Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De excidio urbis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7402 Deexur
7.1
CAPUT VII.
7.1
Ut Constantinopolis ita et Roma a Deo correpta potius quam perdita. Quid dicemus? Utrum ista ira Dei, an potius misericordia fuit? Quis dubitet misericordissimum patrem corrigere voluisse, et terrendo, non perdendo punire, quando nihil hominum, nihil domorum, nihil moenium tanta impendens praesens calamitas laesit? Prorsus sicut solent manus erigi ad feriendum, et consternato illo qui feriendus erat, miseratione revocari, ita factum est illi civitati. Verumtamen si eo tempore, quo illa derelicta populus universus abscessit, irrueret vastitas loco, totamque urbem sicut Sodomam, nullis saltem ruinis remanentibus, perdidisset; quis etiam sic dubitaret quod Deus pepercisset illi civitati, qua praemonita et territa, et discedente atque migrante, locus ille consumeretur? Sic minime dubitandum est pepercisse Deum Romanae etiam civitati, quae ante hostile incendium in multis ex multa parte migraverat. Migrarunt qui fugerunt, migrarunt qui de corpore exierunt: multi praesentes utcumque latuerunt, multi in locis sanctis vivi salvique servati sunt. Manu ergo emendantis Dei correpta est potius civitas illa, quam perdita: tanquam servus sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit multis.

Intertext edge

Open linked passage

Note