De sequentibus libris
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7306 Deseli
1
S. AUGUSTINUS IN LIB. VIII DE GENESI AD LITT., CAP. II.
1
Contra Manichaeos, qui has litteras Veteris Testamenti non aliter quam oportet accipiendo errant, sed omnino non accipiendo et detestando blasphemant, duos conscripsi libros recenti tempore conversionis meae; cito volens eorum vel confutare deliramenta, vel erigere intentionem ad quaerendum in Litteris quas oderunt, christianam et evangelicam fidem. Et quia non mihi tunc occurrebant omnia quemadmodum proprie possent accipi, magisque non posse accipi videbantur, aut vix posse aut difficile; ne retardarer, quid figurate significarent ea, quae ad litteram non potui invenire, quanta valui brevitate et perspicuitate explicavi, ne vel multa lectione vel disputationis obscuritate deterriti, in manus ea sumere non cararent.