Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De sermone Domini in monte
Augustine of HippoMont 2 · 7307-desedoiMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7307 Desedoi
2.1
LIBER SECUNDUS. In posteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto et septimo.
2.1
CAPUT PRIMUM.-- 1. Misericordiam, usque ad cujus tractationem liber primus terminum accepit, sequitur cordis mundatio, unde iste sumit exordium. Cordis autem mundatio est, tanquam oculi quo videtur Deus; cujus simplicis habendi tantam curam esse oportet, quantam ejus rei dignitas flagitat, quae tali oculo conspici potest. Huic autem oculo magna ex parte mundato difficile est non subrepere sordes aliquas de his rebus quae ipsas bonas nostras actiones comitari solent, veluti est laus humana. Si quidem non recte vixere, perniciosum est: recte autem vivere, et nolle laudari, quid est aliud quam inimicum esse rebus humanis, quae utique tanto sunt miseriores, quanto minus placet recta vita hominum? Si ergo inter quos vivis, te recte viventem non laudaverint, illi in errore sunt: si autem laudaverint, tu in periculo; nisi tam simplex cor habueris et mundum, ut ea quae recte facis, non propter laudes hominum facias; magisque illis recta laudantibus gratuleris, quibus id quod bonum est placet, quam tibi ipsi; quia recte viveres, etiam si nemo laudaret: ipsamque laudem tuam tunc intelligas utilem esse laudantibus, si non teipsum in tua bona vita, sed Deum honorent, cujus sanctissimum templum est quisquis vivit bene; ut illud impleatur quod ait David, In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur. Pertinet ergo ad oculum mundum non intueri in recte faciendo laudes hominum, et ad eas referre quod recte facis, id est, propterea recte facere aliquid, ut hominibus placeas. Sic enim etiam simulare bonum libebit, si non attenditur nisi ut homo laudet; qui quoniam videre cor non potest, potest etiam falsa laudare. Quod qui faciunt, id est, qui bonitatem simulant, duplici corde sunt. Non ergo habet simplex, id est, mundum cor, nisi qui transcendit humanas laudes, et illum solum intuetur, cum recte vivit, et ei placere nititur, qui conscientiae solus inspector est. De cujus conscientiae puritate quidquid procedit, tanto est laudabilius, quanto humanas laudes minus desiderat.
2.1
Cavete ergo, inquit, facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis: id est, cavete hoc animo juste vivere, et ibi constituere bonum vestrum, ut vos videant homines. Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est: non si ab hominibus videamini; sed si propterea juste vivatis, ut ab hominibus videamini. Nam ubi erit, quod in principio sermonis hujus dictum est, Vos estis lumen mundi? Non potest civitas abscondi super montem constituta; neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra. Sed non ibi constituit finem; addidit enim, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Hic autem, quia hoc reprehendit, si ibi sit finis recte factorum, id est, si propterea recte faciamus, ut tantum videamur ab hominibus; posteaquam dixit, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis, nihil addidit. In quo apparet, non hoc eum prohibuisse ut recte fiat coram hominibus, sed ne ob id forte recte fiat coram hominibus, ut videamur ab eis, id est, ut hoc intueamur, et ibi finem nostri propositi collocemus.
2.2
Nam et Apostolus dicit, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem; cum alio loco dicat, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo. Quod qui non intelligunt, contrarium putant; cum ille se dixerit non placere hominibus, quia non ideo recte faciebat ut placeret hominibus, sed ut Deo, ad cujus amorem corda hominum volebat convertere, eo ipso quo placebat hominibus. Itaque et non se placere hominibus recte dicebat, quia in eo ipso ut Deo placeret intuebatur: et placendum esse hominibus recte praecipiebat, non ut hoc appeteretur tanquam merces recte factorum; sed quia Deo placere non posset, qui non se iis quos salvos fieri vellet praeberet imitandum: imitari autem illum qui sibi non placuerit, nullo pacto quisquam potest. Sicut ergo non absurde loqueretur, qui diceret, In hac opera qua navem quaero, non navem quaero, sed patriam: sic et Apostolus convenienter diceret, In hac opera, qua hominibus placeo, non hominibus, sed Deo placeo, quia non hoc appeto, sed ad id refero ut me imitentur, quos salvos fieri volo. Sicut dicit de oblatione quae fit in sanctos, Non quia quaero datum, sed inquiro fructum: id est, Quod quaero datum vestrum, non hoc quaero, sed fructum vestrum. Hoc enim indicio apparere poterat quantum profecissent in Deum, cum id libenter offerrent, quod non propter gaudium de muneribus, sed propter communionem charitatis ab eo quaerebatur.
2.3.1
Quanquam et cum addit, et dicit, Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est, nihil aliud demonstrat nisi id nos cavere oportere, ne humanam laudem pro nostrorum operum mercede quaeramus, id est, ea nos beatos effici arbitremur.
2.3.2
CAPUT II.-- 5. Cum ergo facis eleemosynam, inquit, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut glorificentur ab hominibus. Noli, inquit, sic velle innotescere, ut hypocritae. Manifestum est autem hypocritas non quod oculis praetendunt hominum, id etiam corde gestare. Sunt enim hypocritae simulatores, tanquam pronuntiatores personarum alienarum, sicut in theatricis fabulis. Non enim qui agit partes Agamemnonis in tragoedia, verbi gratia, sive alicujus alterius ad historiam vel fabulam quae agitur pertinentis, vere ipse est; sed simulat eum, et hypocrita dicitur. Sic in Ecclesia, vel in omni vita humana, quisquis se vult videri quod non est, hypocrita est. Simulat enim justum, non exhibet; quia totum fructum in laude hominum ponit, quam possunt etiam simulantes percipere, dum fallunt eos quibus videntur boni, ab eisque laudantur. Sed tales ab inspectore cordis Deo mercedem non accipiunt, nisi fallaciae supplicium: ab hominibus autem, inquit, perceperunt mercedem suam; rectissimeque his dicetur, Recedite a me, operarii dolosi: nomen meum habuistis, sed opera mea non fecistis. Illi ergo perceperunt mercedem suam, qui non ob aliud eleemosynam faciunt, nisi ut glorificentur ab hominibus: non si glorificentur ab hominibus, sed si ideo faciant ut glorificentur, sicut superius tractatum est. Laus enim humana non appeti a recte faciente, sed subsequi debet recte facientem: ut illi proficiant, qui etiam imitari possunt quod laudant; non ut hic putet aliquid eos sibi prodesse, quem laudant.
2.4
Te autem faciente eleemosynam, non sciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Si intellexeris sinistram infideles dici, videbitur nulla esse culpa, placere fidelibus velle: cum prorsus nihilominus in quorumlibet hominum laude fructum et finem boni operis constituere prohibeamur. Quod autem ad id pertinet ut te imitentur, quibus recte facta tua placuerint, non tantum fidelibus, sed etiam infidelibus exhibendum est, ut laudandis bonis operibus nostris Deum honorent, et veniant ad salutem. Si autem sinistram inimicum putaveris, ut nesciat inimicus tuus cum eleemosynam facis; cur ipse Dominus inimicis Judaeis circumstantibus misericorditer sanavit homines? cur apostolus Petrus, sanato eo quem ad portam Speciosam, debilem miseratus est, etiam iras inimicorum in se atque in alios Christi discipulos pertulit? Deinde si non oportet scire inimicum, cum eleemosynam facimus, quomodo cum ipso inimico faciemus, ut illud impleamus praeceptum, Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitierit, potum da illi?
2.5
Tertia solet esse carnalium opinio, tam absurda et ridenda, ut non eam commemorarem, nisi expertus essem non paucos eo errore detineri, qui dicunt sinistrae nomine uxorem significari: ut quoniam in re familiari tenaciores pecuniarum solent esse feminae, lateat eas cum aliquid misericorditer viri earum egenis impendunt propter domesticas lites. Quasi vero soli viri christiani sint, et non hoc praeceptum etiam feminis datum sit. Cui ergo sinistrae jubetur femina occultare opus misericordiae suae? An etiam vir sinistra erit feminae? quod absurdissime dicitur. Aut si quispiam putat invicem sibi sinistras esse; si ab altero ita erogetur aliquid de re familiari, ut sit contra alterius voluntatem, non erit christianum tale conjugium: sed necesse est ut quisquis eorum eleemosynam facere voluerit ex praecepto Dei, quemcumque adversum habuerit, inimicus sit praecepto Dei, et ideo inter infideles deputetur: praeceptum est autem de talibus, ut bona sua conversatione ac moribus lucrifaciat uxorem maritus fidelis, vel maritum mulier fidelis; quapropter non sibi debent occultare bona opera sua, quibus invitandi sunt ad invicem, ut alter alterum possit ad christianae fidei communionem invitare. Nec furta facienda sunt, ut promereatur Deus. Quod si occultandum est aliquid, quamdiu alterius infirmitas aequo animo id non potest sustinere, quod tamen non injuste atque illicite fit; non tamen ipsam nunc sinistram significari totius capituli consideratione facile apparet, in qua simul invenietur quam sinistram vocet.
2.6
Cavete, inquit, facere justitiam vestram coram hominibus ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est. Generaliter hic justitiam nominavit, deinde particulariter exsequitur. Est enim pars aliqua justitiae opus quod per eleemosynam fit, et ideo connectit dicendo, Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut glorificentur ab hominibus. Ad hoc respicit quod superius ait, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis. Quod autem sequitur, Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam, ad illud respicit quod supra posuit, Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est. Deinde sequitur, Te autem faciente eleemosynam. Cum dicit, Te autem, quid aliud dicit, quam, Non quomodo illi? Quid ergo mihi jubet? Te autem faciente, inquit, eleemosynam, non sciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Ergo illi sic faciunt, ut sciat sinistra eorum quid faciat dextera eorum. Quod igitur in illis culpatum est, hoc tu facere vetaris. In illis autem hoc culpatum est, quod ita faciunt ut laudes hominum quaerant. Quapropter nihil consequentius sinistra videtur significare, quam ipsam delectationem laudis. Dextera autem significat intentionem implendi praecepta divina. Cum itaque conscientiae facientis eleemosynam miscet se appetitio laudis humanae, fit sinistra conscia operis dexterae: Nesciat ergo sinistra tua quid faciat dextera tua, id est, non se misceat conscientiae tuae laudis humanae appetitio, cum in eleemosyna facienda divinum praeceptum contendis implere.
2.7.1
Ut sit eleemosyna tua in abscondito. Quid est, in abscondito, nisi in ipsa bona conscientia, quae humanis oculis demonstrari non potest, nec verbis aperiri? Quandoquidem multi multa mentiuntur. Quapropter si dextera intrinsecus agit in abscondito, ad sinistram pertinent omnia exteriora, quae sunt visibilia et temporalia. Sit ergo eleemosyna tua in ipsa conscientia tua, ubi multi eleemosynam faciunt bona voluntate, etiam si pecuniam, vel si quid aliud, quod inopi largiendum est, non habent. Multi autem foris faciunt, et intus non faciunt qui vel ambitione, vel alicujus rei temporalis gratia volunt misericordes videri, in quibus sola sinistra operari existimanda est. Item alii quasi medium inter utrosque locum tenent, ut et intentione quae in Deum est eleemosynam faciant, et tamen inserat se huic optimae voluntati nonnulla etiam laudis vel cujusce rei fragilis et temporalis cupiditas. Sed Dominus noster multo vehementius prohibet solam sinistram in nobis operari, quando etiam misceri eam vetat operibus dexterae: ut scilicet non modo sola temporalium rerum cupiditate caveamus eleemosynam facere; sed nec ita in hoc opere attendamus Deum, ut sese misceat vel adjungat exteriorum appetitio commodorum. Agitur enim de corde mundando, quod nisi fuerit simplex, mundum non erit. Simplex autem quomodo erit si duobus dominis servit, nec una intentione rerum aeternarum purificat aciem suam, sed eam mortalium quoque fragiliumque rerum amore obnubilat? Sit ergo eleemosyna tua in abscondito; et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi. Rectissime omnino et verissime. Si enim praemium ab eo exspectas qui conscientiae solus inspector est, sufficiat tibi ad promerendum praemium ipsa conscientia. Multa latina exemplaria sic habent, Et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi palam: sed quia in graecis, quae priora sunt, non invenimus, palam, non putavimus hinc esse aliquid disserendum.
2.7.2
CAPUT III.-- 10. Et cum oratis, inquit, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platea rum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Neque hic videri ab hominibus nefas est; sed ideo haec agere ut videaris ab hominibus: et superfluo toties eadem dicuntur, cum sit jam una regula custodienda, qua cognitum est, non si haec sciant homines, formidandum esse aut fugiendum; sed si hoc animo fiant, ut fructus in eis expetatur placendi hominibus. Servat etiam ipse Dominus eadem verba, cum adjungit similiter, Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam; hinc ostendens id se prohibere, ne ea merces appetatur, qua stulti gaudent cum laudantur ab hominibus.
2.8
Vos autem cum oratis, inquit, introite in cubicula vestra. Quae sunt ista cubicula, nisi ipsa corda, quae in Psalmo etiam significantur, cum dicitur, Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini? Et claudentes ostia orate, ait, Patrem vestrum in abscondito. Parum est intrare in cubicula, si ostium pateat importunis, per quod ostium ea quae foris sunt improbe se immergunt, et interiora nostra appetunt. Foris autem diximus esse omnia temporalia et visibilia, quae per ostium, id est per carnalem sensum, in cogitationes nostras penetrant, et turba vanorum phantasmatum orantibus obstrepunt. Claudendum est ergo ostium, id est, carnali sensui resistendum est, ut oratio spiritualis dirigatur ad Patrem, quae fit in intimis cordis, ubi oratur Pater in abscondito. Et Pater, inquit, vester qui videt in abscondito, reddet vobis. Et hoc tali clausula terminandum fuit: non enim hoc monet nunc ut oremus, sed quomodo oremus; neque superius, ut faciamus eleemosynam, sed quo animo faciamus: quoniam de corde mundando, praecipit, quod non mundat, nisi una et simplex intentio in aeternam vitam solo et puro amore sapientiae.
2.9
Orantes autem nolite, ait, multum loqui, sicut Ethnici: arbitrantur enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Sicut hypocritarum est praebere se spectandos in oratione, quorum fructus est placere hominibus; ita Ethnicorum, id est Gentilium, in multiloquio se putare exaudiri. Et revera omne multiloquium a Gentilibus venit, qui exercendae linguae potius quam mundando animo dant operam. Et hoc nugatorii studii genus etiam ad Deum prece flectendum transferre conantur, arbitrantes sicut hominem judicem verbis adduci in sententiam. Nolite itaque similes illis esse, dicit unus et verus magister. Scit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, antequam petati, ab eo. Si enim verba multa ad id proferuntur, ut instruatur et doceatur ignarus, quid eis opus est ad rerum omnium cognitorem, cui omnia quae sunt, eo ipso quo sunt, loquuntur, seseque indicant facta; et ea quae futura sunt ejus artem sapientiamque non latent, in qua sunt et quae transierunt, et quae transitura sunt, omnia praesentia, et non transeuntia?
2.10
Sed quoniam, quamvis pauca, tamen verba et ipse dicturus est quibus nos doceat orare; quaeri potest cur vel his verbis paucis opus sit ad eum qui scit omnia antequam fiant, et novit, ut dictum est, quid nobis sit necessarium, antequam petamus ab eo? Hic primo respondetur, non verbis nos agere debere apud Deum, ut impetremus quod volumus, sed rebus quas animo gerimus, et intentione cogitationis, cum dilectione pura et simplici affectu: sed res ipsas verbis nos docuisse Dominum nostrum, quibus memoriae mandatis eos ad tempus orandi recordemur.
2.11.1
Sed rursus quaeri potest, sive rebus, sive verbis orandum sit, quid opus sit ipsa oratione, si Deus jam novit quid nobis necessarium sit: nisi quia ipsa orationis intentio cor nostrum serenat et purgat, capaciusque efficit ad excipienda divina munera, quae spiritualiter nobis infunduntur. Non enim ambitione precum nos exaudit Deus, qui semper paratus est dare suam lucem nobis, non visibilem, sed intelligibilem et spiritualem: sed nos non semper parati sumus accipere, eum inclinamur in alia, et rerum temporalium cupiditate tenebramur. Fit ergo in oratione conversio cordis ad eum, qui semper dare paratus est, si nos capiamus quod dederit; et in ipsa conversione purgatio interioris oculi, cum excluduntur ea quae temporaliter cupiebantur, ut acies cordis simplicis ferre possit simplicem lucem, divinitus sine ullo occasu aut immutatione fulgentem: nec solum ferre, sed etiam manere in illa; non tantum sine molestia, sed etiam cum ineffabili gaudio, quo vere ac sinceriter beata vita perficitur.
2.11.2
CAPUT IV.-- 15. Sed jam considerandum est quae nos orare ille praeceperit, per quem et discimus quid oremus, et consequimur quod oramus. Sic itaque orate vos, inquit: Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra: panem nostrum quotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Cum in omni deprecatione benevolentia concilianda sit ejus quem deprecamur, deinde dicendum quid deprecemur; laude illius ad quem oratio dirigitur, solet benevolentia conciliari, et hoc in orationis principio poni solet: in quo Dominus noster nihil aliud nos dicere jussit, nisi, Pater noster qui es in coelis. Multa enim dicta sunt in laudem Dei, quae per omnes sanctas Scripturas varie lateque diffusa poterit quisque considerare, cum legit: nusquam tamen invenitur praeceptum populo Israel ut diceret, Pater noster, aut ut oraret Patrem Deum; sed Dominus eis insinuatus est, tanquam servientibus, id est, secundum carnem adhuc viventibus. Hoc autem dico, cum mandata Legis acciperent, quae observare jubebantur: nam Prophetae saepe ostendunt eumdem Dominum nostrum etiam Patrem eorum esse potuisse, si ab ejus mandatis non aberrarent: sicuti est illud, Filios genui, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me; et illud, Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes; et illud, Si Dominus sum, ubi est timor meus? et si Pater sum, ubi est honor meus? et alia permulta, ubi arguuntur Judaei, quia filii esse peccando noluerunt: exceptis eis quae in prophetia dicuntur de futuro populo christiano, quod Patrem Deum esset habiturus, secundum illud evangelicum, Dedit eis potestatem filios Dei fieri: apostolus autem Paulus dicit, Quamdiu haeres parvulus est, nihil distat a servo; et spiritum adoptionis nos accepisse commemorat, in quo clamamus, Abba, Pater.
2.12.1
Et quoniam quod vocamur ad aeternam haereditatem, ut simus Christi cohaeredes, et in adoptionem filiorum veniamus, non est meritorum nostrorum, sed gratiae Dei; eamdem ipsam gratiam in orationis principio ponimus, cum dicimus, Pater noster. Quo nomine et charitas excitatur; quid enim charius filiis debet esse quam pater? et supplex affectus, cum homines dicunt Deo, Pater noster: et quaedam impetrandi praesumptio, quae petituri sumus; cum priusquam aliquid peteremus, tam magnum donum accepimus, ut sinamur dicere, Pater noster, Deo. Quid enim jam non det filiis petentibus, cum hoc ipsum ante dederit, ut filii essent? Postremo quanta cura animum tangit, ut qui dicit, Pater noster, tanto Patre non sit indignus? Si enim quisquam plebeius senatorem grandioris aetatis ab eo ipso patrem vocare permittatur; sine dubio trepidabit, nec facile audebit, cogitans humilitatem generis sui, et opum indigentiam, et plebeiae personae vilitatem: quanto ergo magis trepidandum est appellare Patrem Deum, si tanta est labes, tantaeque sordes in moribus, ut multo justius eas a sua conjunctione Deus expellat, quam ille senator cujusvis mendici egestatem? Quandoquidem ille hoc contemnit in mendico, quo et ipse potest rerum humanarum fragilitate devenire: Deus autem in sordidos mores nunquam cadit. Et gratias misericordiae ipsius, qui hoc a nobis exigit, ut Pater noster sit; quod nullo sumptu, sed sola bona voluntate comparari potest. Admonentur etiam hic divites, vel genere nobiles secundum saeculum, cum christiani facti fuerint, non superbire adversus pauperes et ignobiles; quoniam simul dicunt Deo, Pater noster: quod non possunt vere ac pie dicere, nisi se fratres esse cognoscant.
2.12.2
CAPUT V.-- 17. Utatur ergo voce Novi Testamenti populus novus, ad aeternam haereditatem vocatus, et dicat, Pater noster qui es in coelis: id est, in sanctis et justis. Non enim spatio locorum continetur Deus. Sunt enim coeli excellentia quidem mundi corpora, sed tamen corpora, quae non possunt esse nisi in loco: sed si in coelis tanquam in superioribus mundi partibus locus Dei esse creditur melioris meriti sunt aves, quarum vita est Deo vicinior. Non autem scriptum est, Prope est Dominus excelsis hominibus, aut eis qui in montibus habitant: sed scriptum est, Prope est Dominus obtritis corde; quod magis pertinet ad humilitatem. Sed quemadmodum terra appellatus est peccator, cum ei dictum est, Terra es, et in terram ibis: sic coelum justus e contrario dici potest. Justis enim dicitur, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Quapropter si in templo suo habitat Deus, et sancti templum ejus sunt; recte dicitur, qui es in coelis, qui es in sanctis. Et accommodatissima ista similitudo est, ut spiritualiter tantum interesse videatur inter justos et peccatores, quantum corporaliter inter coelum et terram.
2.13
Cujus rei significandae gratia, cum ad orationem stamus, ad orientem convertimur, unde coelum surgit: non tanquam ibi habitet et Deus, quasi caeteras mundi partes deseruerit qui ubique praesens est, non locorum spatiis, sed majestatis potentia; sed ut admoneatur animus ad naturam excellentiorem se convertere, id est ad Deum, cum ipsum corpus ejus quod est terrenum, ad corpus excellentius, id est ad corpus coeleste convertitur. Convenit etiam gradibus religionis, et plurimum expedit, ut omnium sensibus et parvulorum et magnorum bene sentiatur de Deo. Et ideo qui visibilibus adhuc pulchritudinibus dediti sunt, nec possunt aliquid incorporeum cogitare, quoniam necesse est coelum praeferant terrae; tolerabilior est opinio eorum, si Deum quem adhuc corporaliter cogitant, in coelo potius credant esse, quam in terra: ut cum aliquando cognoverint dignitatem animae coeleste etiam corpus excedere, magis eum quaerant in anima, quam in corpore etiam coelesti; et cum cognoverint quantum distet inter peccatorum animas et justorum, sicut non audebant, cum adhuc carnaliter saperent, eum in terra collocare, sed in coelo, sic postea meliori fide vel intelligentia magis eum in animis justorum quam in peccatorum requirant. Recte ergo intelligitur quod dictum est, Pater noster qui es in coelis, in cordibus justorum esse dictum, tanquam in templo sancto suo. Simul etiam ut qui orat, in se quoque ipso velit habitare quem invocat: et cum hoc affectat, teneat justitiam; quo munere invitatur ad inhabitandum animum Deus.
2.14.1
Jam videamus quae sint petenda. Dictum est enim quis sit qui petitur, et ubi habitet. Primum autem omnium quae petuntur hoc est, Sanctificetur nomen tuum. Quod non sic petitur, quasi non sit sanctum nomen Dei, sed ut sanctum habeatur ab hominibus: id est, ita illis innotescat Deus, ut non existiment aliquid sanctius, quod magis offendere timeant. Neque enim quia dictum est, Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus; sic intelligendum est quasi alibi minor sit Deus, alibi major: sed ibi magnum est nomen ejus, ubi pro suae majestatis magnitudine nominatur. Ita ibi dicitur sanctum nomen ejus, ubi cum veneratione et offensionis timore nominatur. Et hoc est quod nunc agitur, dum Evangelium adhuc usque per diversas gentes innotescendo, commendat unius Dei nomen per administrationem Filii ejus.
2.14.2
CAPUT VI.-- 20. Deinde sequitur, Adveniat regnum tuum. Sicut ipse Dominus in Evangelio docet, tunc futurum esse judicii diem, cum Evangelium praedicatum fuerit in omnibus gentibus: quae res pertinet ad sanctificationem nominis Dei. Non enim et hic ita dictum est, Adveniat regnum tuum, quasi nunc Deus non regnet. Sed forte quis dicat, Adveniat dictum esse in terram. Quasi vero non etiam ipse nunc regnet in terra, semperque in ea regnaverit a constitutione mundi. Adveniat ergo accipiendum est, manifestetur hominibus. Quemadmodum enim etiam praesens lux absens est caecis, et eis qui oculos claudunt; ita Dei regnum, quamvis nunquam discedat de terris, tamen absens est ignorantibus. Nulli autem licebit ignorare regnum Dei, cum ejus Unigenitus non solum intelligibiliter, sed etiam visibiliter in homine Dominico de coelo venerit judicaturus vivos et mortuos. Post quod judicium, id est, cum discretio et separatio justorum ab injustis facta fuerit, ita inhabitabit justos Deus, ut non opus sit quemquam doceri per hominem, sed sint omnes, ut scriptum est, docibiles Deo. Deinde beata vita omni ex parte perficietur in sanctis in aeternum, sicuti nunc coelestes Angeli sanctissimi atque beatissimi, solo Deo illustrante sapientes et beati sunt; quia et hoc promisit Dominus suis: In resurrectione erunt, inquit, sicut Angeli in coelis.
2.15
Et ideo post illam petitionem qua dicimus, Adveniat regnum tuum, sequitur, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra: id est, sicut est in Angelis qui sunt in coelis, voluntas tua, ut omnimodo tibi ad haereant teque perfruantur, nullo errore obnubilante sapientiam eorum, nulla miseria impediente beatitudinem eorum; ita fiat in sanctis tuis qui in terra sunt, et de terra, quod ad corpus attinet, facti sunt, et quamvis in coelestem habitationem atque immutationem, tamen de terra assumendi sunt. Ad hoc respicit etiam illa Angelorum praedicatio, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis: ut cum praecesserit bona voluntas nostra, quae vocantem sequitur, perficiatur in nobis voluntas Dei, sicuti est in coelestibus Angelis; ut nulla adversitas resistat nostrae beatitudini, quod est pax. Item Fiat voluntas tua, recte intelligitur, obediatur praeceptis tuis: sicut in coelo et in terra, id est, sicut ab Angelis, ita ab hominibus. Nam fieri voluntatem Dei, cum obtemperatur praeceptis ejus, ipse Dominus dicit, cum ait, Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui rie misit; et saepe, Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit; et cum ait, Ecce mater mea, et ecce fratres mei, et quicumque fecerit voluntatem Dei, hic mihi est frater, et mater, et soror. Qui ergo faciunt voluntatem Dei, in illis utique fit voluntas Dei: non quia ipsi faciunt ut velit Deus; sed quia faciunt quod ille vult, id est, faciunt secundum voluntatem ejus.
2.16
Est etiam ille intellectus: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, sicut in sanctis et justis, ita etiam in peccatoribus. Quod adhuc duobus modis accipi potest: sive ut oremus etiam pro inimicis nostris;( quid enim sunt aliud habendi, contra quorum voluntatem christianum et catholicum nomen augetur?) ut ita dictum sit, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, tanquam si diceretur, Faciant voluntatem tuam sicut justi, ita etiam peccatores, ut ad te convertantur: sive ita, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, ut sua cuique tribuantur; quod fiet extremo judicio, ut justis praemium, peccatoribus damnatio retribuatur, cum agni ab haedis separabuntur.
2.17
Ille etiam non absurdus, imo et fidei et spei nostrae convenientissimus intellectus est, ut coelum et terram accipiamus, spiritum et carnem. Et quoniam dicit Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; videmus factam voluntatem Dei in mente, id est, in spiritu: cum autem absorpta fuerit mors in victoriam, et mortale hoc induerit immortalitatem, quod fiet carnis resurrectione, atque illa immutatione quae promittitur justis, secundum ejusdem apostoli praedicationem: fiat voluntas Dei et in terra, sicut in coelo: id est, ut quemadmodum spiritus non resistit Deo, sequens et faciens voluntatem ejus; ita et corpus non resistat spiritui vel animae, quae nunc corporis infirmitate vexatur, et in carnalem consuetudinem prona est: quod erit summae pacis in vita aeterna, ut non solum velle adjaceat nobis, sed etiam perficere bonum. Nunc enim velle, inquit, adjacet mihi; perficere autem bonum non: quia nondum in terra sicut in coelo, id est, nondum in carne sicut in spiritu facta est voluntas Dei. Nam et in miseria nostra fit voluntas Dei, cum ea patimur per carnem, quae nobis mortalitatis jure debentur, quam peccando meruit nostra natura: sed id orandum est, ut sicut in coelo, ita et in terra fiat voluntas Dei; id est, ut quemadmodum corde condelectamur legi secundum interiorem hominem, ita etiam corporis immutatione facta, huic nostrae delectationi nulla pars nostra terrenis doloribus seu voluptatibus adversetur.
2.18.1
Nec illud a veritate abhorret, ut accipiamus, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, sicut in ipso Domino nostro Jesu Christo, ita et in Ecclesia: tanquam in viro qui Patris voluntatem implevit, ita et in femina quae illi desponsata est. Coelum enim et terra convenienter intelligitur, quasi vir et femina; quoniam terra coelo fecundante fructifera est.
2.18.2
CAPUT VII.-- 25. Quarta petitio est, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Panis quotidianus, aut pro iis omnibus dictus est, quae hujus vitae necessitatem sustentant, de quo cum praeciperet, ait, Nolite cogitare de crastino; ut ideo sit additum, de nobis hodie: aut pro Sacramento corporis Christi, quod quotidie accipimus: aut pro spirituali cibo, de quo idem Dominus dicit, Operamini escam quae non corrumpitur; et illud, Ego sum panis vitae, qui de coelo descendi. Sed horum trium quid sit probabilius, considerari potest. Nam forte quispiam moveatur, cur oremus pro his adipiscendis quae huic vitae sunt necessaria, veluti est victus et tegumentum, cum ipse Dominus dicat, Nolite solliciti esse quid edatis, vel quid induamini. An potest quisque de ea re pro qua adipiscenda orat, non esse sollicitus; cum tanta intentione animi oratio dirigenda sit, ut ad hoc totum illud referatur quod de claudendis cubiculis dictum est, et illud quod ait, Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis? Non ait utique, Quaerite primum regnum Dei, et deinde ista quaerite; sed, haec omnia, inquit, apponentur vobis, scilicet etiam non quaerentibus. Quomodo autem recte dicatur non quaerere aliquis, quod ut accipiat intentissime Deum deprecatur, nescio utrum inveniri queat.
2.19
De Sacramento autem corporis Domini ut illi non moveant quaestionem, qui plurimi in orientalibus partibus, non quotidie coenae dominicae communicant, cum iste panis quotidianus dictus sit: ut ergo illi taceant, neque de hac re suam sententiam defendant vel ipsa auctoritate ecclesiastica, quod sine scandalo ista faciunt, neque ab eis qui ecclesiis praesunt facere prohibentur, neque non obtemperantes damnantur; unde probatur non hunc in illis partibus intelligi quotidianum panem; nam magni peccati crimine arguerentur, qui ex eo non accipiunt quotidie: sed ut de istis, ut dictum est, nihil in aliquam partem disseramus, illud certe debet occurrere cogitantibus, regulam nos orandi a Domino accepisse, quam transgredi non oportet vel addendo aliquid, vel praetereundo. Quod cum ita sit, quis est qui audeat dicere, semel tantum nos orare debere orationem dominicam; aut certe etiam si iterum vel tertio, usque ad eam tantum horam qua corpori Domini communicamus, postea vero non sic orandum per reliquas partes diei? Non enim jam dicere poterimus, da nobis hodie, quod jam accepimus: aut poterit quisque cogere, ut etiam ultima diei parte Sacramentum illud celebremus.
2.20.1
Restat igitur ut quotidianum panem accipiamus spiritualem, praecepta scilicet divina, quae quotidie oportet meditari et operari. Nam de ipsis Dominus dicit, Operamini escam quae non corrumpitur. Quotidianus autem iste cibus nunc dicitur, quamdiu ista vita temporalis per dies decedentes succedentesque peragitur. Et revera quamdiu nunc in superiora, nunc in inferiora, id est, nunc in spiritualia, nunc in carnalia animi affectus alternat, tanquam ei qui aliquando pascitur cibo, aliquando famem patitur; quotidie panis necessarius est, quo reficiatur esuriens, et relabens erigatur. Sicut itaque corpus nostrum in hac vita, ante illam scilicet immutationem, cibo reficitur, quia sentit dispendium: sic et animus, quoniam temporalibus affectibus quasi dispendium ab intentione Dei patitur, praeceptorum cibo reficiatur. Da nobis hodie autem dictum est, quamdiu dicitur hodie, id est, in hac temporali vita. Sic enim cibo spirituali post hanc vitam saturabimur in aeternum, ut non tunc dicatur quotidianus panis; quia ibi temporis volubilitas, quae diebus dies succedere facit, unde appelletur quotidie, nulla erit. Ut autem dictum est, Hodie si vocem ejus audieritis; quod interpretatur Apostolus in Epistola quae est ad Hebraeos, Quamdiu dicitur hodie: ita et hic accipiendum est, Da nobis hodie. Si quis autem etiam de victu corporis necessario, vel de Sacramento Dominici corporis istam sententiam vult accipere, oportet ut conjuncte accipiantur omnia tria; ut scilicet quotidianum panem simul petamus, et necessarium corpori, et sacratum visibilem, et invisibilem verbi Dei.
2.20.2
CAPUT VIII.-- 28. Sequitur quinta petitio, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debita, peccata dici manifestum est, vel illo quod ait idem Dominus, Non exies inde donec reddas novissimum quadrantem; vel illo quo debitores appellavit qui ei nuntiati sunt exstincti, vel in ruina turris, vel quorum sanguinem Herodes sacrificio miscuit. Dixit enim putare homines quod illi ultra modum debitores essent, id est peccatores; et addidit, Amen dico vobis, nisi poenitentiam egeritis, similiter moriemini. Non hic ergo quisque urgetur pecuniam dimittere debitoribus, sed quaecumque in eum alius peccaverit. Nam pecuniam dimittere illo potius jubemur praecepto, quod superius dictum est, Si quis tibi tunicam tollere voluerit, et judicio tecum contendere, remitte ei et vestimentum: nec ibi necesse est omni pecuniario debitori dimittere debitum, sed ei qui reddere noluerit, in tantum ut velit etiam litigare; Servum autem Domini, ut ait Apostolus, non oportet litigare. Qui ergo vel sponte vel conventus pecuniam debitam reddere noluerit, dimittenda illi est. Duas enim ob res nolet reddere, vel quod non habeat, vel quod avarus sit reique alienae cupidus: utrumque autem pertinet ad inopiam; nam illa inopia est rei familiaris, haec animi. Quisquis itaque tali dimittit debitum, inopi dimittit, opusque christianum operatur, manente illa regula, ut in animo paratus sit amittere quod sibi debetur. Nam si modeste ac leniter omni modo egerit, ut sibi restituatur, non tam intendens fructum pecuniae, quam ut hominem corrigat, cui sine dubio perniciosum est habere unde reddat, et non reddere; non solum non peccabit, sed proderit etiam plurimum, ne ille dum alienam pecuniam lucrum facere vult, damnum fidei patiatur; quod tanto est gravius, ut nulla sit comparatio. Ex quo intelligitur etiam in ista quinta petitione, qua dicimus, Dimitte nobis debita nostra, non de pecunia quidem dici; sed de omnibus quae in nos quisque peccat, ac per hoc etiam de pecunia. Peccat namque in te, qui tibi pecuniam debitam, cum habeat unde reddat, recusat reddere. Quod peccatum si non dimiseris, non poteris dicere, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus: si autem ignoveris, vides etiam de pecunia dimittenda admoneri eum cui tali prece orare praecipitur.
2.21.1
Illud sane tractari potest, ut quoniam dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, tunc convincamur contra istam regulam fecisse, si eis non dimittamus, qui veniam petunt, quia et nos veniam petentibus nobis a benignissimo Patre dimitti volumus. Sed illo rursus praecepto, quo jubemur orare pro inimicis nostris, non pro his jubemur qui veniam petunt. Jam enim qui tales sunt, non sunt inimici. Nullo modo autem quisquam vere dixerit orare se pro eo cui non ignoverit. Quapropter fatendum est omnia peccata dimittenda esse quae in nos admittuntur, si volumus nobis a Patre dimitti quae admittimus. Nam de vindicta superius, ut arbitror, satis disputatum est.
2.21.2
CAPUT IX.-- 30. Sexta petitio est, Et ne nos inferas in tentationem. Nonnulli codices habent, inducas, quod tantumdem valere arbitror: nam ex uno graeco quod dictum est, εἰσενέγκης, utrumque translatum est. Multi autem precando ita dicunt, Ne nos patiaris induci in tentationem; exponentes videlicet quomodo dictum sit, inducas. Non enim per seipsum inducit Deus, sed induci patitur eum quem suo auxilio deseruerit, ordine occultissimo ac meritis. Causis etiam saepe manifestis dignum judicat ille quem deserat, et in tentationem induci sinat. Aliud est autem induci in tentationem, aliud tentari. Nam sine tentatione probatus esse nullus potest, sive sibi ipsi, sicut scriptum est, Qui non est tentatus, qualia scit? sive alii, sicut Apostolus ait, Et tentationem vestram in carne mea non sprevistis: hinc enim eos firmos ipse cognovit, quod eis tribulationibus, quae Apostolo secundum carnem acciderant, non sunt a charitate deflexi. Nam Deo noti sumus et ante omnes tentationes, qui scit omnia antequam fiant.
2.22
Quod itaque scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum; illa locutione positum est, ut sciat, pro eo quod est, ut scire vos faciat: sicut diem laetum dicimus, quod laetos faciat: frigus pigrum, quod pigros facit; et innumerabilia hujusmodi, quae sive in consuetudine loquendi, sive in sermone doctorum, sive in Scripturis sanctis reperiuntur. Quod non intelligentes haeretici qui Veteri Testamento adversantur, velut ignorantiae vitio notandum putant eum de quo dictum est, Tentat vos Dominus Deus vester: quasi in Evangelio de Domino scriptum non sit, Hoc autem dicebat tentans eum nam ipse sciebat quid esset facturus. Si enim noverat cor ejus quem tentabat, quid est quod voluit videre tentando? Sed profecto illud factum est, ut ipse sibi notus fieret qui tentabatur, suamque desperationem condemnaret, saturatis turbis de pane Domini, qui eas non habere quod ederent existimaverat.
2.23
Non ergo hic oratur, ut non tentemur, sed ut non inferamur in tentationem: tanquam si quispiam cui necesse est igne examinari, non oret ut igne non contingatur, sed ut non exuratur. Vasa enim figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Joseph ergo tentatus est illecebra stupri, sed non est illatus in tentationem: Susanna tentata est, nec ipsa inducta vel illata in tentationem; multique alii utriusque sexus: sed Job maxime, cujus admirabilem stabilitatem in Deo Domino suo, cum illi haeretici hostes Veteris Testamenti ore sacrilego irridere voluerint, illud prae caeteris ventilant, quod satanas petierit eum tentandum. Quaerunt enim ab imperitis hominibus talia intelligere nequaquam valentibus, quomodo satanas cum Deo loqui potuerit: non intuentes( non enim possunt, cum superstitione et contentione caecati sint) Deum non loci spatium mole corporis occupare; et sic alibi esse, alibi non esse, vel certe hic habere partem aliam, et alibi aliam: sed majestate ubique praesto esse, non per partes divisum, sed ubique perfectum. Quod si carnaliter intuentur quod dictum est, Coelum mihi thronus est, et terra scabellum pedum meorum; cui loco et Dominus attestatur dicens, Non juretis, neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: quid mirum si in terra diabolus constitutus, ante pedes Dei stetit, et coram illo aliquid locutus est? Nam quando illi valent intelligere, nullam esse animam, quamvis perversam, quae tamen ullo modo ratiocinari potest, in cujus conscientia non loquatur Deus? Quis enim scripsit in cordibus hominum naturalem legem, nisi Deus? De qua lege Apostolus ait: Cum enim Gentes, quae Legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, hi Legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, contestante conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam excusantium, in die qua judicabit Dominus occulta hominum. Quapropter si omnis anima rationalis etiam cupiditate caecata, tamen cum cogitat et ratiocinatur, quidquid in ea ratiocinatione verum est, non ei tribuendum est, sed ipsi lumini veritatis, a quo vel tenuiter pro sui capacitate illustratur, ut verum aliquid in ratiocinando sentiat; quid mirum si diaboli anima prava cupiditate perversa, quidquid tamen verum de justo viro cogitavit, cum eum tentare vellet, ipsius Dei voce, id est, ipsius veritatis voce audisse perhibetur? Quidquid autem falsum, illi cupiditati tribuitur, qua diaboli nomen accepit. Quanquam etiam per creaturam corporalem atque visibilem Deus plerumque locutus est seu bonis seu malis, tanquam omnium Dominus et rector, et pro cujusque rei meritis ordinator: sicut per Angelos, qui hominum quoque aspectibus apparuerunt; et per Prophetas dicentes, Haec dicit Dominus. Quid ergo mirum, si quanquam non in ipsa cogitatione, per aliquam certe creaturam tali operi accommodatam Deus locutus cum diabolo dicitur?
2.24
Nec dignitatis esse arbitrentur, et quasi justitia meritum, quod cum illo Deus locutus est: quoniam locutus est cum anima angelica, quanquam stulta et cupida, tanquam si loqueretur cum anima humana stulta et cupida. Aut ipsi dicant quomodo locutus est cum illo divite, cujus cupiditatem stultissimam arguere voluit, dicens: Stulte, hac nocte anima tua expostulatur a te; haec quae praeparasti, cujus erunt? Certe hoc ipse Dominus in Evangelio dicit, cui haeretici isti, velint, nolint, colla submittunt. Si autem hoc moventur, quod tentandum justum satanas petit a Deo; non ego expono quare sit factum, sed ipsos cogo exponere quare sit dictum in Evangelio ab ipso Domino discipulis, Ecce satanas petiit vos vexare quomodo triticum: et Petro ait, Ego autem postulavi ne deficiat fides tua. Cum autem hoc exponunt mihi, simul illud quod a me quaerunt exponunt sibi. Si vero non valuerint hoc exponere, non audeant id quod in Evangelio sine offensione legunt, in aliquo libro cum temeritate culpare.
2.25
Fiunt igitur tentationes per satanam non potestate ejus, sed permissu Domini, ad homines aut pro suis peccatis puniendos, aut pro Domini misericordia probandos et exercendos. Et interest plurimum in qualem quisque tentationem incidat. Non enim in talem incidit Judas, qui vendidit Dominum, in qualem incidit Petras, cum territus Dominum negavit. Sunt etiam tentationes humanae, credo, cum bono quisque animo, secundum humanam tamen fragilitatem, in aliquo consilio labitur, aut irritatur in fratrem studio corrigendi, paulo tamen amplius quam christiana tranquillitas postulat: de quibus Apostolus dicit, Tentatio vos non apprehendat, nisi humana; cum idem dicat, Fidelis Deus, qui vos non sinat tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis tolerare. In qua sententia satis ostendit non id nobis orandum esse ut non tentemur, sed ne in tentationem inducamur. Inducimur enim, si tales acciderint quas ferre non possumus. Sed cum tentationes periculosae in quas inferri atque induci perniciosum est, aut prosperis rebus temporalibus, aut adversis oriantur, nemo frangitur adversarum molestia, qui prosperarum delectatione non capitur.
2.26.1
Ultima et septima petitio est, Sed libera nos a malo. Orandum est enim ut non solum non inducamur in malum, quo caremus, quod sexto loco petitur; sed ab illo etiam liberemur, quo jam inducti sumus. Quod cum factum fuerit, nihil remanebit formidolosum, nec omnino metuenda erit ulla tentatio. Quod tamen in hac vita quamdiu istam mortalitatem circumferimus, in quam serpentina persuasione inducti sumus, non sperandum est posse fieri; sed tamen aliquando futurum sperandum est, et haec est spes quae non videtur: de qua cum loqueretur Apostolus, ait, Spes autem quae videtur, non est spes. Sed tamen sapientia, quae in hac quoque vita concessa est, fidelibus servis Dei non est desperanda. Ea est autem, ut id quod Domino revelante fugiendum esse intellexerimus, cautissima vigilantia fugiamus; et id quod Domino revelante appetendum esse intellexerimus, flagrantissima charitate appetamus. Ita enim reliquo mortalitatis hujus onere ipsa morte deposito, ex omni hominis parte opportuno tempore perficietur beatitudo, quae in hac vita inchoata est, et cui capessendae atque obtinendae aliquando nunc omnis conatus impenditur.
2.26.2
CAPUT X.-- 36. Sed harum septem petitionum consideranda et commendanda distinctio est. Nam cum vita nostra temporaliter nunc agatur, atque speretur aeterna, et cum aeterna priora sint dignitate, quamvis temporalibus prius actis ad illa transeatur; trium primarum petitionum impetrationes quanquam in hac vita, quae isto saeculo agitur, exordium capiant( nam et sanctificatio nominis Dei ab ipso humilitatis Domini adventu agi coepit; et adventus regni ejus, quo in claritate venturus est, non jam finito saeculo, sed in fine saeculi manifestabitur; et perfectio voluntatis ejus, sicut in coelo et in terra, sive justos et peccatores coelum et terram intelligas, sive spiritum et carnem, sive Dominum et Ecclesiam, sive omnia simul, ipsa perfectione nostrae beatitudinis, et ideo saeculi terminatione complebitur), tamen omnia tria in aeternum manebunt. Nam et sanctificatio nominis Dei sempiterna erit, et regni ejus nullus est finis, et perfectae nostrae beatitudini aeterna vita promittitur. Permanebunt ergo ista tria consummata atque cumulata in illa vita quae nobis promittitur.
2.27.1
Reliqua vero quatuor quae petimus, ad temporalem istam vitam pertinere mihi videntur. Quorum primum est, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Hoc ipso enim quod dictus est quotidianus panis, sive spiritualis significetur, sive in Sacramento aut in victu isto visibilis, ad hoc tempus pertinet, quod appellavit hodie: non quia spiritualis cibus non est sempiternus; sed quia iste qui quotidianus dictus est in Scripturis, sive in strepitu sermonis, sive quibusque temporalibus signis exhibetur animae: quae omnia tunc utique non erunt, cum omnes erunt docibiles Deo, et ipsam ineffabilem lucem veritatis non motu corporum significantes, sed puritate mentis haurientes. Nam fortasse et propterea panis dictus est, non potus, quia panis frangendo atque mandendo, in alimentum convertitur, sicut Scripturae aperiendo et disserendo animam pascunt; potus vero paratus, sicuti est, transit in corpus: ut isto tempore panis sit veritas, cum quotidianus panis dicitur; tunc autem potus, cum nullo labore disputandi et sermocinandi, quasi frangendi atque mandendi, opus erit, sed solo haustu sincerae et perspicuae veritatis. Et peccata nunc nobis dimittuntur, et nunc dimittimus; quae harum quatuor reliquarum secunda petitio est: tunc autem nulla erit venia peccatorum, quia nulla peccata. Et tentationes temporalem istam vitam infestant; non autem erunt, cum perfectum erit quod dictum est, Abscondes eos in abscondito vultus tui. Et malum, a quo liberari optamus, et ipsa liberatio a malo ad hanc utique vitam pertinet, quam et justitia Dei mortalem meruimus, et unde ipsius misericordia liberamur.
2.27.2
CAPUT XI.-- 38. Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo manavit. Si enim timor Dei est quo beati sunt pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; petamus ut sanctificetur in hominibus nomen Dei, timore casto permanente in saecula saeculorum. Si pietas est qua beati sunt mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram; petamus ut veniat regnum ejus, sive in nos ipsos, ut mitescamus, nec ei resistamus; sive de coelo in terras in claritate adventus Domini, quo nos gaudebimus, et laudabimur, dicente illo, Venite, benedicti Patris mei, accipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. In Domino enim, inquit propheta, laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur. Si scientia est qua beati sunt qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; oremus ut fiat voluntas ejus sicut in coelo et in terra, quia cum corpus tanquam terra, spiritui tanquam coelo, summa et tota pace consenserit, non lugebimus: nam nullus alius hujus temporis luctus est, nisi cum adversum se ista confligunt, et cogunt nos dicere, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; et luctum nostrum lacrymosa voce testari, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis ejus? Si fortitudo est qua beati sunt qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur; oremus ut panis noster quotidianus detur nobis hodie, quo fulti atque sustentati, ad plenissimam illam saturitatem venire possimus. Si consilium est quo beati sunt misericordes, quoniam ipsorum miserebitur; dimittamus debita debitoribus nostris, et oremus ut nobis nostra dimittantur. Si intellectus est quo beati sunt mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt; oremus non induci in tentationem, ne habeamus duplex cor, non appetendo simplex bonum, quo referamus omnia quae operamur, sed simul temporalia et terrena sectando. Tentationes enim de his rebus quae graves et calamitosae videntur hominibus, non in nos valent, si non valeant illae quae blanditiis earum rerum accidunt, quas homines bonas et laetandas putant. Si sapientia est qua beati sunt pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur; oremus ut liberemur a malo: ipsa enim liberatio liberos nos faciet, id est filios Dei, ut spiritu adoptionis clamemus, Abba, Pater.
2.28.1
Sane non negligenter praetereundum est quod ex omnibus iis sententiis, quibus nos orare Dominus praecepit, eam potissimum commendandam esse judicavit, quae pertinet ad dimissionem peccatorum: in qua nos misericordes esse voluit, quod unum est consilium miserias evadendi. In nulla enim alia sententia sic oramus, ut quasi paciscamur cum Deo: dicimus enim, Dimitte nobis sicut et nos dimittimus. In qua pactione si mentimur, totius orationis nullus est fructus. Sic enim dicit: Si enim dimiseritis hominibus delicta eorum, dimittet et vobis Pater vester qui in coelis est. Si autem non dimiseritis hominibus, neque Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
2.28.2
CAPUT XII.-- 40. Sequitur de jejunio praeceptum, pertinens ad eamdem cordis mundationem, de qua nunc agitur. Nam et in hoc opere cavendum est ne subrepat aliqua ostentatio et appetitus laudis humanae, qui duplicet cor, et non sinat mundum et simplex esse ad intelligendum Deum.« Cum autem jejunatis, inquit, nolite fieri, sicut hypocritae, tristes: exterminant enim vultum suum, ut videantur hominibus jejunantes. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Vos autem jejunantes ungite capita vestra, et facies vestras lavate, ne videamini hominibus jejunantes, sed Patri vestro qui est in abscondito: et Pater vester qui videt in abscondito, reddet vobis.» Manifestum est his praeceptis omnem nostram intentionem in interiora gaudia dirigi, ne foris quaerentes mercedem huic saeculo conformemur, et amittamus promissionem tanto solidioris atque firmioris, quanto interioris beatitudinis, qua nos elegit Deus conformes fieri imaginis Filii ejus.
2.29
In hoc autem capitulo maxime animadvertendum est, non in solo rerum corporearum nitore atque pompa, sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse posse jactantiam; et eo periculosiorem, quo sub nomine servitutis Dei decipit. Qui ergo immoderato cultu corporis atque vestitus vel caeterarum rerum nitore praefulget, facile convincitur rebus ipsis, pomparum saeculi esse sectator, nec quemquam fallit dolosa imagine sanctitatis: qui autem in professione Christianitatis inusitato squalore ac sordibus intentos in se oculos hominum facit, cum id voluntate facit, non necessitate patitur, caeteris ejus operibus potest conjici utrum hoc contemptu superflui cultus, an ambitione aliqua faciat; quia et sub ovina pelle cavendos lupos Dominus praecepit; sed ex fructibus, inquit, eorum cognoscetis eos. Cum enim coeperint aliquibus tentationibus ea ipsa illis subtrahi vel negari, quae isto velamine vel consecuti sunt, vel consequi cupiunt, tunc necesse est appareat utrum lupus in ovina pelle sit, an ovis in sua. Non enim propterea ornatu superfluo debet aspectus hominum mulcere christianus, quia illum parcum habitum ac necessarium etiam simulatores saepius usurpant, ut incautos decipiant: quia et illae oves non debent pelles suas deponere, si aliquando eis lupi se contegunt.
2.30
Quaeri ergo solet quid sit quod ait, Vos autem cum jejunatis, ungite capita vestra, et facies vestras lavate, ne videamini hominibus jejunantes. Non enim quispiam recte praeceperit, quamvis faciem quotidiana consuetudine lavemus, unctis etiam capitibus cum jejunamus, nos esse debere. Quod si turpissimum omnes fatentur, intelligendum est hoc praeceptum ungendi caput, et faciem lavandi, ad interiorem hominem pertinere. Ungere ergo caput, ad laetitiam pertinet; lavare autem faciem, ad munditiam: et ideo caput ungit qui laetatur interius mente atque ratione. Hoc enim recte accipimus caput, quod in anima praeeminet, et quo caetera hominis regi et gubernari manifestum est. Et hoc facit qui non foris quaerit laetitiam, ut de laudibus hominum carnaliter gaudeat. Caro enim quae subjecta esse debet, nullo modo est totius naturae humanae caput. Nemo quidem unquam carnem suam odio habuit, sicut Apostolus dicit, cum de diligenda uxore praecipit: sed caput mulieris vir, cui viro caput est Christus. Interius ergo gaudeat in jejunio suo, eo ipso quo sic se jejunando avertit a voluptate saeculi ut sit subditus Christo, qui secundum hoc praeceptum caput unctum habere desiderat. Ita enim et faciem lavabit, id est, cor mundabit, quo visurus est Deum, non interposito velamine propter infirmitatem contractam de sordibus; sed firmus et stabilis, quoniam mundus et simplex. Lavamini, inquit, mundi estote, auferte nequitias ab animis vestris, atque a conspectu oculorum meorum. Ab his igitur sordibus facies nostra lavanda est, quibus Dei aspectus offenditur. Nos enim revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformabimur.
2.31.1
Saepe etiam cogitatio necessariarum rerum ad istam vitam pertinentium, sauciat et sordidat interiorem oculum nostrum; et plerumque cor duplicat, ut ea quae videmur cum hominibus recte facere, non eo corde faciamus quo Dominus praecipit, id est, non quia eos diligimus, sed quia commodum ab eis aliquod propter necessitatem praesentis vitae adipisci volumus. Debemus autem benefacere illis propter salutem ipsorum aeternam, non propter temporale commodum nostrum. Inclinet ergo Deus cor nostrum in testimonia sua, et non in emolumentum. Finis enim praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Qui autem propter suam in hac vita necessitatem fratri consulit, non utique charitate consulit; quia non illi, quem debet tanquam seipsum diligere, sed sibi consulit: vel potius nec sibi; quandoquidem hinc sibi facit duplex cor, quo impeditur ad videndum Deum; in qua sola visione beatitudo est certa atque perpetua.
2.31.2
CAPUT XIII.-- 44. Recte ergo sequitur, et praecipit, qui mundando cordi nostro instat, dicens:« Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et comestura exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur: thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea neque comestura exterminant, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.» Ergo si in terra erit cor, id est, si eo corde quisque operetur aliquid, ut terrenum commodum adipiscatur, quomodo erit mundum, quod in terra volutatur? Si autem in coelo, mundum erit, quia munda sunt quaecumque coelestia. Sordescit enim aliquid, cum inferiori miscetur naturae, quamvis in suo genere non sordidae; quia etiam de puro argento sordidatur aurum, si misceatur: ita et animus noster terrenorum cupiditate sordescit, quamvis ipsa terra in suo genere atque ordine munda sit. Coelum autem hoc loco non corporeum acceperimus, quia omne corpus pro terra habendum est. Totum enim mundum debet contemnere, qui sibi thesaurizat in coelo. In illo ergo coelo de quo dictum est, Coelum coeli Domino, id est in firmamento spirituali, non enim in eo quod transiet, constituere et collocare debemus thesaurum nostrum et cor nostrum, sed in eo quod semper manet: coelum autem et terra transient.
2.32
Et hic manifestat de mundando corde se cuncta ista praecipere, cum dicit:« Lucerna corporis tui oculus tuus est. Si ergo oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae?» Qui locus sic intelligendus est, ut noverimus omnia opera nostra tunc esse munda et placere in conspectu Dei, si fiant simplici corde, id est, intentione superna fine illo charitatis; quia et plenitudo legis charitas. Oculum ergo hic accipere debemus ipsam intentionem qua facimus quidquid facimus: quae si munda fuerit et recta, et illud aspiciens quod aspiciendum est; omnia opera nostra, quae secundum eam operamur, necesse est bona sint. Quae omnia opera totum corpus appellavit; quia et Apostolus membra nostra dicit quaedam opera, quae improbat, et mortificanda praecipit dicens, Mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, avaritiam, et caetera talia.
2.33.1
Non ergo quid quisque faciat, sed quo animo faciat, considerandum est. Hoc est enim lumen in nobis, quia hoc nobis manifestum est bono animo nos facere quod facimus: omne enim quod manifestatur, lumen est. Nam ipsa facta quae ad hominum societatem a nobis procedunt, incertum habent exitum; et ideo tenebras eas vocavit. Non enim novi, cum pecuniam porrigo indigenti et petenti, quid inde aut facturus sit, aut passurus; et fieri potest ut vel faciat ex ea, vel propter eam patiatur aliquid mali, quod ego cum darem, non evenire voluerim, neque hoc animo dederim. Itaque si bono animo feci, quod mihi cum facerem, notum erat, et ideo lumen vocatur; illuminatur etiam factum meum, qualemcumque exitum habuerit: qui exitus quoniam incertus et ignotus est, tenebrae appellatae sunt. Si autem malo animo feci, etiam ipsum lumen tenebrae sunt. Lumen enim dicitur, quia novit quisque quo animo faciat, etiam cum malo animo facit: sed ipsum lumen tenebrae sunt, quia non in superna dirigitur simplex intentio, sed ad inferiora declinatur, et duplici corde quasi umbram facit. Si ergo lumen quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae? hoc est, Si ipsa cordis intentio, qua facis quod facis, quae tibi nota est, sordidatur appetitu rerum terrenarum et temporalium, atque caecatur; quanto magis ipsum factum, cujus incertus est exitus, sordidum et tenebrosum est? quia etsi bene alicui proveniat, quod tu non recta et munda intentione facis; quomodo tu feceris, tibi imputatur, non quomodo illi provenerit.
2.33.2
CAPUT XIV.-- 47. Quod autem sequitur, et dicit, Nemo potest duobus dominis servire, ad hanc ipsam intentionem referendum est, quod consequenter exponit, dicens: Aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut alterum patietur, et alterum contemnet. Quae verba diligenter consideranda sunt: nam qui sint duo domini, deinceps ostendit, cum dicit, Non potestis Deo servire et mammonae. Mammona apud Hebraeos divitiae appellari dicuntur. Congruit et punicum nomen: nam lucrum, punice mammon dicitur. Sed qui servit mammonae, illi utique servit, qui rebus istis terrenis merito suae perversitatis praepositus, magistratus hujus saeculi a Domino dicitur. Aut ergo hunc odio habebit homo, et alterum diliget, id est, Deum; aut alterum patietur, et alterum contemnet. Patitur enim durum et perniciosum dominum, quisquis servit mammonae; sua enim cupiditate implicatus, subditur diabolo: et non eum diligit; quis enim est qui diligat diabolum? sed tamen patitur: sicut in majore aliqua domo, qui ancillae alienae conjunctus est, propter cupiditatem suam duram patitur servitutem, etiam si non diligat eum, cujus ancillam diligit.
2.34.1
Alterum autem contemnet, dixit; non, odio habebit. Nullius enim fere conscientia Deum odisse potest: contemnit autem, id est non timet eum, quasi de ejus bonitate securus est. Ab hac negligentia et perniciosa securitate revocat Spiritus sanctus, cum per Prophetam dicit, Fili, ne adjicias peccatum super peccatum, et dicas, Miseratio Dei magna est; et, Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te invitat? Cujus enim tanta misericordia commemorari potest, quam ejus qui omnia donat peccata conversis, et oleastrum facit participem pinguedinis olivae? et cujus tanta severitas, quam ejus qui naturalibus ramis non pepercit, sed propter infidelitatem fregit illos? Sed quisquis vus diligere Deum, et cavere ne offendat, non se arbitretur duobus dominis posse servire, et intentionem cordis sui rectam ab omni duplicitate explicet: ita enim sentiet de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaeret illum.
2.34.2
CAPUT XV.-- 49. Ideo, inquit, dico vobis, non habere sollicitudinem animae vestrae quid edatis, neque corpori vestro quid induatis. Ne forte, quamvis jam superflua non quaerantur, propter ipsa necessaria cor duplicetur, et ad ipsa conquirenda nostra detorqueatur intentio, cum aliquid quasi misericorditer operamur; id est, ut cum consulere alicui videri volumus, nostrum emolumentum ibi potius, quam illius utilitatem attendamus: et ideo nobis non videamur peccare, quia non superflua, sed necessaria sunt quae consequi volumus. Dominus autem admonet ut meminerimus multo amplius nobis Deum dedisse, quod nos fecit et composuit ex anima et corpore, quam est alimentum atque tegumentum, quorum cura nos duplicare cor non vult. Nonne, inquit, anima plus est quam esca? Ut tu intelligas cum qui dedit animam, multo facilius escam esse daturum. Et corpus quam vestimentum, id est, plus est: ut similiter intelligas, eum qui corpus dedit, multo facilius daturum esse vestimentum.
2.35
Quo loco quaeri solet utrum ad animam cibus iste pertineat, cum anima incorporea sit, iste autem cibus corporeus. Sed animam hoc loco pro ista vita positam noverimus, cujus retinaculum est alimentum istud corporeum. Secundum hanc significationem dictum est etiam illud: Qui amat animam suam, perdet illam. Quod nisi de hac vita acceperimus, quam oportet pro regno Dei perdere, quod potuisse Martyres claruit, contrarium hoc praeceptum erit illi sententiae qua dictum est:« Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum faciat»?
2.36
« Respicite, inquit, volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea; et Pater vester coelestis pascit illa: nonne vos pluris estis illis?» id est, carius vos valetis. Quia utique rationale animal, sicuti est homo, sublimius ordinatum est in rerum natura, quam irrationabilia, sicut sunt aves.« Quis autem, vestrum curans, inquit, potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis? id est, cujus potestate atque dominatu factum est ut ad hanc staturam corpus vestrum perduceretur, ejus providentia etiam vestiri potest; non autem vestra cura factum esse ut ad hanc staturam veniret corpus vestrum, ex hoc intelligi potest, quod si curetis, et velitis adjicere unum cubitum huic staturae, non potestis: illi ergo etiam tegendi corporis curam relinquite, cujus videtis cura factum esse ut tantae staturae corpus habeatis.
2.37.1
Dandum autem erat etiam documentum propter vestimentum, sicut datum est propter alimentum. Itaque sequitur, et dicit:« Considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant neque nent: dico autem vobis quia nec Salomon in omni gloria sua sic vestitus est ut unum ex his. Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis ergo vos, modicae fidei?» Sed ista documenta non sicut allegoriae discutienda sunt, ut quaeramus quid significent aves coeli, aut lilia agri; posita sunt enim, ut de rebus minoribus majora persuaderentur: sicuti illud est de judice qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur, et tamen saepe interpellanti viduae cessit, ut ejus causam consideraret; non propter pietatem aut humanitatem, sed ne taedium pateretur. Non enim ullo modo ille injustus judex personam Dei allegorice sustinet: sed tamen quantum Deus, qui bonus est et justus. curet deprecantes se, hinc conjici Dominus voluit, quod nec injustus homo eos qui illum assiduis precibus tundunt, vel propter taedium devitandum, potest contemnere.
2.37.2
CAPUT XVI.-- 53.« Nolite ergo, inquit, solliciti esse, dicentes. Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur: haec enim omnia Gentes quaerunt. Scit enim Pater vester quia horum omnium indigetis. Quaerite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis.» Hic manifestissime ostendit non haec esse appetenda, tanquam talia bona nostra, ut propter ipsa debeamus bene facere, si quid facimus, sed tamen esse necessaria. Quid enim intersit inter bonum quod appetendum est, et necessarium quod sumendum est, hac sententia declaravit, cum ait,« Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis.» Regnum ergo et justitia Dei bonum nostrum est, et hoc appetendum, et ibi finis constituendus, propter quod omnia faciamus quaecumque facimus. Sed quia in hac vita militamus, ut ad illud regnum pervenire possimus, quae vita sine his necessariis agi non potest;« Apponentur vobis haec,» inquit,« sed vos regnum Dei et justitiam ejus primum quaerite.» Cum enim dixit illud« primum,» significavit quia hoc posterius quaerendum est, non tempore, sed dignitate: illud tanquam bonum nostrum, hoc tanquam necessarium nostrum; necessarium autem propter illud bonum.
2.38
Neque enim, verbi gratia, ideo debemus evangelizare, ut manducemus; sed ideo manducare, ut evangelizemus: nam si propterea evangelizamus, ut manducemus, vilius habemus Evangelium quam cibum; et erit jam bonum nostrum in manducando, necessarium autem in evangelizando. Quod etiam Apostolus prohibet, cum dicit licere sibi quidem, et permissum esse a Domino, ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant, id est, de Evangelio habeant ea quae huic vitae sunt necessaria; sed tamen se non esse abusum hac potestate. Erant enim multi qui occasionem habere cupiebant acquirendi et vendendi Evangelium, quibus cam volens amputare Apostolus, manibus suis victum suum toleravit. De his enim alio loco dicit,« Ut amputem occasionem, iis qui quaerunt occasionem». Quanquam etiam si, ut caeteri boni apostoli, permissu Domini de Evangelio viveret, non ideo in eo victu constitueret finem evangelizandi, sed magis ipsius victus sui finem in Evangelio collocaret: id est, ut superius dixi, non ideo evangelizaret, ut perveniret ad cibum, et si qua sunt alia necessaria; sed ideo ista sumeret, ut illud impleret, ne non volens, sed necessitate evangelizaret. Hoc enim improbat, cum dicit:« Nescitis quoniam qui in templo operantur, quae de templo sunt edunt; et qui altario deserviunt, altario compartiuntur: sic et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullius horum usus sum.» Hinc ostendit permissum esse, non jussum; alioquin contra praeceptum Domini fecisse tenebitur. Deinde sequitur, et dicit:« Non autem scripsi haec, ut ita fiant in me. Bonum est mihi magis mori, quam gloriam meam quisquam inanem faciat.» Hoc dixit, quia jam statuerat, propter quosdam occasionem quaerentes, manibus suis victum transigere. Si enim evangelizavero, inquit, non est mihi gloria: id est, si evangelizavero, ut ista fiant in me, id est, si propterea evangelizavero, ut ad illa perveniam, et finem Evangelii in cibo et potu et vestitu collocavero. Sed quare non est ei gloria? Necessitas enim, inquit, mihi incumbit; id est, ut ideo evangelizem, quia unde vivam non habeo, aut ut acquiram temporalem fructum de praedicatione aeternorum: sic enim jam necessitas erit in Evangelio, non voluntas. Vae enim mihi est, inquit, si non evangelizavero. Sed quomodo debet evangelizare? Scilicet ut in ipso Evangelio et in regno Dei ponat mercedem: ita enim potest non coactus evangelizare, sed volens. Si enim volens, inquit, hoc facio, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est: id est, si coactus inopia carum rerum, quae temporali vitae sunt necessariae, praedico Evangelium, alii per me habebunt mercedem Evangelii, qui Evangelium ipsum me praedicante diligent; ego autem non habebo, quia non ipsum Evangelium diligo, sed ejus pretium in illis temporalibus constitutum. Quod nefas est fieri, ut non tanquam filius ministret quisque Evangelium, sed tanquam servus cui dispensatio credita est; ut tanquam alienum eroget, nihil inde ipse accipiat praeter cibaria, quae non de participatione regni, sed ad sustentaculum miserae servitutis dantur extrinsecus. Quanquam alio loco et dispensatorem se dicat. Potest enim et servus in filiorum numerum adoptatus, eam rem in qua cohaeredis sortem meruit, fideliter dispensare participibus suis. Sed nunc ubi ait, Si autem invitus, dispensatio mihi credita est; talem dispensatorem intelligi voluit, qui alienum dispensat, unde ipse nihil accipiat.
2.39.1
Ergo quaecumque res propter aliud aliquid quaeritur, sine dubio inferior est, quam id propter quod quaeritur: et ideo illud primum est propter quod istam rem quaeris, non ista res quam propter illud quaeris. Quapropter si Evangelium et regnum Dei propter cibum quaerimus, priorem facimus cibum, et posterius regnum Dei; ita ut si non desit cibus non quaeramus regnum Dei: hoc est primum quaerere cibum, et deinde regnum Dei, id est, hoc priore loco ponere, illud posteriore. Si autem ideo quaeramus cibum, ut habeamus regnum Dei, facimus quod dictum est, Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis.
2.39.2
CAPUT XVII.-- 56. Quaerentibus enim primum regnum et justitiam Dei, id est, hoc praeponentibus caeteris rebus, ut propter hoc caetera quaeramus, non debet subesse sollicitudo ne illa desint quae huic vitae propter regnum Dei sunt necessaria. Dixit enim superius, Scit Pater vester quod horum omnium indigetis. Et ideo cum dixisset, Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, non dixit, Deinde ista quaerite; quamvis sint necessaria: sed ait, haec omnia apponentur vobis, id est consequentur, si illa quaeratis, sine ullo vestro impedimento: ne cum ista quaeritis, illinc avertamini; aut ne duos fines constituatis, ut et regnum Dei propter se appetatis, et ista necessaria; sed haec potius propter illud: ita vobis non deerunt. Quia duobus dominis servire non potestis. Duobus autem dominis servire conatur, qui et regnum Dei pro magno bono appetit, et haec temporalia. Non poterit autem simplicem habere oculum, et uni Domino Deo servire, nisi quaecumque sunt caetera, si sunt necessaria, propter hoc unum assumat, id est propter regnum Dei. Sicut autem omnes militantes accipiunt annonam et stipendium, sic omnes evangelizantes accipiunt victum et tegumentum. Sed non omnes propter salutem reipublicae militant, sed propter illa quae accipiunt: sic et non omnes propter salutem Ecclesiae ministrant Deo, sed propter haec temporalia, quae tanquam annonam et stipendia consequantur; aut et propter hoc, et propter illud. Sed supra jam dictum est, Non potestis duobus dominis servire. Ergo simplici corde tantummodo propter regnum Dei debemus operari bonum ad omnes; non autem in hac operatione, vel solam, vel cum regno Dei mercedem, temporalium cogitare: quorum omnium temporalium nomine crastinum posuit, dicens, Nolite cogitare de crastino. Non enim dicitur crastinus dies, nisi in tempore, ubi praeterito succedit futurum. Ergo cum aliquid boni operamur, non temporalia, sed aeterna cogitemus: tunc erit illud bonum et perfectum opus. Crastinus enim dies, inquit, sollicitus erit sibi ipsi: id est ut cum oportuerit sumas cibum vel potum, vel indumentum, cum ipsa scilicet necessitas urgere coeperit. Aderunt enim haec, quia novit Pater noster quod horum omnium indigeamus. Sufficit enim, inquit, diei malitia sua: id est, sufficit quod ista sumere urgebit ipsa necessitas. Quam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis est nobis: pertinet enim ad hanc fragilitatem et mortalitatem, quam peccando meruimus. Huic ergo poenae temporalis necessitatis noli addere aliquid gravius, ut non solum patiaris harum rerum indigentiam, sed etiam propter hanc explendam milites Deo.
2.40
Hoc autem loco vehementer cavendum est, ne forte cum viderimus aliquem servum Dei providere ne ista necessaria desint, vel sibi, vel eis quorum sibi cura commissa est, judicemus eum contra praeceptum Domini facere, et de crastino esse sollicitum. Nam et ipse Dominus, cui ministrabant Angeli, tamen propter exemplum, ne quis postea scandalum pateretur, cum aliquem servorum ejus animadvertisset ista necessaria procurare, loculos habere dignatus est cum pecunia, unde usibus necessariis quidquid opus fuisset praeberetur: quorum loculorum custos et fur, sicut scriptum est, Judas fuit, qui eum tradidit. Sicut et apostolus Paulus potest videri de crastino cogitasse, cum dixit:« De collectis autem in sanctos, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite: secundum unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat thesaurizans, quod ei placuerit, ut non cum venero, tunc collectae fiant. Cum autem advenero, quoscumque probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem: quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. Veniam autem ad vos, cum Macedoniam transiero; nam Macedoniam pertransibo: apud vos autem forsitan remanebo, vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis quocumque iero. Nolo enim vos nunc in transitu videre: spero enim me aliquod temporis manere apud vos, si permiserit Dominus. Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten». Item in Actibus Apostolorum scriptum est, ea quae ad victum sunt necessaria, procurata esse in futurum propter imminentem famem. Sic enim legimus:« In illis autem diebus descenderunt ab Jerosolymis prophetae Antiochiam, eratque magna exsultatio. Congregatis autem nobis, surgens unus ex illis nomine Agabus, significabat per Spiritum, famem magnam futuram in universo mundo, quae et facta est sub Claudio Caesare. Discentium autem ut quisque abundabat, statuerunt unusquisque eorum in ministerium mittere presbyteris habitantibus in Judaea fratribus, qui et miserunt per manum Barnabae et Sauli». Et quod naviganti eidem apostolo Paulo imposita sunt utensilia, quae offerebantur, non ad unum tantum diem videtur victus esse procuratus. Et quod idem scribit, Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operans manibus suis bonum, ut habeat unde tribuere cui opus est: male intelligentibus non videtur servare praeceptum Domini, quod ait, Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea; et, Considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant neque nent; cum istis praecipit ut laborent, operantes manibus suis, ita ut habeant quod etiam aliis possint tribuere. Et quod saepe de scipso dicit, quod manibus suis operatus sit, ne quem gravaret; et de illo scriptum est quod conjunxerit se Aquilae propter artis similitudinem, ut simul operarentur unde victum transigerent: non videtur imitatus aves coeli et lilia agri. His et hujusmodi Scripturarum locis, satis apparet Dominum nostrum non hoc improbare, si quis humano more ista procuret; sed si quis propter ista Deo militet, ut in operibus suis non regnum Dei, sed istorum acquisitionem intucatur.
2.41.1
Ad hanc ergo regulam hoc totum praeceptum redigitur, ut etiam in istorum provisione regnum Dei cogitemus, in militia vero regni Dei ista non cogitemus. Ita enim etiamsi aliquando defuerint, quod plerumque propter exercitationem nostram Deus sinit, non solum non debilitant propositum nostrum, sed etiam examinatum probatumque confirmant.« Gloriamur enim, inquit, in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis». In commemoratione autem tribulationum ac laborum suorum idem apostolus non tantum in carceribus et naufragiis, atque hujusmodi multis molestiis, sed etiam in fame et siti, in frigore et nuditate se laborasse commemorat. Quod cum legimus, non aestimemus Domini promissa titubasse, ut famem ac sitim et nuditatem pateretur Apostolus, quaerens regnum et justitiam Dei, cum dictum sit nobis, Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis: quandoquidem ista sicut adjutoria novit ille medicus, cui semel nos totos commisimus, et a quo habemus promissionem vitae praesentis et futurae, quando apponat, quando detrahat, sicut nobis judicat expedire; quos et consolandos et exercendos in hac vita, et post hanc vitam in perpetua requie stabiliendos atque firmandos gubernat, ac dirigit. Non enim et homo, cum plerumque jumento suo cibaria detrahit, deserit illud cura sua, ac non potius curando haec facit.
2.41.2
CAPUT XVIII.-- 59. Et quoniam cum ista vel procurantur in futurum, vel si causa non est quare illa impendas, reservantur, incertum est quo animo fiat, cum possit simplici corde fieri, possit et duplici, opportune hoc loco subjecit: Nolite judicare, ne judicetur de vobis: in quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta quae dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur. Quod enim scriptum est, Ex fructibus eorum cognoscetis eos, de manifestis dictum est, quae non possunt bono animo fieri: sicut sunt stupra, vel blasphemiae, vel furta, vel ebriositates, et si qua sunt talia, de quibus nobis judicare permittitur, dicente Apostolo, Quid enim mihi de iis qui foris sunt judicare? Nonne de iis qui intus sunt vos judicatis? De genere autem ciborum, quia possunt bono animo et simplici corde sine vitio concupiscentiae quicumque humani cibi indifferenter sumi, prohibet idem apostolus judicari eos qui carnibus vescebantur et vinum bibebant, ab eis qui se ab hujusmodi alimentis temperabant: Qui manducat, inquit, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet. Ibi etiam ait: Tu quis es, qui judices alienum servum? domino suo stat, aut cadit. De talibus enim rebus quae possunt bono et simplici et magno animo fieri, quamvis possint etiam non bono, volebant illi cum homines essent, in occulta cordis ferre sententiam, de quibus solus Deus judicat.
2.42
Ad hoc pertinet etiam illud quod alio loco dicit: Nolite ante tempus quidquam judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis: et tunc laus erit unicuique a Deo. Sunt ergo quaedam facta media, quae ignoramus quo animo fiant, quia et bono et malo fieri possunt, de quibus temerarium est judicare, maxime ut condemnemus. Horum autem veniet tempus ut judicentur, cum Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis. Item alio loco dicit idem apostolus: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium; quaedam autem et subsequuntur. Manifesta ea dicit, de quibus clarum est quo animo fiant: haec praecedunt ad judicium; id est, quia si fuerit ista subsecutum judicium, non est temerarium. Subsequuntur autem illa quae occulta sunt; quia nec ipsa latebunt tempore suo. Sic et de bonis factis intelligendum est. Nam ita subjungit: Similiter et facta bona manifesta sunt; et quaecumque aliter se habent, abscondi non possunt. De manifestis ergo judicemus; de occultis vero Deo judicium relinquamus: quia et ipsa abscondi non possunt, sive mala sive bona, cum tempus advenerit quo manifestentur.
2.43
Duo sunt autem in quibus temerarium judicium cavere debemus; cum incertum est quo animo quidque factum sit, vel cum incertum est qualis futurus sit qui nunc vel bonus vel malus apparet. Si ergo quispiam, verbi gratia, conquestus de stomacho jejunare noluit, et tu id non credens edacitatis id vitio tribueris, temere judicabis. Item si manifestam edacitatem ebriositatemque cognoveris, et ita reprehenderis quasi nunquam ille possit corrigi atque mutari, nihilominus temere judicabis. Non ergo reprehendamus ea quae nescimus quo animo fiant; neque ita reprehendamus quae manifesta sunt, ut desperemus sanitatem; et vitabimus judicium de quo nunc dicitur, Nolite judicare, ne judicetur de vobis.
2.44.1
Potest autem movere quod ait, In quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis; et in qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis. Numquid enim si nos judicio temerario judicaverimus, temere etiam de nobis Deus judicabit? aut numquid si in mensura iniqua mensi fuerimus, et apud Deum iniqua mensura est unde nobis remetietur? nam et mensurae nomine ipsum judicium significatum arbitror. Nullo modo Deus vel temere judicat, vel iniqua mensura cuiquam rependit: sed hoc dictum est, quoniam temeritas qua punis alium, eadem ipsa te puniat necesse est. Nisi forte arbitrandum est quod iniquitas ei noceat aliquid in quem procedit, ei autem nihil a quo procedit: imo vero saepe nihil nocet ei, qui patitur injuriam, ei autem qui facit necesse est ut noceat. Quid enim nocuit martyribus iniquitas persequentium? ipsis autem persecutoribus plurimum. Quia etsi aliqui eorum correcti sunt, eo tamen tempore quo persequebantur, excaecabat illos malitia eorum. Sic et temerarium judicium pierumque nihil nocet ei de quo temere judicatur; ei autem qui temere judicat, ipsa temeritas necesse est ut noceat. Ista regula etiam illud dictum arbitror: Omnis qui percusserit gladio, gladio morietur. Quam multi enim gladio percutiunt, nec tamen gladio moriuntur, sicut neque ipse Petrus? Sed ne istum venia peccatorum talem evasisse poenam quis putet, quanquam nihil absurdius, quam ut majorem putet gladii poenam esse potuisse, quae Petro non accidit, quam crucis quae accidit: quid tamen de latronibus dicturus est, qui cum Domino crucifixi sunt; quia et ille qui meruit veniam, posteaquam crucifixus est meruit, et alter omnino non meruit? An forte omnes quos occiderant, crucifixerant; et propterea hoc etiam ipsi pati meruerunt? Ridiculum est hoc putare. Quid ergo aliud dictum est, Omnis enim qui gladio percusserit, gladio morietur, nisi quia ipso peccato anima moritur, quodcumque commiserit?
2.44.2
CAPUT XIX.-- 63. Et quoniam de temerario et iniquo judicio nos hoc loco Dominus monet: vult enim ut simplici corde et in unum Deum intento faciamus quaecumque facimus; et multa incertum est quo corde fiant, de quibus judicare temerarium est; maxime autem hi temere judicant de incertis, et facile reprehendunt, qui magis amant vituperare et damnare, quam emendare atque corrigere; quod vitium vel superbiae est, vel invidentiae: consequenter subjecit, et dicit, Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides? Ut si forte, verbi gratia, ira ille peccavit, tu odio reprehendas: quantum autem inter festucam et trabem, quasi tantum inter iram distat et odium. Odium enim est ira inveterata, quasi quae vetustate ipsa tantum robur acceperit, ut merito appelletur trabes. Fieri autem potest ut si irascaris homini, velis eum corrigi; si autem oderis hominem, non potes eum velle corrigere.
2.45
Quomodo enim dicis fratri tuo, Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabes est in oculo tuo? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui: id est, primum abs te expelle odium, et deinde poteris jam eum quem diligis, emendare. Et bene ait, Hypocrita. Accusare enim vitia, officium est bonorum virorum et benevolorum: quod cum mali faciunt, alienas partes agunt; sicut hypocritae, qui tegunt sub persona quod sunt, et ostentant in persona quod non sunt. Hypocritarum ergo nomine simulatores acceperis. Et est vere multum cavendum et molestum simulatorum genus, qui cum omnium vitiorum accusationes odio et livore suscipiant, etiam consultores videri se volunt. Et ideo pie cauteque vigilandum est, ut, cum aliquem reprehendere vel objurgare nos necessitas coegerit, primum cogitemus utrum tale sit vitium, quod nunquam habuimus, vel quo jam caruimus: et si nunquam habuimus, cogitemus nos homines esse, et habere potuisse; si vero habuimus, et non habemus, tangat memoriam communis infirmitas, ut illam reprehensionem aut objurgationem non odium, sed misericordia praecedat: ut sive ad correctionem ejus, propter quem id facimus, sive ad perversionem valuerit( nam incertus est exitus), nos tamen de simplicitate oculi nostri securi simus. Si autem cogitantes nosmetipsos invenerimus in eo esse vitio, in quo est ille quem reprehendere parabamus, non reprehendamus, neque objurgemus: sed tamen congemiscamus; et non illum ad obtemperandum nobis, sed ad pariter conandum invitemus.
2.46
Nam et illud quod dicit Apostolus,« Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem; his qui sub Lege sunt, quasi sub Lege, cum non sim ipse sub Lege, ut eos qui sub Lege erant lucrifacerem; his qui sine Lege sunt, quasi sine Lege, cum sine lege Dei non sim, sed sim in lege Christi, ut lucrifacerem eos qui sine Lege sunt. Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem:» non utique simulatione faciebat, quemadmodum quidam intelligi volunt, ut eorum detestanda simulatio tanti exempli auctoritate muniatur; sed hoc faciebat charitate; qua ejus infirmitatem, cui volebat subvenire, tanquam suam cogitabat. Hoc enim et praestruit dicendo: Cum enim liber sim ex omnibus, me omnium servum feci, ut plures lucrifacerem. Quod ut intelligas non simulatione, sed charitate fieri, qua infirmis hominibus tanquam nos simus compatimur, ita monet alio loco, dicens: Vos in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem. Quod fieri non potest, nisi alterius infirmitatem quisque habeat quasi suam, ut eam aequanimiter ferat, donec ab ea liberetur ille cujus curat salutem.
2.47.1
Raro ergo et in magna necessitate objurgationes adhibendae sunt, ita tamen ut etiam in his ipsis non nobis, sed Deo ut serviatur instemus. Ipse est enim finis: ut nihil duplici corde faciamus, auferentes trabem de oculo nostro, invidentiae, vel malitiae, vel simulationis, ut videamus ejicere festucam de oculo fratris. Videbimus enim eam oculis columbae, quales in sponsa Christi praedicantur, quam sibi elegit Deus gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam, id est mundam et simplicem.
2.47.2
CAPUT XX.-- 67. Sed quoniam potest nonnullos Dei praeceptis obtemperare cupientes nomen simplicitatis decipere, ut sic putent vitiosum esse aliquando verum occultare, quomodo vitiosum est aliquando falsum dicere, atque hoc modo aperiendo ea quae hi quibus aperiuntur sustinere non possunt, amplius noceant quam si ea penitus semperque occultarent, rectissime subjungit: Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos. Quia et Dominus quamvis nihil mentitus sit, vera tamen aliqua occultare se ostendit, dicens: Adhuc multa habeo vobis dicere; sed adhuc non potestis illa portare. Et apostolus Paulus: Non potui, inquit, vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis: sed neque nunc potestis; adhuc enim estis carnales.
2.48
In hoc autem praecepto quo prohibemur sanctum dare canibus, et mittere ante porcos margaritas nostras, diligenter quaerendum est quid sit sanctum, quid margaritae, quid canes, quid porci. Sanctum est, quod violare atque corrumpere nefas est: cujus utique sceleris conatus et voluntas tenetur rea, quamvis illud sanctum natura inviolabile atque incorruptibile maneat. Margaritae autem, quaecumque spiritualia magni aestimanda sunt; et quia in abdito latent, tanquam de profundo cruuntur, et allegoriarum integumentis quasi apertis conchis inveniuntur. Licet itaque intelligi quod una eademque res et sanctum et margarita dici potest: sed sanctum ex eo quod non debet corrumpi, margarita ex eo quod non debet contemni. Conatur autem quisque corrumpere quod non vult esse integrum: contemnit vero quod vile ducit, et quasi infra se esse existimat; et ideo calcari dicitur quidquid contemnitur. Quapropter canes quoniam insiliunt ad dilacerandum, quod autem dilacerant integrum esse non sinunt; Nolite, inquit, sanctum dare canibus: quia etsi dilacerari et corrumpi non potest, et manet integrum atque inviolabile; illi tamen quid velint cogitandum est, qui acriter atque inimicissime resistunt, et quantum in ipsis est, si fieri possit, conantur perimere veritatem. Porci vero quamvis non ita ut canes morsu appetant, passim tamen calcando coinquinant:« Non ergo miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos.» Canes ergo pro oppugnatoribus veritatis, porcos pro contemptoribus positos non incongrue accipimus.
2.49
Quod autem ait, Conversi disrumpant vos, non ait, ipsas margaritas disrumpant. Illas enim conculcando, etiam cum convertuntur ut adhuc aliquid audiant, disrumpunt tamen eum a quo jam missas margaritas conculcaverunt. Non enim facile inveneris quid gratum ei esse possit, qui margaritas calcaverit, id est, cum magno labore divina inventa contempserit. Qui autem tales docet quomodo non disrumpatur indignando et stomachando, non video. Utrumque autem animal immundum est, et canis et porcus. Cavendum est ergo ne quid aperiatur ei qui non capit: melius enim quaerit quod clausum est, quam id quod apertum est aut infestat aut negligit. Neque vero alia causa reperitur cur ea quae manifesta et magna sunt, non accipiant praeter odium et contemptum, quorum propter unum canes, propter alterum porci nominati sunt. Quae tamen omnis immunditia rerum temporalium dilectione concipitur, id est, dilectione hujus saeculi, cui jubemur renuntiare ut mundi esse possimus. Qui ergo mundum et simplex cor habere appetit, non debet sibi reus videri, si aliquid occultat, quod ille qui occultat, capere non potest. Nec ex eo arbitrandum est licere mentiri: non enim est consequens ut cum verum occultatur, falsum dicatur. Agendum ergo primum est ut impedimenta detrahantur, quibus efficitur ut non capiat; quia utique si propter sordes non capit, mundandus est vel verbo vel opere, quantum fieri a nobis potest.
2.50.1
Quod autem Dominus noster quaedam dixisse invenitur, quae multi qui aderant, vel resistendo vel contemnendo non acceperunt; non putandus est sanctum dedisse canibus, aut margaritas misisse ante porcos: non enim dedit eis qui capere non poterant, sed eis qui poterant, et simul aderant; quos propter aliorum immunditiam negligi non oportebat. Et cum eum tentatores interrogabant, respondebatque illis, ita ut quid contradicerent non haberent, quamvis venenis suis contabescerent potius, quam illius cibo saturarentur; alii tamen qui poterant capere, ex illorum occasione multa utiliter audiebant. Hoc dixi, ne quis forte, cum interroganti respondere non potuerit, hac sententia sibi excusatus videatur, si dicat nolle se sanctum dare canibus, vel ante porcos mittere margaritas. Qui enim novit quid respondeat, debet respondere, vel propter alios, quibus desperatio suboritur, si propositam quaestionem solvi non posse crediderint: et hoc de rebus utilibus, et ad instructionem salutis pertinentibus. Multa sunt enim quae inquiri ab otiosis possunt, supervacua et inania, et plerumque noxia, de quibus tamen nonnihil dicendum est: sed hoc ipsum aperiendum et explicandum, cur inquiri talia non oporteat. De rebus ergo utilibus aliquando ad id respondendum est quod interrogamur: sicut Dominus fecit, cum eum Sadducaei de muliere interrogassent, quae septem viros habuit, cujus corum in resurrectione futura esset. Respondit enim quod in resurrectione neque uxores ducent, neque nubent, sed erunt sicut Angeli in coelis. Aliquando autem ille qui interrogat, interrogandus est aliud, quod tamen si dixerit, ipse sibi ad id quod interrogavit, respondeat: si autem dicere noluerit, non videatur iis qui adsunt injustum, si et ipse quod interrogavit, non audiat. Nam et illi qui interrogaverunt tentantes, utrum reddendum esset tributum, interrogati sunt aliud, id est, cujus haberet nummus imaginem, qui ab ipsis prolatus est; et quia dixerunt quod interrogati erant, id est, Caesaris imaginem habere nummum, ipsi sibi quodammodo responderunt id quod Dominum interrogaverant: itaque ille ex eorum responsione ita conclusit, Reddite ergo Caesari quod Caesaris est, et Deo quod Dei est. Cum autem principes sacerdotum et seniores populi interrogassent in qua potestate illa faceret, interrogavit eos de baptismate Joannis; et cum nollent dicere, quod contra se videbant dici, de Joanne autem nihil mali dicere auderent propter circumstantes; Nec ego vobis dicam, inquit, in qua potestate haec facio: quod justissimum apparuit circumstantibus. Hoc enim se dixerunt nescire quod non nesciebant, sed dicere nolebant. Et revera justum erat ut qui sibi volebant responderi quod interrogaverant, prius ipsi facerent quod erga se fieri postulabant: quod si fecissent, ipsi sibi utique respondissent. Ipsi enim miserant ad Joannem quaerentes quis esset; vel potius ipsi missi erant sacerdotes et levitae, putantes quod ipse esset Christus, quod ille se negavit esse, et de Domino testimonium perhibuit: de quo testimonio si confiteri vellent, ipsi se docerent in qua potestate illa faceret Christus; quod quasi nescientes interrogaverant, ut calumniandi aditum reperirent.
2.50.2
CAPUT XXI.-- 71. Cum igitur praeceptum esset ne sanctum detur canibus, et margaritae ante porcos mittantur, potuit auditor occurrere et dicere, conscius ignorantiae atque infirmitatis suae, et audiens praecipi sibi ne daret, quod scipsum nondum accepisse sentiebat: potuit ergo occurrere ac dicere, Quod sanctum me dare canibus, et quas margaritas me mittere ante porcos vetas, cum adhuc ea me habere non videam? opportunissime subjecit, dicens,« Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.» Petitio pertinet ad impetrandam sanitatem firmitatemque animi, ut ea quae praecipiuntur, implere possimus: inquisitio autem, ad inveniendam veritatem. Cum enim beata vita actione et cognitione compleatur, actio facultatem virium, contemplatio manifestationem rerum desiderat: horum ergo primum petendum, secundum quaerendum est; ut illud detur, hoc inveniatur. Sed cognitio in hac vita, viae prius quam ipsius possessionis est: sed cum quisque veram viam invenerit, perveniet ad ipsam possessionem; quae tamen pulsanti aperitur.
2.51
Ut ergo tria ista, id est, petitio, inquisitio, pulsatio, manifesta fiant, sub aliquo exemplo ponamus aliquem infirmis pedibus ambulare non posse: prius ergo sanandus et firmandus est ad ambulandum; et ad hoc pertinet, quod dixit, Petite. Quid autem prodest quod ambulare jam, vel etiam currere potest, si per devia itinera erraverit? secundum est ergo, ut inveniat viam quae ducit eo quo vult pervenire: quam cum tenuerit, et pervenerit ad cum ipsum locum ubi habitare vult, si clausum invenerit; neque ambulare potuisse, neque ambulasse ac pervenisse profuerit, nisi aperiatur: ad hoc ergo pertinet quod dictum est, Pulsate.
2.52.1
Magnam autem spem dedit et dat ille qui promittendo non decipit: ait enim, Omnis qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. Ergo perseverantia opus est, ut accipiamus quod petimus, et inveniamus quod quaerimus, et quod pulsamus aperiatur. Quemadmodum autem egit de volatilibus coeli et de liliis agri, ne victum nobis vestitumque desperaremus adfuturum, ut spes a minoribus ad majora consurgeret; ita et hoc loco,« Aut quis erit, ex vobis, inquit, homo, quem si petierit filius ejus panem, numquid lapidem porriget ei? aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se?» Quomodo mali dant bona? Sed malos appellavit dilectores adhuc saeculi hujus et peccatores. Bona vero quae dant, secundum eorum sensum bona dicenda sunt, quia haec pro bonis habent. Quanquam et in rerum natura ista bona sint, sed temporalia et ad istam vitam infirmam pertinentia: et quisquis ea malus dat, non de suo dat; Domini est enim terra et plenitudo ejus qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Quantum ergo sperandum est daturum Deum nobis bona petentibus, nec nos posse decipi, ut accipiamus aliud pro alio, cum ab ipso petimus; quando etiam nos, cum simus mali, novimus id dare quod petimur? non enim decipimus filios nostros; et qualiacumque bona damus, non de nostro, sed de ipsius damus.
2.52.2
CAPUT XXII.-- 74. Firmitas autem et valentia quaedam ambulandi per sapientiae viam, in bonis moribus constituta est, qui perducuntur usque ad mundationem simplicitatemque cordis, de qua jam diu loquens ita concludit: Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona, ita et vos facite illis: haec est enim Lex et Prophetae. In exemplaribus graecis sic invenimus, Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis. Sed ad manifestationem sententiae puto a latinis additum bona. Occurrebat enim quod si quisquam flagitiose aliquid erga se fieri velit, et ad hoc referat istam sententiam, veluti si velit aliquis provocari ut immoderate bibat et se ingurgitet poculis, et hoc prior illi faciat a quo sibi fieri cupit, ridiculum est hunc putare istam implevisse sententiam. Cum ergo hoc moveret, ut arbitror, additum est ad manifestationem rei unum verbum, ut posteaquam dictum est, Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, adderetur bona. Quod si deest exemplaribus graecis, etiam illa emendanda sunt: sed quis hoc audeat? Intelligendum est ergo plenam esse sententiam et omnino perfectam, etiam si hoc verbum non addatur. Id enim quod dictum est, quaecumque vultis, non usitate ac passim, sed proprie dictum accipi oportet. Voluntas namque non est nisi in bonis: nam in malis flagitiosisque factis cupiditas proprie dicitur, non voluntas. Non quia semper proprie loquuntur Scripturae, sed ubi oportet ita omnino proprium verbum tenent, ut non aliud sinant intelligi.
2.53
Videtur autem hoc praeceptum ad dilectionem proximi pertinere, non etiam ad Dei, cum alio loco duo praecepta esse dicat, in quibus tota Lex pendet et Prophetae. Nam si dixisset, Omnia quaecumque vultis fieri vobis, haec et vos facite; hac una sententia utrumque illud praeceptum complexus esset: cito enim diceretur, diligi se velle unumquemque, et a Deo, et ab hominibus: itaque cum hoc ei praeciperetur, ut quod sibi fieri vellet, hoc faceret; id utique praeciperetur, ut diligeret Deum et homines. Cum vero expressius de hominibus dictum est, Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis; nihil aliud dictum videtur, quam, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Sed non est negligenter attendendum quod hic subjecit, Haec est enim Lex et Prophetae. In his autem duobus praeceptis, non tantum ait, Lex pendet et Prophetae; sed etiam addidit, tota Lex et Prophetae; pro eo quod est tota prophetia: quod cum hic non addidit, servavit locum alteri praecepto, quod ad dilectionem Dei pertinet. Hic autem quoniam praecepta simplicis cordis exsequitur, et erga eos metuendum est ne habeat quisque duplex cor, quibus occultari cor potest, id est erga homines; idipsum praecipiendum fuit. Nemo enim fere est qui velit quemquam duplici corde secum agere. Id autem fieri non potest, id est, ut simplici corde homo homini aliquid tribuat, nisi ita tribuat, ut nullum ab eo temporale commodum exspectet, et ea intentione faciat, de qua superius satis tractavimus, cum de oculo simplici loqueremur.
2.54.1
Mundatus ergo oculus simplexque redditus, aptus et idoneus erit ad intuendam et contemplandam interiorem lucem suam. Iste enim oculus cordis est. Hunc autem oculum talem habet ille qui finem bonorum operum suorum, ut vere bona opera sint, non in eo constituit ut hominibus placeat, sed etiam si provenerit ut eis placeat, ad eorum salutem potius hoc refert et ad gloriam Dei, non ad inanem jactantiam suam; neque propterea boni aliquid ad salutem proximi operatur, ut ex eo comparet ea quae huic vitae transigendae sunt necessaria; neque temere animum hominis voluntatemque condemnat in eo facto in quo non apparet quo animo et voluntate sit factum; et quidquid officiorum exhibet homini, hac intentione exhibet qua sibi exhiberi vult, id est, ut non ab eo aliquid commodi temporalis exspectet: ita erit cor simplex et mundum in quo quaeritur Deus.« Beati ergo mundi corde; quoniam ipsi Deum videbunt».
2.54.2
CAP. XXIII.-- 77. Sed hoc quia paucorum est, jam incipit de investiganda et possidenda sapientia loqui, quod est lignum vitae: cui utique investigandae ac possidendae, id est contemplandae, talis oculus per omnia superiora perductus est, quo videri jam possit arcta via et angusta porta. Quod ergo deinceps dicit,« Introite per angustam portam; quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem; et multi sunt qui introeunt per eam: quam angusta est porta, et arcta via quae ducit ad vitam; et pauci sunt qui eam inveniunt!» non ideo dicit, quia jugum Domini asperum est, aut sarcina gravis; sed quia labores finire pauci volunt, minus credentes clamanti,« Venite ad me, omnes qui laboratis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde: jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est»( hinc autem iste sermo sumpsit exordium, de humilibus et mitibus corde): quod jugum lene et levem sarcinam multi respuunt, pauci subeunt; eoque fit arcta via quae ducit ad vitam, et angusta porta qua intratur in eam.
2.54.3
CAPUT XXIV.-- 78. Hic ergo illi qui promittunt sapientiam cognitionemque veritatis quam non habent, praecipue cavendi sunt; sicut sunt haeretici, qui se plerumque paucitate commendant. Et ideo cum dixisset paucos esse qui inveniunt angustam portam et arctam viam, ne se illi supponant nomine paucitatis, statim subjecit:« Cavete a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.» Sed isti non fallunt oculum simplicem, qui arborem dignoscere ex fructibus novit. Ait enim:« A fructibus eorum cognoscetis eos.» Deinde similitudines adjungit:« Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor malos fructus facit; non potest arbor bona malos fructus facere; neque arbor mala fructus bonos facere. Omnis enim arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.»
2.55
Quo loco illorum error maxime cavendus est, qui de his ipsis duabus arboribus duas naturas opinantur esse, quarum una sit Dei, altera vero neque Dei, neque ex Deo. De quo errore in aliis libris et jam disputatum est uberius, et si adhuc parum est, disputabitur: nunc autem, non eos adjuvare duas istas arbores, docendum est. Primum, quia de hominibus eum dicere tam clarum est, ut quisquis praecedentia et consequentia legerit, miretur eorum caecitatem. Deinde attendunt quod dictum est,« Non potest arbor bona fructus malos facere; neque arbor mala fructus bonos facere,» et ideo putant neque animam malam fieri posse ut in melius commutetur, neque in deterius bonam; quasi dictum sit, Non potest arbor bona mala fieri, neque arbor mala bona fieri: sed dictum est,« Non potest arbor bona malos fructus facere; neque arbor mala bonos fructus facere.» Arbor est quippe ipsa anima, id est, ipse homo, fructus vero opera hominis: non ergo potest malus homo bona operari, neque bonus mala. Malus ergo si vult bona operari, bonus primo fiat. Sic alio loco evidentius dicit ipse Dominus:« Aut facite arborem bonam, aut facite arborem malam.» Quod si duas naturas istorum his duabus arboribus figuraret, non diceret, Facite: quis enim hominum potest facere naturam? Deinde etiam ibi cum ipsarum duarum arborum mentionem fecisset, subjecit:« Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali»? Quamdiu ergo quisque malus est, non potest facere fructus bonos: si enim bonos fructus fecerit, jam malus non erit. Sic verissime dici potuit, Non potest esse nix calida: cum enim calida esse coeperit, non jam eam nivem, sed aquam vocamus. Potest ergo fieri ut quae nix fuit, non sit; non autem potest fieri ut nix calida sit. Sic potest fieri ut qui malus fuit, non sit malus; non tamen fieri potest ut malus bene faciat. Qui etiamsi aliquando utilis est, non hoc ipse facit, sed fit de illo, divina providentia procurante, sicut de Pharisaeis dictum est,« Quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite.» Hoc ipsum quod bona dicebant, et ea quae dicebant, utiliter audiebantur et fiebant, non erat illorum: Super cathedram enim, inquit, Moysi sedent. Per divinam ergo providentiam legem Dei praedicantes, possent esse audientibus utiles, cum sibi non essent. De talibus alio loco per prophetam dictum est,« Seminastis triticum, et spinas metetis: quia bona praecipiunt, et mala faciunt. Non ergo qui eos audiebant et faciebant quae ab eis dicebantur, de spinis legebant uvas; sed per spinas de vite legebant uvas: tanquam si manum aliquis per sepem mittat, aut certe de vite, quae sepi fuerit involuta, uvam legat, non spinarum est fructus iste, sed vitis.
2.56
Rectissime sane quaeritur quos fructus nos attendere voluerit, quibus cognoscere arborem possimus. Multi enim quaedam in fructibus deputant, quae ad vestitum ovium pertinent, et hoc modo a lupis decipiuntur: sicuti sunt vel jejunia, vel orationes, vel eleemosynae; quae omnia nisi fieri etiam ab hypocritis possent, non superius diceret, Cavete justitiam vestram facere coram hominibus, ut videamini ab eis. Qua sententia praeposita, ipsa tria exsequitur, eleemosynam, orationem, jejunium. Multi enim multa pauperibus, non misericordia, sed ambitione largiuntur; et multi orant, vel potius videntur orare, non intuentes Deum, sed hominibus placere cupientes; et multi jejunant, et mirabilem abstinentiam praetendunt eis quibus ista difficilia videntur, et honore digna existimantur: et hujuscemodi dolis eos capiunt, dum aliud ostentant ad decipiendum, aliud exserunt ad depraedandum vel interficiendum eos qui sub isto vestitu ovino lupos videre non possunt. Hi ergo non sunt fructus de quibus cognosci arborem monet. Ista enim cum bono animo in veritate fiunt, propriae sunt ovium vestes; cum autem malo in errore, non aliud quam lupos contegunt. Sed non ideo debent oves odisse vestimentum suum, quia plerumque illo se occultant lupi.
2.57.1
Qui sunt ergo fructus quibus inventis cognoscamus arborem malam, dicit Apostolus:« Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, sectae, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Et qui sunt fructus per quos cognoscamus arborem bonam, idem ipse consequenter dicit: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia. Sane sciendum est, hic gaudium proprie positum; mali enim homines non gaudere, sed gestire dicuntur proprie: sicut superius diximus voluntatem proprie positam, quam non habent mali, ubi dictum est, Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis. Ex ista proprietate verbi, qua gaudium non dicitur nisi in bonis, etiam propheta loquitur, dicens: Non est gaudere impiis, aicit Dominus. Ita quoque posita est fides, non quaecumque utique, sed vera fides: et caetera quae hic posita sunt, habent quasdam imagines suas in malis hominibus et deceptoribus; ut omnino fallant, nisi quisque jam mundum oculum et simplicem habuerit, quo ista cognoscat. Optimo itaque ordine primo actum est de mundando oculo, et deinde dicta sunt quae caverentur.
2.57.2
CAPUT XXV.-- 82. Sed quoniam quamvis quisque oculo mundo sit, id est, simplici et sincero corde vivat, non potest tamen cor alterius intueri; quaecumque in factis vel dictis apparere non potuerint, tentationibus aperiuntur. Tentatio autem duplex est; aut in spe adipiscendi aliquod commodum temporale, aut in terrore amittendi. Et maxime cavendum est ne tendentes ad sapientiam, quae in solo Christo inveniri potest, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi; cavendum ergo est, ne ipso Christi nomine ab haereticis vel quibuslibet male intelligentibus et saeculi hujus amatoribus decipiamur. Nam ideo sequitur, et monet, dicens, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed is qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum: ne putemus ad illos fructus jam pertinere, si quis Domino nostro dicat, Domine, Domine; et ex eo nobis arbor bona videatur. Sed illi sunt fructus, facere voluntatem Patris qui est in coelis, cujus faciendae seipsum exemplum praebere dignatus est.
2.58
Sed merito potest movere quomodo huic sententiae conveniat illud Apostoli ubi ait, Nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu; et nemo potest dicere, Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto: quia neque aliquos habentes Spiritum sanctum possumus dicere non introituros in regnum coelorum, si perseveraverint usque in finem; neque illos qui dicunt, Domine, Domine, et tamen non intrant in regnum coelorum, possumus dicere habere Spiritum sanctum. Quomodo ergo nemo dicit, Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto, nisi quia proprie Apostolus posuit verbum quod est, dicit, ut significet voluntatem atque intellectum dicentis? Dominus vero generaliter posuit verbum quod ait, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Videtur enim dicere etiam ille qui nec vult, nec intelligit quod dicit: sed ille proprie dicit, qui voluntatem ac mentem suam sono vocis enuntiat. Sicut paulo ante quod dictum est gaudium in fructibus Spiritus, proprie dictum est; non eo modo quo alibi dicit idem apostolus, Non gaudet super iniquitatem: quasi quisquam possit super iniquitatem gaudere: quia illa elatio est animi turbide gestientis, non gaudium; nam hoc soli boni habent. Ergo dicere videntur etiam illi qui non hoc quod sonant et intellectu cernunt et voluntate agunt, sed voce tantum sonant: secundum quem modum Dominus ait, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Vere autem ac proprie illi dicunt, a quorum voluntate ac mente non abhorret prolatio sermonis sui, secundum quam significationem dixit Apostolus: Nemo potest dicere, Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto.
2.59
Atque illud ad rem maxime pertinet, ne decipiamur tendentes ad contemplationem veritatis, non solum nomine Christi, per eos qui nomen habent et facta non habent, sed etiam quibusdam factis atque miraculis: qualia propter infideles cum fecerit Dominus, monuit tamen ne talibus decipiamur, arbitrantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi miraculum visibile viderimus. Adjungit ergo, et dicit:« Multi mihi dicent in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc dicam illis: Nunquam vos cognovi; recedite a me, qui operamini iniquitatem.» Non ergo cognoscet nisi eum qui operatur aequitatem. Nam et ipsos discipulos suos prohibuit gaudere de talibus, id est, quod daemonia illis subjecta fuerint: Sed gaudete, inquit, quia nomina vestra scripta sunt in coelis; credo, in illa civitate Jerusalem quae est in coelis, in qua nonnisi justi sanctique regnabunt. An nescitis, ait Apostolus, quoniam iniqui regnum Dei non possiderunt?
2.60
Sed fortasse quis dicat non posse iniquos visibilia illa miracula facere, et mentiri potius illos credat, qui dicturi sunt, In nomine tuo prophetavimus, et daemonia ejecimus, et virtutes multas fecimus. Legat ergo quanta fecerint resistentes famulo Dei Moysi magi Aegyptiorum: aut si hoc non vult legere, quia non in nomine Christi fecerunt, legat quae ipse Dominus dicit de pseudoprophetis, ita loquens:« Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur etiam electi: ecce praedixi vobis».
2.61
Quam ergo mundo et simplici oculo opus est, ut inveniatur via sapientiae, cui tantae malorum et perversorum hominum deceptiones erroresque obstrepunt, quos omnes evadere, hoc est venire ad certissimam pacem et immobilem stabilitatem sapientiae! Vehementer enim metuendum est, ne studio altercandi et contendendi quisque non videat quod a paucis videri potest, ut parvus sit strepitus contradicentium, nisi etiam ipse sibi obstrepat. Quo pertinet etiam illud quod Apostolus dicit:« Servum autem Domini non oportet litigare; sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes: ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem. Beati ergo pacifici; quoniam ipsi filii Dei vocabuntur».
2.62.1
Conclusio ergo hujus totius sermonis quam terribiliter inferatur, valde attendendum est: Omnis ergo, inquit, qui audit verba mea haec et facit ea, similis est viro sapienti qui aedificavit domum suam super petram. Non enim quisque firmat quod audit vel percipit, nisi faciendo. Et si petra Christus est, sicut multa Scripturarum testimonia praedicant, ille aedificat in Christo, qui quod audit ab illo, facit. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et offenderunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. Non ergo iste metuit ullas caliginosas superstitiones;( quid enim aliud intelligitur pluvia, cum in mali alicujus significatione ponitur?) aut rumores hominum, quos ventis comparatos puto; aut vitae hujus fluvium, carnalibus concupiscentiis tanquam fluentem super terram. Horum enim trium, qui prosperitatibus inducitur, adversitatibus frangitur; quorum nihil metuit qui fundatam habet domum super petram, id est, qui non solum audit praecepta Domini, sed etiam facit. Et his omnibus periculose subjacet qui audit et non facit: non enim habet stabile fundamentum; sed audiendo et non faciendo ruinam aedificat. Ait enim consequenter:« Et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto qui aedificat domum super arenam: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et offenderunt in domum illam, et cecidit; et facta est ruina ejus magna. Et factum est cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus: erat enim docens eos, quasi potestatem habens, non quasi Scribae eorum.» Hoc est quod ante dixi per prophetam esse significatum in Psalmis, cum diceret: Fiducialiter agam in eo: eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. Propter quem numerum admonitus sum etiam praecepta ista ad septem illas referre sententias, quas in principio sermonis hujus posuit, de beatis cum diceret; et ad illas septem operationes Spiritus sancti, quas Isaias propheta commemorat: sed sive iste ordo in his considerandus sit, sive aliquis alius, facienda sunt quae audivimus a Domino, si volumus aedificare super petram.
2.62.2
EXPLICIT TOMI TERTII PARS PRIOR.

Intertext edge

Open linked passage

Note