De doctrina Christiana
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7305 Dedoch
4.1
LIBER TERTIUS.
4.1
Postquam egit in superiore libro de removenda signorum ignorantia, transit nunc S. Doctor ad considerationem ambiguitatis, quae cum in propriis tum in translatis signis occurrit. In propriis quidem ex interpunctione vocum, ex earum pronuntiatione, ex ancipiti significatu: quod genus ambiguitatis ex contextu sermonis, et collatione interpretum, aut ejus linguae unde Scriptura translata est inspectione resolvi ostendit. In translatis vero signis ambiguitas contingit, cum ipsa dictio non ad litterae sensum ponitur in Scripturis: qua de re operosius disputat, traditque regulas quibus dignoscatur an locutio figurata sit, et si quidem figurata, quo pacto debeat explicari. Ad extremum ipsius Tichonii septem regulas singulatim expendit.
4.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM.-- Summa superiorum librorum, et scopus sequentis.
4.1.1
Homo timens Deum, voluntatem ejus in Scripturis sanctis diligenter inquirit. Et ne amet certamina, pietate mansuetus; praemunitus etiam scientia linguarum, ne in verbis locutionibusque ignotis haereat; praemunitus etiam cognitione quarumdam rerum necessariarum, ne vim naturamve earum quae propter similitudinem adhibentur, ignoret; adjuvante etiam codicum veritate, quam solers emendationis diligentia procuravit: veniat ita instructus ad ambigua Scripturarum discutienda atque solvenda. Ut autem signis ambiguis non decipiatur, quantum per nos instrui potest; fieri autem potest ut istas vias quas ostendere volumus, tanquam pueriles vel magnitudine ingenii, vel majoris illuminationis claritate derideat: sed tamen, ut coeperam dicere, quantum per nos instrui potest, qui eo loco animi est, ut per nos instrui valeat, sciat ambiguitatem Scripturae aut in verbis propriis esse, aut in translatis; quae genera in secundo libro demonstravimus.
4.2.1
LIBER TERTIUS. CAPUT II.-- Ambiguitas ex verborum distinctione quo modo tollenda.
4.2.1
Sed cum verba propria faciunt ambiguam Scripturam, primo videndum est ne male distinxerimus, aut pronuntiaverimus. Cum ergo adhibita intentio incertum esse perviderit quomodo distinguendum aut quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei, quam de Scripturarum planioribus locis et Ecclesiae auctoritate percepit; de qua satis egimus, cum de rebus in primo libro loqueremur. Quod si ambae vel etiam omnes, si plures fuerint partes, ambiguitatem secundum fidem sonuerint, textus ipse sermonis a praecedentibus et consequentibus partibus, quae ambiguitatem illam in medio posuerunt, restat consulendus, ut videamus cuinam sententiae, de pluribus quae se ostendunt, ferat suffragium, eamque sibi contexi patiatur.
4.2.2
Jam nunc exempla considera. Illa haeretica distinctio, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat, ut alius sensus sit, Verbum hoc erat in principio apud Deum, non vult Verbum Deum confiteri. Sed hoc regula fidei refellendum est, qua nobis de Trinitatis aequalitate praescribitur ut dicamus, Et Deus erat Verbum; deinde subjungamus, Hoc erat in principio apud Deum.
4.2.3
Illa vero distinctionis ambiguitas neutra parte resistit fidei, et ideo textu ipso sermonis dijudicanda est, ubi ait Apostolus: Et quid eligam ignoro: compellor autem ex duobus; concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere in carne necessarium propter vos. Incertum enim est utrum ex duobus concupiscentiam habens, an compellor autem ex duobus, ut illud adjungatur, concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo. Sed quoniam ita sequitur, multo enim magis optimum, apparet eum ejus optimi dicere se habere concupiscentiam, ut cum ex duobus compellatur, alterius tamen habeat concupiscentiam, alterius necessitatem; concupiscentiam scilicet esse cum Christo, necessitatem manere in carne. Quae ambiguitas uno consequenti verbo dijudicatur, quod positum est, enim: quam particulam qui abstulerunt interpretes, illa potius sententia ducti sunt, ut non solum compelli ex duobus, sed etiam duorum habere concupiscentiam videretur. Sic ergo distinguendum est: Et quid eligam ignoro: compellor autem ex duobus; quam distinctionem sequitur, concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo. Et tanquam quaereretur quare hujus rei potius habeat concupiscentiam; multo enim magis optimum, inquit. Cur ergo e duobus compellitur? Quia est manendi necessitas, quam ita subjecit, Manere in carne necessarium propter vos.
4.2.4
Ubi autem neque praescripto fidei, neque ipsius sermonis textu ambiguitas explicari potest, nihil obest secundum quamlibet earum quae ostenduntur, sententiam distinguere. Veluti est illa ad Corinthios, Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Capite nos. Nemini nocuimus. Dubium est quippe utrum, Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, secundum illam sententiam, Ut sit sancta et corpore et spiritu; an, Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis, ut alius sit sensus, Et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei capite nos. Tales igitur distinctionum ambiguitates in potestate legentis sunt.
4.3.1
LIBER TERTIUS. CAPUT III.-- Qua ratione expediatur ambiguitas ex pronuntiatione. Percontatio et interrogatio quo differant.
4.3.1
Quaecumque autem de ambiguis distinctionibus diximus, eadem observanda sunt et in ambiguis pronuntiationibus. Nam et ipsae nisi lectoris nimia vitientur incuria, aut regulis fidei corriguntur, aut praecedentis vel consequentis contextione sermonis; aut si neutrum horum adhibetur ad correctionem, nihilominus dubiae remanebunt, ut quolibet modo lector pronuntiaverit, non sit in culpa. Nisi enim fides revocet, qua credimus Deum non accusaturum adversus electos suos, et Christum non condemnaturum electos suos, potest illud sic pronuntiari, Quis accusabit adversus electos Dei? ut hanc interrogationem quasi responsio subsequatur, Deus qui justificat. Et iterum interrogetur, Quis est qui condemnat? et respondeatur, Christus Jesus qui mortuus est. Quod credere quia dementissimum est, ita pronuntiabitur, ut praecedat percontatio, sequatur interrogatio. Inter percontationem autem et interrogationem hoc veteres interesse dixerunt, quod ad percontationem multa responderi possunt; ad interrogationem vero, aut Non, aut Etiam. Pronuntiabitur ergo ita, ut post percontationem qua dicimus, Quis accusabit adversus electos Dei? illud quod sequitur sono interrogantis enuntietur, Deus qui justificat? ut tacite respondeatur, Non: et item percontemur, Quis est qui condemnat? rursusque interrogemus, Christus Jesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? ut ubique tacite respondeatur, Non. At vero illo loco ubi ait, Quid ergo dicemus? Quia gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; nisi post percontationem qua dictum est, Quid ergo dicemus? responsio subjiciatur, Quia gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam, textus consequens non cohaerebit. Qualibet autem voce pronuntietur illud quod Nathanael dixit, A Nazareth potest aliquid boni esse, sive affirmantis, ut illud solum ad interrogationem pertineat quod ait, A Nazareth? sive totum cum dubitatione interrogantis; non video quomodo discernatur: uterque autem sensus fidem non impedit.
4.3.2
Est etiam ambiguitas in sono dubio syllabarum, et haec utique ad pronuntiationem pertinens. Nam quod scriptum est, Non est absconditum a te os meum, quod fecisti in abscondito, non elucet legenti utrum correpta littera os pronuntiet, an producta. Si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa; si autem producat, ab eo quod sunt ora, intelligitur numerus singularis. Sed talia linguae praecedentis inspectione dijudicantur: nam in Graeco non στόμα, sed ὀστέον positum est. Unde plerumque loquendi consuetudo vulgaris utilior est significandis rebus, quam integritas litterata. Mallem quippe cum barbarismo dici, Non est absconditum a te ossum meum, quam ut ideo esset minus apertum, quia magis latinum est. Sed aliquando dubius syllabae sonus etiam vicino verbo ad eamdem sententiam pertinente dijudicatur: sicut est illud Apostoli, Quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Si tantummodo dixisset, Quae praedico vobis, neque subjunxisset, sicut praedixi, nonnisi ad codicem praecedentis linguae recurrendum esset, ut cognosceremus utrum in eo quod dixit, praedico, producenda an corripienda esset media syllaba: nunc autem manifestum est producendam esse; non enim ait, Sicut praedicavi, sed sicut praedixi.
4.4.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IV.-- Ambiguitas dictionis qua ratione expediatur.
4.4.1
Non solum autem istae, sed etiam illae ambiguitates quae non ad distinctionem vel ad pronuntiationem pertinent, similiter considerandae sunt: qualis illa est ad Thessalonicenses, propterea consolati sumus, fratres, in vobis. Dubium est enim utrum, O fratres; an, Hos fratres: neutrum autem horum est contra fidem; sed graeca lingua hos casus pares non habet, et ideo illa inspecta renuntiatur vocativus, id est, O fratres. Quod si voluisset interpres dicere, Propterea consolationem habuimus, fratres, in vobis; minus servitum esset verbis, sed minus de sententia dubitaretur: aut certe si adderetur, Nostri, nemo fere ambigeret vocativum esse casum, cum audiret, Propterea consolati sumus, fratres nostri, in vobis. Sed jam hoc periculosius permittitur. Ita factum est in illa ad Corinthios, cum ait Apostolus. Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu. Ait enim quidam interpres, Quotidie morior, per vestram juro gloriam; quia in graeco vox jurantis( νή) manifesta est sine ambiguo sono. Rarissime igitur et difficillime inveniri potest ambiguitas in propriis verbis, quantum ad libros divinarum Scripturarum spectat, quam non aut circumstantia ipsa sermonis qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio, aut praecedentis linguae solvat inspectio.
4.5.1
LIBER TERTIUS. CAPUT V.-- Scripturae figuratas locutiones ad litteram accipere servitus miserabilis.
4.5.1
Sed verborum translatorum ambiguitates, de quibus deinceps loquendum est, non mediocrem curam industriamque desiderant. Nam in principio cavendum est ne figuratam locutionem ad litteram accipias. Et ad hoc enim pertinet quod ait Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat. Cum enim figurate dictum sic accipitur, tanquam proprie dictum sit, carnaliter sapitur. Neque ulla mors animae congruentius appellatur, quam cum id etiam quod in ea bestiis antecellit, hoc est, intelligentia carni subjicitur sequendo litteram. Qui enim sequitur litteram, translata verba sicut propria tenet, neque illud quod proprio verbo significatur, refert ad aliam significationem: sed si Sabbatum audierit, verbi gratia, non intelligit nisi unum diem de septem, qui continuo volumine repetuntur; et cum audierit Sacrificium, non excedit cogitatione illud quod fieri de victimis pecorum terrenisque fructibus solet. Ea demum est miserabilis animae servitus, signa pro rebus accipere; et supra creaturam corpoream, oculum mentis ad hauriendum aeternum lumen levare non posse.
4.6.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VI.-- Judaeorum servitus sub signis utilibus.
4.6.1
Quae tamen servitus in Judaeo populo longe a caeterarum gentium more distabat; quandoquidem rebus temporalibus ita subjugati erant, ut unus eis in omnibus commendaretur Deus. Et quanquam signa rerum spiritualium pro ipsis rebus observarent, nescientes quo referrentur, id tamen insitum habebant, quod tali servitute uni omnium, quem non videbant, placerent Deo. Quam custodiam tanquam sub paedagogo parvulorum fuisse scribit Apostolus. Et ideo qui talibus signis pertinaciter inhaeserunt, contemnentem ista Dominum, cum jam tempus revelationis eorum venisset, ferre non potuerunt; atque inde calumnias, quod sabbato curaret, moliti sunt principes eorum; populusque signis illis tanquam rebus adstrictus, non credebat Deum esse, vel a Deo venisse, qui ea sicut a Judaeis observabantur, nollet attendere. Sed qui crediderunt, ex quibus facta est prima Ecclesia Jerosolymitana, satis ostenderunt quanta utilitas fuerit eo modo sub paedagogo custodiri, ut signa quae temporaliter imposita erant servientibus, ad unius Dei cultum, qui fecit coelum et terram, opinionem observantium religarent. Namque illi quia proximi spiritualibus fuerunt( in ipsis enim temporalibus et carnalibus votis atque signis, quamvis quomodo spiritualiter essent intelligenda nescirent, unum tamen didicerant venerari aeternum Deum), tam capaces exstiterunt Spiritus sancti, ut omnia sua venderent, eorumque pretium indigentibus distribuendum, ante Apostolorum pedes ponerent, seque totos dedicarent Deo tanquam templum novum, cujus terrenae imagini, hoc est, templo veteri, serviebant.
4.6.2
Non enim hoc ullas ecclesias Gentium fecisse scriptum est, quia non tam prope invenit erant, qui simulacra manufacta deos habebant.
4.7
LIBER TERTIUS. CAPUT VII.-- Servitus gentium sub signis inutilibus.
4.7
Et si quando aliqui eorum illa tanquam signa interpretari conabantur, ad creaturam colendam venerandamque referebant. Quid enim mihi prodest simulacrum, verbi gratia, Neptuni non ipsum habendum Deum, sed eo significari universum mare, vel etiam omnes aquas caeteras, quae fontibus proruunt? sicut a quodam poeta illorum describitur, si bene recolo, ita dicente: Tu, Neptune pater, cui tempora cana crepanti Cincta salo resonant, magnus cui perpete mento Profluit oceanus, et flumina crinibus errant. Haec siliqua intra dulce tectorium sonantes lapillos quatitª non est autem hominum, sed porcorum cibus. Novit quid dicam, qui Evangelium novit. Quid ergo mihi prodest quod Neptuni simulacrum ad illam significationem refertur, nisi forte ut neutrum colam? tam enim mihi statua quaelibet, quam mare universum, non est Deus. Fateor tamen altius demersos esse, qui opera hominum deos putant, quam qui opera Dei; sed nobis unus diligendus et colendus Deus praecipitur, qui fecit haec omnia, quorum illi simulacra venerantur, vel tanquam deos, vel tanquam signa et imagines deorum. Si ergo signum utiliter institutum pro ipsa re sequi, cui significandae institutum est, carnalis est servitus; quanto magis inutilium rerum signa instituta pro rebus accipere? Quae si retuleris ad ea ipsa quae his significantur, eisque colendis animum obligaveris, nihilominus servili carnalique onere atque velamine non carebis.
4.8.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VIII.-- Aliter Judaei a signorum servitute liberati, aliter Gentiles.
4.8.1
Quamobrem christiana libertas eos quos invenit sub signis utilibus, tanquam prope inventos, interpretatis signis quibus subditi erant, elevatos ad eas res quarum illa signa sunt, liberavit: ex his factae sunt Ecclesiae sanctorum Israelitarum. Quos autem invenit sub signis inutilibus, non solum servilem operationem sub talibus signis, sed etiam ipsa signa frustravit removitque omnia: ut a corruptione multitudinis simulatorum deorum, quam saepe ac proprie Scriptura fornicationem vocat, ad unius Dei cultum Gentes converterentur; nec sub ipsis jam signis utilibus serviturae, sed exercitaturae potius animum in eorum intelligentia spirituali.
4.9.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IX.-- Quis signorum servitute premitur, quis non. Baptismus. Eucharistia.
4.9.1
Sub signo enim servit qui operatur aut veneratur aliquam rem significantem, nesciens quid significet: qui vero aut operatur, aut veneratur utile signum divinitus institutum, cujus vim significationemque intelligit, non hoc veneratur quod videtur et transit, sed illud potius quo talia cuncta referenda sunt Talis autem homo spiritualis et liber est, etiam tempore servitutis, quo carnalibus animis nondum oportet signa illa revelari, quorum jugo edomandi sunt Tales autem spirituales erant Patriarchae ac Prophetae, omnesque in populo Israel per quos nobis Spiritus sanctus ipsa Scripturarum et auxilia et solatia ministravit. Hoc vero tempore posteaquam resurrectione Domini nostri manifestissimum indicium nostrae libertatis illuxit, nec eorum quidem signorum, quae jam intelligimus, operatione gravi onerati sumus; sed quaedam pauca pro multis, eademque factu facillima, et intellectu augustissima, et observatione castissima ipse Dominus et apostolica tradidit disciplina: sicuti est Baptismi sacramentum, et celebratio corporis et sanguinis Domini. Quae unusquisque cum percipit, quo referantur imbutus agnoscit, ut ea non carnali servitute, sed spirituali potius libertate veneretur. Ut autem litteram sequi, et signa pro rebus quae iis significantur accipere, servilis infirmitatis est; ita inutiliter signa interpretari, male vagantis erroris est. Qui autem non intelligit quid significet signum, et tamen signum esse intelligit, nec ipse premitur servitute. Melius est autem vel premi incognitis, sed utilibus signis, quam inutiliter ea interpretando, a jugo servitutis eductam cervicem laqueis erroris inserere.
4.10.1
LIBER TERTIUS. CAPUT X.-- Unde dignoscatur an figurata sit locutio. Regula generalis. Charitas. Cupiditas. Flagitium. Facinus. Utilitas. Beneficentia.
4.10.1
Huic autem observationi qua cavemus figuratam locutionem, id est, translatam quasi propriam sequi; adjungenda etiam illa est, ne propriam quasi figuratam velimus accipere. Demonstrandus est igitur prius modus inveniendae locutionis, propriane an figurata sit. Et iste omnino modus est, ut quidquid in sermone divino neque ad morum honestatem, neque ad fidei veritatem proprie referri potest, figuratum esse cognoscas. Morum honestas ad diligendum Deum et proximum, fidei veritas ad cognoscendum Deum et proximum pertinet. Spes autem sua cuique est in conscientia propria, quemadmodum se sentit ad dilectionem Dei et proximi, cognitionemque proficere. De quibus omnibus primo libro dictum est.
4.10.2
Sed quoniam proclive est humanum genus non ex momentis ipsius libidinis, sed potius suae consuetudinis aestimare peccata, fit plerumque ut quisque hominum ea tantum culpanda arbitretur, quae suae regionis et temporis homines vituperare atque damnare consueverunt; et ea tantum probanda atque laudanda, quae consuetudo eorum cum quibus vivit, admittit: eoque contingit ut si quid Scriptura vel praeceperit quod abhorret a consuetudine audientium, vel quod non abhorret culpaverit, si animum eorum jam verbi vinxit auctoritas, figuratam locutionem putent. Non autem praecipit Scriptura nisi charitatem, nec culpat nisi cupiditatem; et eo modo informat mores hominum. Item si animum praeoccupavit alicujus erroris opinio, quidquid aliter asseruerit Scriptura, figuratum homines arbitrantur. Non autem asserit nisi catholicam fidem, rebus praeteritis, et futuris, et praesentibus. Praeteritorum narratio est, futurorum praenuntiatio, praesentium demonstratio: sed omnia haec ad eamdem charitatem nutriendam atque corroborandam, et cupiditatem vincendam atque exstinguendam valent.
4.10.3
Charitatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se atque proximo propter Deum: cupiditatem autem, motum animi ad fruendum se et proximo et quolibet corpore non propter Deum. Quod autem agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium vocatur: quod autem agit ut alteri noceat, facinus dicitur. Et haec sunt duo genera omnium peccatorum; sed flagitia priora sunt. Quae cum exinaniverint animum, et ad quamdam egestatem perduxerint, in facinora prosilitur, quo removeantur impedimenta flagitiorum, aut adjumenta quaerantur. Item quod agit charitas quo sibi prosit, utilitas est: quod autem agit ut prosit proximo, beneficentia nominatur. Et hic praecedit utilitas; quia nemo potest ex eo quod non habet, prodesse alteri. Quanto autem magis regnum cupiditatis destruitur, tanto charitatis augetur.
4.11.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XI.-- Regula de iis quae saevitiam redolent, referunturque nihilominus ex persona Dei vel sanctorum.
4.11.1
Quidquid ergo asperum et quasi saevum factu dictuque in sanctis Scripturis legitur ex persona Dei vel sanctorum ejus, ad cupiditatis regnum destruendum valet. Quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum quasi figurate dictum sit. Sicuti est illud Apostoli: Thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei qui reddet unicuique secundum opera sua: iis quidem qui secundum sustinentiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus, vitam aeternam; iis autem qui ex contentione sunt, et diffidunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci. Sed hoc ad eos, cum quibus evertitur ipsa cupiditas, qui eam vincere noluerunt. Cum autem in homine cui dominabatur, regna cupiditatis subvertuntur, illa est aperta locutio: Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis. Nisi quia et hic quaedam verba translata tractantur, sicuti est, ira Dei, et, crucifixerunt: sed non tam multa sunt, vel ita posita, ut obtegant sensum, et allegoriam vel aenigma faciant, quam proprie figuratam locutionem voco. Quod autem Jeremiae dicitur, Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes; non dubium quin figurata locutio tota sit, ad eum finem referenda quem diximus.
4.12.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XII.-- Regula de dictis et factis quasi flagitiosis imperitorum judicio, quae Deo vel sanctis viris tribuuntur. Facta judicantur ex circumstantiis.
4.12.1
Quae autem quasi flagitiosa imperitis videntur, sive tantum dicta, sive etiam facta sunt, vel ex Dei persona, vel ex hominum quorum nobis sanctitas commendatur, tota figurata sunt: quorum ad charitatis pastum enucleanda secreta sunt. Quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum cum quibus vivit, aut temperans aut superstitiosus est: quisquis vero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum inter quos versatur, excedat, aut aliquid significat, aut flagitiosus est. In omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. Neque ullo modo quisquam sobrius crediderit, Domini pedes ita unguento pretioso a muliere perfusos, ut luxuriosorum et nequam hominum solent, quorum talia convivia detestamur. Odor enim bonus, fama bona est, quam quisquis bonae vitae operibus habuerit, dum vestigia Christi sequitur, quasi pedes ejus pretiosissimo odore perfundit. Ita quod in aliis personis plerumque flagitium est, in divina vel prophetica persona magnae cujusdam rei signum est. Alia est quippe in perditis moribus, alia in Osee prophetae vaticinatione conjunctio meretricis: nec, si flagitiose in conviviis temulentorum et lascivorum nudantur corpora; propterea in balneis nudum esse flagitium est.
4.12.2
Quid igitur locis et temporibus personisque conveniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. Fieri enim potest ut sine aliquo vitio cupediae vel voracitatis, pretiosissimo cibo sapiens utatur; insipiens autem foedissima gulae flamma in vilissimum ardescat. Et sanus quisque maluerit more Domini pisce vesci, quam lenticula more Esau nepotis Abraham, aut hordeo more jumentorum. Non enim propterea continentiores nobis sunt pleraeque bestiae, quia vilioribus aluntur escis. Nam in omnibus hujuscemodi rebus, non ex earum rerum natura quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi vel probandum est, vel improbandum quod facimus.
4.12.3
Regno terreno veteres justi coeleste regnum imaginabantur, et praenuntiabant. Sufficiendae prolis causa erat uxorum plurium simul uni viro habendarum inculpabilis consuetudo; et ideo unam feminam maritos habere plurimos honestum non erat: non enim mulier eo est fecundior, sed meretricia potius turpitudo est, vel quaestum vel liberos vulgo quaerere. In hujuscemodi moribus quidquid illorum temporum sancti non libidinose faciebant, quamvis ea facerent quae hoc tempore nisi per libidinem fieri non possunt, non culpat Scriptura. Et quidquid ibi tale narratur, non solum historice ac proprie, sed etiam figurate ac prophetice acceptum, interpretandum est usque in finem illum charitatis, sive Dei, sive proximi, sive utriusque. Sicut enim talares et manicatas tunicas habere apud Romanos veteres flagitium erat; nunc autem honesto loco natis, cum tunicati sunt, non eas habere flagitium est: sic animadvertendum est, in caetero quoque usu rerum abesse oportere libidinem, quae non solum ipsa eorum, inter quos vivit, consuetudine nequiter abutitur; sed etiam saepe fines ejus egressa, foeditatem suam, quae inter claustra morum solemnium latitabat, flagitiosissima eruptione manifestat.
4.13.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIII.-- Continuatio ejusdem argumenti.
4.13.1
Quidquid autem congruit consuetudini eorum cum quibus vita ista degenda vel necessitate imponitur, vel officio suscipitur, a bonis et magnis hominibus ad utilitatem et beneficentiam referendum est; vel proprie, sicut et nos debemus, vel etiam figurate, sicut Prophetis licet.
4.14.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIV.-- Error opinantium nullam esse justitiam per seipsam.
4.14.1
In quae facta legenda cum incurrunt indocti alterius consuetudinis, nisi auctoritate reprimantur, flagitia putant; nec possunt animadvertere totam conversationem suam, vel in conjugiis, vel in conviviis, vel in vestitu, caeteroque humano victu atque cultu, aliis gentibus et aliis temporibus flagitiosam videri. Qua varietate innumerabilium consuetudinum commoti quidam dormitantes, ut ita dicam, qui neque alto somno stultitiae sopiebantur, nec in sapientiae lucem poterant evigilare, putaverunt nullam esse justitiam per seipsam, sed unicuique genti consuetudinem suam justam videri: quae cum sit diversa omnibus gentibus, debeat autem incommutabilis manere justitia, fieri manifestum nullam usquam esse justitiam. Non intellexerunt, ne multa commemorem, Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris, nullo modo posse ulla eorum gentili diversitate variari. Quae sententia cum refertur ad dilectionem Dei, omnia flagitia moriuntur; cum ad proximi, omnia facinora. Nemo enim vult corrumpi habitaculum suum: non ergo debet corrumpere habitaculum Dei, seipsum scilicet. Et nemo vult sibi a quoquam noceri: nec ipse igitur cuiquam nocuerit.
4.15.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XV.-- Regula in figuratis locutionibus servanda.
4.15.1
Sic eversa tyrannide cupiditatis, charitas regnat justissimis legibus dilectionis Dei propter Deum, sui et proximi propter Deum. Servabitur ergo in locutionibus figuratis regula hujusmodi, ut tam diu versetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum charitatis interpretatio perducatur. Si autem hoc jam proprie sonat, nulla putetur figurata locutio.
4.16.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVI.-- Regula de locutionibus praeceptivis.
4.16.1
Si praeceptiva locutio est aut flagitium aut facinus vetans, aut utilitatem aut beneficentiam jubens, non est figurata. Si autem flagitium aut facinus videtur jubere, aut utilitatem aut beneficentiam vetare, figurata est. Nisi manducaveritis, inquit, carnem filii hominis, et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis. Facinus vel flagitium videtur jubere: figura est ergo, praecipiens passioni dominicae communicandum, et suaviter atque utiliter recondendum in memoria quod pro nobis caro ejus crucifixa et vulnerata sit. Ait Scriptura: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hic nullo dubitante beneficentiam praecipit: sed quod sequitur, Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput ejus; malevolentiae facinus putes juberi: ne igitur dubitaveris figurate dictum, et cum possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero ad praestandum; ad beneficentiam te potius charitas revocet, ut intelligas carbones ignis esse urentes poenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur ejus qui dolet se inimicum fuisse hominis, a quo ejus miseriae subvenitur. Item cum ait Dominus, Qui amat animam suam, perdet eam, non utilitatem vetare putandus est, qua debet quisque conservare animam suam; sed figurate dictum, perdat animam, id est, perimat atque amittat usum ejus, quem nunc habet, perversum scilicet atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non quaerat. Scriptum est: Da misericordi, et ne suscipias peccatorem. Posterior pars hujus sententiae videtur vetare beneficentiam; ait enim, Ne suscipias peccatorem: intelligas ergo figurate positum pro peccato peccatorem, ut peccatum ejus non suscipias.
4.17.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVII.-- Alia omnibus communiter, alia singulis seorsim praecipi.
4.17.1
Saepe autem accidit ut quisquis in meliori gradu spiritualis vitae vel est, vel esse se putat, figurate dicta esse arbitretur, quae inferioribus gradibus praecipiuntur: ut verbi gratia, si caelibem amplexus est vitam, et se castravit propter regnum coelorum, quidquid de uxore diligenda et regenda sancti Libri praecipiunt, non proprie sed translate accipi oportere contendat; et si quis statuit servare innuptam virginem suam, tanquam figuratam locutionem conetur interpretari qua dictum est, Trade filiam, et grande opus perfeceris. Erit igitur etiam hoc in observationibus intelligendarum Scripturarum, ut sciamus alia omnibus communiter praecipi, alia singulis quibusque generibus personarum; ut non solum ad universum statum valetudinis, sed etiam ad suam cujusque membri propriam infirmitatem medicina pertineat. In suo quippe genere curandum est, quod ad melius genus non potest erigi.
4.18.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVIII.-- Quo tempore quid praeceptum vel licitum sit, considerandum.
4.18.1
Item cavendum est ne forte quod in Scripturis veteribus pro illorum temporum conditione, etiamsi non figurate, sed proprie intelligatur, non est flagitium neque facinus, ad ista etiam tempora quis putet in usum vitae posse transferri. Quod nisi dominante cupiditate, et ipsarum quoque Scripturarum, quibus evertenda est, satellitium quaerente, non faciet; nec intelligit miser ad hanc utilitatem illa sic esse posita, ut spei bonae homines salubriter videant et consuetudinem quam aspernantur posse habere usum bonum, et eam quam amplexantur esse posse damnabilem, si et ibi charitas utentium, et hic cupiditas attendatur.
4.18.2
Nam si multis uxoribus caste uti quisquam pro tempore potuit, potest alius una libidinose. Magis enim probo multarum fecunditate utentem propter aliud, quam unius carne fruentem propter ipsam. Ibi enim quaeritur utilitas temporum opportunitatibus congrua, hic satiatur cupiditas temporalibus voluptatibus implicata: inferiorisque gradus ad Deum sunt, quibus secundum veniam concedit Apostolus carnalem cum singulis conjugibus consuetudinem propter intemperantiam eorum, quam illi qui plures singuli cum haberent, sicut sapiens in cibo et potu nonnisi salutem corporis, sic in concubitu nonnisi procreationem filiorum intuebantur. Itaque si eos in hac vita invenisset Domini adventus, cum jam non mittendi, sed colligendi lapides tempus esset, statim seipsos castrarent propter regnum coelorum: non enim est in carendo difficultas, nisi cum est in habendo cupiditas. Noverant quippe illi homines etiam in ipsis conjugibus luxuriam esse abutendi intemperantiam: quod Tobiae testatur oratio, quando est copulatus uxori. Ait enim: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum; et benedictum nomen tuum in omnia saecula saeculorum. Benedicant te coeli et omnis creatura tua. Tu fecisti Adam, et dedisti illi adjutorium Evam: et nunc, Domine, tu scis quoniam non luxuriae causa accipio sororem meam, sed ipsa veritate, ut miserearis nostri, Domine.
4.19.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIX.-- Mali alios de suo aestimant ingenio.
4.19.1
Sed qui effrenata libidine, vel per multa stupra diffluentes evagantur, vel in ipsa una conjuge, non solum excedunt ad liberorum procreationem pertinentem modum, sed etiam inhumanioris intemperantiae sordes inverecunda omnino licentia servilis cujusdam libertatis accumulant; non credunt fieri potuisse ut temperanter multis feminis antiqui uterentur viri, nihil servantes in usu illo nisi congruum tempori propagandae prolis officium; et quod ipsi laqueis libidinis obstricti, vel in una non faciunt, nullo modo in multis fieri posse arbitrantur.
4.19.2
Sed isti possunt dicere nec honorari quidem atque laudari oportere viros bonos et sanctos, quia ipsi cum honorantur atque laudantur, intumescunt superbia; tanto avidiores inanissimae gloriae, quanto eos frequentius atque latius lingua blandior ventilaverit; qua ita leves fiunt, ut eos rumoris aura, sive quae prospera, sive quae adversa existimatur, in quaslibet invehat voragines flagitiorum, aut in facinorum etiam saxa collidat. Videant ergo quam sibi arduum sit atque difficile nec laudis esca illici, nec contumeliarum aculeis penetrari; et non ex se alios metiantur.
4.20.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XX.-- In quavis vivendi ratione boni sui sunt similes.
4.20.1
Credant potius Apostolos nostros nec cum suspicerentur ab hominibus, inflatos fuisse; nec cum despicerentur, elisos. Neutra quippe tentatio defuit illis viris: nam et credentium celebrabantur praeconio, et persequentium maledictis infamabantur. Sicut ergo isti pro tempore utebantur his omnibus, et non corrumpebantur; sic illi veteres, usum feminarum ad sui temporis convenientiam referentes, non patiebantur eam dominationem libidinis, cui serviunt qui ista non credunt.
4.20.1
Et ideo isti sese nullo modo cohiberent ab inexpiabili odio filiorum, a quibus vel uxores vel concubinas suas attentatas, aut attrectatas esse cognoscerent, si eis forte tale aliquid accidisset.
4.21.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXI.-- David quanquam in adulterium lapsus, longe fuit a libidinosorum intemperantia.
4.21.1
Rex autem David cum hoc ab impio atque immani filio passus esset, non solum ferocientem toleravit, sed etiam planxit exstinctum. Non enim carnali zelo irretitus tenebatur, quem nullo modo injuriae suae, sed peccata filii commovebant. Nam ideo, si vinceretur, eum occidi prohibuerat, ut edomito servaretur poenitendi locus: et quia non potuit, non orbitatem doluit in ejus interitu, sed noverat in quas poenas tam impie adultera et parricidalis anima raperetur. Namque alio prius filio qui innocens erat, pro quo aegrotante affligebatur, moriente laetatus est.
4.21.1
Ex hoc maxime apparet qua moderatione ac temperantia illi viri feminis utebantur, quod cum in unam illicite irruisset rex idem, aestu quodam aetatis et temporalium rerum prosperitatibus abreptus, cujus etiam maritum occidendum praeceperat; accusatus est per prophetam: qui cum ad eum venisset convincendum de peccato, proposuit ei similitudinem de paupere qui habebat ovem unam, cujus vicinus cum haberet multas, ad adventum hospitis sui unicam potius vicini sui pauperis oviculam exhibuit epulandam. In quem commotus David occidi eum jussit, et quadruplicari ovem pauperi; ut se nesciens condemnaret, qui peccaverat sciens. Quod cum ei manifestatum esset, et divinitus denuntiata vindicta, diluit poenitendo peccatum. Sed tamen in hac similitudine stuprum tantummodo designatum est de ove vicini pauperis; de marito autem mulieris interempto, hoc est, de ipso paupere, qui unam habebat ovem, occiso, non est per similitudinem interrogatus David, ut in solum adulterium diceret sententiam damnationis suae. Ex quo intelligitur quanta temperantia multas mulieres habuerit, quando de una in qua excessit modum, a seipso puniri coactus est. Sed in isto viro immoderatae hujus libidinis non permansio, sed transitus fuit: propterea etiam ab arguente Propheta ille illicitus appetitus hospes vocatus est. Non enim dixit eum regi suo, sed hospiti suo vicini pauperis ovem ad epulandum exhibuisse. At vero in ejus filio Salomone, non quasi hospes transitum habuit, sed regnum ista libido possedit: de quo Scriptura non tacuit, culpans eum fuisse amatorem mulierum. Cujus tamen initia desiderio sapientiae flagraverant; quam cum amore spirituali adeptus esset, amore carnali amisit.
4.22.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXII.-- Regula de Scripturae locis, ubi laudantur facta quaedam bonorum hodie moribus contraria.
4.22.1
Ergo, quanquam omnia vel pene omnia quae in Veteris Testamenti libris gesta continentur, non solum proprie, sed etiam figurate accipienda sint: tamen etiam illa quae proprie lector acceperit, si laudati sunt illi qui ea fecerunt, sed ea tamen abhorrent a consuetudine bonorum, qui post adventum Domini divina praecepta custodiunt; figuram ad intelligentiam referat, factum vero ipsum ad mores non transferat. Multa enim sunt quae illo tempore officiose facta sunt, quae modo nisi libidinose fieri non possunt.
4.23
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIII.-- Regula de locis ubi magnorum virorum peccata referuntur.
4.23
Si qua vero peccata magnorum virorum legerit, tametsi aliquam in eis figuram rerum futurarum animadvertere atque indagare potuerit; rei tamen gestae proprietatem ad hunc usum assumat, ut se nequaquam recte factis suis jactare audeat, et prae sua justitia caeteros tanquam peccatores contemnat, cum videat tantorum virorum et cavendas tempestates, et flenda naufragia. Ad hoc enim etiam peccata illorum hominum scripta sunt, ut Apostolica illa sententia ubique tremenda sit, qua ait: Quapropter qui videtur stare, videat, ne cadat. Nulla enim fere pagina est sanctorum Librorum, in qua non sonet quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
4.24.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIV.-- Ante omnia considerandum genus locutionis.
4.24.1
Maxime itaque investigandum est utrum propria sit, an figurata locutio, quam intelligere conamur. Nam comperto quod figurata sit, adhibitis regulis rerum quas in primo libro digessimus, facile est eam versare omnibus modis, donec perveniamus ad sententiam veritatis, praesertim cum usus accesserit pietatis exercitatione roboratus. Invenimus autem utrum propria sit, an figurata locutio, illa intuentes quae supra dicta sunt.
4.25.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXV.-- Idem verbum non idem significat ubique.
4.25.1
Quod cum apparuerit, verba quibus continetur, aut a similibus rebus ducta invenientur, aut ab aliqua vicinitate attingentibus.
4.25.1
Sed quoniam multis modis res similes rebus apparent, non putemus esse praescriptum ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significaverit, hoc eam semper significare credamus. Nam et in vituperatione fermentum posuit Dominus, cum diceret, Cavete a fermento Pharisaeorum; et in laude, cum diceret, Simile est regnum coelorum mulieri quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae, donec fermentaretur totum.
4.25.2
Hujus igitur varietatis observatio duas habet formas. Sic enim aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria, aut tantummodo diversa significent. Contraria scilicet, cum alias in bono, alias in malo res eadem per similitudinem ponitur, sicut hoc est quod de fermento supra diximus. Tale est etiam quod leo significat Christum, ubi dicitur, Vicit leo de tribu Juda; significat et diabolum, ubi scriptum est, Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Ita serpens in bono est, Astuti ut serpentes; in malo autem, Serpens Evam seduxit in astutia sua. In bono panis, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi; in malo, Panes occultos libenter edite: sic et alia plurima. Et haec quidem quae commemoravi, minime dubiam significationem gerunt, quia exempli gratia commemorari nonnisi manifesta debuerunt. Sunt autem quae incertum sit in quam partem accipi debeant, sicut, Calix in manu Domini vini meri plenus est mixto. Incertum est enim utrum iram Dei significet non usque ad novissimam poenam, id est usque ad faecem; an potius gratiam Scripturarum a Judaeis ad Gentes transeuntem, quia inclinavit ex hoc in hoc, remanentibus apud Judaeos observationibus quas carnaliter sapiunt, quia faex ejus non est exinanita. Cum vero res eadem non in contraria, sed tantum in diversa significatione ponitur, illud est in exemplum, quod aqua et populum significat, sicut in Apocalypsi legimus; et Spiritum sanctum, unde est illud, Flumina aquae vivae fluent de ventre ejus; et si quid aliud atque aliud, pro locis in quibus ponitur, aqua significare intelligitur.
4.25.3
Sic et aliae res non singulae, sed unaquaeque earum, non solum duo aliqua diversa, sed etiam nonnunquam multa significat, pro loco sententiae, sicut posita reperitur.
4.26
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVI.-- Obscura ex locis apertioribus explicanda.
4.26
Ubi autem apertius ponuntur, ibi discendum est quomodo in locis intelligantur obscuris. Neque enim melius potest intelligi quod dictum est Deo, Apprehenda arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi, quam ex illo loco ubi legitur, Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Nec tamen ita ut jam ubicumque scutum pro aliquo munimento legerimus positum, non accipiamus nisi bonam voluntatem Dei: dictum est enim et scutum fidei, in quo possitis, inquit, omnes sagittas maligni ignitas exstinguere. Nec rursum ideo debemus in armis hujuscemodi spiritualibus scuto tantummodo fidem tribuere, cum alio loco etiam lorica dicta sit fidei: Induti, inquit, loricam fidei et charitatis.
4.27.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVII.-- Eumdem locum varie intelligi nihil prohibet.
4.27.1
Quando autem ex eisdem Scripturae verbis, non unum aliquid, sed duo vel plura sentiuntur, etiam si latet quid senserit ille qui scripsit, nihil periculi est, si quodlibet eorum congruere veritati ex aliis locis sanctarum Scripturarum doceri potest: id tamen eo conante qui divina scrutatur eloquia, ut ad voluntatem perveniatur auctoris, per quem Scripturam illam sanctus operatus est Spiritus; sive hoc assequatur, sive aliam sententiam de illis verbis, quae fidei rectae non refragatur, exsculpat, testimonium habens a quocumque alio loco divinorum eloquiorum. Ille quippe auctor in eisdem verbis quae intelligere volumus, et ipsam sententiam forsitan vidit; et certe Dei Spiritus, qui per eum haec operatus est, etiam ipsam occursuram lectori vel auditori, sine dubitatione praevidit; imo ut occurreret, quia et ipsa est veritate subnixa, providit. Nam quid in divinis eloquiis largius et uberius potuit divinitus provideri, quam ut eadem verba pluribus intelligantur modis, quos alia non minus divina contestantia faciant approbari?
4.28.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVIII.-- Locus incertus tutius per alios Scripturae locos, quam per rationem manifestatur.
4.28.1
Ubi autem talis sensus eruitur, cujus incertum certis sanctarum Scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat ut ratione reddita manifestus appareat, etiam si ille cujus verba intelligere quaerimus, eum forte non sensit. Sed haec consuetudo periculosa est: per Scripturas enim divinas multo tutius ambulatur; quas verbis translatis opacatas cum scrutari volumus, aut hoc inde exeat quod non habeat controversiam; aut, si habet, ex eadem Scriptura ubicumque inventis atque adhibitis testibus terminetur.
4.29.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIX.-- Troporum cognitio necessaria.
4.29.1
Sciant autem litterati, modis omnibus locutionis, quos grammatici graeco nomine tropos vocant, auctores nostros usos fuisse, et multiplicius atque copiosius, quam possunt existimare vel credere qui nesciunt eos, et in aliis ista didicerunt. Quos tamen tropos qui noverunt, agnoscunt in Litteris sanctis, eorumque scientia ad eas intelligendas aliquantum adjuvantur. Sed hic eos ignaris tradere non decet, ne artem grammaticam docere videamur. Extra sane ut discantur admoneo, quamvis jam superius id admonuerim, id est, in secundo libro, ubi de linguarum necessaria cognitione disserui. Nam litterae, a quibus ipsa grammatica nomen accepit, Γράμματα enim Graeci litteras vocant, signa utique sunt sonorum ad articulatam vocem qua loquimur pertinentium. Istorum autem troporum non solum exempla, sicut omnium, sed quorumdam etiam nomina in divinis Libris leguntur, sicut allegoria, aenigma, parabola. Quamvis pene omnes ii tropi, qui liberali dicuntur arte cognosci, etiam in eorum reperiantur loquelis, qui nullos grammaticos audierunt, et eo quo vulgus utitur sermone contenti sunt. Quis enim non dicit, Sic floreas? qui tropus metaphora vocatur. Quis non dicit piscinam etiam quae non habet pisces, nec facta est propter pisces, et tamen a piscibus nomen accepit? qui tropus catachresis dicitur.
4.29.2
Longum est isto modo caeteros persequi: nam usque ad illos pervenit vulgi locutio, qui propterea mirabiliores sunt, quia contra quam dicitur significant, sicuti est quae appellatur ironia vel antiphrasis. Sed ironia pronuntiatione indicat quid velit intelligi, uti cum dicimus homini mala facienti, Res bonas facis: antiphrasis vero ut contraria significet, non voce pronuntiantis efficitur, sed aut verba habet sua, quorum origo e contrario est, sicut appellatur lucus, quod minime luceat; aut consuevit aliquid ita dici, quamvis dicatur etiam non e contrario, veluti cum quaerimus accipere quod ibi non est, et respondetur nobis, Abundat; aut adjunctis verbis facimus ut a contrario intelligatur quod loquimur, veluti si dicamus, Cave illum, quia bonus homo est. Et quis talia non dicit indoctus, nec omnino sciens qui sint, vel quid vocentur hi tropi? Quorum cognitio propterea Scripturarum ambiguitatibus dissolvendis est necessaria, quia cum sensus, ad proprietatem verborum si accipiatur, absurdus est, quaerendum est utique ne forte illo vel illo tropo dictum sit quod non intelligimus; et sic pleraque inventa sunt quae latebant.
4.30.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXX.-- Regulae Tichonii donatistae expenduntur.
4.30.1
Tichonius quidam qui contra Donatistas invictissime scripsit, cum fuerit donatista, et illic invenitur absurdissimi cordis, ubi eos non omni ex parte relinquere voluit, fecit librum quem Regularum vocavit, quia in eo quasdam septem regulas exsecutus est, quibus quasi clavibus divinarum Scripturarum aperirentur occulta. Quarum primam ponit, De Domino et ejus corpore; secundam, De Domini corpore bipartito; tertiam, De promissis et Lege; quartam, De specie et genere; quintam, De temporibus; sextam, De recapitulatione; septimam, De diabolo et ejus corpore. Quae quidem consideratae, sicut ab illo aperiuntur, non parum adjuvant ad penetranda quae tecta sunt divinorum eloquiorum: nec tamen omnia quae ita scripta sunt ut non facile intelligantur, possunt his regulis inveniri, sed aliis modis pluribus, quos hoc numero septenario usque adeo non est iste complexus, ut idem ipse multa exponat obscura, in quibus harum regularum adhibet nullam, quoniam nec opus est. Neque enim aliquid illic tale versatur aut quaeritur, sicut in Apocalypsi Joannis quaerit, quemadmodum intelligendi sint angeli Ecclesiarum septem, quibus scribere jubetur, et ratiocinatur multipliciter, et ad hoc pervenit ut ipsos angelos intelligamus Ecclesias. In qua copiosissima disputatione nihil istarum est regularum, et utique res illic obscurissima quaeritur; quod exempli gratia satis dictum sit: nam colligere omnia, nimis longum et nimis operosum est, quae ita obscura sunt in Scripturis canonicis, ut nihil istarum septem ibi requirendum sit.
4.30.2
Iste autem cum has velut regulas commendaret, tantum eis tribuit, quasi omnia quae in Lege, id est, in divinis Libris obscure posita invenerimus, his bene cognitis atque adhibitis intelligere valeamus. Ita quippe exorsus est eumdem librum ut diceret: Necessarium duxi ante omnia, quae mihi videntur, libellum Regularum scribere, et secretorum Legis veluti claves et luminaria fabricare. Sunt enim quaedam regulae mysticae, quae universae Legis recessus obtinent, et veritatis thesauros aliquibus invisibiles visibiles faciunt. Quarum si ratio regularum sine invidia, ut communicamus, accepta fuerit; clausa quaeque patefient, et obscura dilucidabuntur; ut quis prophetiae immensam silvam perambulans, his regulis quodammodo lucis tramitibus deductus ab errore defendatur. Hic si dixisset, Sunt enim quaedam regulae mysticae, quae nonnullos Legis recessus obtinent, aut certe, quae Legis magnos recessus obtinent; non autem quod ait, universae Legis recessus: neque dixisset, Clausa quaeque patefient, sed, clausa multa patefient; verum dixisset, nec tam elaborato atque utili operi suo plusquam res ipsa postulat dando, in spem falsam lectorem ejus cognitoremque misisset. Quod ideo dicendum putavi, ut liber ipse et legatur a studiosis, quia plurimum adjuvat ad Scripturas intelligendas, et non de illo speretur tantum quantum non habet. Caute sane legendus est, non solum propter quaedam in quibus ut homo erravit; sed maxime propter illa quae sicut donatista haereticus loquitur. Quid autem doceant vel admoneant istae septem regulae, breviter ostendam.
4.31.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXI.-- Regula prima Tichonii.
4.31.1
Prima de Domino et ejus corpore est; in qua scientes aliquando capitis et corporis, id est, Christi et Ecclesiae unam personam nobis intimari, non haesitemus quando a capite ad corpus, vel a corpore transitur ad caput, et tamen non receditur ab una eademque persona. Una enim persona loquitur dicens, sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento; et tamen quid horum duorum capiti, quid corpori, id est, quid Christo, quid Ecclesiae conveniat, utique intelligendum est.
4.32
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXII.-- Regula secunda Tichonii.
4.32
Secunda est de Domini corpore bipartito, quod quidem non ita debuit appellari; non enim revera Domini corpus est, quod cum illo non erit in aeternum: sed dicendum fuit, De Domini corpore vero atque permixto, aut, vero atque simulato, vel quid aliud; quia non solum in aeternum, verum etiam nunc hypocritae non cum illo esse dicendi sunt, quamvis in ejus esse videantur Ecclesia. Unde poterat ista regula et sic appellari, ut diceretur de permixta Ecclesia. Quae regula lectorem vigilantem requirit, quando Scriptura cum ad alios jam loquatur, tanquam ad eos ipsos ad quos loquebatur, videtur loqui; vel de ipsis, cum de aliis jam loquatur; tanquam unum sit utrorumque corpus, propter temporalem commixtionem et communionem Sacramentorum. Ad hoc pertinet in Canticis canticorum, Fusca sum et speciosa ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis. Non enim ait, Fusca fui ut tabernacula Cedar, et speciosa sum ut pelles Salomonis; sed utrumque se esse dixit, propter temporalem unitatem intra una retia piscium bonorum et malorum. Tabernacula enim Cedar ad Ismaelem pertinent, qui non erit haeres cum filio liberae. Itaque cum de bona parte Deus dicat, Ducam caecos in viam quam non noverunt, et semitas quas non noverunt calcabunt; et faciam illis tenebras in lucem, et prava in directum: haec verba faciam, et non derelinquam eos: mox de alia parte, quae male permixta est, dicit, Ipsi autem conversi sunt retro, quamvis alii jam significentur his verbis. Sed quoniam nunc in uno sunt, tanquam de ipsis loquitur de quibus loquebatur: non tamen semper in uno erunt. Ipse est quippe ille servus commemoratus in Evangelio, cujus dominus cum venerit, dividet eum, et partem ejus cum hypocritis ponet.
4.33.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXIII.-- Regula tertia Tichonii. Liber de Spiritu et Littera.
4.33.1
Tertia regula est de Promissis et Lege, quae alio modo dici potest de spiritu et littera, sicut nos eam appellavimus, cum de hac re librum scriberemus. Potest etiam sic dici, de gratia et mandato. Haec autem magis mihi videtur magna quaestio quam regula, quae solvendis quaestionibus adhibenda est. Haec est quam non intelligentes Pelagiani, vel condiderunt suam haeresim, vel auxerunt. Laboravit in ea dissolvenda Tichonius bene, sed non plene. Disputans enim de fide et operibus, opera nobis dixit a Deo dari merito fidei; ipsam vero fidem sic esse a nobis, ut nobis non sit a Deo. Nec attendit Apostolum dicentem, Pax fratribus et charitas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. Sed non erat expertus hanc haeresim, quae nostro tempore exorta, multum nos, ut gratiam Dei quae per Dominum nostrum Jesum Christum est, adversus eam defenderemus, exercuit; et secundum id quod ait Apostolus, Oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis, multo vigilantiores diligentioresque reddidit, ut adverteremus in Scripturis sanctis, quod istum Tichonium minus attentum, minusque sine hoste sollicitum fugit, etiam ipsam scilicet fidem donum illius esse qui ejus mensuram unicuique partitur. Ex qua sententia quibusdam dictum est, Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, verum etiam ut pro eo patiamini. Unde quis dubitet utrumque esse Dei donum, qui fideliter atque intelligenter audit utrumque donatum? Plura sunt et alia testimonia quibus id ostenditur: sed hoc nunc non agimus; alibi autem atque alibi saepissime ista egimus.
4.34.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXIV.-- Regula quarta Tichonii.
4.34.1
Quarta Tichonii regula est de specie et genere. Sic enim eam vocat, volens intelligi speciem partem, genus autem totum, cujus ea pars est quam nuncupat speciem, sicut unaquaeque civitas pars est utique universitatis gentium: hanc ille vocat speciem; genus autem omnes gentes. Neque hic ea discernendi subtilitas adhibenda est, quae a dialecticis traditur qui, inter partem et speciem quid intersit acutissime disputant. Eadem ratio est, si non de unaquaque civitate, sed de unaquaque provincia vel gente vel regno tale aliquid in divinis reperiatur eloquiis. Non solum enim, verbi gratia, de Jerusalem, vel de aliqua gentium civitate, sive Tyro, sive Babylonia, sive alia qualibet dicitur aliquid in Scripturis sanctis, quod modum ejus excedat, et conveniat potius omnibus gentibus: verum etiam de Judaea, de Aegypto, de Assyria, et quacumque alia gente, in qua sunt plurimae civitates, non tamen totus orbis, sed pars ejus est, dicitur quod transeat ejus modum, et congruat potius universo, cujus haec pars est; vel sicut iste appellat, generi, cujus haec species est. Unde et in notitiam vulgi verba ista venerunt, ut etiam idiotae intelligant quid specialiter, quid generaliter in quocumque praecepto imperiali sit constitutum. Fit hoc etiam de hominibus; sicut ea quae de Salomone dicuntur, excedunt ejus modum, et potius ad Christum vel Ecclesiam, cujus ille pars est, relata clarescunt.
4.34.2
Nec species semper exceditur; saepe enim talia dicuntur quae vel ei quoque, vel ei fortasse tantummodo apertissime congruant: sed cum a specie transitur ad genus, quasi adhuc de specie loquente Scriptura, ibi vigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie quod in genere potest melius et certius invenire. Facile quippe est illud quod ait propheta Ezechiel, Domus Israel habitavit in terra, et polluerunt illam in via sua, et in idolis suis, et peccatis suis; secundum immunditiam menstruatae facta est via eorum ante faciem meam. Et effudi iram meam super eos, et dispersi illos inter nationes, et ventilavi eos in regiones; secundum vias eorum et secundum peccata eorum judicavi eos: facile est, inquam, hoc intelligere de illa domo Israel, de qua dicit Apostolus, Videte Israel secundum carnem; quia haec omnia carnalis populus Israel et fecit, et passus est. Alia etiam quae sequuntur, eidem intelliguntur populo convenire: sed cum coeperit dicere, Et sanctificabo nomen meum sanctum illud magnum, quod pollutum est inter nationes, quod polluistis in medio earum; et scient gentes quia ego sum Dominus; jam intentus debet esse, qui legit, quemadmodum species excedatur, et adjungatur genus. Sequitur enim et dicit: Et dum sanctificabor in vobis ante oculos eorum, et accipiam vos de gentibus, et congregabo vos ex omnibus terris, et inducam vos in terram vestram; et aspergam vos aqua munda, et mundabimini ab omnibus simulacris vestris, et mundabo vos: et dabo vobis cor novum, et Spiritum novum dabo in vos; et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et Spiritum meum dabo in vos: et faciam ut in justitiis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis, et faciatis: et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris; et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum; et mundabo vos ex omnibus immunditiis vestris. Hoc de Novo Testamento esse prophetatum, ad quod pertinet non solum una gens illa in reliquiis suis, ne quibus alibi scriptum est, Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient, verum etiam caeterae gentes, quae promissae sunt patribus eorum, qui etiam nostri sunt; non ambigit quisquis intuetur et lavacrum regenerationis hic esse promissum, quod nunc videmus omnibus gentibus redditum: et illud quod ait Apostolus, cum Novi Testamenti gratiam commendaret, ut in comparatione Veteris emineret, Epistola nostra vos estis, scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, hinc esse respicit et perspicit ductum ubi iste propheta dicit, Et dabo vobis cor novum, et Spiritum novum dabo in vos; et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Cor quippe carneum, unde ait Apostolus, tabulis cordis carnalibus, a corde lapideo voluit vita sentiente discerni, et per vitam sentientem significavit intelligentem. Sic fit Israel spiritualis, non unius gentis, sed omnium quae promissae sunt patribus in eorum semine, quod est Christus.
4.34.3
Hic ergo Israel spiritualis ab illo Israele carnali, qui est unius gentis, novitate gratiae, non nobilitate patriae, et mente non gente distinguitur: sed altitudo prophetica dum de illo vel ad illum loquitur, latenter transit ad hunc; et cum jam de isto vel ad istum loquatur, adhuc de illo vel ad illum loqui videtur; non intellectum Scripturarum nobis quasi hostiliter invidens, sed exercens medicinaliter nostrum. Unde et illud quod ait, Et inducam vos in terram vestram; et paulo post, tanquam idipsum repetens, Et habitabitis, inquit, in terra quam dedi patribus vestris; non carnaliter sicut carnalis Israel, sed spiritualiter sicut spiritualis debemus accipere. Ecclesia quippe sine macula et ruga ex omnibus gentibus congregata, atque in aeternum regnatura cum Christo, ipsa est terra beatorum, terra viventium; ipsa intelligenda est patribus data, quando eis certa et incommutabili Dei voluntate promissa est: quoniam ipsa promissionis vel praedestinationis firmitate jam data est, quae danda suo tempore a patribus credita est; sicut de ipsa gratia quae sanctis datur, scribens ad Timotheum Apostolus ait, Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per adventum Salvatoris nostri. Datam dixit gratiam, quando nec erant adhuc quibus daretur; quoniam in dispositione ac praedestinatione Dei jam factum erat quod suo tempore futurum erat, quod ipse dicit manifestatum. Quamvis haec possint intelligi et de terra futuri saeculi, quando erit coelum novum et terra nova, in qua injusti habitare non poterunt. Et ideo recte dicitur piis quod ipsa sit terra eorum, quae ulla ex parte non erit impiorum; quia et ipsa similiter data est, quando danda firmata est.
4.35.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXV.-- Regula quinta Tichonii.
4.35.1
Quintam Tichonius regulam ponit, quam De temporibus appellat; qua regula plerumque inveniri vel conjici possit latens in Scripturis sanctis quantitas temporum. Duobus autem modis vigere dicit hanc regulam; aut tropo synecdoche, aut legitimis numeris. Tropus synecdoche, aut a parte totum, aut a toto partem facit intelligi: sicut unus evangelista post dies octo factum dicit, quod alius post dies sex, quando in monte discipulis tantum tribus praesentibus facies Domini fulsit ut sol, et vestimenta ejus sicut nix. Utrumque enim verum esse non posset, quod de numero dierum dictum est, nisi ille qui dixit, post dies octo, intelligatur partem novissimam diei ex quo id Christus praedixit futurum, et partem primam diei quo id ostendit impletum, pro totis diebus duobus atque integris posuisse; is vero qui dixit, post dies sex, integros omnes et totos, sed solos medios computasse. Hoc modo locutionis, quo significatur a parte totum, etiam illa de resurrectione Christi solvitur quaestio. Pars enim novissima diei quo passus est, nisi pro toto die accipiatur, id est, adjuncta etiam nocte praeterita; et nox in cujus parte ultima resurrexit, nisi totus dies accipiatur, adjuncto scilicet die illucescente dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum.
4.35.2
Legitimos autem numeros dicit, quos eminentius divina Scriptura commendat, sicut septenarium, vel denarium, vel duodenarium, et quicumque alii sunt, quos legendo studiosi libenter agnoscunt. Plerumque enim hujusmodi numeri pro universo tempore ponuntur: sicut, Septies in die laudabo te, nihil est aliud quam, Semper laus ejus in ore meo. Tantumdem valent et cum multiplicantur, sive per denarium, sicut septuaginta et septingenti; unde possunt et septuaginta anni Jeremiae pro universo tempore spiritualiter accipi, quo est apud alienos Ecclesia: sive per seipsos, sicut decem per decem, centum sunt; et duodecim per duodecim, centum quadraginta quatuor; quo numero significatur universitas sanctorum in Apocalypsi. Unde apparet non solas temporum quaestiones istis numeris esse solvendas, sed latius patere significationes eorum, et in multa proserpere. Neque enim numerus iste in Apocalypsi ad tempora pertinet, sed ad homines.
4.36.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXVI.-- Regula sexta Tichonii.
4.36.1
Sextam regulam Tichonius Recapitulationem vocat, in obscuritate Scripturarum satis vigilanter inventam. Sic enim dicuntur quaedam quasi sequantur in ordine temporis, vel rerum continuatione narrentur, cum ad priora quae praetermissa fuerant, latenter narratio revocetur: quod nisi ex hac regula intelligatur, erratur. Sicut in Genesi, Et plantavit, inquit, Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem formavit; et produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum, et bonum in escam; ita videtur dictum tanquam id factum sit posteaquam factum posuit Deus hominem in paradiso: cum breviter utroque commemorato, id est, quod plantavit Deus paradisum, et posuit ibi hominem quem formavit, recapitulando redeat et dicat quod praetermiserat, quomodo scilicet paradisus fuerit plantatus, quia produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam. Denique secutus adjunxit: Et lignum vitae in medio paradisi, et lignum scientiae boni et mali. Deinde flumen, quo paradisus irrigaretur, divisum in quatuor principia fluviorum quatuor, explicatur; quod totum pertinet ad institutionem paradisi. Quod ubi terminavit, repetivit illud quod jam dixerat, et revera hoc sequebatur, atque ait: Et sumpsit Dominus Deus hominem quem finxit, et posuit eum in paradiso, etc. Post ista enim facta ibi est positus homo, sicut nunc ordo ipse demonstrat: non post hominem ibi positum facta sunt ista, sicut prius dictum putari potest, nisi recapitulatio illic vigilanter intelligatur, qua reditur ad ea quae fuerant praetermissa.
4.36.2
Itemque in eodem libro, cum commemorarentur generationes filiorum Noe, dictum est: Hi filii Cham in tribubus suis, secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis. Enumeratis quoque filiis Sem dicitur: Hi filii Sem in tribubus suis, secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis. Et annectitur de omnibus: Hae tribus filiorum Noe, secundum generationes eorum et secundum gentes eorum. Ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluvium. Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus. Hoc itaque quod adjunctum est, Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus, id est, una lingua omnium, ita dictum videtur tanquam eo jam tempore, quo dispersi fuerant super terram etiam secundum insulas gentium, una fuerit omnibus lingua communis; quod procul dubio repugnat superioribus verbis, ubi dictum est, In tribubus suis secundum linguas suas. Neque enim dicerentur habuisse jam linguas suas singulae tribus, quae gentes singulas fecerant, quando erat omnibus una communis. Ac per hoc recapitulando adjunctum est, Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus, latenter narratione redeunte, ut diceretur quomodo factum sit, ut ex una omnium lingua fuerint divisi per multas: et continuo de illa turris aedificatione narratur, ubi haec eis judicio divino ingesta est poena superbiae; post quod factum dispersi sunt super terram secundum linguas suas.
4.36.3
Fit ista recapitulatio etiam obscurius: sicut in Evangelio Dominus dicit, Die quo exiit Loth a Sodomis, pluit ignem de coelo, et perdidit omnes: secundum haec erit dies Filii hominis, quo revelabitur. Illa hora, qui erit in tecto, et vasa ejus in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non revertatur retro: meminerit uxoris Loth. Numquid cum Dominus fuerit revelatus, tunc sunt ista servanda, ne quisque retro respiciat, id est, vitam praeteritam cui renuntiavit, inquirat; et non potius isto tempore, ut cum Dominus fuerit revelatus, retributionem pro eis quae quisque servavit vel contempsit, inveniat? Et tamen quia dictum est, In illa hora, tunc putantur ista servanda, cum fuerit Dominus revelatus, nisi ad intelligendam recapitulationem, sensus legentis invigilet, adjuvante alia Scriptura quae ipsorum Apostolorum adhuc tempore clamavit, Filii, novissima hora est. Tempus ergo ipsum quo Evangelium praedicatur, quousque Dominus reveletur, hora est in qua oportet ista servari; quia et ipsa revelatio Domini ad eamdem horam pertinet, quae die judicii terminabitur.
4.37.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXVII.-- Regula septima Tichonii.
4.37.1
Septima Tichonii regula est, eademque postrema, De diabolo et ejus corpore. Est enim et ipse caput impiorum, qui sunt ejus quodammodo corpus, ituri cum illo in supplicium ignis aeterni: sicut Christus caput est Ecclesiae, quod est corpus ejus, futurum cum illo in regno et gloria sempiterna. Sicut ergo in prima regula, quam vocat de Domino et ejus corpore, vigilandum est ut intelligatur, cum de una eademque persona Scriptura loquitur, quid conveniat capiti, quid corpori; sic et in ista novissima, aliquando in diabolum dicitur quod non in ipso, sed potius in ejus corpore possit agnosci, quod habet non solum in eis qui manifestissime foris sunt, sed in eis etiam qui cum ad ipsum pertineant, tamen ad tempus miscentur Ecclesiae, donec unusquisque de hac vita exeat, vel a frumento palea ventilabro ultimo separetur. Quod enim scriptum est apud Isaiam, Quomodo cecidit de coelo Lucifer mane oriens, et caetera, quae sub figura regis Babyloniae de eadem persona, vel ad eamdem personam dicta sunt in ipsa contextione sermonis, de diabolo utique intelliguntur; et tamen quod ibi dictum est, Contritus est in terra, qui mittit ad omnes gentes, non totum ipsi capiti congruit. Nam etsi mittit ad omnes gentes diabolus angelos suos, tamen in terra corpus ejus, non ipse, conteritur; nisi quia ipse est in corpore suo, quod contritum fit ut pulvis, quem projicit ventus a facie terrae.
4.37.2
Hae autem omnes regulae, excepta una, quae vocatur De promissis et Lege, aliud ex alio faciunt intelligi, quod est proprium tropicae locutionis, quae latius patet quam ut possit, ut mihi videtur, ab aliquo universa comprehendi. Nam ubicumque velut aliud dicitur ut aliud intelligatur, etsi nomen ipsius tropi in loquendi arte non invenitur, tropica locutio est. Quae cum fit ubi fieri solet, sine labore sequitur intellectus: cum vero ubi non solet, laboratur ut intelligatur, ab aliis magis, ab aliis minus, sicut magis minusve dona Dei sunt in ingeniis hominum, vel adjutoria tribuuntur. Proinde sicut in verbis propriis, de quibus superius disputavimus, ubi res ut dicuntur intelligendae sunt; sic in translatis quae faciunt tropicas locutiones, ubi aliud ex alio intelligendum est, de quibus huc usque quantum visum est, satis egimus; non solum admonendi sunt studiosi venerabilium Litterarum, ut in Scripturis sanctis genera locutionum sciant, et quomodo apud eas aliquid dici soleat, vigilanter advertant, memoriterque retineant; verum etiam, quod est praecipuum et maxime necessarium, orent ut intelligant. In eis quippe Litteris, quarum studiosi sunt, legunt quoniam Dominus dat sapientiam, et a facie ejus scientia et intellectus.; a quo et ipsum studium, si pietate praeditum est, acceperunt. Sed haec satis etiam de signis, quantum ad verba pertinet dicta sint. Restat ut de proferendis eis quae sentimus, sequenti volumine, quae Dominus donaverit, disseramus.