Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De fide spe et charitate
Augustine of HippoChar 107 · 7406-defispeMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7406 Defispe
98.1
CAPUT XCVIII.
98.1
Deus etsi potest convertere quos voluerit, non tamen inique facit, cum alios convertit, alios non convertit. Originale vinculum damnationis. Quis porro tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Sed cum facit, per misericordiam facit: cum autem non facit, per judicium non facit. Quoniam cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Quod ut diceret Apostolus, gratiam commendabat: ad cujus commendationem de illis in Rebeccae utero geminis fuerat jam locutus, quibus nondum natis, nec aliquid agentibus boni seu mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori. Propter quod adhibuit alterum propheticum testimonium, ubi scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Sentiens autem quemadmodum posset hoc quod dictum est permovere eos qui penetrare intelligendo non possunt hanc altitudinem gratiae, Quid ergo dicemus? ait; numquid iniquitas apud Deum? Absit. Iniquum enim videtur, ut sine ullis bonorum malorumve operum meritis, unum Deus diligat, oderit alterum. Qua in re si futura opera vel bona hujus vel mala illius, quae Deus utique praesciebat, vellet intelligi, nequaquam diceret, non ex operibus: sed diceret, ex futuris operibus; eoque modo istam solveret quaestionem; imo nullam, quam solvi opus esset, faceret quaestionem. Nunc vero cum respondisset, Absit, id est, absit ut sit iniquitas apud Deum; mox ut probaret nulla hoc iniquitate Dei fieri, inquit: Moysi enim dicit, miserebor cujus misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Quis enim nisi insipiens Deum iniquum putet, sive judicium poenale ingerat digno, sive misericordiam praestet indigno? Denique infert, et dicit, Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Ambo itaque gemini natura filii irae nascebantur, nullis quidem operibus propriis, sed originaliter ex Adam vinculo damnationis obstricti. Sed qui dixit, Miserebor cujus misertus ero, Jacob dilexit per misericordiam gratuitam, Esau autem odio habuit per judicium debitum. Quod cum deberetur ambobus, in altero alter agnovit non de suis distantibus meritis sibi esse gloriandum, quod in eadem causa idem supplicium non incurrit; sed de divinae gratiae largitate: quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Altissimo quippe ac suluberrimo sacramento universa facies, atque, ut ita dixerim, vultus sanctarum Scripturarum, bene intuentes id admonere invenitur, ut qui gloriatur, in Domino glorietur.
99
CAPUT XCIX.
99
Ut magna bonitate miseretur Deus, ita nulla iniquitate obdurat. Apostatica radix. Cum autem Dei misericordiam commendasset in eo quod ait, Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei; deinde ut etiam judicium commendaret( quoniam in quo non fit misericordia, non iniquitas fit, sed judicium; non est quippe iniquitas apud Deum), continuo subjunxit, atque ait: Dicit enim Scriptura Pharaoni, Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Quibus dictis ad utrumque concludens, id est, et ad misericordiam et ad judicium: Ergo, inquit, cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Miseretur scilicet magna bonitate, obdurat nulla iniquitate; ut nec liberatus de suis meritis glorietur, nec damnatus nisi de suis meritis conqueratur. Sola enim gratia redemptos discernit a perditis, quos in unam perditionis concreverat massam ab origine ducta causa communis. Hoc autem qui eo modo audit, ut dicat, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? tanquam propterea malus non videatur esse culpandus, quia Deus cujus vult miseretur, et quem vult obdurat: absit ut pudeat nos hoc respondere, quod respondisse videmus Apostolum: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me fecisti sic? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere, aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Hoc loco enim quidam stulti putant Apostolum in responsione defecisse, et inopia reddendae rationis repressisse contradictoris audaciam. Sed magnum habet pondus quod dictum est, O homo, tu quis es? Et in talibus quaestionibus ad suae capacitatis considerationem revocat hominem verbo quidem brevi, sed re ipsa magna est redditio rationis. Si enim haec non capit, quis est qui respondeat Deo? Si autem capit, magis non invenit quid respondeat. Videt enim, si capit, universum genus humanum tam justo judicio divino in apostatica radice damnatum, ut etiamsi nullus inde liberaretur, nemo recte posset Dei vituperare justitiam; et qui liberantur, sic oportuisse liberari, ut ex pluribus non liberatis, atque in damnatione justissima derelictis, ostenderetur quid meruisset universa conspersio, et quo etiam istos debitum judicium Dei duceret, nisi eis indebita misericordia subveniret: ut volentium de suis meritis gloriari, omne os obstruatur; et qui gloriatur, in Domino glorietur.
100.1
CAPUT C.
100.1
Nihil fieri praeter voluntatem Dei, etiam dum fit contra ejus voluntatem. Haec sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus: et tam sapienter exquisita, ut cum angelica et humana creatura peccasset, id est, non quod ille, sed quod voluit ipsa fecisset, etiam per eamdem creaturae voluntatem, qua factum est quod Creator noluit, impleret ipse quod voluit; bene utens et malis, tanquam summe bonus, ad eorum damnationem quos juste praedestinavit ad poenam, et ad eorum salutem quos benigne praedestinavit ad gratiam. Quantum enim ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt: quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id efficere valuerunt. Hoc quippe ipso quod contra voluntatem fecerunt ejus, de ipsis facta est voluntas ejus. Propterea namque magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus; ut miro et ineffabili modo non fiat praeter ejus voluntatem, quod etiam contra ejus fit voluntatem. Quia non fieret, si non sineret: nec utique nolens sinit, sed volens; nec sineret bonus fieri male, nisi omnipotens et de malo facere posset bene.
101
CAPUT CI.
101
Voluntas Dei bona per bonas aeque et malas voluntates hominum semper impletur. Aliquando autem bona voluntate homo vult aliquid, quod Deus non vult, etiam ipse bona multo amplius multoque certius voluntate: nam illius mala voluntas esse nunquam potest. Tanquam si bonus filius patrem velit vivere, quem Deus bona voluntate vult mori. Et rursus fieri potest ut hoc velit homo voluntate mala, quod Deus vult bona: velut si malus filius velit mori patrem, velit hoc etiam Deus. Nempe ille vult quod non vult Deus, iste vero id vult quod vult et Deus: et tamen bonae Dei voluntati pietas illius potius consonat, quamvis aliud volentis, quam hujus idem volentis impietas. Tantum interest quid velle homini, quid Deo congruat, et ad quem finem suam quisque referat voluntatem, ut aut probetur aut improbetur. Nam Deus quasdam voluntates suas, utique bonas implet per malorum hominum voluntates malas: sicut per Judaeos malevolos bona voluntate Patris pro nobis Christus occisus est; quod tantum bonum factum est, ut apostolus Petrus quando id fieri nolebat, satanas ab ipso qui occidi venerat diceretur. Quam bonae apparebant voluntates piorum fidelium, qui nolebant apostolum Paulum Jerusalem pergere, ne ibi pateretur mala, quae Agabus propheta praedixerat? et tamen Deus haec illum pati volebat pro annuntianda fide Christi, exercens martyrem Christi. Neque istam bonam voluntatem suam implevit per Christianorum voluntates bonas, sed per Judaeorum malas: et ad eum potius pertinebant qui nolebant quod volebat, quam illi per quos volentes factum est quod volebat; quia idipsum quidem, sed ipse per eos bona, illi autem mala voluntate fecerunt.
102
CAPUT CII.
102
Voluntas Dei invicta semper, et nunquam mala, sive misereatur, sive obduret. Sed quantaelibet sint voluntates vel angelorum vel hominum, vel bonorum vel malorum, vel illud quod Deus vel aliud volentes quam Deus, omnipotentis voluntas semper invicta est: quae mala esse nunquam potest; quia etiam cum mala irrogat, justa est, et profecto quae justa est, mala non est. Deus igitur omnipotens sive per misericordiam cujus vult misereatur, sive per judicium quem vult obduret, nec inique aliquid facit, nec nisi volens quidquam facit, et omnia quaecumque vult, facit.
103.1
CAPUT CIII.
103.1
Excutitur dictum Apostoli ad Timotheum,« Qui vult omnes homines salvos fieri.» Ac per hoc cum audimus et in sacris Litteris legimus, quod velit omnes homines salvos fieri, quamvis certum sit nobis non omnes homines salvos fieri, non tamen ideo debemus omnipotentissimae Dei voluntati aliquid derogare; sed ita intelligere quod scriptum est, Qui omnes homines vult salvos fieri, tanquam diceretur nullum hominem fieri salvum, nisi quem fieri ipse voluerit: non quod nullus sit hominum, nisi quem salvum fieri velit; sed quod nullus fiat, nisi quem velit; et ideo sit rogandus ut velit, quia necesse est fieri si voluerit. De orando quippe Deo agebat Apostolus, ut hoc diceret. Sic enim intelligimus, et quod in Evangelio scriptum est, Qui illuminat omnem hominem: non quia nullus est hominum qui non illuminetur, sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur. Aut certe sic dictum est, Qui omnes homines vult salvos fieri; non quod nullus hominum esset quem salvum fieri nollet, qui virtutes miraculorum facere noluit apud eos quos dicit acturos fuisse poenitentiam si fecisset: sed ut omnes homines omne genus humanum intelligamus per quascumque differentias distributum, reges, privatos, nobiles, ignobiles, sublimes, humiles, doctos, indoctos, integri corporis, debiles, ingeniosos, tardicordes, fatuos, divites, pauperes, mediocres, mares, feminas, infantes, pueros, adolescentes, juvenes, seniores, senes; in linguis omnibus, in moribus omnibus, in artibus omnibus, in professionibus omnibus, in voluntatum et conscientiarum varietate innumerabili constitutos, et si quid aliud differentiarum est in hominibus. Quid est enim eorum unde non Deus per Unigenitum suum Dominum nostrum per omnes gentes salvos fieri homines velit, et ideo faciat, quia omnipotens velle inaniter non potest quodcumque voluerit? Praeceperat enim Apostolus ut oraretur pro omnibus hominibus, et specialiter addiderat pro regibus et iis qui in sublimitate sunt, qui putari poterant, fastu et superbia saeculari a fidei christianae humilitate abhorrere. Proinde dicens, Hoc enim bonum est coram salvatore nostro Deo, id est, ut etiam pro talibus oretur; statim ut desperationem tolleret, addidit, Qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Hoc quippe Deus bonum judicavit, ut orationibus humilium dignaretur salutem praestare sublimium: quod utique jam videmus impletum. Isto locutionis modo et Dominus est usus in Evangelio, ubi ait Pharisaeis, Decimatis mentam, et rutam, et omne olus. Neque enim Pharisaei et quaecumque aliena et omnium per omnes terras alienigenarum omnia olera decimabant. Sicut ergo hic omne olus, omne olerum genus; ita et illic omnes homines, omne hominum genus intelligere possumus: et quocumque alio modo intelligi potest, dum tamen credere non cogamur aliquid omnipotentem Deum voluisse fieri, factumque non esse; qui sine ullis ambiguitatibus, si in coelo et in terra, sicut eum veritas cantat, omnia quaecumque voluit, fecit,, profecto facere noluit quodcumque non fecit.
104.1
CAPUT CIV.
104.1
Quae fuerit voluntas Dei erga Adamum, quem peccaturum praesciebat. Quapropter etiam primum hominem Deus in ea salute in qua conditus erat, custodire voluisset, eumque opportuno tempore post genitos filios sine interpositione mortis ad meliora perducere, ubi jam non solum peccatum non committere, sed nec voluntatem posset habere peccandi, si ad permanendum sine peccato, sicut factus erat, perpetuam voluntatem habiturum esse praescisset. Quia vero eum male usurum libero arbitrio, hoc est peccaturum esse praesciebat, ad hoc potius praeparavit voluntatem suam, ut bene ipse faceret etiam de male faciente, ac sic hominis voluntate mala non evacuaretur, sed nihilominus impleretur omnipotentis bona.
105
CAPUT CV.
105
Voluntas hominis ad bonum et malum aliter libera in primo statu, aliter in ultimo. Sic enim oportebat prius hominem fieri, ut et bene velle posset, et male; nec gratis, si bene; nec impune, si male: postea vero sic erit, ut male velle non possit; nec ideo libero carebit arbitrio. Multo quippe liberius erit arbitrium, quod omnino non poterit servire peccato. Neque enim culpanda est voluntas, aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati esse sic volumus, ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam prorsus velle possimus. Sicut ergo anima nostra etiam nunc nolle infelicitatem, ita nolle iniquitatem semper habitura est. Sed ordo praetermittendus non fuit, in quo Deus voluit ostendere quam bonum sit animal rationale quod etiam non peccare possit, quamvis sit melius quod peccare non possit: sicut minor fuit immortalitas, sed tamen fuit, in qua posset etiam non mori, quamvis major futura sit in qua non possit mori.
106
CAPUT CVI.
106
Libero arbitrio gratia necessaria in primo et secundo statu. Illam natura humana perdidit per liberum arbitrium; hanc est acceptura per gratiam, quam fuerat, si non peccasset, acceptura per meritum: quamvis sine gratia nec tunc ullum meritum esse potuisset. Quia etsi peccatum in solo libero arbitrio erat constitutum, non tamen justitiae retinendae sufficiebat liberum arbitrium, nisi participatione immutabilis boni divinum adjutorium praeberetur. Sicut enim mori est in hominis potestate cum velit, nemo est enim qui non seipsum, ut nihil aliud dicam, vel non vescendo possit occidere; ad vitam vero tenendam voluntas non satis est, si adjutoria sive alimentorum sive quorumcumque tutaminum desint: sic homo in paradiso ad se occidendum relinquendo justitiam idoneus erat per voluntatem, ut autem ab eo teneretur vita justitiae, parum erat velle, nisi ille qui eum fecerat adjuvaret. Sed post illam ruinam major est misericordia Dei, quando et ipsum arbitrium liberandum est a servitute, cui dominatur cum morte peccatum. Nec omnino per seipsum, sed per solam Dei gratiam, quae in fide Christi posita est, liberatur; ut voluntas ipsa, sicut scriptum est, a Domino praeparetur, qua caetera Dei munera capiantur, per quae veniatur ad munus aeternum.
107
CAPUT CVII.
107
Vita aeterna merces et tamen gratia. Voluntas Dei de homine peccante impleta. Unde et ipsam vitam aeternam, quae certe merces est operum bonorum, gratiam Dei appellat Apostolus: Stipendium enim, inquit, peccati mors; gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro. Stipendium pro opere militiae debitum redditur, non donatur: ideo dixit, Stipendium peccati mors; ut mortem peccato non immerito illatam, sed debitam demonstraret. Gratia vero nisi gratis est, gratia non est. Intelligendum est igitur etiam ipsa hominis bona merita esse Dei munera; quibus cum vita aeterna redditur, quid nisi gratia pro gratia redditur? Sic ergo factus est homo rectus, ut et manere in ea rectitudine posset non sine adjutorio divino, et suo fieri perversus arbitrio. Utrumlibet horum elegisset, Dei voluntas fieret, aut etiam ab illo, aut certe de illo. Proinde quia suam maluit facere quam Dei, de illo facta est voluntas Dei, qui ex eadem massa perditionis, quae de illius stirpe profluxit, facit aliud vas in honorem, aliud in contumeliam: in honorem, per misericordiam; in contumeliam, per judicium: ut nemo glorietur in homine; ac per hoc, nec in se.
108
CAPUT CVIII.
108
Ex Deo salus nostra, ita ut nec per Christum liberaremur, si non esset Deus. Nam neque per ipsum liberaremur unum Mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum, nisi esset et Deus. Sed cum factus est Adam, homo scilicet rectus, mediatore non opus erat. Cum vero genus humanum peccata longe separaverunt a Deo, per Mediatorem, qui solus sine peccato natus est, vixit, occisus est, reconciliari nos oportebat Deo usque ad carnis resurrectionem in vitam aeternam: ut humana superbia per humilitatem Dei argueretur ac sanaretur, et demonstraretur homini quam longe a Deo recesserat, cum per incarnatum Deum revocaretur, et exemplum obedientiae per hominem Deum contumaci homini praeberetur; et Unigenito suscipiente formam servi, quae nihil ante meruerat, fons gratiae panderetur; et carnis etiam resurrectio redemptis promissa in ipso Redemptore praemonstraretur; et per eamdem naturam quam se decepisse laetabatur, diabolus vinceretur; nec tamen homo gloriaretur, ne iterum superbia nasceretur: et si quid aliud de tanto Mediatoris sacramento a proficientibus videri et dici potest, aut tantum videri, etiamsi dici non potest.
109.1
CAPUT CIX.
109.1
Animarum receptacula ante resurrectionem. Tempus autem quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est vel requie vel aerumna, pro eo quod sortita est in carne cum viveret.
110
CAPUT CX.
110
Sacrificium altaris et eleemosynae pro defunctis, quatenus et quibusnam prosint. Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur, vel eleemosynae in Ecclesia fiunt. Sed eis haec prosunt, qui cum viverent, ut haec sibi postea possint prodesse, meruerunt. Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus ut non requirat ista post mortem; nec tam malus ut non ei prosint ista post mortem: est vero talis in bono, ut ista non requirat; et est rursus talis in malo, ut nec his valeat, cum ex hac vita transierit, adjuvari. Quocirca hic omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam relevari quispiam vel gravari. Nemo se autem speret, quod hic neglexerit, cum obierit, apud Deum promereri. Non igitur ista quae pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia, illi apostolicae sunt adversa sententiae, qua dictum est, Omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum; quia etiam hoc meritum sibi quisque dum in corpore viveret comparavit, ut ei possint ista prodesse. Non enim omnibus prosunt; et quare non omnibus prosunt, nisi propter differentiam vitae quam quisque gessit in corpore? Cum ergo sacrificia sive altaris sive quarumcumque eleemosynarum pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt; pro non valde malis propitiationes sunt; pro valde malis etiamsi nulla sunt adjumenta mortuorum; qualescumque vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.
111
CAPUT CXI.
111
Duae civitates post judicium in aeterna vel beatitudine vel miseria. Post resurrectionem vero facto universo completoque judicio, suos fines habebunt civitates duae, una scilicet Christi, altera diaboli; una bonorum, altera malorum; utraque tamen et angelorum et hominum. Istis voluntas, illis facultas non poterit ulla esse peccandi, vel ulla conditio moriendi; istis in aeterna vita vere feliciterque viventibus, illis infeliciter in aeterna morte sine moriendi potestate durantibus, quoniam utrique sine fine. Sed in beatitudine isti alius alio praestabilius, in miseria vero illi alius alio tolerabilius permanebunt.
112
CAPUT CXII.
112
Poenam damnatorum aeternam fore. Frustra itaque nonnulli, imo quam plurimi, aeternam damnatorum poenam et cruciatus sine intermissione perpetuos humano miserantur affectu, atque ita futurum esse non credunt; non quidem Scripturis divinis adversando, sed pro suo motu dura quaeque molliendo, et in leniorem flectendo sententiam, quae putant in eis terribilius esse dicta, quam verius. Non enim obliviscetur, inquiunt, misereri Deus, aut continebit in ira sua miserationes suas. Hoc quidem in psalmo legitur sancto; sed de his sine ullo scrupulo intelligitur, qui vasa misericordiae nuncupantur, quia et ipsi non pro meritis suis, sed Deo miserante de miseria liberantur. Aut si hoc ad omnes existimant pertinere, non ideo necesse est ut damnationem opinentur posse finiri eorum de quibus dictum est, Et ibunt isti in supplicium aeternum: ne isto modo putetur habitura finem quandoque felicitas etiam illorum, de quibus e contrario dictum est, Justi autem in vitam aeternam. Sed poenas damnatorum certis temporum intervallis existiment, si hoc eis placet, aliquatenus mitigari. Etiam sic quippe intelligi potest manere in illis ira Dei, hoc est ipsa damnatio( haec enim vocatur ira Dei, non divini animi perturbatio), ut in ira sua, hoc est manente ira sua, non tamen contineat miserationes suas; non aeterno supplicio finem dando, sed levamen adhibendo vel interponendo cruciatibus. Quia nec Psalmus ait, Ad finiendam iram suam, vel, post iram suam; sed, in ira sua. Quae si sola esset quanta ibi minima cogitari potest; perire a regno Dei, exsulare a civitate Dei, alienari a vita Dei, carere tam magna multitudine dulcedinis Dei quam abscondit timentibus se, perfecit autem sperantibus in se, tam grandis est poena, ut ei nulla possint tormenta quae novimus comparari, si illa sit aeterna, ista autem sint quamlibet multis saeculis longa.
113
CAPUT CXIII.
113
Mors impiorum, ut vita piorum, perpetua. Manebit ergo sine fine mors illa perpetua damnatorum, id est alienatio a vita Dei, et omnibus erit ipsa communis, quaelibet homines de varietate poenarum, de dolorum relevatione vel intermissione pro suis humanis motibus suspicentur: sicut manebit communiter omnium vita aeterna sanctorum, qualibet honorum distantia concorditer fulgeant.
114.1
CAPUT CXIV.
114.1
Exposita fide, agit de spe: quae huc pertinent contineri oratione dominica. Spem in se ipso ponens maledictus. Ex ista fidei confessione, quae breviter Symbolo continetur, et carnaliter cogitata lac parvulorum est, spiritualiter autem considerata atque tractata cibus est fortium, nascitur spes bona fidelium, cui charitas sancta comitatur. Sed de iis omnibus quae fideliter sunt credenda, ea tantum ad spem pertinent quae oratione dominica continentur. Maledictus enim omnis, sicut divina testantur eloquia, qui spem ponit in homine: ac per hoc et in se ipso qui spem ponit, hujus maledicti vinculo innectitur. Ideo non nisi a Domino Deo petere debemus, quidquid speramus nos vel bene operaturos vel pro bonis operibus adepturos.
115
CAPUT CXV.
115
Orationis dominicae apud Matthaeum petitiones septem. Proinde apud evangelistam Matthaeum septem petitiones continere dominica videtur oratio: quarum tribus aeterna poscuntur, reliquis quatuor, temporalia, quae tamen propter aeterna consequenda sunt necessaria. Nam quod dicimus, Sanctificetur nomen tuum, Adveniat regnum tuum, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra( quod non absurde quidam intellexerunt, in spiritu et corpore), omnino sine fine retinenda sunt: et hic inchoata, quantumcumque proficimus, augentur in nobis; perfecta vero, quod in alia vita sperandum est, semper possidebuntur. Quod vero dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, Et ne nos inferas in tentationem, Sed libera nos a malo, quis non videat ad praesentis vitae indigentiam pertinere? In illa itaque vita aeterna ubi nos semper speramus futuros, et nominis Dei sanctificatio, et regnum ejus, et voluntas ejus in nostro spiritu et corpore perfecte atque immortaliter permanebunt. Panis vero quotidianus ideo dictus est quia hic est necessarius, quantus animae carnique tribuendus est, sive spiritualiter, sive carnaliter, sive utroque intelligatur modo. Hic est etiam quam poscimus remissio, ubi est commissio peccatorum; hic tentationes quae nos ad peccandum vel alliciunt vel impellunt; hic denique malum unde cupimus liberari: illic autem nihil istorum est.
116
CAPUT CXVI.
116
Petitiones tantum quinque apud Lucam, qui cum Matthaeo conciliatur. Evangelista vero Lucas in oratione dominica petitiones non septem, sed quinque complexus est: nec ab isto utique discrepavit, sed quomodo istae septem sint intelligendae, ipsa sua brevitate commonuit. Nomen quippe Dei sanctificatur in spiritu, Dei autem regnum in carnis resurrectione venturum est. Ostendens ergo Lucas tertiam petitionem duarum superiorum esse quodam modo repetitionem, magis eam praetermittendo facit intelligi. Deinde tres alias adjungit, de pane quotidiano, de remissione peccatorum, de tentatione vitanda. At vero quod ille in ultimo posuit, Sed libera nos a malo; iste non posuit, ut intelligeremus ad illud superius quod de tentatione dictum est, pertinere. Ideo quippe ait, Sed libera; non ait, Et libera, tanquam unam petitionem esse demonstrans( noli hoc, sed hoc): ut sciat unusquisque in eo se liberari a malo, quod non infertur in tentationem.
117.1
CAPUT CXVII.
117.1
De charitate quae cum fide ac spe adesse debet. Jam porro charitas, quam duabus istis, id est, fide ac spe majorem dixit Apostolus, quanto in quocumque major est, tanto melior est in quo est. Cum enim quaeritur, utrum quisque sit homo bonus, non quaeritur quid credat, aut speret, sed quid amet. Nam qui recte amat, procul dubio recte credit et sperat: qui vero non amat, inaniter credit, etiamsi sint vera quae credit; inaniter sperat, etiamsi ad veram felicitatem doceantur pertinere quae sperat: nisi et hoc credat ac speret, quod sibi petenti donari possit ut amet. Quamvis enim sperare sine amore non possit, fieri tamen potest ut id non amet, sine quo ad id quod sperat non potest pervenire. Tanquam si speret vitam aeternam,( quam quis non amat?) et non amet justitiam, sine qua nemo ad illam pervenit. Ipsa est autem fides Christi, quam commendat Apostolus, quae per dilectionem operatur; et quod in dilectione nondum habet, petit ut accipiat, quaerit ut inveniat, pulsat ut aperiatur ei. Fides namque impetrat quod lex imperat. Nam sine Dei dono, id est, sine Spiritu sancto, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, jubere lex poterit, non juvare; et praevaricatorem insuper facere, qui de ignorantia se excusare non possit. Regnat enim carnalis cupiditas, ubi non est Dei charitas.
118
CAPUT CXVIII.
118
Status vel aetates hominis quatuor, ante Legem, sub Lege, sub gratia, et in pace. Sed cum in altissimis ignorantiae tenebris nulla resistente ratione secundum carnem vivitur, haec sunt prima hominis. Deinde cum per legem cognitio fuerit facta peccati, si nondum divinus adjuvat Spiritus, secundum legem volens vivere vincitur, et sciens peccat, peccatoque subditus servit: A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est; id agente scientia mandati, ut peccatum operetur in homine omnem concupiscentiam, cumulo praevaricationis adjecto, atque ita quod scriptum est impleatur, Lex subintravit, ut abundaret delictum. Haec sunt secunda hominis. Si autem respexerit Deus, ut ad implenda quae mandat ipse adjuvare credatur, et agi homo coeperit Dei Spiritu, concupiscitur adversus carnem fortiore robore charitatis; ut quamvis adhuc sit quod homini repugnet ex homine, nondum tota infirmitate sanata, ex fide tamen justus vivat, justeque vivat, in quantum non cedit malae concupiscentiae, vincente delectatione justitiae. Haec sunt tertia bonae spei hominis; in quibus si pia perseverantia quisque proficiat, postrema pax restat, quae post hanc vitam in requie spiritus, deinde in resurrectione etiam carnis implebitur. Harum quatuor differentiarum prima est ante Legem, secunda sub Lege, tertia sub gratia, quarta in pace plena atque perfecta. Sic est et Dei populus ordinatus per temporum intervalla, sicut Deo placuit, qui in mensura et numero et pondere cuncta disponit. Nam fuit primitus ante Legem; secundo sub Lege, quae data est per Moysen; deinde sub gratia, quae revelata est per primum Mediatoris adventum. Quae quidem gratia nec antea defuit, quibus eam oportuit impertiri, quamvis pro temporis dispensatione velata et occulta. Neque enim antiquorum quicumque justorum praeter Christi fidem salutem potuit invenire, aut vero nisi et illis cognitus fuisset, potuisset nobis per eorum ministerium alias apertius, alias occultius prophetari.
119
CAPUT CXIX.
119
Regeneratio peccata abolet universa in quavis aetate. Servitus sub Lege nonnullis inexperta. In quacumque autem quatuor istarum velut aetatum singulum quemque hominem gratia regenerationis invenerit, ibi ei remittuntur praeterita universa peccata; et reatus ille nascendo contractus, renascendo dissolvitur. Tamque multum valet quod Spiritus ubi vult spirat., ut quidam secundam illam servitutem sub Lege non noverint, sed cum mandato incipiant adjutorium habere divinum.
120
CAPUT CXX.
120
Regenerati morientes ante usum rationis non pereunt. Antequam possit autem homo capax esse mandati, secundum carnem vivat necesse est: sed si jam Sacramento regenerationis imbutus est, nihil ei oberit si tunc ex hac vita migraverit. Quia ideo Christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur; nec tenebit regnum mortis eum, pro quo mortuus est ille liber in mortuis.
121.1
CAPUT CXXI.
121.1
Charitas finis omnium praeceptorum. Omnia igitur praecepta divina referuntur ad charitatem, de qua dicit Apostolus: Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Omnis itaque praecepti finis est charitas; id est, ad charitatem refertur omne praeceptum. Quod vero ita fit vel timore poenae, vel aliqua intentione carnali, ut non referatur ad illam charitatem quam diffundit Spiritus sanctus in cordibus nostris, nondum fit quemadmodum fieri oportet, quamvis fieri videatur. Charitas quippe ista Dei est et proximi: et utique in his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Adde Evangelium, adde Apostolos: non enim aliunde vox ista est, Finis praecepti est charitas; et, Deus charitas est. Quaecumque ergo mandat Deus, ex quibus unum est, Non moechaberis; et quaecumque non jubentur, sed spirituali consilio monentur, ex quibus unum est, Bonum est homini mulierem non tangere: tunc recte fiunt, cum referuntur ad diligendum Deum, et proximum propter Deum, et in hoc saeculo, et in futuro; nunc Deum per fidem, tunc per speciem, et ipsum proximum nunc per fidem. Non enim scimus mortales corda mortalium, tunc autem illuminabit Dominus abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et laus erit unicuique a Deo: quia id laudabitur et diligetur a proximo in proximo, quod ne lateat, ab ipso illuminabitur Deo. Minuitur autem cupiditas charitate crescente, donec veniat hic ad tantam magnitudinem, qua major esse non possit: Majorem enim charitatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Ibi autem quis explicet quanta charitas erit ubi cupiditas quam vel coercendo superet nulla erit? quoniam summa sanitas erit, quando contentio mortis nulla erit.
122.1
CAPUT CXXII.
122.1
Libri conclusio. Sed sit aliquando hujus voluminis finis, quod ipse videris utrum Enchiridion vel appellare debeas, vel habere. Ego tamen cum spernenda tua in Christo studia non putarem, bona de te credens in adjutorio nostri Redemptoris ac sperans, teque in ejus membris plurimum diligens, librum ad te, sicut valui, utinam tam commodum quam prolixum, de Fide, Spe et Charitate conscripsi.

Intertext edge

Open linked passage

Note