De nuptiis et concupiscentia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7478 Denuetc
1.1
LIBER PRIMUS.
1.1
Nuptiarum propria et naturalia bona exponit. In illis bonis non computandam carnis concupiscentiam probat: hanc enim omnino esse malum, quod non de nuptiarum natura venit, sed ex antiquo peccato nuptiis accidit: quo tamen malo nuptiae bene utuntur ad liberorum procreationem. Propter hanc vero concupiscentiam fieri, ut etiam de legitimis nuptiis filiorum Dei, non filii Dei, sed filii saeculi nascantur, qui peccati vinculo, licet ab eo per gratiam liberatis parentibus, obstricti sunt, atque sub diaboli potestate captivi, nisi eadem similiter Christi gratia liberentur. Explicat quomodo concupiscentia in baptizatis maneat actu, non reatu. Baptismi sanctitate non hunc tantummodo originalem reatum, sed peccata alia et omnia prorsus hominum mala auferenda esse docet. Tandem concupiscentiae malum a nuptiarum bonitate distinguendum esse, Ambrosii auctoritate confirmat.
1.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM.
1.1.1
De hujus operis argumento. Haeretici novi, dilectissime fili Valeri, qui medicinam Christi, qua peccata sanantur, carnaliter natis parvulis necessariam non esse, contendunt, damnatores nos esse nuptiarum, operisque divini quo ex maribus et feminis Deus homines creat, invidiosissime clamitant: quoniam dicimus, eos qui de tali commixtione nascuntur, trahere originale peccatum, de quo Apostolus ait, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt: eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo; et per ejus gratiam de potestate eruti tenebrarum, in regnum illius, qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur. Hoc ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicae fidei regula continetur, isti novelli et perversi dogmatis assertores, qui nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur, tanquam damnemus nuptias, et tanquam opus Dei, hoc est, hominem qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicamus, infideliter vel imperite calumniantur. Nec advertunt quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari; sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari. Nam sicut peccatum, sive hinc, sive inde a parvulis trahatur, opus est diaboli: sic homo, sive hinc, sive inde nascatur, opus est Dei. Intentio igitur hujus libri haec est, ut quantum nos Dominus adjuvare dignatur, carnalis concupiscentiae malum, propter quod homo, qui per illam nascitur, trahit originale peccatum, discernamus a bonitate nuptiarum. Haec enim, quae ab impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia nulla esset, nisi homo ante peccasset: nuptiae vero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum in corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis hujus.
1.2.1
LIBER PRIMUS. CAPUT II.
1.2.1
Cur opus ad Valerium scripserit. Cur autem ad te potissimum de hac re scribere voluerim, tres maximae causae sunt, quas breviter intimabo. Una est, quia donante Christo, magna tibi est observantia pudicitiae conjugalis. Altera, quia profanis istis novitatibus, quibus hic disputando resistimus, tu potestate curando et instando efficaciter restitisti. Tertia, quoniam quiddam litterarum ab eis conscriptum in tuas manus venisse cognovi: quod licet fide robustissima irriseris, bonum est tamen ut etiam noverimus defendendo adjuvare quod credimus. Apostolus enim Petrus, paratos nos esse praecipit ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra. Et apostolus Paulus: Sermo, inquit, vester in gratia conditus sit sale, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. Ista sunt quae me praecipue compulerunt, ut in hoc volumine tecum haberem, qualem Dominus dignaretur donare, sermonem. Nam mihi nunquam placuit cuiquam illustri viro, et tanta quanta es ipse sublimitate conspicuo, praesertim non otiosa dignitate jam fruenti, sed adhuc actibus publicis eisdemque militaribus occupato, aliquid meorum opusculorum legendum non a me petenti, non tam diligenter, quam impudenter impingere. Si quid ergo tale nunc feci propter eas quas commemoravi causas, dignanter ignosce, et benevolum animum ad ea quae sequuntur intende.
1.3.1
LIBER PRIMUS. CAPUT III.
1.3.1
Pudicitia conjugalis donum Dei. De infidelium pudicitia difficultas. Pudicus verus nonnisi fidelis. Donum Dei esse etiam pudicitiam conjugalem, beatissimus Paulus ostendit, ubi de hac re loquens ait: Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius quidem sic, alius vero sic. Ecce et hoc donum esse dixit a Deo; etsi inferius quam illa continentia, in qua omnes volebat esse sicut se ipsum, tamen, donum a Deo. Unde intelligimus, cum haec praecipiuntur, ut fiant, nihil aliud ostendi, quam inesse nobis oportere ad haec accipienda et habenda etiam propriam voluntatem. Cum vero Dei dona esse monstrantur, a quo petenda sint, discitur, si non habentur; et cui sint agendae gratiae, si habentur; nostrasque voluntates ad haec expetenda, sumenda, retinenda parum valere, nisi divinitus adjuventur.
1.3.2
Quid ergo dicimus, quando et in quibusdam impiis invenitur pudicitia conjugalis? utrum eo peccare dicendi sunt, quod dono Dei male utantur, non id referentes ad cultum ejus a quo acceperunt? an forte nec dona Dei putanda sunt ista, quando haec infideles agunt, secundum Apostoli sententiam dicentis, Omne quod non est ex fide, peccatum est? Quis autem audeat dicere donum Dei esse peccatum? Anima enim, et corpus, et quaecumque bona animae et corporis naturaliter insita, etiam in peccatoribus dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt. De his autem quae faciunt dictum est, Omne quod non est ex fide, peccatum est. Cum igitur faciunt haec homines sine fide, quae videntur ad conjugalem pudicitiam pertinere, sive hominibus placere quaerentes, vel sibi vel aliis, sive in his rebus quas vitiose concupiscunt, humanas molestias devitantes, sive daemonibus servientes; non peccata coercentur, sed aliis peccatis alia peccata vincuntur. Absit ergo pudicum veraciter dici, qui non propter Deum verum fidem connubii servat uxori.
1.4.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IV.
1.4.1
Nuptiarum bonum naturale. Omnis societas naturaliter fraudulentum socium refugit. Conjugalis pudicitia quae vera. Virginitas et pudicitia non vera, nisi quae verae fidei mancipatur. Copulatio itaque maris et feminae generandi causa, bonum est naturale nuptiarum: sed isto bono male utitur, qui bestialiter utitur, ut sit ejus intentio in voluptate libidinis, non in voluntate propaginis. Quanquam in nonnullis animalibus rationis expertibus, sicut in plerisque alitibus, et conjugiorum quaedam quasi confoederatio custoditur, et socialis nidificandi solertia, vicissimque ovorum dispertita tempora fovendorum, et nutriendorum opera alterna pullorum, magis eas videri faciunt agere, cum coeunt, negotium substituendi generis, quam explendae libidinis. Quorum duorum illud est in pecore simile hominis, hoc in homine simile pecoris. Verum quod dixi ad naturam pertinere nuptiarum, ut mas et femina generandi societate jungantur, et ita invicem non fraudent, sicut omnis societas fraudulentum socium naturaliter non vult; hoc tam evidens bonum cum infideles habent, quia infideliter utuntur, in malum peccatumque convertunt. Eo modo ergo et illam concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, in usum justitiae convertunt fidelium nuptiae. Habent quippe intentionem generandi regenerandos, ut qui ex eis saeculi filii nascuntur, in Dei filios renascantur. Quapropter qui non hac intentione, hac voluntate, hoc fine generant filios, ut eos ex membris hominis primi in membra transferant Christi, sed infideles parentes de infideli prole glorientur; etiamsi tanta sit observantia, ut secundum matrimoniales tabulas nonnisi liberorum procreandorum causa concumbant, non est in eis vera pudicitia conjugalis. Cum enim virtus sit pudicitia, cui vitium contrarium est impudicitia, omnesque virtutes etiam quae per corpus operantur, in animo habitent; quomodo vera ratione pudicum corpus asseritur, quando a vero Deo ipse animus fornicatur? Quam fornicationem sanctus ille psalmus accusat, ubi dicit: Ecce enim qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te.. Vera igitur pudicitia, sive conjugalis, sive vidualis, sive virginalis dicenda non est, nisi quae verae fidei mancipatur. Cum enim recto judicio praeferatur nuptiis sacrata virginitas; quis non sobria mente christianus etiam non univiras christianas catholicas nuptas, non solum vestalibus, sed etiam haereticis virginibus anteponat? Tantum valet fides, de qua dicit Apostolus, Omne quod non est ex fide, peccatum est: et de qua item scriptum est ad Hebraeos, Sine fide impossibile est placere Deo.
1.5.1
LIBER PRIMUS. CAPUT V.
1.5.1
Libidinis vituperatio non est damnatio nuptiarum. Pudor in corpore humano unde. Adam et Eva non sunt caeci creati. Apertio oculorum in primis parentibus quid. Quae cum ita sint, profecto errant, qui cum vituperatur libido carnalis, damnari nuptias opinantur, quasi morbus iste de connubio sit, non de peccato. Nonne illi conjuges primi, quorum nuptias benedixit Deus dicens, Crescite, et multiplicamini, nudi erant, et non confundebantur? Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus, quem, nisi homines peccassent, procul dubio nuptiae non haberent? An forte, sicut quidam existimant, quia id quod legunt parum diligenter advertunt, caeci creati erant prius homines, sicut canes; et quod est absurdius, non sicut canes crescendo, sed peccando adepti sunt visum? Absit hoc credere. Sed unde moventur qui hoc putant, illud est quod legitur, Sumens de fructu ejus, edit, et dedit viro suo secum, et ederunt; et aperti sunt oculi amborum, et agnoverunt quia nudi erant.. Hinc est quod parum intelligentes, opinantur antea fuisse illis oculos clausos, quod eos tunc apertos divina Scriptura testatur. Sed numquid et Agar ancilla Sarae, quando sitiente et plorante filio aperuit oculos suos, et vidit puteum, clausos prius oculos habuit? Aut illi duo discipuli post resurrectionem Domini in via cum illo clausis oculis ambulabant, de quibus Evangelium loquitur, quod in fractione panis aperti sunt oculi eorum, et agnoverunt eum? Quod ergo scriptum est de hominibus primis, Aperti sunt oculi amborum; intelligere debemus, attentos factos ad intuendum et agnoscendum, quod novum in eorum corpore acciderat: quod utique corpus patentibus eorum oculis et nudum quotidie subjacebat, et notum. Alioquin quomodo ad se adductis animalibus terrestribus et volatilibus omnibus, Adam clausis oculis nomina posset imponere, quod nisi discernendo non faceret, discernere autem nisi videndo non posset? Quomodo denique ipsa mulier ei demonstrata est, quando ait, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea? Postremo si usque adeo quisquam fuerit contentiosus, ut haec cum dicat non cernendo, sed palpando potuisse; quid dicturus est, quod ibi legitur mulier lignum, de quo fuerat cibum sumptura prohibitum, vidisse quam esset speciosum oculis ad videndum.? Erant itaque nudi, et non confundebantur; non quia non videbant, sed quia nihil unde confunderentur in membris senserant, quae videbant. Non enim dictum est, Erant ambo nudi, et ignorabant; sed, non confundebantur. Quia enim nihil praecesserat quod non liceret, nihil secutum fuerat quod puderet.
1.6.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VI.
1.6.1
Carnis suae inobedientia homini juste retributa. Erubescentia de inobedientibus membris. Ibi homo primitus Dei lege transgressa, aliam legem repugnantem suae menti habere coepit in membris, et inobedientiae suae malum sensit, quando sibi dignissime retributam inobedientiam suae carnis invenit. Talem quippe etiam serpens oculorum apertionem seducendo promiserat, ad aliquid videlicet sciendum, quod melius nesciretur. Tunc in se quippe sensit homo quid fecit: tunc a bono malum, non carendo, sed perpetiendo discrevit. Injustum enim erat ut obtemperaretur a servo suo, id est a corpore suo, ei qui non obtemperarat Domino suo. Nam quid est, quod oculi, labia, lingua, manus, pedes, inflexiones dorsi, cervicis et laterum, ut ad opera sibi congrua moveantur, positum in potestate est, quando ab impedimentis corpus liberum habemus et sanum; ubi autem ventum fuerit ut filii seminentur, ad voluntatis nutum membra in hoc opus creata non serviunt, sed exspectatur ut ea velut sui juris libido commoveat, et aliquando non facit animo volente, cum aliquando faciat et nolente? Hincne non erubesceret humani libertas arbitrii, quod contemnendo imperantem Deum etiam in membra propria proprium perdidisset imperium? Ubi autem convenientius monstraretur inobedientiae merito depravatam esse humanam naturam, quam in his inobedientibus locis, unde per successionem substitit ipsa natura? Nam ideo proprie istae corporis partes naturae nomine nuncupantur. Hunc itaque motum ideo indecentem quia inobedientem, cum illi primi homines in sua carne sensissent, et in sua nuditate erubuissent, foliis ficulneis eadem membra texerunt: ut saltem arbitrio verecundantium velaretur, quod non arbitrio volentium movebatur; et quoniam pudebat quod indecenter libebat, operiendo fieret quod decebat.
1.7.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VII.
1.7.1
Libidinis malum non tollit nuptiarum bonum. Quia ergo nec isto adjuncto malo perire potuit nuptiarum bonum, putant imprudentes hoc non esse malum, sed pertinere ad illud bonum. Discernitur autem non solum ratione subtili, verum etiam vulgatissimo judicio naturali, quod et in illis apparuit hominibus primis, hodieque tenetur ab hominibus conjugatis. Quod enim illi postea propagatione fecerunt, hoc est connubii bonum: quod vero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiae malum, quod vitat ubique conspectum, et quaerit pudendo secretum. Proinde nuptiae quia etiam de illo malo aliquid boni faciunt, gloriantur: quia sine illo fieri non potest, erubescunt. Tanquam si quispiam pede vitiato, ad aliquod bonum etiam claudicando perveniat, nec propter claudicationis malum mala est illa perventio, nec propter illius perventionis bonum bona est claudicatio: ita nec propter libidinis malum nuptias condemnare, nec propter nuptiarum bonum libidinem laudare debemus.
1.8.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VIII.
1.8.1
Morbus concupiscentiae in nuptiis, non sit voluntatis, sed necessitatis. Quae fidelium in usu matrimonii debeat esse voluntas. Concupiscientiae malo quis uti, et non vinci existimandus. Sancti Patres quomodo olim conjugibus usi. Iste quippe est morbus, de quo Apostolus etiam conjugatis fidelibus loquens ait: Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, abstinere vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii, sicut et Gentes quae ignorant Deum. Non solum igitur conjugatus fidelis vase non utatur alieno, quod faciunt a quibus uxores alienae appetuntur: sed nec ipsum proprium in concupiscentiae carnalis morbo possidendum sciat. Quod non sic accipiendum est, tanquam prohibuerit Apostolus conjugalem, hoc est, licitum honestumque concubitum: sed ut iste concubitus, qui nihil morbidae libidinis haberet adjunctum, si non praecedente peccato in eo perisset libertatis arbitrium, quod nunc id habet adjunctum, non sit voluntatis, sed necessitatis, sine qua tamen in procreandis filiis ad fructum perveniri non potest ipsius voluntatis. Quae voluntas in connubiis fidelium non eo fine determinatur, ut transituri filii nascantur in saeculo isto, sed ut permansuri renascantur in Christo. Quod si provenerit, merces erit de conjugio plenae felicitatis: si autem non provenerit, pax erit conjugibus bonae voluntatis. Hac intentione cordis qui suum vas possidet, id est, conjugem suam; procul dubio non possidet in morbo desiderii, sicut gentes quae ignorant Deum; sed in sanctificatione et honore, sicut fideles qui sperant in Deum. Illo quippe concupiscentiae malo utitur homo, non vincitur, quando eam inordinatis atque indecoris motibus aestuantem fraenat et cohibet; neque nisi propagini consulens relaxat atque adhibet, ut spiritualiter regenerandos carnaliter gignat, non ut spiritum carni sordida servitute subjiciat. Sic patres sanctos ex Abraham et ante Abraham, quibus Deus quod ei placuerint perhibet testimonium, usos fuisse conjugibus neminem oportet dubitare christianum; quando quibusdam etiam singulis plures habere concessum est, ubi ratio fuit prolis multiplicandae, non variandae appetitio voluptatis.
1.9.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IX.
1.9.1
Cur viro plures aliquando uxores, nunquam autem feminae plures viros habere permissum. Natura principiorum singularitatem amat. Nam si Deo patrum nostrorum, qui etiam noster est, illa numerositas conjugum propterea non displicuisset, ut copiosius se libido jactaret, ita etiam sanctae feminae servissent pluribus singulae: quod si aliqua faceret, quid eam nisi concupiscentiae turpitudo compelleret, ut plures viros haberet, quando ista licentia plures filios non haberet? Verumtamen magis pertinere ad nuptiarum bonum, non unum et multas, sed unum et unam, satis indicat ipsa prima divinitus facta conjugum copula, ut inde connubia sumerent initium, ubi honestius attenderetur exemplum. Progrediente autem genere humano, junctae sunt quibusdam bonis viris bonae feminae, singulis plures. Unde apparet et illud dignitatis magis appetisse modestiam, et hoc fecunditatis permisisse naturam. Nam et principatus magis naturaliter unius in multos, quam in unum potest esse multorum. Nec dubitari potest naturali ordine viros potius feminis, quam viris feminas principari. Quod servans Apostolus ait, Caput mulieris vir; et, Mulieres, subditae estote viris vestris: et apostolus Petrus, Quomodo Sara, inquit, obsequebatur Abrahae, dominum illum vocans. Quod licet ita sese habeat, ut natura principiorum amet singularitatem, facilius autem pluralitatem videamus in subditis: tamen plures feminae uni viro nunquam licite jungerentur, nisi ex hoc plures filii nascerentur. Unde si una concumbat cum pluribus, quia non est ei hinc multiplicatio prolis, sed frequentatio libidinis, conjux non potest esse, sed meretrix.
1.10.1
LIBER PRIMUS. CAPUT X.
1.10.1
Sacramentum nuptiarum. Matrimonium indissolubile. Lex saeculi quoad divortium alia a lege Evangelii. Quoniam sane non tantum fecunditas, cujus fructus in prole est; nec tantum pudicitia, cujus vinculum est fides; verum etiam quoddam sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus conjugatis, unde dicit Apostolus, Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam: hujus procul dubio sacramenti res est, ut mas et femina connubio copulati quamdiu vivunt inseparabiliter perseverent, nec liceat, excepta causa fornicationis, a conjuge conjugem dirimi. Hoc enim custoditur in Christo et Ecclesia, ut vivens cum vivente in aeternum nullo divortio separetur. Cujus sacramenti tanta observatio est in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus, hoc est, in Ecclesia Christi, quibusque fidelibus conjugatis, qui sine dubio membra sunt Christi, ut, cum filiorum procreandorum causa vel nubant feminae, vel ducantur uxores, nec sterilem conjugem fas sit relinquere, ut alia fecunda ducatur. Quod si quisquam fecerit, non lege hujus saeculi, ubi interveniente repudio sine crimine conceditur cum aliis alia copulare connubia; quod etiam sanctum Moysen Dominus, propter duritiam cordis illorum, Israelitis permisisse testatur: sed lege Evangelii reus est adulterii; sicut etiam illa si alteri nupserit. Usque adeo manent inter viventes semel inita jura nuptiarum, ut potius sint inter se conjuges qui ab alterutro separati sunt, quam cum his quibus aliis adhaeserunt. Cum aliis quippe adulteri non essent, nisi ad alterutrum conjuges permanerent. Denique mortuo viro cum quo verum connubium fuit, fieri verum connubium potest cum quo prius adulterium fuit. Ita manet inter viventes quiddam conjugale, quod nec separatio, nec cum altero copulatio possit auferre. Manet autem ad noxam criminis, non ad vinculum foederis: sicut apostatae anima velut de conjugio Christi recedens, etiam fide perdita Sacramentum fidei non amittit, quod lavacro regenerationis accepit. Redderetur enim procul dubio redeunti, si amisisset abscedens. Habet autem hoc qui recesserit ad cumulum supplicii, non ad meritum praemii.
1.11.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XI.
1.11.1
Mutuum continentiae votum conjugium non dirimit. Verum conjugium inter Mariam et Joseph. Joseph quomodo pater Christi. In matrimonio Mariae et Joseph omnia fuere conjugii bona. Quibus vero placuerit ex consensu, ab usu carnalis concupiscentiae in perpetuum continere, absit ut inter illos vinculum conjugale rumpatur: imo firmius erit, quo magis ea pacta secum inierint, quae charius concordiusque servanda sunt, non voluptariis nexibus corporum, sed voluntariis affectibus animorum. Neque enim fallaciter ab angelo dictum est ad Joseph, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Conjux vocatur ex prima fide desponsationis, quam concubitu nec cognoverat, nec fuerat cogniturus: nec perierat, nec mendax manserat conjugis appellatio, ubi nec fuerat, nec futura erat carnis ulla commixtio. Erat quippe illa virgo ideo et sanctius et mirabilius jucunda suo viro, quia etiam fecunda sine viro, prole dispar, fide compar. Propter quod fidele conjugium parentes Christi vocari ambo meruerunt, et non solum illa mater, verum etiam ille pater ejus, sicut conjux matris ejus, utrumque mente, non carne. Sive tamen ille pater sola mente, sive illa mater et carne, parentes tamen ambo humilitatis ejus, non sublimitatis; infirmitatis, non divinitatis. Neque enim mentitur Evangelium, ubi legitur: Et erant pater ejus et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. Et alio loco: Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem. Item paulo post: Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. At ille ut ostenderet habere se praeter illos patrem, qui eum genuit praeter matrem, respondit eis: Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? Et rursum, ne hoc dicto parentes illos negasse putaretur, Evangelista secutus adjunxit: Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos. Et descendit cum eis, et venit Nazareth, et erat subditus illis. Quibus subditus, nisi parentibus? Quis autem subditus, nisi Jesus Christus, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Cur ergo illis subditus, qui longe infra formam Dei erant, nisi quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens, cujus formae parentes erant? Sed cum illo non seminante illa peperisset, profecto nec ipsius formae servi parentes ambo essent, nisi inter se etiam sine carnis commixtione conjuges essent. Unde et series generationum, cum parentes Christi connexione successionis commemorantur, usque ad Joseph potius sicut factum est, fuerat perducenda; ne in illo conjugio, virili sexui utique potiori fieret injuria, cum veritati nihil periret quia ex semine David, ex quo venturus praedictus est Christus, et Joseph erat et Maria.
1.11.2
Omne itaque nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi, proles, fides, sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum Dominum Jesum: fidem, quia nullum adulterium: sacramentum quia nullum divortium.
1.12
LIBER PRIMUS. CAPUT XII.
1.12
Omnis quae de concubitu nascitur, caro peccati est. Solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat sine illa carnis pudenda concupiscentia, quae accidit ex peccato, sine qua concipi voluit, qui futurus erat sine peccato, non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati: ut hinc etiam doceret, omnem quae de concubitu nascitur, carnem esse peccati; quandoquidem sola quae non inde nata est, non fuit caro peccati. Quamvis conjugalis concubitus qui fit intentione generandi, non sit ipse peccatum: quia bona voluntas animi, sequentem ducit, non ducentem sequitur corporis voluptatem; nec humanum arbitrium trahitur subjugante peccato, cum juste redigitur in usum generandi plaga peccati. Hujus plagae quidam pruritus in adulteriorum et fornicationum et quorumlibet stuprorum atque immunditiarum foeditatibus regnat; in connubiorum vero necessitudinibus servit. Ibi de domino tali turpitudo damnatur, hic de pedissequo tali honestas verecundatur. Non est igitur haec libido nuptiarum bonum, sed obscoenitas peccantium, necessitas generantium, lasciviarum ardor, nuptiarum pudor. Cur ergo non conjuges maneant, qui ex consensu concumbere desinunt; si manserunt conjuges Joseph et Maria, qui concumbere nec coeperunt?
1.13.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIII.
1.13.1
Ante Christum tempus nubendi, post Christum continendi tempus est. Haec enim propagatio filiorum, quae in sanctis patribus propter generandum et conservandum populum Dei, in quo prophetiam Christi praecedere oportuit, officiosissima fuit, nunc jam non habet illam necessitatem. Patet quippe jam ex omnibus gentibus spiritualiter gignendorum, undecumque carnaliter nati fuerint, copia filiorum. Et quod scriptum est, Tempus amplectendi, et tempus continendi ab amplexu; per illud atque hoc tempus agnoscitur distributum. Illud quippe fuit amplectendi, hoc autem continendi ab amplexu.
1.13.2
Itaque et Apostolus cum hinc loqueretur, ait: Hoc autem dico, fratres: tempus breve est; reliquum est et ut qui habent uxores tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, tanquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi. Volo vos sine sollicitudine esse. Haec omnia, ut exponendo aliquid hinc breviter dicam, sic existimo intelligenda. Hoc, inquit, dico, fratres: tempus breve est: non adhuc populus Dei propagandus est generatione carnaliter, sed jam regeneratione spiritualiter colligendus. Reliquum est ergo, ut et qui habent uxores, non carnali concupiscentiae subjugentur; et qui flent tristitia praesentis mali, gaudeant spe futuri boni; et qui gaudent propter temporale aliquod commodum, timeant aeternum judicium; et qui emunt, sic habendo possideant, ut amando non haereant; et qui utuntur hoc mundo, transire se cogitent, non manere. Praeterit enim figura hujus mundi. Volo vos, inquit, sine sollicitudine esse: hoc est, volo sursum cor in his quae non praetereunt, vos habere. Deinde subjungit et dicit: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Domino: qui autem matrimonio junctus est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. Atque ita quodam modo exponit quod supra dixerat, Qui habent uxores, tanquam non habentes sint. Qui enim sic habent uxores, ut cogitent ea quae sunt Domini, quomodo placeant Domino, nec in his quae sunt mundi, cogitent placere uxoribus, tanquam non habentes sunt. Quod facilius fit, quando et uxores tales sunt, ut eis mariti non ideo placeant, quia divites, quia sublimes, quia genere nobiles, quia carne amabiles: sed quia fideles, quia religiosi, quia pudici, quia viri boni sunt.
1.14.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIV.
1.14.1
Intemperantia quaedam in conjugibus toleranda. Usus matrimonii ob solam libidinis voluptatem non caret culpa, sed propter nuptias veniali. Verum in conjugatis, ut haec optanda atque laudanda, sic alia toleranda sunt, ne in damnabilia flagitia, id est, in fornicationes vel adulteria corruatur. Propter quod vitandum malum, etiam illi concubitus conjugum, qui non fiunt causa generandi, sed victrici concupiscentiae serviunt, in quibus jubentur non fraudare invicem, ne tentet eos satanas propter intemperantiam suam; non quidem secundum imperium praecipiuntur, tamen secundum veniam conceduntur. Sic enim scriptum est: Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir: similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite invicem fraudare, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote: ne tentet vos satanas propter intemperantiam vestram. Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium. Ubi ergo venia danda est, aliquid esse culpae nulla ratione negabitur. Cum igitur culpabilis non sit generandi intentione concubitus, qui proprie nuptiis imputandus est; quid secundum veniam concedit Apostolus, nisi quod conjuges, dum se non continent, debitum ab alterutro carnis exposcunt, non voluntate propaginis, sed libidinis voluptate? Quae tamen voluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit veniam. Quocirca etiam hinc sunt laudabiles nuptiae, quia et illud quod non pertinet ad se, ignosci faciunt propter se. Neque enim etiam iste concubitus quo servitur concupiscentiae, sic agitur, ut impediatur fetus, quem postulant nuptiae.
1.15.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XV.
1.15.1
In usu conjugis quid sine culpa, quid cum veniali culpa, quid cum mortali. Sed tamen aliud est, non concumbere nisi sola voluntate generandi, quod non habet culpam; aliud, carnis concumbendo appetere voluptatem, sed non praeter conjugem, quod venialem habet culpam. Quia etsi non causa propagandae prolis concumbitur, non tamen hujus libidinis causa propagationi prolis obsistitur, sive voto malo, sive opere malo. Nam qui hoc faciunt quamvis vocentur conjuges, non sunt, nec ullam nuptiarum retinent veritatem, sed honestum nomen velandae turpitudini obtendunt. Produntur autem quando eo usque progrediuntur, ut exponant filios, qui nascuntur invitis. Oderunt enim nutrire vel habere, quos gignere metuebant. Itaque cum in suos saevit, quos nolens genuit tenebrosa iniquitas, clara iniquitate in lucem promitur, et occulta turpitudo manifesta crudelitate convincitur. Aliquando eo usque pervenit haec libidinosa crudelitas, vel libido crudelis, ut etiam sterilitatis venena procuret; et si nihil valuerit, conceptos fetus aliquo modo intra viscera exstinguat ac fundat, volendo suam prolem prius interire quam vivere; aut si in utero jam vivebat, occidi antequam nasci. Prorsus si ambo tales sunt, conjuges non sunt: et si ab initio tales fuerunt, non sibi per connubium, sed per stuprum potius convenerunt. Si autem non ambo sunt tales, audeo dicere, aut illa est quodammodo meretrix mariti, aut ille adulter uxoris.
1.16.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVI.
1.16.1
Infirmitas incontinentiae, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipiatur honestate nuptiarum. Quia igitur nuptiae tales esse non possunt quales primorum hominum, si peccatum non praecessisset, esse potuerunt; sint tales quales sanctorum patrum fuerunt, ut pudenda carnis concupiscentia, quae in paradiso nec ante peccatum fuit, nec post peccatum esse permissa est; quia necesse est in corpore mortis hujus ut sit, non ei serviatur, sed ipsa potius nonnisi ad propagandam prolem servire cogatur. Aut quia hoc tempus, quod jam esse diximus continendi ab amplexu, non habet hujus officii necessitatem, adjacente undique in omnibus gentibus tanta fertilitate gignendorum spiritualiter filiorum; illud potius excellentis continentiae bonum, qui potest capere, capiat. Qui vero id capere non potest, et si acceperit uxorem, non peccat: et femina si se non continet, nubat. Bonum est enim homini mulierem non tangere. Verum quia non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est; restat ut propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque virum suum habeat: ac sic infirmitas incontinentiae, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipiatur honestate nuptiarum. Quod enim ait Apostolus de feminis, Volo igitur juniores nubere; hoc et de maribus dici potest, Volo juniores uxores ducere: ut ad utrumque sexum pertineat, filios procreare, patres et matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
1.17.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVII.
1.17.1
Nuptialia bona. In nuptiis tamen bona nuptialia diligantur, proles, fides, sacramentum. Sed proles, non ut nascatur tantum, verum etiam ut renascatur: nascitur namque ad poenam, nisi renascatur ad vitam. Fides autem, non qualem habent inter se etiam infideles zelantes carnem. Quis enim vir, quamlibet impius, vult adulteram uxorem? aut quae mulier, quamlibet impia, vult adulterum virum? Hoc in connubio bonum naturale est quidem, carnale tamen. Sed membrum Christi conjugis adulterium conjugi debet timere, non sibi; et a Christo sperare fidei praemium, quam exhibet conjugi. Sacramentum vero, quod nec separati nec adulterati amittunt, conjuges concorditer casteque custodiant. Solum est enim quod etiam sterile conjugium tenet jure pietatis, jam spe fecunditatis amissa propter quam fuerat copulatum. Haec bona nuptialia laudet in nuptiis, qui laudare vult nuptias. Carnis autem concupiscentia non est nuptiis imputanda, sed toleranda. Non est enim ex naturali connubio veniens bonum, sed ex antiquo peccato accidens malum.
1.18.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVIII.
1.18.1
Cur e sancto conjugio nascantur filii irae. Propter hanc ergo fit ut etiam de justis et legitimis nuptiis filiorum Dei, non filii Dei, sed filii saeculi generentur: quia et ii qui generant, si jam regenerati sunt, non ex hoc generant ex quo filii Dei sunt, sed ex quo adhuc filii saeculi. Dominica quippe sententia est, Filii hujus saeculi generant, et generantur. Ex quo itaque sumus adhuc filii hujus saeculi, exterior homo noster corrumpitur, ex hoc et hujus saeculi filii generantur, nec filii Dei nisi regenerentur fiunt: sed ex quo sumus filii Dei, interior de die in diem renovatur. Quamvis et ipse exterior per lavacrum regenerationis sanctificatus sit, et spem futurae incorruptionis acceperit, propter quod et templum Dei merito dicitur: Corpora vestra, inquit Apostolus, templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo: et non estis vestri; empti enim estis pretio magno. Glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro. Hoc totum non solum propter praesentem sanctificationem, sed maxime propter illam spem dictum est, de qua idem alio loco dicit: Sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Si ergo redemptio corporis nostri, secundum Apostolum, exspectatur; profecto quod exspectatur, adhuc speratur, nondum tenetur. Unde adjungit et dicit: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. Non itaque per hoc quod exspectamus, sed per hoc quod toleramus, carnales filii propagantur. Absit ergo ut fidelis homo, cum audit ab Apostolo, Diligite uxores vestras, concupiscentiam carnis diligat in uxore, quam nec in se ipso debet diligere, audiens alterum apostolum, Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt: quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo; quia omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transibit et concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum.
1.19.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIX.
1.19.1
Ita ex justis nascuntur peccatores, ut oleastri ex oleis. Ex hac igitur concupiscentia carnis quod nascitur, utique mundo, non Deo nascitur: Deo autem nascitur, cum ex aqua et Spiritu renascitur. Hujus concupiscentiae reatum regeneratio sola dimittit: ac per hoc generatio trahit. Ergo quod generatum est, regeneretur, ut similiter, quia non potest aliter, quod tractum est remittatur. Ut enim quod dimissum est in parente, trahatur in prole, miris quidem modis fit, sed tamen fit. Haec invisibilia et infidelibus incredibilia, sed tamen vera, ut haberent aliquod visibile exemplum, hoc in quibusdam arbustis divina providentia procuravit. Cur enim non credamus, propter hoc esse institutum, ut ex oliva nascatur oleaster? An credendum non est, in aliqua re quae creata est ad usus hominum, Creatorem providisse et instituisse, quod ad generis humani valeret exemplum? Mirum est ergo quemadmodum a peccati vinculo per gratiam liberati, gignant tamen eodem vinculo obstrictos, quos eodem modo oporteat liberari: fatemur, mirum est. Sed quod lateret fetus oleastrorum etiam in seminibus olearum, quando et hoc crederetur, nisi experientia probaretur? Proinde sicut gignitur ex oleastri semine oleaster, et ex oleae semine nonnisi oleaster, cum inter oleastrum et oleam plurimum distet: ita gignitur et de carne peccatoris et de carne justi uterque peccator, quamvis inter peccatorem et justum plurimum distet. Gignitur autem peccator actu adhuc nullus, et ortu novus, sed reatu vetus: homo a creatore, captivus a deceptore, indigens redemptore. Sed quaeritur quomodo trahi possit captivitas prolis, etiam de parentibus jam redemptis. Et quia non facili ratione indagatur, nec sermone explicatur, ab infidelibus non creditur: quasi et illud quod de oleastro et de olea diximus, ut generis dissimilis sit fetus similis, facile aliqua invenit ratio vel explicat sermo. Sed hoc ab eo qui experiri voluerit, cerni potest: sit ergo in exemplo, unde et illud credatur quod cerni non potest.
1.20.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XX.
1.20.1
Etiam infantes non baptizatos esse in diaboli potestate. Exorcismus in parvulis, et renuntiatio diabolo. Non enim fides dubitat christiana, quam novi haeretici oppugnare coeperunt, et eos qui lavacro regenerationis abluuntur, redimi de diaboli potestate; et eos qui nondum tali regeneratione redempti sunt, etiam parvulos filios redemptorum sub ejusdem diaboli esse potestate captivos, nisi et ipsi eadem Christi gratia redimantur. Ad omnes namque pertinere non dubitamus aetates, illud de quo Apostolus loquitur beneficium Dei: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae. Ab hac igitur potestate tenebrarum, quarum est diabolus princeps, id est a potestate diaboli et angelorum ejus, quisquis erui cum baptizantur negaverit parvulos, ipsorum Ecclesiae Sacramentorum veritate convincitur, quae nulla haeretica novitas in Ecclesia Christi auferre vel mutare permittitur, regente atque adjuvante capite totum corpus suum, pusillos cum magnis. In veritate itaque, non in falsitate, potestas diabolica exorcizatur in parvulis: eique renuntiant, quia per sua non possunt, per corda et ora gestantium; ut eruti a potestate tenebrarum in regnum sui Domini transferantur. Quid ergo in eis est, per quod in potestate diaboli teneantur, donec eruantur inde per sacramentum Baptismatis Christi? Quid est, nisi peccatum? Non enim aliud invenit diabolus, unde posset humanam suo juri mancipare naturam, quam bonam bonus auctor instituit. Nullum autem peccatum parvuli in sua vita proprium commiserunt. Remanet igitur originale peccatum, per quod sub diaboli potestate captivi sunt, nisi inde lavacro regenerationis et Christi sanguine redimantur, et transeant in regnum redemptoris sui, frustrata potestate captivatoris sui, et data potestate qua fiant ex filiis hujus saeculi filii Dei.
1.21.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXI.
1.21.1
Ex bonis conjugii non esse ortum peccatum. Connubii sacramentum in Christo et Ecclesia magnum, in viro et uxore minimum. Jam nunc si quodam modo interrogemus bona illa nuptialia, unde ab eis potuerit peccatum in parvulos propagari; respondebit nobis operatio propagandae prolis: Ego in paradiso magis felix essem, si peccatum non fuisset admissum. Ad me namque pertinet illa benedictio Dei, Crescite, et multiplicamini. Ad hoc opus bonum diversi sexus diversa membra sunt condita, quae quidem ante peccatum jam erant, sed pudenda non erant. Respondebit pudicitiae fides: Si peccatum non fuisset, quid me in paradiso securius esse potuisset, ubi nec stimularet mea, nec alterius me libido tentaret. Respondebit etiam connubii Sacramentum: De me ante peccatum dictum est in paradiso, Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Quod magnum Sacramentum dicit Apostolus in Christo et in Ecclesia. Quod ergo est in Christo et in Ecclesia magnum, hoc in singulis quibusque viris atque uxoribus minimum, sed tamen conjunctionis inseparabilis Sacramentum. Quid horum est in nuptiis, unde peccati vinculum transiret in posteros? Nempe nihil: et certe his tribus bonis perfecte se haberet bonitas nuptiarum, quibus bonis etiam nunc bonae sunt nuptiae.
1.22.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXII.
1.22.1
Libido et pudor ex peccato. Lex peccati. Impudentia cynicorum. Porro autem si interrogetur illa carnis concupiscentia, qua pudenda facta sunt, quae prius pudenda non fuerant; nonne respondebit, se in membris hominis post peccatum esse coepisse? Et ideo legem peccati verbis apostolicis nuncupatam, quod hominem sibi subditum fecerit, quia Deo suo subditus esse noluit: seque esse de qua et primi conjugati tunc erubuerunt, quando pudenda texerunt, et nunc omnes erubescunt, quando ad concumbendum secreta conquirunt, neque hujus operis testes audent habere vel filios, quos inde genuerunt. Cui verecundiae naturali Cynicorum error philosophorum mirabili impudentia reluctatus est: quandoquidem hoc, quoniam licitum esset honestumque, cum conjuge palam faciendum esse censebant. Unde merito immunditia hujus impudentiae caninum nomen accepit: ex hoc quippe Cynici nuncupati sunt.
1.23.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXIII.
1.23.1
Concupiscentia in regeneratis sine consensu non est peccatum. Peccatum quo sensu concupiscentia vocetur. Quidquid per concupiscentiam nascitur, non immerito subjugari diabolo propter peccatum. Diabolus gravius quam homines puniendus. Haec omnino concupiscentia, haec lex peccati habitans in membris, cui lex justitiae vetat obedire, dicente Apostolo, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, neque exhibueritis membra vestra arma iniquitatis peccato, haec, inquam, concupiscentia, quae solo Sacramento regenerationis expiatur, profecto peccati vinculum regeneratione trajicit in posteros, nisi ab illo et ipsi regeneratione solvantur. Nam ipsa quidem concupiscentia jam non est peccatum in regeneratis, quando illi ad illicita opera non consentitur, atque ut ea perpetrent, a regina mente membra non dantur: ut si non fit quod scriptum est, Non concupiscas, fiat saltem quod alibi legitur, Post concupiscentias tuas non eas. Sed quia modo quodam loquendi peccatum vocatur, quod et peccato facta est, et peccatum, si vicerit, facit; reatus ejus valet in generato: quem reatum Christi gratia per remissionem omnium peccatorum in regenerato, si ad mala opera ei quodam modo jubenti non obediat, valere non sinit. Sic autem vocatur peccatum, quia peccato facta est, cum jam in regeneratis non sit ipsa peccatum: sicut vocatur lingua locutio, quam facit lingua; et manus vocatur scriptura, quam facit manus. Itemque sic vocatur peccatum, quia peccatum, si vincit, facit: sicut vocatur frigus pigrum, non quod a pigris fiat, sed quod pigros faciat.
1.23.2
Hoc generi humano inflictum vulnus a diabolo, quidquid per illud nascitur, cogit esse sub diabolo, tanquam de suo frutice fructum jure decerpat: non quod ab illo sit natura humana, quae non est nisi ex Deo, sed vitium quod non est ex Deo. Non enim propter se ipsam, quae laudabilis est, quia opus Dei est; sed propter damnabile vitium, quo vitiata est, natura humana damnatur. Et propter quod damnatur, propter hoc et damnabili diabolo subjugatur: quia et ipse diabolus spiritus immundus est, et utique bonum quod spiritus, malum quod immundus; quoniam spiritus est natura, immundus est vitio: quorum duorum illud a Deo est, hoc ab ipso. Non itaque tenet homines, sive majoris, sive infantilis aetatis, propter quod homines sunt, sed propter quod immundi sunt. Qui ergo miratur quia creatura Dei subditur diabolo, non miretur: subditur enim creatura Dei creaturae Dei, minor majori, quia homo angelo; nec tamen propter naturam, sed propter vitium, quia immundus immundo. Hic est fructus ejus ex antiqua immunditiae stirpe, quam plantavit in homine, majores quidem poenas ultimo judicio, quanto est immundior, ipse passurus: verumtamen et quibus in illa damnatione tolerabilius erit, huic sunt subditi velut principi auctorique peccati; quia nulla erit damnationis causa, nisi peccatum.
1.24.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXIV.
1.24.1
Per libidinem traducitur peccatum originale. Peccata venialia in conjugibus. Concupiscentia carnis, peccati filia et mater. Quapropter natos non ex bono quo bonae sunt nuptiae, sed ex malo concupiscentiae, quo bene quidem utuntur nuptiae, de quo tamen erubescunt et nuptiae, reos diabolus parvulos tenet. Quia cum sint ipsae honorabiles in omnibus ad eas proprie pertinentibus bonis, etiamsi thorum habeant immaculatum, non solum a fornicationibus et adulteriis, quae sunt flagitia damnabilia, verum etiam ab illis excessibus concumbendi, qui non fiunt causa prolis voluntate dominante, sed causa voluptatis vincente libidine, quae sunt in conjugibus peccata venialia: tamen cum venturum fuerit ad opus generandi, ipse ille licitus honestusque concubitus, non potest esse sine ardore libidinis, ut peragi possit quod rationis est, non libidinis. Qui certe ardor, sive sequatur, sive praeveniat voluntatem, non tamen nisi ipse quodam quasi suo imperio movet membra, quae moveri voluntate non possunt: atque ita se indicat non imperantis famulum, sed inobedientis supplicium voluntatis, nec libero arbitrio, sed illecebroso aliquo stimulo commovendum, et ideo pudendum. Ex hac carnis concupiscentia, quae licet in regeneratis jam non deputetur in peccatum, tamen naturae non accidit nisi de peccato: ex hac, inquam, concupiscentia carnis, tanquam filia peccati, et quando illi ad turpia consentitur, etiam peccatorum matre multorum, quaecumque nascitur proles, originali est obligata peccato, nisi in illo renascatur, quem sine ista concupiscentia Virgo concepit: propterea quando nasci est in carne dignatus, sine peccato solus est natus.
1.25.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXV.
1.25.1
Concupiscentia remanet post Baptismum velut languor post sanatum morbum. Concupiscentia in proficientibus minuitur, in incontinentibus augetur. Si autem quaeritur, quomodo ista concupiscentia carnis maneat in regenerato, in quo universorum facta est remissio peccatorum; quandoquidem per ipsam seminatur, et cum ipsa carnalis gignitur proles parentis etiam baptizati; aut certe si in parente baptizato potest esse et peccatum non esse, cur eadem ipsa in prole peccatum sit: ad haec respondetur, dimitti concupiscentiam carnis in Baptismo, non ut non sit, sed ut in peccatum non imputetur. Quamvis autem reatu suo jam soluto, manet tamen, donec sanetur omnis infirmitas nostra proficiente renovatione interioris hominis de die in diem, cum exterior induerit incorruptionem. Non enim substantialiter manet, sicut aliquod corpus, aut spiritus: sed affectio est quaedam malae qualitatis, sicut languor. Non ergo aliquid remanet, quod non remittatur; cum fit, sicut scriptum est, propitius Dominus omnibus iniquitatibus nostris: sed donec fiat et quod sequitur, Qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de corruptione vitam tuam; manet in corpore mortis hujus carnalis concupiscentia. Cujus vitiosis desideriis ad illicita perpetranda non obedire praecipimur, ne regnet peccatum in nostro mortali corpore. Quae tamen concupiscentia quotidie minuitur in proficientibus et continentibus, accedente etiam senectute multo maxime. Qui vero ei nequiter serviunt, tantas in eis vires accipit, ut plerumque jam aetate deficientibus membris, eisdemque partibus corporis ad illud opus moveri minus valentibus, turpius et procacius insanire non desinat.
1.26.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXVI.
1.26.1
Quomodo concupiscentia in baptizatis maneat actu, praetereat reatu. In eis ergo qui regenerantur in Christo cum remissionem accipiunt prorsus omnium peccatorum, utique necesse est ut reatus etiam hujus licet adhuc manentis concupiscentiae remittatur, ut in peccatum, sicut dixi, non imputetur. Nam sicut eorum peccatorum quae manere non possunt, quoniam cum fiunt praetereunt, reatus tamen manet, et nisi remittatur, in aeternum manebit: sic illius, quando remittitur, reatus aufertur. Hoc est enim, non habere peccatum, reum non esse peccati. Nam si quisquam, verbi gratia, fecerit adulterium, etiamsi nunquam deinceps faciat, reus est adulterii, donec reatus ipsius indulgentia remittatur. Habet ergo peccatum, quamvis illud quod admisit jam non sit; quia cum tempore quo factum est praeteriit. Nam si a peccando desistere, hoc esset non habere peccata, sufficeret ut hoc nos moneret Scriptura, Fili, peccasti? non adjicias iterum. Non autem sufficit, sed addidit, Et de pristinis deprecare, ut tibi remittantur. Manent ergo, nisi remittantur. Sed quomodo manent, si praeterita sunt; nisi quia praeterierunt actu, manent reatu? Sic itaque fieri e contrario potest, ut etiam illud maneat actu, praetereat reatu.
1.27.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXVII.
1.27.1
Concupiscentiae desideria mala. Ut non sint velle debemus. Agit enim aliquid concupiscentia carnis, et quando ei non exhibetur vel cordis assensus ubi regnet, vel membra velut arma quibus impleatur quod jubet. Agit autem, quid, nisi ipsa desideria mala et turpia? Non enim si bona et licita essent, eis obedire prohiberet Apostolus dicens: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus. Non enim ait, Ad habenda desideria ejus; sed, ad obediendum desideriis ejus: ut quoniam sunt in aliis majora, in aliis minora, prout quisque in hominis interioris novitate profecerit, in hoc agonem justitiae pudicitiaeque servemus, ne illis obediamus. Ut tamen nec ipsa sint desideria, velle debemus, etiam si in corpore mortis hujus id obtinere non possumus. Hinc enim et alio loco idem apostolus loquens velut ex suae personae introductione nos instruit, dicens, Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio; id est, concupisco: quia et hoc nollet facere, ut esset omni ex parte perfectus. Si autem quod nolo, inquit, hoc facio, consentio legi quoniam bona: quia hoc et illa non vult, quod et ego nolo. Non vult enim ut concupiscam, quae dicit, Non concupisces: et ego nolo concupiscere. In hoc itaque consentiunt, voluntas legis, et mea. Verum quia concupiscere nolebat, et tamen concupiscebat, sed eidem concupiscentiae nequaquam consentiendo serviebat, adjunxit atque ait: Nunc autem jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum.
1.28.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXVIII.
1.28.1
Quis dicere possit, jam non ego operor illud.-- Multum autem fallitur homo, qui consentiens concupiscentiae carnis suae, et quod illa desiderat decernens facere et statuens, putat sibi adhuc esse dicendum, Non ego operor illud: etiamsi oderit quia consentit. Simul enim est utrumque, et ipse odit, quia malum esse novit; et ipse facit, quia facere statuit. Jam vero si et illud addat, quod Scriptura prohibet, dicens, Neque exhibueritis membra vestra arma iniquitatis peccato, ut quod facere statuit in corde, etiam corpore compleat; et ideo dicat, Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum, quia cum id decernit et facit, displicet sibi; tantum errat, ut nec se ipsum agnoscat; quando cum ex toto ipse sit, et corde statuente et corpore implente, adhuc se ipsum esse non putat.
1.29.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXIX.
1.29.1
Bonum quando perficiatur. Qui ergo dicit, Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum: si tantummodo concupiscit, verum dicit; non si cordis consensione decernit, aut etiam corporis ministerio perficit.
1.29.1
Deinde adjungit Apostolus: Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum: velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Hoc ideo dictum est, quia tunc perficitur bonum, quando desideria mala nulla sunt: sicut tunc perficitur malum, quando malis desideriis obeditur. Quando autem sunt quidem, sed non eis obeditur; nec malum perficitur, quia non eis obeditur; nec bonum, quia sunt: sed fit ex aliqua parte bonum, quia concupiscentiae malae non consentitur; et ex aliqua parte remanet malum, quia vel concupiscitur. Ideo ergo Apostolus non ait facere bonum sibi non adjacere, sed perficere. Multum enim boni facit, qui facit quod scriptum est, Post concupiscentias tuas non eas: sed non perficit, quia non implet quod scriptum est, Non concupisces. Ad hoc ergo dixit lex, Non concupisces, ut nos in hoc morbo invenientes jacere, medicinam gratiae quaereremus; et in eo praecepto sciremus et quo debeamus in hac mortalitate proficiendo conari, et quo possit a nobis in illa immortalitate beatissima perveniri: nisi enim quandoque perficiendum esset, nunquam jubendum esset.
1.30.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXX.
1.30.1
Concupiscentia quomodo captivabat Apostolum. Lex peccati Apostolo quid. Deinde repetens Apostolus, ut amplius commendet sententiam superiorem: Non enim quod volo, inquit, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo ego hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Et sequitur: Invenio ergo legem mihi, volenti facere, bonum; quoniam malum mihi adjacet: hoc est, invenio legem mihi esse bonum volenti facere quod lex vult; quoniam non ipsi legi quae dicit, Non concupisces, sed mihi adjacet malum quod nolo, quia et nolens concupisco. Condelector enim, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis. Ista condelectatio legi Dei secundum interiorem hominem, de magna nobis venit gratia Dei. In ea quippe interior homo noster renovatur de die in diem, cum in ea proficit perseveranter. Non enim timor est torquens, sed amor libens. Ibi sumus veraciter liberi, ubi non delectamur inviti.
1.30.2
Verum illud quod ait, Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae; ipsa est ista de qua loquimur concupiscentia, lex peccati in carne peccati. Quod autem dixit, et captivantem me sub lege peccati; hoc est, sub se ipsa, quae est in membris meis. Aut captivantem dixit, captivare conantem, id est, ad consentiendum implendumque cogentem: aut potius, quod non habet controversiam, captivantem secundum carnem, quam nisi teneret carnalis concupiscentia, quam legem peccati vocat, non utique in ea ullum illicitum desiderium, cui mens obedire non debeat, commoveret. Quod autem non ait, Captivantem carnem meam; sed, captivantem me: hinc factum est ut sensus hic alius quaereretur, et acciperemus captivantem, velut dixisset, Captivare conantem. Sed cur non diceret, captivantem me, ubi vellet intelligi carnem suam? Annon dictum est de Jesu, cum in monumento non fuisset caro ejus inventa, Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum? Num ideo non recte dictum est, quia non dictum est, Carnem, vel, Corpus Domini mei; sed, Dominum meum?
1.31.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXI.
1.31.1
Caro, carnis affectus. Quanquam paulo superius, et ipse Apostolus quomodo recte potuerit de carne sua dicere, captivantem me, satis evidenter aperuit. Cum enim dixisset, Scio enim quia non habitat in me; idipsum exponens adjunxit, et ait, hoc est in carne mea, bonum. Haec ergo captivatur sub lege peccati, in qua non habitat bonum, hoc est, caro. Carnem autem nunc appellavit, ubi est morbidus quidam carnis affectus; non ipsam corporis conformationem, cujus membra non adhibenda sunt arma peccato, id est, eidem ipsi concupiscentiae, quae hoc carnale nostrum captivum tenet. Nam quantum attinet ad ipsam corporalem substantiam atque naturam, in viris fidelibus, sive conjugatis, sive continentibus, jam templum Dei est. Attamen si omnino nihil carnis nostrae captivum teneretur, non quidem sub diabolo, quia et ibi facta est peccati remissio, ut peccatum non imputetur, quod proprie lex peccati vocatur; tamen sub ipsa lege peccati, hoc est, sub concupiscentia sua, nisi aliquantum teneretur caro nostra captiva, quomodo esset verum quod ait idem apostolus, Adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri? In tantum igitur adhuc exspectatur redemptio corporis nostri, in quantum adhuc ex aliqua parte captivum est sub lege peccati. Unde et hic exclamans ait: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ubi quid intellecturi sumus, nisi quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam? Cum ergo idipsum corpus jam incorruptibile recipietur, plena erit liberatio a corpore mortis hujus: a quo non liberantur, qui sunt ad poenam resurrecturi. Ad corpus ergo mortis hujus intelligitur pertinere, ut alia lex in membris repugnet quidem legi mentis, dum caro concupiscit adversus spiritum; etsi mentem non subjuget, quia et spiritus concupiscit adversus carnem: atque ita quamvis lex ipsa peccati captivum teneat aliquid carnis, unde resistat legi mentis; non tamen regnat in nostro licet mortali corpore, si non obeditur desideriis ejus. Solent enim et hostes adversus quos dimicatur, et inferiores esse in certamine, et victi aliquid tenere captivum: quod in nostra carne quamvis sub peccati lege teneatur, tamen in spe redemptionis est; quia ipsa vitiosa concupiscentia nulla omnino remanebit, caro autem nostra ab ea peste morboque sanata, et tota immortalitate vestita, in aeterna beatitudine permanebit.
1.31.2
Subjungit autem Apostolus, et dicit: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Quod sic intelligendum est: mente servio legi Dei, non consentiendo legi peccati; carne autem servio legi peccati, habendo desideria peccati, quibus etsi non consentio, nondum tamen penitus careo. Denique quid post haec intulerit, attendamus: Nulla ergo, inquit, condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Etiam nunc, inquit, quando lex in membris repugnat legi mentis, et captivum aliquid tenet in corpore mortis hujus, nulla condemnatio est iis qui sunt in Christo Jesu. Audi quare: Lex enim spiritus vitae, inquit, in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. Liberavit, quomodo, nisi quia ejus reatum peccatorum omnium remissione dissolvit, ut quamvis adhuc maneat, et de die in diem magis magisque minuatur, in peccatum tamen non imputetur?
1.32.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXII.
1.32.1
Lex peccati cum reatu in parvulis non baptizatis. Peccato Adae humanum genus oleastrum factum est. Haec itaque remissio peccatorum quamdiu non fit in prole, sic ibi est lex ista peccati, ut etiam in peccatum imputetur, id est, ut etiam reatus ejus cum illa sit, qui teneat aeterni supplicii debitorem. Hoc enim trajicit parens in prolem carnalem, quod est ipse carnaliter natus, non quod spiritualiter est renatus. Quia idipsum quod carnaliter natus est, quamvis reatu soluto non impediat fructum ejus, tamen tanquam in semine olivae latet, etiamsi propter remissionem peccatorum nihil oleo nocet, ei scilicet vitae, qua secundum Christum, qui est appellatus ab oleo, id est, a chrismate, justus ex fide vivit. Hoc autem quod in parente regenerato, tanquam in oleae semine, sine ullo reatu, quia remissum est, tegitur; profecto in prole nondum regenerata, velut in oleastro, cum reatu habetur, donec etiam illic eadem gratia remittatur. Ex quo enim Adam ex olea tali, in qua nec semen erat hujusmodi, unde amaritudo nasceretur oleastri, in oleastrum peccando conversus est; quia tam magnum peccatum fuit, ubi magna fieret in deterius mutatio naturae; totum genus humanum fecit oleastrum: ita ut( quemadmodum nunc in ipsis videmus arboribus) si quid inde in oleam gratia divina convertit, ibi vitium primae nativitatis, quod erat originale peccatum de carnali concupiscentia traductum et attractum, remittatur, tegatur, non imputetur; insit tamen, unde oleaster nascatur, nisi et ipse in oleam eadem gratia renascatur.
1.33.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXIII.
1.33.1
Baptismo omnis peccatorum remissio, plenaque in resurrectione sanatio, accepta referri debet. Quotidiana mundatio. Beata itaque olea, cujus remissae sunt iniquitates, et cujus tecta sunt peccata: beata, cui non imputavit Dominus peccatum. Sed illud quod remissum et tectum est et non imputatur, donec fiat in aeternam immortalitatem plena mutatio, habet vim quamdam occultam, unde seminetur amarus oleaster, nisi et illic eadem Dei agricultura remittatur, tegatur, non imputetur. Non erit autem omnino aliquid vel in carnali semine vitiosum, cum eadem regeneratione, quae nunc fit per sacrum lavacrum, usque in finem cuncta mala hominis purgante atque sanante, eadem caro per quam facta est anima carnalis, fiet spiritualis etiam ipsa, nullam legi mentis resistentem concupiscentiam carnis habitura, nihil carnalis seminis emissura. Sic enim accipiendum est quod ait idem apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi ipse gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi. Sic, inquam, hoc accipiendum est, ut eodem lavacro regenerationis et verbo sanctificationis omnia prorsus mala hominum regeneratorum mundentur atque sanentur; non solum peccata quae omnia nunc remittuntur in Baptismo, sed etiam quae posterius humana ignorantia vel infirmitate contrahuntur: non ut Baptisma quoties peccatur, toties repetatur; sed quia ipso quod semel datur, fit ut non solum antea, verum etiam postea quorumlibet peccatorum venia fidelibus impetretur. Quid enim prodesset vel ante Baptismum poenitentia, nisi Baptismus sequeretur; vel postea, nisi praecederet? In ipsa quoque oratione dominica, quae quotidiana est nostra mundatio, quo fructu, quo effectu diceretur, Dimitte nobis debita nostra, nisi ab eis qui baptizati sunt, diceretur? Itemque eleemosynarum largitas et beneficentia quantalibet, cui tandem ad dimittenda sua peccata prodesset, si baptizatus non esset? Postremo regni coelorum ipsa felicitas, ubi non habebit Ecclesia maculam aut rugam aut aliquid ejusmodi, ubi nihil reprehensionis, nihil simulationis erit, ubi non solum reatus, sed nec concupiscentia erit ulla peccati, quorum erit, nisi baptizatorum?
1.34.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXIV.
1.34.1
Baptismi sanctitate non solum peccata, sed mala prorsus omnia tollenda. Ecclesia nondum caret omni macula. Ac per hoc non solum omnia peccata, sed omnia prorsus hominum mala, christiani lavacri sanctitate tolluntur, quo mundat Ecclesiam suam Christus, ut exhibeat eam sibi, non in isto saeculo, sed in futuro, non habentem maculam aut rugam aut aliquid ejusmodi. Nam qui modo eam talem esse dicunt, et tamen in illa sunt; quoniam et ipsi fatentur se habere peccata, si verum dicunt, profecto quoniam mundi non sunt a peccatis, habet in eis Ecclesia maculam: si autem falsum dicunt, quia corde duplici loquuntur, habet in eis Ecclesia rugam. Si autem se dicunt habere ista, non ipsam: ergo se non esse membra ejus, nec se ad corpus ejus pertinere fateantur, ut etiam sua confessione damnentur.
1.35.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXXV.
1.35.1
Carnis concupiscentiam, velut naturale bonum laudantes Pelagiani, refelluntur auctoritate B. Ambrosii. De hac autem concupiscentia carnis, quam curavimus a nuptialibus bonis tam prolixa disputatione distinguere, propter novos haereticos, qui cum haec reprehenditur calumniantur, quasi nuptiae reprehendantur; ut scilicet eam tanquam bonum naturale laudando, suum pestiferum dogma confirment, quo asserunt prolem quae per illam nascitur, nullum trahere originale peccatum: de hac ergo carnis concupiscentia, beatus Ambrosius Mediolanensis episcopus, cujus sacerdotali ministerio lavacrum regenerationis accepi, sic breviter est locutus, cum exponens Isaiam prophetam, carnalem Christi nativitatem insinuaret.« Ideo,» inquit,« et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit: sed quasi de Spiritu natus, abstinuit a peccato. Omnis enim homo mendax, et nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem nemo videatur expers esse delicti. Qui autem expers est delicti, expers est etiam hujusmodi conceptionis.» Numquidnam et sanctus Ambrosius nuptiarum bonitatem, ac non potius istorum haereticorum, quamvis tunc nondum apparentium vanitatem, hujus suae sententiae veritate damnavit? Quod ideo commemorandum putavi, quia Pelagius sic laudat Ambrosium, ut dicat:« Beatus Ambrosius episcopus, in cujus praecipue libris Romana elucet fides; qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus enituit, cujus fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere». Poeniteat ergo eum, quod sensit adversus Ambrosium, ne poeniteat eum, quod sic laudavit Ambrosium. Habes librum et molestia longitudinis, et difficultate quaestionis, quam mihi fuit ad dictandum, tam tibi ad legendum negotiosum, quibus particulis temporum te invenire potuit aut potuerit otiosum. Quem profecto, quantum me Dominus adjuvare dignatus est, elaboratum inter ecclesiasticas curas meas, non tibi ingererem inter publicas tuas, nisi ab homine Dei qui te familiarius novit, audissem quod tam libenter legas, ut etiam nocturnas aliquas horas lectioni vigilanter impendas.