De diversis quaestionibus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7400 Dediqu
65
LXV. De resurrectione Lazari.
65
Quanquam secundum evangelicam historiam resuscitatum Lazarum plena fide teneamus; tamen et in allegoria significare aliquid non dubito. Neque cum res factae allegorizantur, gestae rei fidem amittunt. Sicut duorum filiorum Abrahae allegoriam Paulus exponit duo esse Testamenta; numquid ideo, aut Abraham non fuit, aut illos filios non habuit? Ergo et in allegoria accipiamus Lazarum in monumento, animam terrenis peccatis obrutam, id est, omne humanum genus: quam alio loco Dominus per ovem perditam significat, propter quam liberandam relictis nonaginta novem in montibus, descendisse se dicit. Quod autem interrogat dicens, Ubi eum posuistis? vocationem nostram quae fit in occulto, arbitror significare. Praedestinatio enim vocationis nostrae occulta est: cujus secreti signum est interrogatio Domini quasi nescientis, cum ipsi nesciamus; sicut dicit Apostolus Ut cognoscam, sicut et cognitus sum. Vel quod ignorare se peccatores alio loco Dominus ostendit dicens, Non novi vos: quod significabat Lazarus sepultus; quia in disciplina et praeceptis ejus non sunt peccata. Huic interrogationi simile est illud in Genesi, Adam ubi es? Quoniam peccaverat, et se absconderat a facie Dei. Quam occultationem hic sepultura significat: ut peccantis habeat similitudinem moriens; sepultus, absconditi a facie Dei. Auferte autem lapidem, quod ait, illos puto significare, qui venientibus ad Ecclesiam ex Gentibus onus circumcisionis imponere volebant; contra quos multipliciter scribit Apostolus: vel eos qui in Ecclesia corrupte vivunt, et offensioni sunt credere volentibus. Dicit illi Martha: Domine, jam quarta dies est, et putet. Ultimum quatuor elementorum terra est: significat ergo putorem terrenorum peccatorum, id est cupiditatum carnalium. Terra es, inquit Adae Dominus, cum peccasset, et in terram ibis. Et sublato lapide exiit de monumento involutus manibus et pedibus, et facies ejus tecta erat sudario. Quod autem exiit de monumento, animam significat recedentem a carnalibus vitiis. Quod vero institis obvolutus, hoc est, quod etiam a carnalibus recedentes et mente servientes legi Dei, adhuc tamen in corpore constituti alieni a molestiis carnis esse non possumus, dicente Apostolo, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Quod autem facies ejus sudario tecta erat, hoc est, quod in hac vita plenam cognitionem habere non possumus, sicut Apostolus dicit: Nunc videmus per speculum in aenigmate, postea autem facie ad faciem. Et dixit Jesus: Solvite eum, et sinite ire; hoc est, quod post hanc vitam auferentur omnia velamenta, ut facie ad faciem videamus. Quantum autem intersit inter hominem quem Dei Sapientia gestabat, per quem liberati sumus, et caeteros homines, hinc intelligitur, quod Lazarus nisi exiens de monumento non solvitur; id est, etiam renata anima nisi resolutione corporis libera ab omni peccato et ignorantia esse non potest, quamdiu per speculum et in aenigmate videt Dominum: illius autem linteamina et sudarium, qui peccatum non fecit, et nihil ignoravit, in monumento inventa sunt. Ipse enim solus in carne non tantum monumento non est oppressus, ut aliquod peccatum in eo inveniretur, sed nec linteis implicatus, ut eum aliquid lateret, aut ab itinere retardaret.
66.1
LXVI. De eo quod scriptum est, An ignoratis, fratres (scientibus enim Legem loquor), quia Lex dominatur homini, in quantum tempus vivit? usque ad eum locum in quo scriptum est, Vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VII-VIII, 11).
66.1
Apostolus in hac similitudine, in qua de viro et muliere loquitur, quoniam mulier tenetur lege viri, tria quaedam consideranda commendat; mulierem, virum, et legem: mulierem scilicet subjugatam viro per vinculum legis, quo vinculo morte viri liberatur, ut cui vult nubat. Sic enim dicit: Mulier enim sub viro, vivo marito, juncta est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, evacuata est a lege viri. Igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro. Huc usque similitudo est. Deinde incipit rem loqui, cui explanandae ac probandae similitudinem induxit. In qua etiam re tria similiter attendenda sunt; homo, peccatum, lex. Tamdiu enim dicit sub lege esse hominem, quamdiu vivit peccato; quemadmodum tamdiu mulier sub lege viri est, quamdiu vivit vir. Hoc autem peccatum hic intelligendum est, quod accessit per legem. Quod peccatum dicit supra modum esse; quoniam cum jam appareat esse peccatum, fit tamen, et adjuncta praevaricatione cumulatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Et hoc est quod dicit, Ut fiat supra modum peccator, aut peccatum per mandatum. Quapropter legem, quamvis a peccando prohibeat, non tamen sic dicit datam, ut liberaret a peccato; sed ut demonstraret peccatum, cui serviens anima debet se ad gratiam Liberatoris convertere, ut a peccato liberetur. Per legem enim cognitio peccati. Et alio loco dicit: Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem. Ubi ergo non est gratia Liberatoris, auget peccandi desiderium prohibitio peccatorum. Quod quidem ad hoc utile est, ut sentiat anima se ipsam non sibi sufficere ad extrahendum se de servitute peccati; atque hoc modo detumescente atque exstincta omni superbia, subdatur Liberatori suo, sinceriterque homo dicat, Adhaesit anima mea post te: quod est jam non esse sub lege peccati, sed in lege justitiae. Lex autem peccati dicitur, non quia lex ipsa peccatum est, sed quia peccatoribus imponitur. Ideo etiam lex mortis, quia stipendium peccati, mors; aculeus mortis, peccatum; virtus autem peccati, lex. Peccando enim ad mortem labimur. Vehementius enim peccamus lege prohibente, quam si nulla lege prohiberemur. Accedente autem gratia, idipsum quod lex onerose jusserat, jam sine onere ac libentissime implemus. Lex ergo peccati et mortis, id est, quae imposita est peccantibus atque morientibus, jubet tantum ne concupiscamus, et tamen concupiscimus. Lex autem spiritus vitae, quae pertinet ad gratiam, et liberat a lege peccati et mortis, facit ut non concupiscamus, et impleamus jussa legis, non jam servi legis per timorem, sed amici per charitatem, et servi justitiae unde illa lex promulgata est. Justitiae autem non serviliter, sed liberaliter serviendum est, id est, charitate potius quam timore. Ideoque verissime dictum est, Legem ergo evacuamus per fidem? Absit: sed legem statuimus. Hoc enim efficit fides, quod lex jubet. Statuitur ergo lex per fidem: quae fides si non sit, jubet tantum lex, et non implentes jussa, reos tenet, ut eos gementes et non valentes implere quae jussa sunt, ad gratiam Liberatoris aliquando convertat.
66.2
Cum ergo tria quaedam in illa similitudine videamus, mulierem, virum, et legem; et rursum in hac re propter quam similitudo adhibita est, tria, animam, peccatum, et legem peccati: hoc solum hic diversum est, quod in illa similitudine vir moritur, ut nubat mulier cui volet, et a lege viri solvatur; hic autem ipsa anima moritur peccato, ut nubat Christo; cum autem moritur peccato, moritur etiam legi peccati. Itaque, ait, fratres mei, et vos mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. Cum enim essemus in carne, inquit, id est, carnalibus desideriis obstricti teneremur, passiones peccatorum quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Aucta concupiscentia, quam lex prohibet, ubi non erat fides, et ad cumulum peccatorum praevaricationis crimen est adjectum: quia ubi non est lex, nec praevaricatio. Has dicit passiones, quae per legem sunt, operatas in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Sub istis passionibus, tanquam sub viro dominante, agebat anima antequam veniret gratia per fidem. His ergo passionibus moritur, qui jam servit mente legi Dei; quamvis ipsae passiones nondum mortuae sint, quamdiu carne servit legi peccati. Restat ergo adhuc aliquid ei qui est sub gratia, quod eum non vincat, nec captivum ducat, donec mortificetur totum quod consuetudine prava roboratum est et unde corpus etiam nunc mortuum esse dicitur, quamdiu non perfecte servit spiritui. Continget autem ut perfecte serviat, cum fuerit et ipsum mortale corpus vivificatum.
66.3
Ex quo comprehendimus quatuor esse differentias etiam in uno homine, quibus gradatim peractis in vita aeterna manebitur. Quia enim oportebat atque id justum erat, ut posteaquam natura nostra peccavit, amissa beatitudine spirituali, quae paradisi nomine significatur, animales carnalesque nasceremur; prima est actio ante Legem, secunda sub Lege, tertia sub gratia, quarta in pace. Ante Legem actio est, cum peccatum ignoramus, et sequimur carnales concupiscentias. Sub Lege est actio, cum jam prohibemur a peccato, et tamen consuetudine ejus victi peccamus, quoniam nos nondum adjuvat fides. Tertia actio est, quando jam plenissime credimus Liberatori nostro, nec meritis nostris aliquid tribuimus, sed ejus misericordiam diligendo, jam non vincimur delectatione consuetudinis malae, cum ad peccatum nos ducere nititur; sed tamen adhuc eam interpellantem patimur, quamvis ei non tradamur. Quarta est actio, cum omnino nihil est in homine quod resistat spiritui, sed omnia sibimet concorditer juncta et connexa unum aliquid firma pace custodiunt: quod fiet mortali corpore vivificato, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem.
66.4
Ad primam actionem demonstrandam ista testimonia interim occurrunt: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et sic per omnes homines pertransiit, in quo omnes homines peccaverunt. Usque ad legem enim peccatum in hoc mundo fuit. Peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset. Et iterum: Sine lege enim peccatum mortuum est; ego autem vivebam aliquando sine lege. Quod enim hic dicit, mortuum est; hoc est quod superius dicit, non deputabatur, id est, latebat. Quod manifestat in consequentibus dicens, Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: id est, per legem; quia bona est lex, si quis ea legitime utatur. Si ergo hic ait, ut appareat peccatum; manifestum est quod superius ideo dicebat mortuum et non deputari, quia non apparebat antequam lege prohibente ostenderetur.
66.5
Ad secundam actionem ista testimonia conveniunt: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Accessit enim et praevaricatio, quae non erat. Et illud quod jam commemoratum est: Cum essemus enim in carne, passiones peccatorum quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Et illud: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam Et paulo post: Adveniente, inquit, mandato peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit. Quod ergo ait, Mortuus sum; vult intelligi, mortuum me esse cognovi: quia jam etiam praevaricatione peccat, qui videt per legem quid facere non debeat, et tamen facit. Quod autem ait, Fefellit me peccatum, occasione accepta per mandatum: sive quia suasio delectationis ad peccatum vehementior est, cum adest prohibitio; sive quia etiam si quid homo fecerit secundum jussa legis, si adhuc non sit fides, quae in gratia est, vult sibi hoc tribuere, non Deo, et superbiendo plus peccat. Sequitur ergo, et dicit: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem, ut fiat supra modum peccator, aut peccatum delinquens per mandatum. Scimus autem quia lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, id est, carni consentio, nondum spirituali gratia liberatus: venumdatus sub peccato, id est, peccans pretio temporalium voluptatum. Quod enim operor, ignoro: id est, non agnosco esse in praeceptis veritatis, ubi est vera scientia. Secundum hanc locutionem dicit Dominus peccatoribus, Non novi vos. Non enim eum aliquid latet, sed quia peccata non inveniuntur in regulis praeceptorum, quas habet veritas, ideo ipsa Veritas peccatoribus dicit, Non novi vos. Sicut enim tenebrae oculis non videndo, ita peccata mente ignorando sentiuntur. Ex ista locutione dictum arbitror in Psalmis, Delicta quis intelligit? Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc ago, consentio legi quoniam bona est. Nunc autem jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo, hoc facio; jam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum, quoniam malum mihi adjacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Huc usque sunt verba hominis sub lege constituti, nondum sub gratia; qui etiamsi nolit peccare, vincitur a peccato. Invaluit enim consuetudo carnalis et naturale vinculum mortalitatis, quo de Adam propagati sumus. Imploret ergo auxilium, qui sic positus est, et noverit suum fuisse quod cecidit, non suum esse quod surgit. Jam enim liberatus agnoscens gratiam Liberatoris sui dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
66.6
Et incipiunt jam verba dici hominis sub gratia constituti, in actione quam tertiam demonstravimus, quae habet quidem reluctantem mortalitatem carnis, sed non vincentem atque captivantem ad consensionem peccandi. Sic enim dicit: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu, liberavit me a lege peccati et mortis. Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, id est, per desideria carnalia: ideo enim non implebatur lex, quia ipsius justitiae nondum erat charitas, quae interiore delectatione teneret mentem, ne ad peccatum delectatione rerum temporalium traheretur. Ergo infirmabatur lex per carnem, id est, non efficiebat justos deditos carni. Sed Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati. Non enim caro peccati erat, quae non de carnali delectatione nata erat; sed tamen inerat ei similitudo carnis peccati, quia mortalis caro erat: mortem autem non meruit. Adam nisi peccando. Sed quid fecit Dominus? De peccato damnavit peccatum in carne: id est, suscipiendo carnem hominis peccatoris, et docendo quemadmodum viveremus, peccatum in ipsa carne damnavit, ut aeternorum charitate spiritus flagrans non duceretur captivus in consensionem libidinis. Ut justitia, inquit, legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Itaque praecepta legis per charitatem impleta sunt, quae per timorem non poterant. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt: id est, carnalia bona pro summis bonis concupiscunt. Qui autem secundum spiritum, quae sunt spiritus sentiunt. Prudentia enim carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax. Quia prudentia carnis inimica est in Deum. Ipse ostendit quid dixerit, inimica: ne quis putaret ex adverso aliud venire principium. Subjungit enim, et dicit, Legi enim Dei non est subjecta; nec enim potest. Ergo facere contra legem, hoc est inimicum esse in Deum: non quia Deo aliquid nocere potest, sed sibi nocet quisquis resistit voluntati Dei: hoc est enim adversus stimulum calces mittere, ut Paulo apostolo, cum adhuc Ecclesiam persequeretur, divinitus dictum est. Sic est autem dictum, Legi enim Dei non est subjecta; nec enim potest: tanquam si diceretur, Nix non calefacit; nec enim potest. Quamdiu enim nix est, non calefacit: sed resolvi potest et fervere, ut calefaciat; sed cum hoc facit, jam nix non est. Sic et prudentia carnis dicitur, cum anima pro magnis bonis temporalia bona concupiscit. Quamdiu enim appetitus talis inest animae, legi Dei subjecta esse non potest; id est, non potest implere quae lex jubet. Sed cum spiritualia bona desiderare coeperit, et temporalia contemnere, desinet esse carnis prudentia, et spiritui non resistet. Eadem namque anima cum inferiora appetit, prudentiam carnis habere dicitur; cum superiora, prudentiam spiritus: non quia prudentia carnis substantia est, qua induitur anima vel exuitur; sed ipsius animae affectio est, quae omnino esse desinet, cum se totam ad superna converterit. Qui autem in carne sunt, inquit, Deo placere non possunt: id est, qui voluptatibus carnis acquiescunt. Ne quis enim de his dictum putaret, qui de hac vita nondum excesserunt, opportunissime subjunxit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Utique adhuc in hac vita constitutis loquitur. In spiritu enim erant, quia in fide et spe et charitate spiritualium rerum acquiescebant. Si tamen, inquit, Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Mortuum corpus dicit, quamdiu tale est, ut indigentia rerum corporalium molestet animam, et quibusdam motibus ex ipsa indigentia venientibus, ad appetenda terrena sollicitet. Quibus tamen quamvis existentibus mens ad illicita facienda non consentit, quae jam servit legi Dei, et sub gratia constituta est. Ad hoc enim valet quod supra dictum est, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Et ille homo nunc describitur esse sub gratia, qui nondum habet perfectam pacem, quae corporis resurrectione et immutatione est futura.
66.7
Restat ergo ut de ipsa pace dicat resurrectionis corporis, quae quarta est actio; si tamen eam actionem dici oportet, quae summa requies est. Sequitur enim, et dicit: Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Hic et de resurrectione corporis evidentissimum testimonium est, et satis apparet quamdiu in hac vita sumus, non deesse molestias per mortalem carnem, neque titillationes quasdam delectationum carnalium. Quamvis enim non cedat, qui sub gratia constitutus mente servit legi Dei, tamen carne servit legi peccati. His gradibus homine perfecto, nulla substantia invenitur malum: neque Lex mala est, quae ostendit homini in quibus peccatorum vinculis jaceat, ut per fidem implorato Liberatoris auxilio, et solvi, et erigi, et firmisse constitui mereatur. In prima ergo actione, quae est ante Legem, nulla pugna est cum voluptatibus hujus saeculi: in secunda, quae sub Lege est, pugnamus, sed vincimur: in tertia pugnamus et vincimus: in quarta non pugnamus, sed perfecta et aeterna pace requiescimus. Subditur enim nobis quod inferius nostrum est, quod propterea non subdebatur, quia superiorem nobis deserueramus Deum.
67.1
LXVII. De eo quod scriptum est, Existimo enim quod non sint condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis; usque ad id quod dictum est, Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 18-24).
67.1
Hoc capitulum obscurum est, quia non satis hic apparet quam nunc vocet creaturam. Dicitur autem secundum catholicam disciplinam creatura, quidquid fecit et condidit Deus Pater, per unigenitum Filium, in unitate Spiritus sancti. Ergo non solum corpora, sed etiam animae nostrae ac spiritus creaturae nomine continentur. Sic autem dictum est, Ipsa creatura liberabitur a servitute interitus, in libertatem gloriae filiorum Dei: quasi nos non simus creatura, sed filii Dei, in quorum gloriae libertatem liberabitur a servitute creatura. Item dicit, Scimus enim quia omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc; non solum autem illa, sed et nos ipsi: tanquam aliud simus nos, aliud omnis creatura. Totum ergo capitulum particulatim considerandum est.
67.2
Existimo enim, inquit, quod indignae sint passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis: hoc manifestum est. Dixerat enim superius, Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quod fieri non potest sine molestia, cui patientia necessaria est. Quo pertinet et quod paulo ante ait, Si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Quod itaque ait, Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat; hoc eum puto dicere. Nam et hoc ipsum quod in nobis dolet, cum facta carnis mortificamus, id est, cum esurimus aut sitimus per abstinentiam, dum frenamus delectationem concubitus per castitatem, dum injuriarum lacerationes et contumeliarum aculeos per patientiam sustinemus, dum neglectis atque rejectis voluptatibus nostris pro fructu matris Ecclesiae laboramus; quidquid in nobis in hac atque hujusmodi attritione dolet, creatura est. Dolet enim corpus et anima, quae utique creatura est, et exspectat revelationem filiorum Dei; id est, exspectat quando appareat quod vocatum est, in ea gloria ad quam vocatum est. Quia enim Filius Dei unigenitus non potest appellari creatura, quandoquidem per ipsum facta sunt omnia quaecumque Deus fecit, distincte etiam nos vocamur creatura ante illam evidentiam gloriae, et distincte vocamur filii Dei, quamvis hoc adoptione mereamur: nam ille unigenitus natura Filius est. Ergo exspectatio creaturae, id est, exspectatio nostra, revelationem filiorum Dei exspectat; id est, exspectat quando appareat quod promissum est, quando re ipsa manifestum sit quod nunc spe sumus. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Ipsa est revelatio filiorum Dei, quam nunc exspectat exspectatio creaturae: non quod creatura revelationem exspectet alterius naturae, quae non sit creatura; sed ipsa qualis nunc est, exspectat quando sit qualis futura est: tanquam si diceretur, Operante pictore subjectis sibi coloribus et ad opus ejus paratis, expectatio colorum manifestationem imaginis exspectat: non quia tunc sunt alii, et alii erunt, aut non colores erunt; sed tantum quod aliam dignitatem habebunt.
67.3.1
Vanitati enim, inquit, creatura subjecta est. Hoc est illud: Vanitas vanitantium, et omnia vanitas. Quae abundantia est homini in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole? Cui dictum est, In labore manducabis panem tuum. Vanitati ergo creatura subjecta est, non sponte. Bene additum est, non sponte. Homo quippe sponte peccavit, sed non sponte damnatus est. Peccatum itaque fuit spontaneum, contra praeceptum facere veritatis: peccati autem poena, subjici fallaciae. Non ergo sponte creatura subjecta est vanitati: sed propter eum qui subjecit eam in spe; id est, propter ejus justitiam atque clementiam, qui neque impunitum reliquit peccatum, neque insanabilem voluit esse peccantem.
67.3.2
4 Quia et ipsa creatura, id est, ipse homo, cum jam signaculo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura: et ipsa itaque creatura, id est, et ipsa quae nondum vocatur filiorum forma perfecta, sed tantum vocatur creatura, liberabitur a servitute interitus. Quod itaque ait, et ipsa liberabitur, facit intelligi, et ipsa, quemadmodum et nos, id est, et de ipsis non est desperandum, qui nondum vocantur filii Dei, quia nondum crediderunt, sed tantum creatura: quia et ipsi credituri sunt, et liberabuntur a servitute interitus, quemadmodum nos qui jam filii Dei sumus, quamvis nondum apparuerit quid erimus. Liberabuntur ergo a servitute interitus, in libertatem gloriae filiorum Dei; id est, et ipsi erunt ex servis liberi, et ex mortuis gloriosi in vita perfecta, quam habebunt filii Dei.
67.4
Scimus enim quia omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc. Omnis creatura in homine numeratur, non quod in eo sint omnes Angeli, et supereminentes Virtutes ac Potestates, aut coelum et terra et mare et omnia quae in eis sunt; sed quia omnis creatura partim spiritualis est, partim animalis, partim corporalis. Quod ut ab inferioribus consideremus, corporalis creatura per loca tenditur; animalis autem vivificat corporalem; spiritualis animalem regit, et tunc bene regit, cum ipsa regendam se subjicit Deo: cum autem transgreditur praecepta ejus, laboribus et aerumnis per eadem ipsa quae regere poterat implicatur. Qui ergo vivit ex corpore, carnalis homo vel animalis vocatur: carnalis, quia carnalia sectatur; animalis autem, quia fertur dissoluta lascivia animae suae, quam non regit spiritus, neque coercet intra metas naturalis ordinis; quia et ipse se non subdit regendum Deo. Qui autem spiritu animam regit, et per animam corpus, vocatur spiritualis. Quae vita cum aliqua molestia nunc agitur, post autem nullam patietur. Et quoniam summi Angeli spiritualiter vivunt, infimi autem animaliter, bestiae vero et omnia pecora carnaliter, corpus autem non vivit, sed vivificatur; omnis creatura in homine est, quia et intelligit spiritu, et sentit anima, et localiter corpore movetur. Omnis itaque creatura in homine congemiscit et dolet. Non enim totam, sed omnem dixit: tanquam si quis dicat, quod solem omnes homines vident qui sunt incolumes, sed non toti vident, quia tantum oculis vident: ita in homine omnis creatura est, quia et intelligit et vivit et corpus habet; sed non tota creatura in ipso est, quia sunt praeter ipsum et Angeli, qui intelligant et vivant et sint, et pecora quae vivant et sint, et corpora quae tantummodo sint; cum ipsum vivere magis sit, quam non vivere, et ipsum intelligere magis sit, quam sine intellectu vivere. Cum ergo miser homo congemiscit et dolet, omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc. Usque adhuc autem recte dixit: quia etiam si sint aliqui jam in sinu Abrahae, et latro ille cum Domino in paradiso constitutus, illo die quo credidit, dolere destiterit; tamen usque adhuc omnis creatura congemiscit et dolet, quia in iis qui nondum liberati sunt, omnis est, propter spiritum et animam et corpus.
67.5
Non solum autem, inquit, omnis creatura congemiscit et dolet, sed et nos ipsi: id est, non solum in homine corpus et anima et spiritus simul dolent ex difficultatibus corporis, sed et nos ipsi, exceptis corporibus, in nobis ipsis congemiscimus, primitias habentes spiritus. Et bene dixit, primitias habentes spiritus: id est, quorum jam spiritus tanquam sacrificium oblati sunt Deo, et divino charitatis igne comprehensi sunt. Hae sunt primitiae hominis; quia veritas primum spiritum nostrum obtinet, ut per hunc caetera comprehendantur. Jam ergo habet primitias oblatas Deo, qui dicit: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Et qui dicit: Deus cui servio in spiritu meo. Et de quo dicitur: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Sed quoniam adhuc dicit, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? et adhuc talibus dicitur, Vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum manentem in vobis; nondum est holocaustum: erit autem, cum absorbebitur mors in victoriam; cum ei dicetur, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Nunc ergo, inquit, non solum omnis creatura, id est, cum corpore, sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus: id est, nos animae, quae jam primitias mentes nostras obtulimus Deo, in nobis ipsis congemiscimus, id est, praeter corpus: adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri, id est, ut et ipsum corpus accipiens beneficium adoptionis filiorum, qua vocati sumus, totos nos liberatos, transactis omnibus molestiis, ex omni parte Dei filios esse manifestet. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Tunc ergo erit res quae nunc spes est, cum apparuerit quid erimus; id est, similes illi, quoniam videbimus eum sicuti est.
67.6
Hoc capitulum si hoc modo, ut tractatum est, aperiatur, non incidimus in illas molestias, quibus plerique homines dicere coguntur, omnes Angelos sublimesque Virtutes in dolore et gemitibus esse, antequam nos penitus liberemur, quoniam dictum est, Omnis creatura congemiscit et dolet. Quamvis enim adjuvent nos pro sua sublimitate, dum obtemperant Deo, qui pro nobis etiam unicum Filium suum dignatus est mittere; tamen sine gemitu et doloribus id facere credendi sunt, ne miseri existimentur, feliciorque sit de numero nostro Lazarus ille qui jam in Abrahae sinu requiescit. Praesertim quia dixit, eamdem creaturam quae congemiscit et dolet, vanitati esse subjectam; quod de summis et excellentibus Virtutum Potestatumque creaturis nefas est credere. Deinde liberandam eam dixit a servitute interitus; quo illos cecidisse, qui in coelis agunt vitam beatissimam, non possumus credere. Tamen nihil temere confirmandum est, sed pia diligentia etiam atque etiam verba divina tractanda sunt; ne forte quae congemiscit et dolet et vanitati subjecta est, possit aliquo modo alio intelligi, ut de summis Angelis, quamdiu nostrae infirmitati jussu Domini nostri opitulantur, non impie possit existimari. Sed sive illa quam exsecuti sumus, sive alia aliqua hujus capituli expositio proferatur; id tantum cavendum est, ne violet aut vulneret catholicam fidem. Scio enim vanos haereticos de hoc capitulo multa impia et inepta jactasse.
68.1
LXVIII. De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)?
68.1
Cum videatur Apostolus corripuisse curiosos, dicendo, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? de hoc ipso illi quaestionem movent, et in ea sententia non desinunt esse curiosi, qua objurgata est ipsa curiositas: et impii quidem cum contumelia, ut dicant Apostolum in solvenda quaestione defecisse, et objurgasse quaerentes, quia non poterat quod quaerebatur exponere. Nonnulli autem haeretici quia non decipiunt, nisi cum scientiam quam non exhibent pollicentur, et adversantes Legi et Prophetis, quaecumque de illis Apostolus sermoni suo inseruit, falsa et a corruptoribus immissa esse criminantur, etiam hoc inter ipsa quae interpolata dicunt, numerare maluerunt, et negare Paulum dixisse, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Quoniam si ipsis dicatur ad decipiendos homines calumniantibus, procul dubio tacebunt, nec audebunt ullam de voluntate omnipotentis Dei imperitis quos decipere cupiunt, scientiam polliceri. Quidam autem bona et pia mente Scripturas legentes quaerunt quid hic possit vel maledicentibus vel calumniantibus responderi. Sed nos et auctoritati apostolicae salubriter inhaerentes, et libros quos catholica disciplina custodit falsatos esse nequaquam existimantes, sentiamus quod verum est, indignos et infirmos esse ad intelligenda divina secreta quibus ista clauduntur: et eis murmurantibus et indignantibus quod consilia Dei non discunt, cum dicere coeperint, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? cum his ergo verbis aut calumniari Scripturas, aut latebram peccatorum suorum quaerere coeperint, ut praecepta contemnant, quibus ad vitam bonam pervenitur, respondeamus fidentissime, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Nec eos reveriti sanctum canibus demus, aut projiciamus margaritas nostras ante porcos: si tamen jam ipsi canes et porci non sumus, et de meritis animarum revelante Spiritu sancto. sublime aliquid et a vulgari conjectura remotissimum, vel ex parte atque in aenigmate suspicemur.
68.2
Non enim Apostolus hoc loco sanctos prohibuit a quaerendo, sed eos qui nondum sunt in charitate radicati et fundati, ut possint comprehendere cum omnibus sanctis latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum, et caetera quae in eodem loco exsequitur. Non ergo prohibuit a quaerendo, qui dicit, Spiritualis autem omnia judicat; ipse autem a nemine judicatur: et illud praecipue, Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Quos ergo prohibuit, nisi luteos atque terrenos, qui nondum intrinsecus regenerati atque nutriti, imaginem illius hominis portant, qui primus factus est de terra terrenus? Et quia ei a quo factus est, noluit obtemperare, in id lapsus est unde factus est, meruitque post peccatum audire, Terra es, et in terram ibis. Talibus igitur hominibus dicit Apostolus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Quamdiu ergo figmentum es, nondum perfectus filius, quia nondum hausisti plenissimam gratiam qua nobis data est potestas filios Dei fieri, quo possis audire, Jam non dicam vos servos, sed amicos; tu quis es, qui respondeas Deo, et velis Dei nosse consilium? qui si hominis tibi aequalis nosse voluisses, impudenter faceres, nisi prius in amicitiam recipereris. Sicut ergo portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis, exuentes nos veterem hominem et induentes novum, ut non dicatur nobis quasi luteo figmento: Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me sic fecisti?
68.3
Et ut manifestum sit, non sanctificato spiritui, sed carnali luto ista dici, vide quid sequitur: Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Ex quo ergo in paradiso natura nostra peccavit, ab eadem divina providentia, non secundum coelum, sed secundum terram, id est, non secundum spiritum, sed secundum carnem mortali generatione formamur, et omnes una massa luti facti sumus, quod est massa peccati. Cum ergo meritum peccando amiserimus, et misericordia Dei remota nihil aliud peccantibus nisi aeterna damnatio debeatur, quid sibi vult homo de hac massa, ut Deo respondeat et dicat, Quare me sic fecisti? Si vis ista cognoscere, noli esse lutum, sed efficere filius Dei per illius misericordiam, qui dedit potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine ejus; non autem, quod tu cupis, antequam credant, divina nosse cupientibus. Merces enim cognitionis meritis redditur; credendo autem meritum comparatur. Ipsa autem gratia quae data est per fidem, nullis nostris meritis praecedentibus data est. Quod est enim meritum peccatoris et impii? Christus autem pro impiis et peccatoribus mortuus est, ut ad credendum non merito, sed gratia vocaremur, credendo autem etiam meritum collocaremus. Peccatores igitur credere jubentur, ut a peccatis credendo purgentur. Nesciunt enim quid recte vivendo visuri sint. Quapropter cum videre non possint, nisi recte vivant, nec recte vivere valeant, nisi credant; manifestum est a fide incipiendum, ut praecepta quibus credentes a saeculo hoc avertuntur, cor mundum faciant, ubi videri Deus possit. Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt: et per prophetiam canitur, In simplicitate cordis quaerite illum. Quapropter recte dicitur hominibus in vetustate vitae manentibus, et propterea tenebrosum oculum animae gerentibus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me sic fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Expurga vetus fermentum, ut sis nova conspersio, et in ea ipsa non adhuc parvulus in Christo ut lacte potandus sis; sed perveni ad virum perfectum, ut sis inter illos de quibus dicitur, Sapientiam loquimur inter perfectos. Tum demum recte et non praepostere audies, si qua sunt de animarum occultissimis meritis, et de gratia vel justitia, secreta omnipotentis Dei.
68.4
Nam de Pharaone facile respondetur, prioribus meritis quibus afflixit in regno suo peregrinos, dignum effectum cui obduraretur cor, ut nec manifestissimis signis jubentis Dei crederet. Ex eadem ergo massa, id est, peccatorum, et vasa misericordiae protulit, quibus subveniret, cum eum deprecarentur filli Israel; et vasa irae, quorum supplicio illos erudiret, id est, Pharaonem et populum ejus: quia quamvis essent utrique peccatores, et propterea ad unam massam pertinerent, aliter tamen tractandi erant qui uni Deo ingenuerant. Pertulit ergo in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. Et eo ipso quo ait, in multa patientia, satis significavit priora eorum peccata, in quibus eos pertulit; ut opportune tunc vindicaret, quando de illorum vindicta subveniendum erat his qui liberabantur. Et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Hic fortasse conturbatus ad illam quaestionem redis, Cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Quid adhuc conqueritur? voluntati enim ejus quis resistit? Prorsus cujus vult miseretur, et quem vult obdurat; sed haec voluntas Dei injusta esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis; quia et ipsi peccatores cum propter generale peccatum unam massam fecerint, non tamen nulla est inter illos diversitas. Praecedit ergo aliquid in peccatoribus, quo quamvis nondum sint justificati, digni efficiantur justificatione; et item praecedit in aliis peccatoribus quo digni sint obtusione. Habes eumdem apostolum alibi dicentem, Quoniam non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum. Quod eos dedit in reprobum sensum, hoc est, quod induravit cor Pharaonis( Exod. IV, 21): quod autem illi non probaverunt Deum habere in notitia, hoc est, quod digni exstiterunt qui darentur in reprobum sensum.
68.5
Tamen verum est quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Quia etiamsi levioribus quisque peccatis, aut certe quamvis gravioribus et multis, tamen magno gemitu et dolore poenitendi, misericordia Dei dignus fuerit, non ipsius est, qui si relinqueretur, interiret, sed miserentis Dei, qui ejus precibus doloribusque subvenit. Parum est enim velle, nisi Deus misereatur: sed Deus non miseretur, qui ad pacem vocat, nisi voluntas praecesserit; quia in terra pax hominibus bonae voluntatis. Et quoniam nec velle quisquam potest, nisi admonitus et vocatus, sive intrinsecus, ubi nullus hominum videt, sive extrinsecus per sermonem sonantem, aut per aliqua signa visibilia; efficitur ut etiam ipsum velle Deus operetur in nobis. Ad illam enim coenam, quam Dominus dicit in Evangelio praeparatam, nec omnes qui vocati sunt, venire voluerunt; neque illi qui venerunt, venire possent, nisi vocarentur. Itaque nec illi debent sibi tribuere qui venerunt; quia vocati venerunt: nec illi qui noluerunt venire, debent alteri tribuere, sed tantum sibi; quoniam ut venirent, vocati erant in libera voluntate. Vocatio ergo ante meritum voluntatem operatur. Propterea et si quisquam sibi tribuit quod venit vocatus, non sibi potest tribuere quod vocatus est. Qui autem vocatus non venit, sicut non habuit meritum praemii ut vocaretur, sic inchoat meritum supplicii cum vocatus venire neglexerit. Ita erunt duo illa: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Ad misericordiam pertinet vocatio: ad judicium pertinet beatitudo eorum qui venerunt vocati, et supplicium eorum qui venire noluerunt. Numquid ergo latebat Pharaonem quantum boni consecutae fuerint terrae illae per adventum Joseph? Illius ergo rei gestae cognitio, vocatio ejus fuit, ut populum Israel misericorditer tractans non esset ingratus. Quod autem huic vocationi obtemperare noluit, sed exercuit crudelitatem in eis quibus humanitas et misericordia debebatur, meruit poenam, ut induraretur illi cor, et tantam caecitatem mentis pateretur, ut tot et tantis tamque manifestis Dei signis non crederet; quo posset ejus supplicio, sive obdurationis, sive ultimae visibilis submersionis, erudiri populus, cujus afflictione ille, et occultae obtusionis, et manifestae submersionis meritum sibi compararet.
68.6
Haec autem vocatio, quae sive in singulis hominibus, sive in populis, atque in ipso genere humano per temporum opportunitates operatur, altae et profundae ordinationis est. Quo pertinet etiam illud, In utero sanctificavi te; et, Cum esses in renibus patris tui, vidi te; et, Jacob dilexi, Esau autem odio habui: cum dictum sit antequam nascerentur. Nec comprehendi potest, nisi forte ab eis qui diligunt Deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente sua, et diligunt proximos suos tanquam se ipsos. Tanta enim charitate fundati, possunt jam fortasse cum sanctis comprehendere longitudinem, latitudinem, altitudinem et profundum. Illud tamen constantissima fide retinendum, neque quidquam Deum injuste facere, neque ullam esse naturam quae non Deo debeat id quod est: quia Deo debetur omne decus et pulchritudo et congruentia partium; quam si penitus persecutus fueris, et usque ad omnes reliquias de rebus detraxeris, remanet nihil.
69.1
LXIX. De eo quod scriptum est: Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia (I Cor. XV, 28).
69.1
Qui Filium Dei Patri aequalem non esse contendunt, solent usurpare familiarius hoc testimonium, ubi ait Apostolus, Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Non enim posset eis error oboriri palliatus nomine christiano, nisi de Scripturis non intellectis. Dicunt enim, Si aequalis est, quomodo subjectus erit ei? Quod utique simile est illi evangelicae quaestioni, Si aequalis est, quomodo major est Pater? Ipse enim Dominus ait, Quoniam Pater major me est. Regula autem catholicae fidei sic se habet, ut cum aliqua in Scripturis dicuntur de Filio, quod sit minor Patre, secundum susceptionem hominis intelligantur: cum vero ea dicuntur quibus demonstratur aequalis, secundum id quod Deus est accipiantur. Apparet ergo quemadmodum dictum sit, Pater major me est; et, Ego et Pater unum sumus: et, Deus erat Verbum; et, Verbum caro factum est: et, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Sed quoniam multa etiam secundum proprietatem personae, excepto quod attinet ad susceptionem hominis, de illo ita dicuntur, ut Patrem non aliud quam Patrem, et Filium non aliud quam Filium intelligi oporteat, putant haeretici in iis quae ita dicuntur atque intelliguntur, aequalitatem esse non posse. Scriptum est enim, Omnia per ipsum facta sunt, utique per Filium, hoc est, per Verbum Dei: a quo, nisi a Patre? Nusquam autem scriptum est quod Filius per Patrem aliquam creaturam operatus sit. Item scriptum est quod imago Patris sit Filius; nusquam autem scriptum est quod imago Filii sit Pater. Deinde quod ille genitor, ille genitus; et caetera hujuscemodi, quae non ad aequalitatem substantiae, sed ad proprietatem pertinent personarum: in quibus illi aequalitatem cum dicunt esse non posse, quoniam ad haec penetranda crassiores mentes adhibent, pondere auctoritatis urgendi sunt. Si enim in his non posset intelligi aequalitas ejus per quem facta sunt omnia et ejus a quo facta sunt, imaginis et ejus cujus imago est, geniti et genitoris; nullo modo Apostolus contentiosorum hominum ora concludens ipsum etiam verbum poneret, dicens: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.
69.2
Cum ergo ea quae ad distinctionem Patris et Filii scripta sunt, partim propter personarum proprietates, partim propter suceptionem hominis, ita scripta sint; dum tamen divinae substantiae Patris et Filii deitas et unitas et aequalitas maneat: recte quaeritur in hoc loco, utrum secundum personarum proprietates, an secundum hominis susceptionem Apostolus dixerit, Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia. Solet circumstantia Scripturae illuminare sententiam, cum ea quae circa scripta sunt, praesentem quaestionem contingentia, diligenti discussione tractantur. Invenimus itaque ita ventum esse ad hunc locum, ut supra diceret, Nunc autem Christus surrexit a mortuis, primitiae dormientium. Agebat enim de resurrectione mortuorum, quod in Domino secundum susceptionem hominis factum est; quanquam apertissime sequatur et dicat: Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine: initium Christus; deinde ii qui sunt Christi, in praesentia( παρυσίᾳ) ejus; deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis. Novissima inimica destruetur mors. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Cum autem dixerit quod omnia subjecta sunt, manifestum est quia praeter eum qui subjecit illi omnia. Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Manifestum est ergo hoc secundum susceptionem hominis dictum.
69.3
Sed alia in hoc capitulo, cujus totum textum commemoravi, solent habere quaestionem: primo quod dictum est, Cum tradiderit regnum Deo et Patri; quasi nunc non teneat regnum Pater. Deinde quod dictum est, Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; quasi postea non sit regnaturus, et ad hoc valeat quod supra dictum est, Deinde finis. Quod sacrilega opinione sic accipiunt, quasi finem dixerit consummationem regni ejus; cum scriptum sit in Evangelio, Et regni ejus non erit finis. Postremo quod dictum est, Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia; sic volunt intelligi, quasi nunc aut aliquid Filio non sit subjectum, aut Patri non sit ipse subjectus.
69.4
Genere igitur locutionis solvitur quaestio. Sic enim plerumque Scriptura loquitur, ut quod semper est: tunc fieri dicatur in aliquo, cum in eo cognosci deberit. Ita enim dicimus in oratione, Sanctificetur nomen tuum; quasi aliquando sanctum non sit. Ergo sicut sanctificetur, est sanctum esse innotescat; ita quoque, Cum tradiderit regnum Deo et Patri, id est, cum Patrem regnare monstraverit, ut per speciem manifestationemque clarescat, quod nunc a fidelibus creditur et ab infidelibus non putatur. Evacuabit autem omnem principatum et potestatem, manifestando utique regnum Patris, ut omnibus notum sit, nullum principum et potestatum, sive coelestium, sive terrestrium, per se habuisse aliquid principatus et potestatis, sed ab illo ex quo sunt omnia, non solum ut sint, verum etiam ut ordinata sint. In illa enim manifestatione nulli spes aliqua remanebit in quoquam principe, aut in quoquam homine. Quod etiam nunc prophetice canitur: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine; bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus: ut ista meditatione anima jam in regnum Patris assurgat, nec cujusquam potestatem praeter illum magni faciens, nec sua sibi ipsi perniciosissime blandiens. Tradet ergo regnum Deo et Patri, cum per illum per speciem cognoscetur Pater. Regnum enim ejus sunt in quibus nunc regnat per fidem. Aliter enim dicitur regnum Christi secundum potestatem divinitatis, secundum quod ei cuncta creatura subjecta est; et aliter regnum ejus dicitur Ecclesia, secundum proprietatem fidei quae in illo est, secundum quod orat qui dicit, Posside nos. Neque enim non ipse possidet omnia. Secundum quod dicitur etiam illud: Cum servi essetis peccati, liberi eratis justitiae. Evacuabit ergo omnem principatum et omnem potestatem et virtutem, ut nulli Patrem intuenti per Filium opus sit aut libeat in cujusquam creaturae vel in sua conquiescere potestate.
69.5
Oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis: id est, oportet regnum ejus in tantum manifestari, donec omnes inimici ejus ipsum regnare fateantur. Hoc enim intelligitur, sub pedibus ejus futuros inimicos. Quod si de justis acceperimus, ideo dictum est, inimicos, quia ex injustis justificantur, et ei credendo subduntur. De injustis autem qui ad justorum beatitudinem futuram non pertinent, sic accipiendum est, quoniam et ipsi eum regnare ipsa regni ejus manifestatione confusi fatebuntur. Ergo, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis, non ita dictum est, quasi cum posuerit inimicos suos sub pedibus suis, non sit postea regnaturus: sed, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; oportet eum, inquit, ad tantam evidentiam regnum suum perducere, donec inimici ejus nullo modo audeant negare quod regnet. Nam scriptum est, Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri: nec ideo tamen, cum misertus nostri fuerit, oculos ab eo debemus avertere. In tantum enim est beatitudo nostra, in quantum ejus contemplatione perfruimur. Sic ergo et hoc dictum est. Oculorum nostrorum intentio ad Dominum non porrigitur, nisi usque ad impetrationem misericordiae ipsius, non ut postea inde avertatur, sed ut nihil inde amplius requirat. Donec ergo pro eo positum est, ut non amplius, intelligas. Quo enim amplius, id est, usque ad quam majorem manifestationem manifestabitur regnum Christi, nisi quousque omnes inimici eum regnare fateantur? Aliud est ergo non amplius manifestari, aliud non amplius permanere. Non amplius manifestari, est non fieri manifestius: non amplius permanere, non fieri perseverantius. Quando autem manifestius erit regnum Christi, quam cum omnibus claruerit inimicis?
69.6
Novissima inimica destruetur mors. Non enim erit aliud quod destruatur, posteaquam mortale hoc induerit immortalitatem. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus: hoc est, ut etiam mortem destruat. Cum autem dixerit quia omnia subjecta sunt( dixit utique propheta in Psalmis, manifestum est quia praeter eum qui subjecit illi omnia: Patrem vult intelligi omnia Filio subjecisse, sicut multis locis idem Dominus in Evangelio commendat et praedidicat, non solum propter formam servi, sed etiam propter principium de quo est, et quo aequalis est ei de quo est. Amat enim ad unum principium referre omnia, tanquam imago ejus, sed in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis.
69.7
Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia. Non quasi modo non ita sit, sed tunc manifestum erit, secundum locutionem superius tractatam. Ut sit Deus omnia in omnibus. Ipse est finis, quem superius commemoravit, cum totum primo breviter vellet concludere, deinde quasi membratim explicare et exponere. Loquebatur enim de resurrectione, ubi ait, Initium Christus; deinde ii qui sunt Christi in praesentia ejus; deinde finis. Ipse scilicet finis est, ut sit Deus omnia in omnibus. Aliter enim dicitur finis qui pertinet ad consummationem, aliter qui pertinet ad consumptionem. Aliter enim finitur tunica texendo, aliter cibus comedendo. Deus autem omnia in omnibus dicitur, ut nemo eorum qui ei cohaerent, amet adversus eum suam propriam voluntatem, manifestumque sit omnibus quod idem Apostolus alio loco dicit, Quid autem habes quod non accepisti?
69.8
Sunt item qui sic intelligant hunc locum, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, ut sub alia significatione positum hic dicant regnare; non sub ea qua positum est, regnum, de quo ait, Cum tradiderit regnum Deo et Patri: ut illud sic appellaverit, regnum, quo universam creaturam Deus regit; hoc autem sic appellaverit, regnare, ut intelligatur tanquam adversus hostem exercitum ducere, vel defendere civitatem: ut ideo dixerit, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; quia talis regni, quale habent principes armatorum, nulla erit causa, hoste ita subjecto ut rebellare non possit. Nam utique dictum est in Evangelio, Et regni ejus non erit finis, secundum quod regnat in aeternum: secundum autem id quod adversus diabolum sub eo militatur; tamdiu erit utique ista militia, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; postea vero non erit, cum pace perpetua perfruemur.
69.9
Haec autem ita dicta sint, ut noverimus diligentius etiam illud considerari oportere, secundum quid regnet nunc Dominus dispensatione sacramenti sui per incarnationem atque passionem. Nam secundum id quod Verbum Dei est, tam sine fine quam sine initio et sine intermissione est regnum ejus. Secundum id autem quod Verbum caro factum est, coepit regnare in credentibus per fidem incarnationis suae. Unde est etiam illud: Dominus regnavit a ligno. Hinc autem evacuavit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem, dum non per claritatem ejus, sed per humilitatem salvi fiunt credentes in eum. Hoc est absconditum a sapientibus et prudentibus, et revelatum parvulis; quoniam placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Neque quidquam se inter parvulos scire dicit Apostolus, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Qua praedicatione tamdiu opus est, donec ponantur omnes inimici sub pedibus ejus: id est, ipsi humilitati ejus, quam pedum nomine significari arbitror, cedat atque subdatur omnis superbia saecularis; sicut ex maxima parte jam factum est, et quotidie fieri videmus. Sed quo fine ista fiunt? Ut tradat regnum Deo et Patri, id est ut nutritos fide incarnationis suae, perducat ad speciem qua aequalis est Patri. Jam enim eis qui crediderant, loquebatur, cum diceret: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Regnum enim tradet Patri, cum per id regnabit in contemplantibus veritatem, quo aequalis est Patri, et per se unigenitum per speciem faciet videri Patrem. Nunc enim per hoc regnat in credentibus, quo se ipsum exinanivit, formam servi accipiens. Tunc autem tradet regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Unde evacuabit, nisi humilitate, et patientia, et infirmitate? Quis enim principatus non evacuetur, cum Filius Dei propterea regnat in credentibus, quia eum principes saeculi judicaverunt? Quae potestas non evacuetur, cum ipse per quem facta sunt omnia, propterea regnat in credentibus, quia ita subjectus est potestatibus, ut diceret homini, Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper? Quae virtus non evacuetur, cum ipse per quem coeli solidati sunt, ideo regnat in credentibus, quia usque ad crucem mortemque infirmatus est? Hoc autem modo Filius proprie regnat in fide credentium. Non enim Pater dici aut credi potest vel incarnatus, vel judicatus, vel crucifixus. Per speciem autem, qua aequalis est Patri, cum Patre regnat in contemplantibus veritatem. Quod autem tradet regnum Deo et Patri, a fide incarnationis suae ad speciem deitatis perducens eos qui sibi nunc credunt, non ipse amittit, sed uterque se unum ad fruendum contemplantibus praebet. Tamdiu autem opus est ut in hominibus nondum valentibus aequalitatem Patris et Filii perspicua mentis luce contueri, per hoc regnet Christus, quod tales capere possunt, et quod proprie ipse suscepit, id est, incarnationis humilitatem, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis: id est, donec omnis superbia saecularis incarnationis ejus humilitati subdatur.
69.10
Sane quod dictum est, Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia; quamvis secundum susceptionem hominis dicatur, quia inde est quaestio nata, cum ageret de resurrectione mortuorum: tamen recte quaeritur utrum secundum ipsum tantum dictum sit, quod est caput Ecclesiae; an secundum universum Christum, annumerato corpore et membris ejus. Cum enim ait ad Galatas, Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus; ne ipsum hoc loco solum intelligeremus Christum, qui de Maria virgine est natus, postea dicit, Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis. Et ad Corinthios cum de charitate diceret, de membris corporis similitudinem ducens: Sicut enim corpus unum est, inquit, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; ita et Christus. Non dixit, ita et Christi; sed, ita et Christus, ostendens Christum recte appellari etiam universum, hoc est, caput cum corpore suo, quod est Ecclesia. Et multis Scripturarum locis invenimus Christum etiam hoc modo appellari, ut cum omnibus suis membris intelligatur, quibus dictum est, Vos estis corpus Christi et membra. Non ergo absurde sic intelligimus. Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia; ut Filium non solum caput Ecclesiae, sed et omnes cum eo sanctos intelligamus, qui sunt unum in Christo, unum semen Abrahae: subjectum autem secundum contemplationem sempiternae veritatis, ad obtinendam beatitudinem, nullo motu animi, nulla parte corporis resistente; ut in illa vita nemine amante propriam potestatem, sit Deus omnia in omnibus.
70
LXX. De eo quod Apostolus dicit: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus vero peccati lex (I Cor. XV, 54-56).
70
Morte significari arbitror hoc loco carnalem consuetudinem, quae resistit bonae voluntati delectatione temporalium fruendorum. Non enim diceretur? Ubi est, mors, contentio tua? si non restitisset et repugnasset. Ipsius contentio etiam illo loco describitur: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem sibi resistunt et adversantur, ut non quae vultis illa faciatis. Fit ergo per sanctificationem perfectam, ut omnis carnalis appetitus spiritui nostro illuminato et vivificato, id est, bonae voluntati subjiciatur. Et sicut nunc videmus multis puerilibus delectationibus nos carere, quae nos pueros, si denegarentur, acerrime cruciabant: ita credendum est de omni carnali delectatione futurum esse, cum perfecta sanctitas totum hominem reparaverit. Nunc autem quamdiu est in nobis quod resistat bonae voluntati, auxilio Dei per bonos homines et bonos Angelos indigemus, ut donec sanetur vulnus nostrum, non ita molestet, ut perimat etiam bonam voluntatem. Hanc autem mortem peccato meruimus, quod peccatum erat ante omni modo in libero arbitrio, cum in paradiso nullus dolor denegatae delectationis voluntati bonae hominis resistebat, sicuti nunc. Verbi gratia, si quisquam existat quem nunquam delectavit venatio, omni modo liber est utrum venari velit an nolit, nec eum cruciat quisquis hoc prohibet. At si ista libertate male usus, venatus fuerit contra prohibentis imperium, paulatim subrepens delectatio mortificat animam, ut si se abstinere velit, absque molestia et sine angore non possit, cum id ante tota sanitate non ageret. Ergo aculeus mortis peccatum est; quia peccato facta est delectatio, quae jam possit resistere bonae voluntati, et cum dolore cohiberi. Quam delectationem, quia in defectu est animae deterioris effectae, jure mortem vocamus. Virtus autem peccati lex est; quia multo sceleratius et flagitiosius quae lex prohibet committuntur, quam si nulla lege prohiberentur. Tunc itaque absorpta erit mors in victoriam, cum per sanctificationem in omni parte hominis perfecta delectatione spiritualium delectatio carnalis obruetur.
71.1
LXXI. De eo quod scriptum est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2).
71.1
Quia Veteris Testamenti custodia timorem habebat, non potuit apertius significari Novi Testamenti donum esse charitatem, quam hoc loco, ubi Apostolus dicit, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Hanc enim Christi legem dicere intelligitur, qua ipse Dominus praecepit ut nos invicem diligamus, tantum in ea sententia praecepti pondus constituens, ut diceret: In hoc cognoscetur quoniam discipuli mei estis, si vos invicem diligatis. Hujus autem dilectionis officium est, invicem onera nostra portare. Sed hoc officium, quod sempiternum non est, perducet sane ad beatitudinem aeternam, in qua nulla erunt nostra onera, quae invicem portare jubeamur. Nunc vero cum in hac vita, id est, in hac via sumus, onera invicem nostra portemus, ut ad eam vitam quae caret omni onere pervenire possimus. Sicut enim de cervis nonnulli talium cognitionum studiosi scripserunt, cum fretum ad insulam transeunt pascuorum gratia, sic se ordinant, ut onera capitum suorum quae gestant in cornibus super invicem portent, ita ut posterior super anteriorem cervice projecta caput collocet. Et quia necesse est unum esse qui caeteros praecedens, non ante se habeat cui caput inclinet, vicibus id agere dicuntur; ut lassatus sui capitis onere ille qui praecedit, post omnes recedat, et ei succedat cujus ferebat caput, cum ipse praeiret. Ita invicem onera sua portantes, fretum transeunt, donec veniant ad terrae stabilitatem. Istam fortasse cervorum naturam intenderat Salomon, cum ait, Cervus amicitiae et pullus gratiarum tuarum colloquantur tecum. Nihil enim sic probat amicum, quemadmodum oneris amici portatio.
71.2
Nec tamen invicem onera nostra portaremus, si unum tempus esset infirmitatis amborum, qui onera sua sustinent, aut unum infirmitatis genus: sed diversa tempora et diversa genera infirmitatis faciunt ut onera nostra portare invicem valeamus. Verbi gratia, iram fratris tui tunc portabis, cum tu adversus eum non irasceris; ut rursus eo tempore quo te ira praeoccupaverit, ille te lenitate et tranquillitate sua supportet. Hoc exemplum ad id pertinet, cum diversa sunt tempora portantium onera sua, quamvis ipsa diversa non sit infirmitas: in ambobus enim ab invicem ira portatur. Ad diversum autem infirmitatis genus aliud exemplum videndum est: veluti si quis loquacitatem in se vicerit, et pertinaciam nondum vicerit, alius vero adhuc loquax, sed jam pertinax non sit; debet ille hujus loquacitatem et iste illius pertinaciam, donec illud in illo et hoc in isto sanetur, charitate portare. Par quippe infirmitas in duobus si uno accidat tempore, tolerare se invicem non valent, cum adversum se intenditur. Nam adversus aliquem tertium, et duo irati sibi conveniunt, et se tolerant: quanquam nec tolerare se invicem dicendi sunt, sed potius se invicem consolari. Sicut et tristes de re una, magis se portant et quasi incumbunt sibi, quam si unus tristis esset et alius gauderet: si autem adversus se tristes sint, prorsus se tolerare non possunt. Et ideo in hujusmodi affectionibus suscipienda est aliquantulum ipsa aegritudo, de qua vis alium per te liberari; et sic suscipienda, ut ad auxilium, non ad aequalitatem miseriae valeat: quemadmodum se inclinat, qui manum jacenti porrigit. Non enim se projicit, ut ambo jaceant; sed incurvat tantum, ut jacentem erigat.
71.3
Neque ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera aliorum facit libenter impendi, nisi cum cogitamus quanta pro nobis pertulerit Dominus. Hinc enim admonens Apostolus ait: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Superius enim dixerat, Non quae sua sunt unusquisque intendens, sed ea quae aliorum. Huic sententiae contexuit quod dictum est; nam ita sequitur: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu. Ad hoc duntaxat, ut quemadmodum ille in eo quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et sine peccato cum esset, peccata nostra suscepit, non attendit sua, sed nostra; ita et nos libenter, ad ejus imitationem, invicem onera nostra portemus.
71.4
Huic cogitationi accedit etiam illa cogitatio, quia ille suscepit hominem, nos autem homines sumus: et considerare debemus quod aegritudinem sive animi, sive corporis, quam in alio homine videmus, etiam nos habere potuimus, aut possumus. Hoc ergo exhibeamus illi cujus infirmitatem portare volumus, quod ab illo nobis vellemus exhiberi, si forte nos in ea essemus, et ipse non esset. Ad hoc pertinet quod ipse Apostolus ait, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem: cogitando scilicet in eo vitio etiam se esse potuisse, unde cupiebat alium liberare. Compatiendo enim potius id agebat, non mentiendo, sicut quidam suspicantur, et hi maxime qui suis mendaciis defendendis, quae negare non possunt, alicujus magni exempli patrocinium quaerunt.
71.5
Deinde etiam illud cogitandum, nullum esse hominem qui non possit habere aliquod bonum quod tu nondum habes, etiamsi lateat, in quo sine dubio possit te esse superior. Quae cogitatio ad contundendam edomandamque superbiam valet, ne arbitreris quoniam tua quaedam bona eminent et apparent, ideo alterum nulla habere quae lateant, et fortassis majoris ponderis bona quibus te superat nescientem. Non enim falli nos, aut adulatione potius uti, Apostolus jubet, cum dicit, Nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis alter alterum existimantes superiorem sibi. Non hoc ita debemus existimare, ut non existimemus, sed nos existimare fingamus; sed vere existimemus aliquid occultum esse posse in alio, quo nobis superior sit, etiamsi bonum nostrum, quo illo videmur superiores esse, non sit occultum. Istae cogitationes deprimentes superbiam, et acuentes charitatem, faciunt onera fraterna invicem, non solum aequo animo, sed etiam libentissime sustineri. Nullo modo autem de quoquam homine incognito ferenda sententia est: et nemo nisi per amicitiam cognoscitur. Et ideo amicorum mala firmius sustinemus, quia bona eorum nos delectant et tenent.
71.6
Nullius itaque repudianda est amicitia sese ingenerentis ad amicitiam copulandam; non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus optetur, atque ita tractetur, ut recipi possit. Illum enim receptum in amicitiam possumus dicere, cui omnia consilia nostra refundere audeamus. Et si quisquam est qui se non audet ingerere ad amicitiam faciendam, cum aliquo nostro temporali honore aut dignitate revocetur; descendendum est ad eum, et offerendum illi quadam comitate et submissione animi, quod petere per se ipse non audet. Sane quamvis rarius, tamen aliquoties accidit ut ejus quem volumus in amicitiam recipere, prius nobis innotescant mala quam bona, quibus offensi et quodam modo repercussi relinquimus eum, et ad bonorum ejus, quae forte occultiora sunt, indagationem non pervenimus. Admonet itaque Dominus Jesus Christus, qui nos vult effici imitatores suos, ut ejus infirma toleremus, ut ad quaedam sana, in quorum delectatione acquiescamus, per charitatis tolerantiam perducamur. Ait enim: Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus. Ideoque, si propter Christi charitatem etiam eum qui omni ex parte fortassis aegrotat, repellere ab animo non debemus, quoniam sanari potest per Verbum Dei; quanto minus eum qui propterea nobis videri potest totus aegrotus, quia quaedam ejus saucia in primo ingressu amicitiae non potuimus sustinere, et quod est gravius, cum offensione animi de toto homine ausi sumus temerariam praejudicii ferre sententiam, non timentes quod dictum est, Nolite judicare, ut non judicemini; et, In qua mensura mensi fueritis, in eamdem remetietur vobis. Saepe autem illa quae bona sunt, prius apparent: in quibus etiam temerarium benevolentiae judicium cavendum est, ne cum totum bonum putaveris, ea quae postea mala apparuerint, securum et imparatum te inveniant, et gravius offendant; ut eum quem temere dilexeras acerbius oderis, quod nefas est. Quia etiamsi nulla ejus bona praecederent, et haec quae postea apparuerunt mala, prius eminerent, toleranda tamen erant, donec omnia cum illo ageres, quibus talia sanari solent: quanto magis cum ea bona praecesserunt, quae tanquam pignora nos debent ad posteriora toleranda constringere?
71.7
Ipsa est ergo lex Christi, ut invicem onera nostra portemus. Christum autem diligendo, facile sustinemus infirmitatem alterius, etiam quem nondum propter bona sua diligimus. Cogitamus enim quia ille quem diligimus, Dominus propter eum mortuus est. Quam charitatem apostolus Paulus nobis ingessit, cum diceret: Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est! Ut si illum infirmum propter vitium quo infirmus est, minus diligimus, illum in eo consideremus, qui mortuus est propter illum. Christum autem non diligere, non infirmitas, sed mors est. Quapropter ingenti cura et implorata Dei misericordia cogitandum est, ne Christum negligamus propter infirmum, cum infirmum debeamus diligere propter Christum.
72
LXXII. De temporibus aeternis.
72
Quaeri potest quomodo ab ipso apostolo Paulo dictum sit, Ante tempora aeterna. Si enim tempora, quomodo aeterna? Nisi forte ante omnia tempora intelligi voluit. Quia si dixisset, ante tempora, neque addidisset, aeterna; posset accipi, ante quaedam tempora, quae ante se haberent alia tempora. Aeterna autem maluit dicere quam omnia, fortassis ideo, quia tempus non coepit ex tempore. An tempora aeterna aevum significavit; inter quod et tempus, hoc distat, quod illud stabile est, tempus autem mutabile?
73.1
LXXIII. De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7).
73.1
Multis modis habitum dicimus: vel habitum animi, sicut est cujuscumque disciplinae perceptio, usu roborata atque firmata; vel habitum corporis, secundum quem dicimus alium alio esse succulentiorem et validiorem, quae magis proprie habitudo dici solet; vel habitum eorum quae membris nostris accommodantur extrinsecus, secundum quem dicimus vestitum, calceatum, armatum, et si quod ejusmodi est. In quibus omnibus generibus( si quidem nomen hoc ductum est ab illo verbo, quod est habere) manifestum est in ea re dici habitum, quae accidit alicui, ita ut eam possit etiam non habere. Nam et doctrina accidit animo, et succus ac robur corpori; et vestis atque arma, non dubium est quin accidant membris nostris: ita ut et imperitus possit esse animus, si ei doctrina non accideret; et exile atque languidum corpus, sine succo viscerum et robore; et nudus sine veste, et inermis sine armis, et pede nudo sine calceamentis esse homo potest. Habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis ut habeatur accidit. Verumtamen hoc interest, quod quaedam eorum quae accidunt nobis, ut habitum faciant, non mutantur a nobis, sed ipsa nos mutant in se, ipsa integra et inconcussa manentia: sicuti sapientia, cum accidit homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. Quaedam vero sic accidunt, ut et mutent et mutentur: sicuti cibus ipse amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur; et nos refecti cibo, ab exilitate atque languore in robur atque valentiam commutamur. Tertium vero genus est, cum ipsa quae accidunt, mutantur ut habitum faciant, et quodam modo formantur ab eis quibus habitum faciunt, sicuti est vestis: nam cum reposita vel projecta est, non habet eam formam, quam sumit cum induitur atque inducitur membris. Ergo induta accipit formam quam non habebat exuta; cum ipsa membra, et cum exuuntur, et cum induuntur, in suo statu maneant. Potest esse et quartum genus, cum ea quae accidunt, ad faciendum habitum, nec ea mutant quibus accidunt, nec ab eis ipsa mutantur: sicuti annulus digito, si non nimis subtiliter attendatur. Verumtamen hoc genus aut nullum est, si diligenter discutias, aut omnino rarissimum.
73.2
Cum ergo Apostolus de unigenito Dei Filio loqueretur, quantum pertinet ad ejus divinitatem, secundum id quod verissimus Deus est, aequalem dixit esse Patri, quod non ei fuit tanquam rapinam, id est, quasi alienum appetere, si semper manens in ea aequalitate, nollet homine indui, et hominibus ut homo apparere: sed semetipsum exinanivit, non formam suam mutans, sed formam servi accipiens; neque conversus aut transmutatus in hominem, amissa incommutabili stabilitate, sed quanquam verum hominem suscipiendo, ipse susceptor, in similitudinem hominum factus, non sibi, sed eis quibus in homine apparuit, habitu inventus est ut homo; id est, habendo hominem, inventus est ut homo. Non enim poterat inveniri Deus ab iis qui cor immundum habebant, et Verbum apud Patrem videre non poterant, nisi hoc suscipiendo quod possent videre, et per quod ad illud lumen interius ducerentur. Iste autem habitus non est ex primo genere; non enim manens in se natura hominis naturam Dei commutavit: neque ex secundo; non enim et mutavit homo Deum, et mutatus est ab illo: neque ex quarto; non enim sic assumptus est homo, ut neque ipse mutaret Deum, nec ab illo mutaretur: sed potius ex tertio; sic enim assumptus est, ut commutaretur in melius, et ab eo formaretur ineffabiliter excellentius atque conjunctius quam vestis, cum ab homine induitur. Hoc ergo habitus nomine satis significavit Apostolus quemadmodum dixerit, in similitudinem hominum factus; quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est homine, quem sibi uniens quodam modo atque conformans, immortalitati aeternitatique sociaret. Sed illum habitum, qui est in perceptione sapientiae et disciplinae, Graeci ἔξιν vocant: hunc autem, secundum quem dicimus vestitum vel armatum σχῆμα potius vocant. Ex quo intelligitur de isto genere habitus locutum Apostolum; quandoquidem in graecis exemplaribus σχήματι scriptum est, quod nos in latinis habitu habemus. Quo nomine oportet intelligi non mutatum esse Verbum susceptione hominis, sicuti nec membra veste induta mutantur: quanquam illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copulaverit: sed quantum verba humana rebus ineffabilibus coaptari possunt, ne mutatus intelligatur Deus humanae fragilitatis assumptione, electum est ut graece σχῆμα, et latine diceretur habitus illa susceptio.
74
LXXIV. De eo quod scriptum est in Epistola Pauli ad Colossenses: In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 14, 15).
74
Imago et aequalitas et similitudo distinguenda sunt. Quia ubi imago, continuo similitudo, non continuo aequalitas: ubi aequalitas, continuo similitudo, non continuo imago: ubi similitudo, non continuo imago, non continuo aequalitas. Ubi imago, continuo similitudo, non continuo aequalitas: ut in speculo est imago hominis, quia de illo expressa est; est etiam necessario similitudo, non tamen aequalitas, quia multa desunt imagini, quae tamen insunt illi rei de qua expressa est. Ubi aequalitas, continuo similitudo, non continuo imago: velut in duobus ovis paribus, quia inest aequalitas, inest et similitudo; quaecumque enim adsunt uni, adsunt et alteri; imago tamen non est, quia neutrum de altero expressum est. Ubi similitudo, non continuo imago, non continuo aequalitas: omne quippe ovum omni ovo, in quantum ovum est, simile est; sed ovum perdicis, quamvis in quantum ovum est, simile sit ovo gallinae, nec imago tamen ejus est, quia de illo expressum non est; nec aequale, quia brevius est, et alterius generis animantium. Sed ubi dicitur, Non continuo, utique intelligitur quia esse aliquando potest. Potest ergo esse aliqua imago in qua sit etiam aequalitas: ut in parentibus et filiis inveniretur imago et aequalitas et similitudo, si intervallum temporis defuisset; nam et de parente expressa est similitudo filii, ut recte dicatur imago, et potest esse tanta, ut recte etiam dicatur aequalitas, nisi quod parens tempore praecessit. Ex quo intelligitur et aliquando aequalitatem non solum similitudinem habere, sed etiam imaginem; quod in superiori exemplo manifestum est. Potest etiam aliquando similitudo esse et aequalitas, quamvis non sit imago; ut de duobus ovis paribus dictum est. Potest etiam similitudo et imago esse, quamvis non sit aequalitas; ut in speculo ostendimus. Potest et similitudo esse, ubi et aequalitas et imago sit; sicut de filiis commemoravimus, excepto tempore, quo praecedunt parentes. Sic enim aequalem syllabam syllabae dicimus; quamvis altera praecedat, altera subsequatur. In Deo autem, quia conditio temporis vacat; non enim potest recte videri Deus in tempore generasse Filium, per quem condidit tempora: consequens est ut non solum sit imago ejus, quia de illo est, et similitudo, quia imago; sed etiam aequalitas tanta, nec temporis quidem intervallum impedimento sit.
75.1
LXXV. De haereditate Dei.
75.1
Sicut Apostolus ad Hebraeos dicit, Testamentum testatoris morte firmatur; propterea mortuo pro nobis Christo, Novum Testamentum firmatum esse asserit: cujus similitudo Vetus Testamentum erat, in quo mors testatoris per victimam praefigurabatur. Si ergo quaeratur quomodo simus, secundum ejusdem Apostoli verba, cohaeredes Christi, et filii atque haeredes Dei; cum etiam haereditas morte decessoris firma teneatur, nec ullo alio modo possit haereditas intelligi: respondetur, ipso quidem mortuo factos nos esse haeredes, quoniam filii ejus etiam dicti sumus. Non jejunant, inquit, filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus. Haeredes ergo ejus dicimur, quia reliquit nobis pacis ecclesiasticae possessionem per fidem temporalis dispensationis, quam in hac vita possidemus, quod testatus est dicens, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Cohaeredes autem ejus efficiemur, cum in fine saeculi mors absorbebitur in victoriam. Tunc enim similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est. Quam haereditatem non ejus Patris morte adipiscimur, qui mori non potest; quandoquidem ipse fit haereditas nostra, secundum illud quod scriptum est, Dominus pars haereditatis meae: sed quoniam, cum vocati sumus adhuc parvuli, et ad spiritualia contemplanda minus idonei, usque ad humillimas nostras cogitationes se divina miseratio porrexit, ut quomodocumque cernere niteremur, quod non evidenter atque perspicue cernebamus, idipsum moritur quod in aenigmate cernebamus, cum facie ad faciem cernere coeperimus. Convenienter ergo dicitur moriturum esse quod auferetur: Cum autem venerit quod perfectum est, auferetur quod ex parte est. Ita nobis quodam modo moritur Pater in aenigmate, et idem ipse fit haereditas, cum facie ad faciem videtur; non quia ipse moritur, sed imperfecta in eum nostra visio perfecta visione perimitur: et tamen nisi illa prior nos nutriret, ad aliam plenissimam et evidentissimam non efficeremur idonei.
75.2
Quod si etiam de Domino Jesu Christo, non secundum Verbum in principio Deum apud Deum, sed secundum puerum, qui proficiebat aetate ac sapientia, pius intellectus admittit, propria illa susceptione servata, quae communis ei cum caeteris hominibus non est, cujus tanquam morte possideat haereditatem, manifestum est. Non enim nos cohaeredes ejus esse possumus, nisi et ipse haeres sit. Si autem pietas hoc non admittit, ut primo ex parte videret homo Dominicus, deinde ex toto quanquam in sapientia proficere dictus sit; in corpore suo intelligatur haeres, id est Ecclesia, cujus cohaeredes sumus: quemadmodum filii ejus matris dicimur, quamvis ex nobis constet.
75.3
Sed rursum quaeri potest, cujus morte facti simus etiam nos haereditas Dei, secundum illud, Dabo tibi gentes haereditatem tuam: nisi forte hujus mundi, quo prius tanquam dominante tenebamur. Post autem cum dicimus, Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo; possidet nos Christus, mortuo illo qui nos possidebat: cum ei renuntiamus morimur illi, et ipse nobis.
76.1
LXXVI. De eo quod apostolus Jacobus dicit: Vis autem scire, o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est (Jacobi II, 20)?
76.1
Quoniam Paulus apostolus praedicans justificari hominem per fidem sine operibus, non bene intellectus est ab eis qui sic acceperunt dictum, ut putarent, cum semel in Christum credidissent, etiamsi male operarentur, et facinorose flagitioseque viverent, salvos se esse posse per fidem: locus iste hujus Epistolae eumdem sensum Pauli apostoli, quomodo sit intelligendus, exponit. Ideoque magis Abrahae utitur exemplo, vacuam esse fidem, si non bene operetur; quoniam Abrahae exemplo etiam Paulus apostolus usus est, ut probaret justificari hominem per fidem sine operibus Legis. Cum enim bona opera commemorat Abrahae, quae ejus fidem comitata sunt, satis ostendit Paulum apostolum non ita per Abraham docere justificari hominem per fidem sine operibus, ut si quis crediderit, non ad eum pertineat bene operari; sed ad hoc potius, ut nemo meritis priorum operum arbitretur se pervenisse ad donum justificationis, quae est in fide. In hoc enim se Gentibus in Christum credentibus Judaei praeferre cupiebant, quod dicebant se meritis bonorum operum quae in Lege sunt, ad evangelicam gratiam pervenisse: ideoque scandalizabantur multi, qui ex eis crediderant, quod incircumcisis Gentibus Christi gratia traderetur. Unde apostolus Paulus dicit posse hominem sine operibus, sed praecedentibus, justificari per fidem. Nam justificatus per fidem quomodo potest nisi juste deinceps operari, quamvis antea nihil operatus juste, ad fidei justificationem pervenerit, non merito bonorum operum, sed gratia Dei, quae in illo jam vacua esse non potest cum jam per dilectionem bene operatur? Quod si cum crediderit, mox de hac vita decesserit, justificatio fidei manet cum illo, nec praecedentibus bonis operibus, quia non merito ad illam, sed gratia pervenit; nec consequentibus, quia in hac vita esse non sinitur. Unde manifestum est, quod Paulus apostolus dicit, Arbitramur enim hominem justificari per fidem sine operibus, non ita intelligendum esse, ut accepta fide, si vixerit, dicamus eum justum, etiamsi male vixerit. Ideo exemplo Abrahae et apostolus Paulus utitur, quia sine operibus legis, quam non acceperat, per fidem justificatus est; et Jacobus, quia fidem ipsius Abrahae opera bona consecuta esse demonstrat, ostendens quemadmodum intelligendum sit quod Paulus apostolus praedicavit.
76.2
Nam qui putant istam Jacobi apostoli sententiam contrariam esse illi Pauli apostoli sententiae, possunt arbitrari etiam ipsum Paulum sibi esse contrarium, quia dicit alio loco: Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Et alio loco: Sed fides quae per dilectionem operatur. Et iterum: Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quae sint autem facta carnis, quae operibus spiritualibus mortificanda sunt, alio loco demonstrat, dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, impudicitia, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, commessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Et ad Corinthios ait: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. Quibus sententiis manifestissime docet non eos praeterito bono opere ad fidei justificationem pervenisse; nec meritis eorum istam gratiam datam, quando dicit, Et haec quidem fuistis: sed cum dicit, Qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt; satis ostendit, jam ex quo crediderunt, bene operari debere. Quod et Jacobus dicit, et multis omnino locis idem apostolus Paulus satis aperteque praedicat, recte vivendum omnibus qui in Christo crediderunt, ne ad poenas perveniant. Quod et ipse Dominus commemorat, dicens: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum. Et alibi: Utquid dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quae dico vobis? Et, Omnis qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti, qui aedificavit domum suam supra petram, etc. Et qui audit verba mea haec et non facit ea, similabo eum viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam, etc.. Quapropter non sunt sibi contrariae duorum apostolorum sententiae, Pauli et Jacobi, cum dicit unus justificari hominem per fidem sine operibus, et alius dicit inanem esse fidem sine operibus: quia ille dicit de operibus quae fidem praecedunt, iste de iis quae fidem sequuntur; sicut etiam ipse Paulus multis locis ostendit.
77
LXXVII. De timore, utrum peccatum sit.
77
Omnis perturbatio, passio; omnis cupiditas, perturbatio: omnis igitur cupiditas, passio. Omnis autem passio, cum est in nobis, ipsa passione patimur; et in quantum passio est, patimur: omnis igitur cupiditas, cum est in nobis, ipsa cupiditate patimur; et in quantum cupiditas est, patimur. Omnis autem passio, in quantum ipsa passione patimur, non est peccatum: sic et si patimur timorem, non est peccatum. Tanquam si diceretur, Si bipes est, non est pecus. Si ergo propterea hoc non est consequens, quia multa sunt pecora bipedia; propterea et illud non est consequens, quia multa sunt peccata quae patimur. Hoc enim contra dicitur, non esse consequens ut si patimur timorem, ideo non sit peccatum. Tu autem dicis consequens esse ut si patimur timorem, non sit peccatum; cum tamen concedas aliqua esse peccata quae patimur.
78
LXXVIII. De pulchritudine simulacrorum.
78
Ars illa summa omnipotentis Dei, per quam ex nihilo facta sunt omnia, quae etiam sapientia ejus dicitur, ipsa operatur etiam per artifices, ut pulchra atque congruentia faciant; quamvis non de nihilo, sed de aliqua materia operentur, velut ligno, aut marmore, aut ebore, et si quod aliud materiae genus manibus artificis subditur. Sed ideo isti non possunt de nihilo aliquid fabricare, quia per corpus operantur; cum tamen eos numeros, et lineamentorum convenientiam, quae per corpus corpori imprimunt, in animo accipiant ab illa summa sapientia, quae ipsos numeros et ipsam convenientiam longe artificiosius universo mundi corpori impressit, quod de nihilo fabricatum est: in quo sunt etiam corpora animalium, quae jam de aliquo, id est, de elementis mundi fabricantur; sed longe potentius excellentiusque, quam cum artifices homines easdem figuras corporum et formas in suis operibus imitantur. Non enim omnis numerositas humani corporis invenitur in statua; sed tamen quaecumque ibi invenitur, ab illa sapientia per artificis manum trajicitur, quae ipsum corpus humanum naturaliter fabricat. Nec ideo tamen pro magno habendi sunt, qui talia opera fabricant, aut diligunt; quia minoribus rebus intenta anima, quas per corpus corporaliter facit, minus inhaeret ipsi summae sapientiae, unde istas potentias habet: quibus male utitur, dum foris eas exercet; illa enim in quibus eas exercet, diligens, interiorem earum formam stabilem negligit, et inanior infirmiorque efficitur. Qui vero talia opera etiam coluerunt, quantum deviaverint a veritate, hinc intelligi potest, quia si ipsa animalium corpora colerent, quae multo excellentius fabricata sunt, et quorum sunt illa imitamenta, quid eis infelicius diceremus?
79.1
LXXIX. Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei (Exod. VII, VIII) ?
79.1
Omnis anima partim privati cujusdam juris sui potestatem gerit, partim universitatis legibus sicut publicis coercetur et regitur. Quia ergo unaquaeque res visibilis in hoc mundo habet potestatem angelicam sibi praepositam, sicut aliquot locis divina Scriptura testatur, de ea re cui praeposita est, aliter quasi privato jure agit, aliter tanquam publice agere cogitur. Potentior est enim parte universitas; quoniam illud quod ibi privatim agit, tantum agere sinitur, quantum lex universitatis sinit. Sed unaquaeque anima tanto est pietate purgatior, quanto privato suo minus delectata, legem universitatis intuetur, eique devote ac libenter obtemperat. Est enim lex universitatis divina sapientia. Quanto autem amplius privato suo gaudet, et neglecto Deo, qui omnibus animis utiliter ac salubriter praesidet, ipsa sibi vel aliis quibus potuerit, vult esse pro Deo, suam potius in se vel in alios, quam illius in omnes diligens potestatem, tanto est sordidior, tantoque magis poenaliter divinis legibus, tanquam publicis servire cogitur. Quanto igitur etiam humana anima deserto Deo, suis honoribus vel sua potestate fuerit delectata, tanto magis subditur talibus potestatibus, quae privato suo gaudent, et honorari ab hominibus sicut dii cupiunt: quibus divina lege saepe conceditur, ut eis quos sibi secundum eorum merita subjugaverint, privato illo jure etiam miraculorum aliquid praestent, in his rebus exhibendorum, quibus sunt infimo, sed tamen ordinatissimo potestatum gradu praepositae. Sed ubi divina tanquam publica lex jubet, vincit utique privatam licentiam: quanquam et ipsa privata licentia, nisi universalis potestatis divinae permissione, nulla esset. Ideoque fit ut sancti Dei servi, quando hoc donum eos habere utile est, secundum publicam et quodammodo imperialem legem, hoc est, summi Dei potestatem imperent infimis potestatibus ad quaedam visibilia miracula facienda: in illis enim Deus ipse imperat, cujus templum sunt, et quem contempta sua privata potestate ardentissime diligunt. In magicis autem imprecationibus, ad illecebram deceptionis, ut sibi subjugent eos quibus talia concedunt, praestant effectum precibus et ministeriis eorum, privato illo jure largientes, quod sibi licet largiri honorantibus se, sibique servientibus, et quaedam secum in sacramentis suis pacta servantibus. Et quando videntur imperare magi, per sublimiorum nomina inferiores terrent; et nonnulla visibilia, quae propter infirmitatem carnis magna videntur hominibus non valentibus aeterna contueri, quae per seipsum praestat dilectoribus suis verus Deus, mirantibus exhibent. Haec autem permittit Deus juste omnia moderans, ut pro cupiditatibus et electionibus suis servitutes eorum libertatesque distribuat. Et si quando invocatione summi Dei, aliquid pro suis malis cupiditatibus impetrant, vindicta est illa, non gratia. Non enim frustra dicit Apostolus, Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. Quorumdam enim peccatorum perpetrandorum facilitas poena est aliorum praecedentium.
79.2
Quod autem Dominus dicit, Non potest satanas satanam excludere: ne forte quisquam utens nominibus aliquarum infimarum potestatum, cum daemonium excluserit, falsam putet esse istam Domini sententiam; ad hoc intelligat dictum, quia hoc modo satanas, etiamsi corpori aut corporis sensibus parcit, ideo parcit, ut ipsius hominis voluntati per impietatis errorem triumpho majore dominetur. Hoc autem modo non exit satanas, sed potius in intima ingreditur, ut in eo sic operetur, quemadmodum dicit Apostolus: Secundum principem potestatis aeris hujus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. Non enim sensus corporis eorum turbabat atque torquebat, aut eorum corpora collidebat, sed in eorum voluntate, vel potius cupiditate regnabat.
79.3
Quod autem dicit pseudoprophetas multa signa et prodigia facturos, ita ut fallant etiam, si fieri potest, electos; admonet utique ut intelligamus quaedam miracula etiam sceleratos homines facere, qualia sancti facere non possunt: nec tamen ideo potioris loci apud Deum esse arbitrandi sunt. Non enim acceptiores erant Deo, quam populus Israel, magi Aegyptiorum; quia non poterat ille populus facere quod illi faciebant: quamvis Moyses in virtute Dei majora potuerit. Sed ideo non omnibus sanctis ista tribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, existimantes in talibus factis majora dona esse, quam in operibus justitiae, quibus aeterna vita comparatur. Propterea Dominus prohibet hinc gaudere discipulos, cum ait: Nolite in hoc gaudere, quoniam spiritus vobis subjiciuntur; sed in hoc gaudete, quoniam nomina vestra scripta sunt in coelis.
79.4
Cum ergo talia faciunt magi, qualia nonnunquam sancti faciunt, talia quidem visibiliter esse apparent, sed et diverso fine et diverso jure fiunt. Illi enim faciunt quaerentes gloriam suam, isti quaerentes gloriam Dei: et illi faciunt per quaedam potestatibus concessa in ordine suo, quasi privata commercia vel veneficia; isti autem publica administratione, jussu ejus cui cuncta creatura subjecta est. Aliter enim cogitur possessor equum dare militi, aliter eum tradit emptori, vel cuilibet donat aut commodat. Et quemadmodum plerique mali milites quos imperialis disciplina condemnat, signis imperatoris sui nonnullos possessores territant, et ab eis aliquid, quod publice non jubetur, extorquent: ita nonnunquam mali christiani, vel schismatici, vel haeretici per nomen Christi aut verba aut sacramenta christiana exigunt aliquid a potestatibus, quibus honori Christi cedere indictum est. Cum autem malis jubentibus cedunt, voluntate ad seducendos homines cedunt, quorum errore laetantur. Quapropter aliter magi faciunt miracula, aliter boni christiani, aliter mali christiani: magi per privatos contractus, boni christiani per publicam justitiam, mali christiani per signa publicae justitiae. Nec mirum est quod haec signa valent, cum ab eis adhibentur; quando etiam cum usurpantur ab extraneis, qui omnino suum nomen ad istam militiam non dederunt, propter honorem tamen excellentissimi Imperatoris valent. Ex quibus fuit ille, de quo discipuli Domino nuntiaverunt, quod in nomine ejus ejiceret daemonia, quamvis cum eis eum non sequeretur. Cum autem non cedunt his signis hujusmodi potestates, Deus ipse prohibet occultis modis, cum id justum atque utile judicat. Nam nullo modo ulli spiritus audent haec signa contemnere: contremiscunt enim haec, ubicumque illa conspexerint. Sed nescientibus hominibus aliud jubetur divinitus, vel ad confundendos malos, cum eos oportet confundi; sicut de Scevae filiis in Actibus Apostolorum legimus, quibus ait immundus spiritus, Jesum scio, et Paulum novi: vos autem, qui estis? vel ad admonendos bonos, ut proficiant in fide, atque ista non jactanter, sed utiliter possint: vel ad discernenda dona membrorum Ecclesiae; sicut Apostolus ait, Numquid omnes virtutes? numquid omnes habent dona curationum? Propter has igitur causas plerumque, ut dictum est, nescientibus hominibus jubetur divinitus, id est, ut his signis adhibitis hujusmodi potestates voluntati hominum non obtemperent.
79.5
Ut autem mali bonis saepe temporaliter noceant, potestatem in eos accipiunt, ad majorem bonorum utilitatem, propter exercitationem patientiae. Itaque anima christiana semper invigilet in tribulationibus suis sequi voluntatem Domini sui, ne ordinationi Dei resistendo acquirat sibi gravius judicium. Quod enim ipse Dominus agens hominem Pontio Pilato dixit, hoc et Job diabolo posset dicere: Non haberes in me potestatem, nisi data esset tibi desuper. Non ergo ejus voluntas cujus malitiae potestas in bonos datur, sed ejus voluntas a quo haec potestas datur, debet nobis esse charissima. Quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
80.1
LXXX. Adversus Apollinaristas.
80.1
Cum quidam haeretici, qui Apollinaristae ex Apollinari quodam auctore suo dicti esse perhibentur, assererent Dominum nostrum Jesum Christum, in quantum homo fieri dignatus est, non habuisse humanam mentem, inhaerentes eis nonnulli, et eos studiose audientes, delectati sunt quidem ea perversitate, qua ille hominem in Deo minuebat, dicens eum non habuisse mentem, hoc est rationalem animam, qua homo a pecoribus secundum animum differt. Sed cum secum ipsi cogitarent, fatendum esse, si ita est, ut unigenitus Dei Filius, Sapientia et Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, belluam quamdam cum figura humani corporis suscepisse credatur; displicuerunt sibi, non tamen ad correctionem, ut redirent ad veritatis viam, totumque hominem a Sapientia Dei susceptum esse confiterentur, nulla diminutione naturae: sed ampliore usi audacia, ipsam etiam animam totumque utile hominis alienantes ab eo, solam carnem humanam eum suscepisse dixerunt, adhibentes etiam testimonium ex Evangelio; imo illam sententiam non intelligendo, perversi confligere audent adversus catholicam veritatem, dicentes scriptum esse, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Sub his enim verbis ita Verbum volunt carni esse copulatum atque concretum, ut nulla ibi non solum mens, sed nec anima humana intersistat.
80.2
Quibus primo respondendum est, ideo sic esse illud in Evangelio positum, quia usque ad visibilem carnem assumptio illa humanae naturae a Domino facta est, atque in tota illa unitate susceptionis principaliter Verbum est, extrema autem atque ultima caro. Volens itaque Evangelista commendare pro nobis dejectionem humilitatis Dei, qui sese humiliaverit, et quousque humiliaverit exprimens, Verbum carnemque nominavit, praetermittens animae naturam, quae Verbo inferior est, carne vero praestantior. Magis enim commendat humilitatem, quia dictum est, Verbum caro factum est; quam si diceretur, Verbum homo factum est. Nam si nimis haec intuentur verba, potest alius non minus perversus ex istis verbis ita calumniari fidei nostrae, ut dicat ipsum Verbum conversum et commutatum esse in carnem, et Verbum esse destitisse; quia scriptum est, Verbum caro factum est: sicut caro humana, cum fit cinis, non est caro et cinis, sed ex carne cinis. Et secundum loquendi modum consuetudinemque celebriorem, quidquid fit quod non erat, desinit esse quod erat. Nec tamen ita haec verba intelligimus; sed etiam ipsi nobiscum ita intelligunt, ut manente Verbo quod est, ex eo quod accepit formam servi, non ex eo quod in illam formam aliqua mutatione conversum est, dictum sit, Verbum caro factum est. Deinde si ubicumque caro fuerit nominata et anima tacita, sic intelligendum est ut anima ibi non esse credatur, nec illi habebunt animam, de quibus dictum est, Et videbit omnis caro salutare Dei; et illud in Psalmo, Exaudi preces meas; ad te omnis caro veniet; et illud in Evangelio, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Unde intelligitur, solere homines per nominationem solius carnis significari, ut secundum hanc locutionem etiam illud possit intelligi; ut quod dictum est, Verbum caro factum est, nihil sit dictum, nisi, Verbum homo factum est. Sicut enim a parte totum plerumque nominata sola anima homo intelligitur, sicut est illud, Tot animae descenderunt in Aegyptum: sic rursus a parte totum, etiam nominata sola carne homo intelligitur, sicut sunt ista quae posuimus.
80.3
Proinde, quemadmodum nos huic objectioni eorum, quam ex Evangelio proponunt, ita respondemus, ut nullus hominum ita desipiat, ut putet nos per haec verba cogi ad credendum et confitendum, quod Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus animam humanam non habuit; sic quaero quomodo ipsi respondeant tam manifestis objectionibus nostris, quibus ostendimus per innumerabiles locos evangelicae Scripturae narratum de illo ab Evangelistis, quod in his affectionibus fuerit, quae sine anima esse non possunt. Non enim ea profero, quae ipse Dominus tam multa commemorat: Tristis est anima mea usque ad mortem; et, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam; et, Majorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis: quae mihi pervicax contradictor potest dicere figurate a Domino dicta; sicut multa in parabolis eum locutum esse manifestum est. Nam etsi ista non ita sunt, non tamen opus est pugnaciter agere, ubi habemus Evangelistarum narrationes, per quas eum et natum de Maria virgine cognovimus, et comprehensum a Judaeis, et flagellatum, et crucifixum atque interfectum, et sepultum in monumento; quae omnia sine corpore intelligere facta nemo potest. Nec ficte aut figurate accipienda quisquam vel dementissimus dixerit; cum dicta sint ab eis qui res gestas, ut meminerant, narraverunt. Sicut ergo ista corpus eum habuisse testantur, sic eum indicant habuisse animam affectiones illae, quae non possunt esse nisi in anima: quas nihilominus eisdem Evangelistis narrantibus legimus. Et miratus est Jesus, et iratus, et contristatus, et exhilaratus, et multa talia innumerabilia. Sicut etiam illa quae conjuncta simul officia et corporis et animae ostendunt: sicut sunt quod esurivit, quod dormivit, quod fatigatus ab itinere sedit, et alia hujuscemodi. Non enim possunt dicere; etiam in veteribus Libris dictam esse iram Dei et laetitiam, et nonnullos hujus generis motus, nec ideo tamen esse consequens ut Deum habuisse animam credendum sit. Dicta sunt enim illa propheticis imaginationibus, non narratoria manifestatione. Nam et membra Dei dicta sunt, et manus, et pedes, et oculi, et facies, et similia: et quemadmodum ista non indicant eum habere corpus, sic nec illa animam. Quemadmodum autem narratum aliquid, ubi nominata sunt manus Christi et caput, et caetera quae indicant ejus corpus; ita etiam quae de animae affectionibus eodem narrationis tenore nominata sunt, indicant ejus animam. Stultum est autem credere narranti evangelistae quod manducaverit, et non ei credere quod esurierit. Etsi enim non est consequens ut omnis qui manducat esuriat; nam et angelum legimus manducasse, sed esurisse non legimus: neque ut omnis qui esurit manducet, si aut officio aliquo se cohibeat, aut desit ei cibus facultasque manducandi: tamen cum utrumque narrat evangelista, utrumque credendum est; quia utrumque sicut rerum gestarum index factum gestumque conscripsit. Sicut autem quia manducavit, sine corpore intelligi non potest; sic quia esurivit, sine anima fieri non potuit.
80.4
Nec illa nos terret inanis atque inepta calumnia, qua invidiose resistentes aiunt: Ergo sub necessitate positus fuit, si has affectiones animi veras habuit. Facile quippe respondemus: Ergo sub necessitate positus fuit, quia comprehensus, flagellatus, crucifixus et mortuus est: ut tandem sine pertinacia, si volunt, intelligant sic eum passiones animi, hoc est affectiones, voluntate dispensationis, veras tamen, ut placuit, suscepisse, quemadmodum passiones corporis eadem dispensationis voluntate sine ulla necessitate suscepit. Quemadmodum nos non voluntate morimur, sic et non voluntate nascimur: ille autem voluntate utrumque, ut opportebat, exhibuit, et tamen verissime exhibuit. Sicut ergo necessitatis nomine nec nos nec illos quisquam avellit a fide verissimae passionis, per quam corpus ejus ostenditur: sic et nos ipso nomine necessitatis nemo deterret a fide verissimae affectionis, per quam animam ejus agnoscimus; nec ipsos debet deterrere a consentiendo catholicae fidei, si non eos deterret exitiabilis pudor mutandae, quamvis falsae, diu tamen et cum temeritate defensae sententiae.
81.1
LXXXI. De Quadragesima et Quinquagesima.
81.1
Omnis sapientiae disciplina, quae ad homines erudiendos pertinet, est Creatorem creaturamque dignoscere, et illum colere dominantem, istam subjectam fateri. Est autem creator Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et ideo Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Creatura vero partim est invisibilis, sicut anima; partim visibilis, sicut corpus. Invisibili ternarius numerus tribuitur; quare diligere Deum tripliciter jubemur, ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente: corpori quaternarius numerus, propter evidentissimam naturam ejus, id est, calidam et frigidam, humidam et siccam. Universae ergo creaturae tribuitur septenarius. Quapropter omnis disciplina dignoscens et discernens Creatorem atque creaturam, denario numero insinuatur: quae disciplina, quamdiu corporeis motibus temporaliter significatur, credendo constat, et rerum gestarum venientium atque transeuntium auctoritate quasi lacte parvulos nutrit; ut idoneos faciat contemplationi, quae non venit et transit, sed semper manet: in qua quisque narratis sibi rebus divinitus temporaliter pro salute hominum gestis, sive gerendis quae adhuc futura praedicantur, si permanserit in fide et promissa speraverit, et quae divina auctoritas praecipit infatigabili charitate implere curaverit, recte aget vitam hujus necessitatis et temporis, quae numero quadragenario commendatur. Quoniam denarius numerus, qui totam insinuat disciplinam, quater ductus, id est, numero qui corpori tribuitur multiplicatus, quia per motum corporalis administratio geritur, qua dictum est fidem constare, quadragenarium numerum conficit. Ita impetrat etiam stabilem et nullius temporis indigentem sapientiam, quae denario numero commendatur, ut ad quadraginta addantur decem; quia et partes aequales quadragenarii numeri simul ductae ad quinquaginta perveniunt. Partes autem aequales habet quadragenarius numerus, primo quadraginta in singulis, deinde viginti in binis, decem in quaternis, octo in quinis, quinque in octonis, quatuor in denis, duas in vicenis. Unum ergo et duo et quatuor et quinque et octo et decem et viginti simul ducta efficiunt quinquaginta. Quapropter sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus computatis parit amplius denarium, et fit quinquagenarius: sic tempus fidei rerum pro salute nostra gestarum et gerendarum cum aequitate vitae actum impetrat intellectum stabilis sapientiae; ut non solum credendo, sed etiam intelligendo disciplina firmetur.
81.2
Et ideo ea quae nunc est Ecclesia, quamvis filii Dei simus, ante tamen quam appareat quid erimus, in laboribus et afflictionibus agit, et in ea justus ex fide vivit. Nisi enim credideritis, inquit, non intelligetis. Et hoc est tempus quo ingemiscimus et dolemus, exspectantes redemptionem corporis nostri, quod Quadragesima celebratur. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est: cum addetur denarius quadragenario, ut non solum credere quae pertinent ad fidem, sed etiam perspicuam veritatem intelligere mereamur. Talis Ecclesia, in qua nullus erit moeror, nulla permixtio malorum hominum, nulla iniquitas, sed laetitia et pax et gaudium, Quinquagesimae celebratione praefiguratur. Propterea, posteaquam Dominus noster resurrexit a mortuis, quadraginta diebus peractis cum discipulis suis, eadem ipsa scilicet per hunc numerum insinuata temporali dispensatione, quae ad fidem pertinet, ascendit in coelum, et decem aliis diebus peractis misit Spiritum sanctum: id est, ut non ad humana et temporalia, sed ad divina et aeterna contuenda quodam amoris et charitatis spiramento et incendio, quadragenario denarius adderetur. Et ideo jam hoc totum, id est, quinquagenarius numerus dierum, laetitiae celebratione, signandus est.
81.3
Haec autem duo tempora, id est, unum laboris et sollicitudinis, alterum gaudii et securitatis, etiam retibus missis in mare Dominus noster significat. Nam ante passionem de reticulo dicitur misso in mare, quia tantum piscium ceperunt, ut vix ad littus trahendo perducerent, et ut retia rumperentur. Non enim missa sunt in dexteram partem; habet enim multos malos Ecclesia hujus temporis: neque in sinistram; habet enim etiam bonos: sed passim, ut permixtionem bonorum malorumque significaret. Quod autem rupta sunt retia, charitate violata multas haereses exiisse significat. Post resurrectionem vero, cum vellet Ecclesiam futuri temporis praemonstrare, ubi omnes perfecti atque sancti futuri sunt, jussit mitti retia in dexteram partem; et capti sunt ingentes pisces centum quinquaginta tres, mirantibus discipulis quod cum tam magni essent, retia non sunt disrupta. Horum magnitudo magnitudinem sapientiae justitiaeque significat; numerus vero, ipsam disciplinam et temporali dispensatione et aeterna regeneratione perfectam, quam diximus quinquagenario numero commendari. Quia enim tunc non erit opus corporalibus adjumentis, et animo continebitur fides atque sapientia; quia animo ternarium numerum tributum diximus, quinquaginta ducimus ter, et fiunt centum quinquaginta; cui numero trinitas additur, quia omnis illa perfectio in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti consecrata est: ita fiunt centum quinquaginta tres, qui numerus piscium ad dexteram partem captorum invenitur.
82.1
LXXXII. De eo quod scriptum est: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6).
82.1
Multi murmurantes sub disciplina Dei, quaestionem movent, cum vident justos saepe graves molestias secundum hanc vitam pati: quasi propterea nihil eis prosit quod Deo serviunt, quia vel communes labores, atque indifferenter corporum atque damnorum et contumeliarum caeterorumque omnium, quae mala mortales putant, vel etiam caeteris ampliores patiuntur propter verbum Dei atque justitiam, quae onerosa peccantibus in ejus praedicatores tumultuosas seditiones aut insidias aut odia concitat. Quibus respondetur, quia si vita ista sola esset hominum, aut nihil prodesse, aut etiam nocere justa vita non usquequaque absurde videretur. Quanquam non defuerint qui justitiae suavitatem et internum ejus gaudium cum corporalibus omnibus laboribus et molestiis, quas genus humanum pro conditione suae mortalitatis patitur, cum omnibus etiam quae propter ipsam justitiam in eos qui juste vivunt, injuriosissime cogitantur, ita compensarent, ut sequestrata spe futurae vitae jucundius et laetius prae amore veritatis torquerentur, quam luxuriosi prae cupiditate ebrietatis epulentur.
82.2
Sed iis tamen qui putant injustum Deum, cum justos in doloribus et laboribus vident, aut certe si non audent injustum Deum dicere, vel res humanas non curare arbitrantur, vel semel statuisse necessitates fatorum, contra quas nec ipse aliquid facit, ne ordinem rerum a se dispositum inconstantia turbare credatur; aut aliquid aliud opinantur, quod Deus in aliquo invalidus non possit a justis ista mala prohibere: dicendum est nullam fuisse futuram justitiam in hominibus, si res humanas non curaret Deus. Quia omnis ista hominum justitia, quam et tenere animus humanus recte faciendo potest, et peccando amittere, non imprimeretur animae, nisi esset aliqua incommutabilis justitia, quae integra inveniretur a justis, cum ad eam converterentur; integra relinqueretur a peccantibus, cum ab ejus lumine averterentur. Quae justitia incommutabilis utique Dei est, nec eam porrigeret ad illustrandos ad se conversos, si res humanas non curaret. Si vero propterea gravia perpeti justos sineret, quia contra ordinem rerum a se dispositum nollet venire, nec ipse justus esset; non quia dispositionem suam servare vult, sed quia ita disposuit ipsum ordinem rerum, ut immeritis poenis justi affligantur. In aliquo autem Deum esse invalidum ad repellenda mala quae justi patiuntur, quisquis opinatur, ideo desipit, quia non intelligit, sicut nefas est injustum Deum dicere, ita nefas esse omnipotentem negare.
82.3
Quibus pro tempore susceptae quaestionis breviter constitutis, quia et ipsum Deum et justum atque omnipotentem esse, perniciosissimae iniquitatis est dubitare; nulla causa probabilior occurrit, cur justi homines laborent plerumque in hac vita, nisi quia hoc eis expedit. Alia est enim quae nunc est justitia hominum ad recipiendam sempiternam salutem, alia tunc in paradiso constituti hominis esse debuit ad retinendam et non amittendam eamdem sempiternam salutem. Sicut enim justitia Dei est utilia praecipere, et inobedientibus poenas, obedientibus autem praemia distribuere; ita justitia est hominis, praeceptis utilibus obedire. Sed quoniam sic est in animo beatitudo, ut in corpore sanitas: quemadmodum in ipso corpore alia praecipitur medicina, ne bona valetudo amittatur, alia vero, ut amissa recuperetur; sic in toto statu hominis, alia tunc praecepta data sunt, ne amitteret immortalitatem, alia nunc praecipiuntur, ut eam recipiat. Et sicut in valetudine corporis, si quis praeceptis medici, quibus eadem bona valetudo custodienda est, non obtemperando in aliquem morbum inciderit, accipit alia praecepta ut sanari possit; quae saepe non sufficiunt, si talis est morbus, nisi adhibeantur a medico quaedam adjutoria, plerumque aspera et dolores importantia, quae tamen valent ad recuperandam salutem; unde fit ut homo, quamvis jam obtemperans medico, patiatur tamen adhuc dolores, non solum de ipso morbo nondum sanato, verum etiam de adjutorio medicinae: ita homo per peccatum lapsus in hujus vitae morbidam et calamitosam mortalitatem, quia primo praecepto obtemperare noluit, quo sempiternam custodiret ac teneret salutem, secunda praecepta aeger accepit, quibus obtemperans jam quidem non absurde dicitur juste vivere, sed tamen molestias quas patitur, vel de ipso morbo nondum sanato patitur, vel de adjutorio medicinae. Cui adjutorio deputatur quod scriptum est, Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit. Qui vero non obtemperantes praeceptis saluberrimis inique vivunt, augent etiam atque etiam morbos suos: et aut ex ipsis patiuntur innumerabiles miseriarum labores doloresque etiam in hac vita; aut poenis quoque adhibitis, ut quod sanum non est, tangatur et doleat, in quo malo sint, misericorditer admonentur, ut ad medicinam conversi per gratiam Dei sani fiant. Quae omnia si contempserint, id est praecepta verborum et dolorum, justam post hanc vitam sempiternam damnationem merebuntur. Ideoque ille potest dicere injuste ista fieri, qui solam vitam mortalem, quam nunc agimus, esse existimans, quae divinitus praedicta sunt futura non credit, pensurus gravissima supplicia perseverantiae peccatorum atque infidelitatis suae.
83
LXXXIII. De conjugio, in eo quod Dominus ait: Si quis dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, etc. (Matth. V, 32) .
83
Si Dominus dimittendae conjugis solam causam fornicationis admittit, et paganum conjugium dimitti non prohibet, consequens est ut paganismus fornicatio deputetur. Solam autem fornicationis causam exceptam facere Dominum, cum de dimittenda conjuge loquitur in Evangelio, manifestum est. Paganum vero conjugium hinc non prohibetur dimitti, quia cum Apostolus de hac re consilium daret, ut fidelis volentem secum esse conjugem infidelem, non dimittat, ait, Ego dico, non Dominus: ut Dominus intelligatur, non quidem jubere ut dimittatur, ne contra jussum ejus consilium dare videatur Apostolus, sed tamen permittere; ut nemo in ea re jussionis necessitate teneatur, sed consilii voluntate libere faciat. Verumtamen si quisquam asserat solam illam fornicationem Dominum admittere ad causam relinquendae conjugis, quae vulgo dicitur fornicatio, id est quae concubitu illicito perpetratur: hoc potest dicere, Dominum, cum de hac re loqueretur, de utroque fideli dixisse, et marito et uxore, ut si ambo fideles sint, neutri liceat alterum relinquere, nisi causa fornicationis; ubi non potest paganismus intelligi, quia uterque fidelis est. Sic enim et Apostolus videtur distinguere, cum ait: His autem qui in conjugio sunt praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si recesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Ubi etiam intelligitur quod si una illa causa, qua sola relectio conjugii permittitur, mulier a viro recesserit, innupta perseverare debet: aut si se non continet, viro potius reconciliari vel correcto vel certe tolerando, quam alteri nubere. Sequitur autem, et dicit, Et vir uxorem non dimittat: breviter eamdem formam intimans in viro, quam praecipiebat in femina. Quibus ex praecepto Domini insinuatis ita sequitur: Caeteris autem ego dico, non Dominus, Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam: et mulier si habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Ubi dat intelligi Dominum de his locutum, ut neuter alterum dimitteret, si fideles ambo essent.