, quaeque etiam videntur in somnis, et omnes fere imagines, earum rerum quarum imagines sunt, appellari nominibus solent. Quis est enim qui hominem pictum dubitet vocare hominem? Quandoquidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quoque nomina incunctanter adhibemus: velut cum intuentes tabulam aut parietem, dicimus, Ille Cicero est, ille Sallustius, ille Achilles, ille Hector, hoc flumen Simois, illa Roma; cum aliud nihil sint quam pictae imagines. Unde Cherubim cum sint coelestes potestates, ficta tamen ex metallo, quod imperavit Deus, super arcam Testamenti, magnae rei significandae gratia, non aliud quam Cherubim illa quoque figmenta vocitantur. Item quisquis videt somnium, non dicit, Vidi imaginem Augustini aut Simpliciani; sed, Vidi Augustinum aut Simplicianum: cum eo tempore quod tale aliquid vidit, nos ignoraremus; usque adeo manifestum est, non ipsos homines, sed imagines eorum videri. Et Pharao spicas se dixit vidisse in somnis et boves, non spicarum aut boum imagines. Si igitur liquido constat nominibus earum rerum quarum imagines sunt, easdem imagines appellari; non mirum est quod Scriptura dicit Samuelem visum, etiamsi forte imago Samuelis apparuit, machinamento ejus qui transfigurat se velut angelum lucis, et ministros suos velut ministros justitiae.
2.4.3
Jamvero si illud movet, quomodo et a maligno spiritu Saüli vera praedicta sunt; potest et illud mirum videri, quomodo daemones agnoverint Christum, quem Judaei non agnoscebant. Cum enim vult Deus etiam per infimos infernosque spiritus aliquem vera cognoscere, temporalia duntaxat atque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est, et non incongruum, ut omnipotens et justus ad eorum poenam, quibus ista praedicuntur, ut malum quod eis impendet, antequam veniat praenoscendo patiantur, occulto apparatu ministeriorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat, ut quod audiunt ab Angelis, praenuntient hominibus. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator vel jubet vel sinit. Unde etiam spiritus pythonius in Actibus Apostolorum attestatur Paulo apostolo, et evangelista esse conatur. Miscent tamen isti fallacias, et verum quod nosse potuerint, non docendi magis quam decipiendi fine praenuntiant. Et forte hoc est quod cum illa imago Samuelis Saülem praediceret moriturum, dixit etiam secum futurum: quod utique falsum est. Magno quippe intervallo post mortem separari bonos a malis in Evangelio legimus, cum Dominus inter superbum illum divitem, cum jam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad ejus januam ulcerosus jacebat, jam in requie constitutum, magnum chaos interjectum esse testatur. Aut si propterea Samuel Saüli dixit, Mecum eris, ut non ad aequalitatem felicitatis, sed ad parem conditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, et uterque mori potuerit, jamque mortuus mortem vivo praenuntiabat; perspicit, quantum opinor, prudentia tua, secundum utrumque intellectum habere exitum illam lectionem qui non sit contra fidem: nisi forte profundiore et perplexiore inquisitione, quae vel virium mearum vel temporis excedit angustias, inveniatur ad liquidum, vel posse vel non posse animam humanam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocatam vivorum apparere conspectibus, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solum videri valeat, sed et agnosci. Et si potest, utrum etiam justi anima, non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi occultioribus imperiis summae legis obtemperans: ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in hujus Scripturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo excluso, imaginaria simulatio Samuelis diabolico ritu facta intelligatur. Sed quoniam, sive illud fieri possit, sive non possit, tamen fallacia satanae atque imaginum simulandarum callida operatio decipiendis humanis sensibus multiformis invigilat, pedetentim quidem, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed tamen potius existimemus tale aliquid factum maligno pythonissae illius ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur.
2.5
LIBER SECUNDUS. In caeteras quaestiones quinque vel sex a Simpliciano propositas ex libris Regum. QUAEST. IV.-- Quo situ corporis orandum.
2.5
Quod autem quaeris, quid sit quod scriptum est, Intravit rex David, et sedit ante Dominum: quid aliud intelligendum est, nisi quia sedit in conspectu Domini; sive ubi erat arca Testamenti, per quam sacratior et commendatior quaedam praesentia Domini accipi potest; sive quia oraturus sedit, quod non fit recte nisi in conspectu Dei, hoc est in intimis cordis? Potest enim et sic accipi quod dictum est, ante Dominum; ubi nullus esset hominum, qui audiret orantem. Sive ergo propter arcam Testamenti, sive propter secretum locum semotum ab arbitris, sive propter intimum cordis ubi erat orantis affectus, convenienter dictum est, Sedit ante Dominum. Nisi forte quod sedens oravit, hoc movet; cum et sanctus Elias hoc fecerit, quando pluviam orando impetravit. Quibus admonemur exemplis, non esse praescriptum quomodo corpus constituatur ad orandum, animus Deo praesens peragat intentionem suam. Nam et stantes oramus, sicut scriptum est, Publicanus autem de longinquo stabat; et fixis genibus, sicut in Actibus Apostolorum legimus; et sedentes, sicut ecce David, et Elias. Nisi autem etiam jacentes oraremus, non scriptum esset in Psalmis. Lavabo per singulas noctes lectum meum; in lacrymis meis stratum meum rigabo. Cum enim quisque orationem quaerit, collocat membra, sicut ei occurrerit accommodata pro tempore positio corporis ad movendum animum. Cum autem non quaeritur, sed infertur appetitus orandi, hoc est, cum aliquid repente venit in mentem, quo supplicandi moveatur affectus gemitibus inenarrabilibus, quocumque modo invenerit hominem, non est utique differenda oratio, ut quaeramus quo secedamus, aut ubi stemus, aut ubi prosternamur. Gignit enim sibi mentis intentio solitudinem, et saepe etiam obliviscitur vel ad quam coeli partem, vel in qua positione corporis membra illud tempus invenerit.
2.6
LIBER SECUNDUS. In caeteras quaestiones quinque vel sex a Simpliciano propositas ex libris Regum. QUAEST. V.-- In verba Eliae querentis Deo de morte filii viduae.
2.6
In verbis autem beati Eliae, quibus ait, O Domine, testis hujus viduae, cum qua ego inhabito apud ipsam, tu male fecisti ut occideres filium ejus; nihil moveret, si vera pronuntiatio servaretur. Vox est enim non credentis quod tam male faceret Deus cum ea vidua, quae tam pie Prophetam susceperat, eo praesertim tempore quo ibi erat, cui protulerat illa totum victum suum tam exiguum in tam magna et summa inopia. Ita ergo dictum est, ac si diceret, O Domine, testis hujus viduae, cum qua ego inhabito apud ipsam, tune male fecisti ut occideres filium ejus? ut subintelligatur quod utique Dominus testis cordis illius mulieris, ubi videbat quanta esset pietas, unde etiam Eliam ipse ad eam miserat, non malefaciendi causa mortificaverat filium ejus, sed exhibendi miraculi ad gloriam nominis sui, quo tantum Prophetam et tunc viventibus et posteris commendaret: sicut dicit Dominus, non ad mortem mortuum fuisse Lazarum, sed ut glorificaretur Deus in Filio suo. Et ideo consequentia probant, et ipsa etiam fiducia qua credidit Elias, non ad hoc illud contigisse, ut acerbo luctu hospita ejus affligeretur: sed potius ad hoc factum esse, ut Deus magnificentius ostenderet viduae qualem Dei famulum suscepisset. Sequitur Scriptura, et dicit: Et insufflavit puero ter, et invocavit Dominum, et dixit, Domine Deus meus, revertatur nunc anima pueri hujus in eum. Et factum est sic. Haec ergo deprecatio, qua petiit Elias tam breviter et tam fidenter ut resurgat puer, satis indicat quo affectu dicta sint superiora. Et ipsa mulier ostendit ad hoc mortificatum filium suum fuisse, ad quod Elias factum esse praesumpserat, cum illa verba non confirmando, sed renuendo enuntiaverat. Cum enim vivum recepisset filium suum, ait, Ecce cognovi quoniam homo Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo certissimum. Multa sunt autem in Scripturis, quae nisi illo modo pronuntientur, in contrariam sententiam recidunt: sicuti est, Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat, si quasi confirmans respondeas, vides quanta perversitas oriatur. Sic ergo pronuntiandum est, ac si diceretur, Deusne qui justificat? ut subaudiatur, Non utique. Ac per hoc apertam puto esse illam Eliae sententiam, quam non servata pronuntiatio faciebat obscuram.
2.7
LIBER SECUNDUS. In caeteras quaestiones quinque vel sex a Simpliciano propositas ex libris Regum. QUAEST. VI.-- De spiritu mendacii misso ad decipiendum Achab.
2.7
De spiritu vero mendacii, per quem deceptus est Achab, hoc intelligamus, quod jam superius satis aperte tractatum arbitror: Deum scilicet omnipotentem et justum distributorem poenarum praemiorumque pro meritis, non solum bonis et sanctis ministris uti ad opera congrua, sed etiam malis ad opera digna; cum illi pro sua perversa cupiditate nocere appetant, sinantur autem tantum quantum ille judicat, qui omnia in mensura et pondere et numero disponit. Dixit autem hoc Michaeas propheta quomodo sibi fuerit demonstratum. Occulta enim res et nimis secreta ita demonstratur prophetis, sicut potest capere sensus humanus, cum etiam rerum imaginibus in revelatione tanquam verbis instruitur. Nam quomodo Deus haec agat, ubique totus ac semper praesens; et quomodo ejus simplicem et incommutabilem aeternamque veritatem consulant sancti Angeli, omnesque ab eodem Deo creati sublimes et mundissimi spiritus, atque id quod in eo sempiterne justum vident, pro congruentia rerum inferiorum temporaliter peragant: quomodo etiam lapsi spiritus, qui in veritate non steterunt, propter immunditiam et infirmitatem concupiscentiarum et poenarum suarum non valentes praesentem intrinsecus contueri et consulere veritatem, signa forinsecus per creaturam exspectent, eisque moveantur sive ad faciendum aliquid, sive ad non faciendum; quove modo cogantur aeterna lege. qua universitas regitur, vincti atque constricti, vel sinentem Deum operiri, vel cedere jubenti; et complecti arduum, et explicare longissimum est. Vereor autem ne ista ipsa quae sunt a me dicta, et non satisfecerint exspectationi, et taedio fuerint gravitati tuae; quandoquidem cum tu ex omnibus quae interrogasti, unum a me libellum mitti velles, ego duos libros eosdemque longissimos misi, et fortasse quaestionibus tuis nequaquam diligenter expediteque respondi. Quamobrem preces tuas pro erratis meis multas et assiduas peto fieri: sententiam vero de hoc opere tuam brevissimam, sed gravissimam flagito; et dum sit verissima, severissimam non recuso.