Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Trinitate
Augustine of HippoTrin 11 · 7441-detri5More by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7441 Detri5
11.1.1
LIBER UNDECIMUS. Trinitatis imago quaedam monstratur etiam in exteriore homine: primo quidem in his quae cernuntur extrinsecus; ex corpore scilicet quod videtur, et forma quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis: tametsi haec tria neque inter se aequalia sint, neque unius substantiae. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt, velut introducta observatur altera trinitas, seu tria quaedam unius substantiae; imaginatio corporis quae in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis: quae nimirum altera trinitas ad exteriorem quoque hominem pertinere dicitur quod de corporibus illata sit, quae sentiuntur extrinsecus. CAPUT PRIMUM.
11.1.1
Vestigium Trinitatis etiam in exteriore homine. Nemini dubium est, sicut interiorem hominem intelligentia, sic exteriorem sensu corporis praeditum. Nitamur igitur, si possumus, in hoc quoque exteriore indagare qualecumque vestigium Trinitatis, non quia et ipse eodem modo sit imago Dei. Manifesta est quippe apostolica sententia, quae interiorem hominem renovari in Dei agnitione declarat secundum imaginem ejus qui creavit eum: cum et alio loco dicat, Et si exterior homo noster corrumpitur, tamen interior ronovatur de die in diem. In hoc ergo qui corrumpitur, quaeramus, quemadmodum possumus, quamdam Trinitatis effigiem, et si non expressiorem, tamen fortassis ad dignoscendum faciliorem. Neque enim frustra et iste homo dicitur, nisi quia inest ei nonnulla interioris similitudo. Et illo ipso ordine conditionis nostrae quo mortales atque carnales effecti sumus, facilius et quasi familiarius visibilia quam intelligibilia pertractamus: cum ista sint exterius, illa interius, et ista sensu corporis sentiamus, illa mente intelligamus; nosque ipsi animi non sensibiles simus, id est, corpora, sed intelligibiles, quoniam vita sumus: tamen, ut dixi, tanta facta est in corporibus consuetudo, et ita in haec miro modo relabens foras se nostra projecit intentio, ut cum ab incerto corporum ablata fuerit, ut in spiritum multo certiore ac stabiliore cognitione figatur, refugiat ad ista, et ibi appetat requiem unde traxit infirmitatem. Cujus aegritudini congruendum est: ut si quando interiora spiritualia accommodatius distinguere atque facilius insinuare conamur, de corporalibus exterioribus similitudinum documenta capiamus. Sensu igitur corporis exterior homo praeditus sentit corpora: et iste sensus, quod facile advertitur, quinquepartitus est; videndo, audiendo, olfaciendo, gustando, tangendo. Sed et multum est, et non necessarium, ut omnes hos quinque sensus id quod quaerimus interrogemus. Quod enim nobis unus eorum renuntiat, etiam in caeteris valet. Itaque potissimum testimonio utamur oculorum. Is enim sensus corporis maxime excellit, et est visioni mentis pro sui generis diversitate vicinior.
11.2.1
LIBER UNDECIMUS. Trinitatis imago quaedam monstratur etiam in exteriore homine: primo quidem in his quae cernuntur extrinsecus; ex corpore scilicet quod videtur, et forma quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis: tametsi haec tria neque inter se aequalia sint, neque unius substantiae. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt, velut introducta observatur altera trinitas, seu tria quaedam unius substantiae; imaginatio corporis quae in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis: quae nimirum altera trinitas ad exteriorem quoque hominem pertinere dicitur quod de corporibus illata sit, quae sentiuntur extrinsecus. CAPUT II.
11.2.1
Trinitas quaedam in visione. Tria quae in visione sunt, natura sua differre. Quomodo ex re visibili gignatur visio, seu imago ejus rei quae videtur. Exemplo clarius res demonstratur. Quomodo tria illa in unum coeunt. Cum igitur aliquod corpus videmus, haec tria, quod facillimum est, consideranda sunt et dignoscenda. Primo, ipsa res quam videmus, sive lapidem, sive aliquam flammam, sive quid aliud quod videri oculis potest; quod utique jam esse poterat, et antequam videretur: deinde, visio, quae non erat priusquam rem illam objectam sensui sentiremus: tertio, quod in ea re quae videtur, quamdiu videtur sensum detinet oculorum, id est, animi intentio. In his igitur tribus, non solum est manifesta distinctio, sed etiam discreta natura. Primum quippe illud corpus visibile longe alterius naturae est, quam sensus oculorum, quo sibimet incidente fit visio. Ipsaque visio quid aliud, quam sensus ex ea re quae sentitur informatus apparet? Quamvis re visibili detracta nulla sit, nec ulla omnino esse possit talis visio, si corpus non sit quod videri queat: nullo modo tamen ejusdem substantiae est corpus quo formatur sensus oculorum, cum idem corpus videtur, et ipsa forma quae ab eodem imprimitur sensui, quae visio vocatur. Corpus enim visum in sua natura separabile est: sensus autem qui jam erat in animante, etiam priusquam videret quod videre posset, cum in aliquid visibile incurreret, vel visio quae fit in sensu ex visibili corpore, cum jam conjunctum est et videtur; sensus ergo vel visio, id est sensus formatus extrinsecus ad animantis naturam pertinet, omnino aliam quam est illud corpus quod videndo sentimus, quo sensus non ita formatur ut sensus sit, sed ut visio sit. Nam sensus et ante objectum rei sensibilis nisi esset in nobis, non distaremus a caecis, dum nihil videmus, sive in tenebris, sive clausis luminibus. Hoc autem distamus, quod nobis inest et non videntibus, quo videre possimus, qui sensus vocatur: illis vero non inest; nec aliunde, nisi quod eo carent, caeci appellantur. Itemque illa animi intentio, quae in ea re quam videmus sensum tenet, atque utrumque conjungit, non tantum ab ea re visibili natura differt; quandoquidem iste animus, illud corpus est: sed ab ipso quoque sensu atque visione: quoniam solius animi est haec intentio: sensus autem oculorum non ob aliud sensus corporis dicitur, nisi quia et ipsi oculi membra sunt corporis: et quamvis non sentiat corpus exanime, anima tamen commixta corpori per instrumentum sentit corporeum, et idem instrumentum sensus vocatur. Qui etiam passione corporis, cum quisque excaecatur, interceptus exstinguitur, cum idem maneat animus, et ejus intentio, luminibus amissis, non habeat quidem sensum corporis quem videndo extrinsecus corpori adjungat atque in eo viso figat aspectum, nisu tamen ipso indicet se adempto corporis sensu, nec perire potuisse, nec minui. Manet enim quidam videndi appetitus integer, sive id possit fieri, sive non possit. Haec igitur tria, corpus quod videtur, et ipsa visio, et quae utrumque conjungit intentio, manifesta sunt ad dignoscendum, non solum propter propria singulorum, verum etiam propter differentiam naturarum.
11.2.2
Atque in his cum sensus non procedat ex corpore illo quod videtur, sed ex corpore sentientis animantis, cui anima suo quodam miro modo contemperatur: tamen ex corpore quod videtur gignitur visio, id est, sensus ipse formatur; ut jam non tantum sensus qui etiam in tenebris esse integer potest, dum est incolumitas oculorum, sed etiam sensus informatus sit, quae visio vocatur. Gignitur ergo ex re visibili visio, sed non ex sola, nisi adsit et videns. Quocirca ex visibili et vidente gignitur visio, ita sane ut ex vidente sit sensus oculorum, et aspicientis atque intuentis intentio: illa tamen informatio sensus, quae visio dicitur, a solo imprimatur corpore quod videtur, id est, a re aliqua visibili: qua detracta, nulla remanet forma quae inerat sensui, dum adesset illud quod videbatur: sensus tamen ipse remanet qui erat et priusquam aliquid sentiretur; velut in aqua vestigium tamdiu est, donec ipsum corpus quod imprimitur inest; quo ablato nullum erit, cum remaneat aqua, quae erat et antequam illam formam corporis caperet. Ideoque non possumus quidem dicere quod sensum gignat res visibilis: gignit tamen formam velut similitudinem suam, quae fit in sensu, cum aliquid videndo sentimus. Sed formam corporis quod videmus, et formam quae ab illa in sensu videntis fit, per eumdem sensum non discernimus; quoniam tanta conjunctio est, ut non pateat discernendi locus. Sed ratione colligimus nequaquam nos potuisse sentire, nisi fieret in sensu nostro aliqua similitudo conspecti corporis. Neque enim cum annulus cerae imprimitur, ideo nulla imago facta est, quia non discernitur, nisi cum fuerit separata. Sed quoniam post ceram separatam manet quod factum est ut videri possit, propterea facile persuadetur, quod inerat jam cerae forma impressa ex annulo et antequam ab illa separaretur. Si autem liquido humori adjungeretur annulus, eo detracto nihil imaginis appareret: nec ideo tamen discernere ratio non deberet, fuisse in illo humore, antequam detraheretur, annuli formam factam ex annulo, quae distinguenda est ab ea forma quae in annulo est, unde ista facta est quae detracto annulo non erit, quamvis illa in annulo maneat unde ista facta est. Sic sensus oculorum non ideo non habet imaginem corporis quod videtur quamdiu videtur, quia eo detracto non remanet. Ac per hoc tardioribus ingeniis difficillime persuaderi potest, formari in sensu nostro imaginem rei visibilis, cum eam videmus, et eamdem formam esse visionem.
11.2.3
Sed qui forte adverterint quod commemorabo, non ita in hac inquisitione laborabunt. Plerumque cum diuscule attenderimus quaeque luminaria, et deinde oculos clauserimus, quasi versantur in conspectu quidam lucidi colores varie sese commutantes, et minus minusque fulgentes, donec omnino desistant: quos intelligendum est reliquias esse formae illius quae facta erat in sensu, cum corpus lucidum videretur, paulatimque et quodam modo gradatim deficiendo variari. Nam et insertarum fenestrarum cancelli, si eos forte intuebamur, saepe in illis apparuere coloribus: ut manifestum sit, hanc affectionem nostro sensui ex ea re quae videbatur impressam. Erat ergo etiam cum videremus, et illa erat clarior et expressior; sed multum conjuncta cum specie rei ejus quae cernebatur, ut discerni omnino non posset; et ipsa erat visio. Quin etiam cum lucernae flammula modo quodam divaricatis radiis oculorum quasi geminatur, duae visiones fiunt, cum sit res una quae videtur. Singillatim quippe afficiuntur idem radii de suo quisque oculo emicantes, dum non sinuntur in illud corpus intuendum pariter conjuncteque concurrere, ut unus fiat ex utroque contuitus. Et ideo si unum oculum clauserimus, non geminum ignem, sed sicuti est unum videbimus. Cur autem sinistro clauso illa species desinit videri quae ad dextrum erat, vicissimque dextro clauso illa intermoritur quae ad sinistrum erat, et longum est et rei praesenti non necessarium modo quaerere atque disserere. Quod enim ad susceptam quaestionem satis est; nisi fieret in sensu nostro quaedam imago simillima rei ejus quam cernimus, non secundum oculorum numerum flammae species geminaretur, cum quidam cernendi modus adhibitus fuerit, qui possit concursum separare radiorum. Ex uno quippe oculo quolibet modo deducto, aut impresso, aut intorto, si alter clausus est, dupliciter videri aliquid quod sit unum nullo pacto potest.
11.2.4
Quae cum ita sint, tria haec quamvis diversa natura, quemadmodum in quamdam unitatem contemperentur meminerimus; id est, species corporis quae videtur, et impressa ejus imago sensui quod est visio sensusve formatus, et voluntas animi quae rei sensibili sensum admovet, in eoque ipsam visionem tenet. Horum primum, id est, res ipsa visibilis non pertinet ad animantis naturam, nisi cum corpus nostrum cernimus. Alterum autem ita pertinet, ut in corpore fiat, et per corpus in anima: fit enim in sensu, qui neque sine corpore est, neque sine anima. Tertium vero solius animae est, quia voluntas est. Cum igitur horum trium tam diversae substantiae sint, tamen in tantam coeunt unitatem, ut duo priora vix intercedente judice ratione discerni valeant, species videlicet corporis quod videtur, et imago ejus quae fit in sensu, id est, visio. Voluntas autem tantam vim habet copulandi haec duo, ut et sensum formandum admoveat ei rei quae cernitur, et in ea formatum teneat. Et si tam violenta est, ut possit vocari amor, aut cupiditas, aut libido, etiam caeterum corpus animantis vehementer afficit: et ubi non resistit pigrior duriorque materies, in similem speciem coloremque commutat. Licet videre corpusculum chamaeleontis ad colores quos videt facillima conversione variari. Aliorum autem animalium quia non est ad conversionem facilis corpulentia, fetus plerumque produnt libidines matrum, quid cum magna delectatione conspexerint. Quam enim teneriora, atque, ut ita dixerim, formabiliora sunt primordia seminum, tam efficaciter et capaciter sequuntur intentionem maternae animae, et quae in ea facta est phantasiam per corpus quod cupide aspexit. Sunt exempla quae copiose commemorari possint: sed unum sufficit de fidelissimis Libris, quod fecit Jacob, ut oves et caprae varios coloribus parerent, supponendo eis variata virgulta in canalibus aquarum, quae potantes intuerentur eo tempore quo conceperant.
11.3.1
LIBER UNDECIMUS. Trinitatis imago quaedam monstratur etiam in exteriore homine: primo quidem in his quae cernuntur extrinsecus; ex corpore scilicet quod videtur, et forma quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis: tametsi haec tria neque inter se aequalia sint, neque unius substantiae. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt, velut introducta observatur altera trinitas, seu tria quaedam unius substantiae; imaginatio corporis quae in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis: quae nimirum altera trinitas ad exteriorem quoque hominem pertinere dicitur quod de corporibus illata sit, quae sentiuntur extrinsecus. CAPUT III.
11.3.1
Trium unitas in cogitatione fit memoriae, internae visionis, et voluntatis utrumque copulantis. Sed anima rationalis deformiter vivit, cum secundum trinitatem exterioris hominis vivit; id est, cum ad ea quae forinsecus sensum corporis formant, non laudabilem voluntatem, qua haec ad utile aliquid referat, sed turpem cupiditatem qua his inhaerescat, accommodat. Quia etiam detracta specie corporis quae corporaliter sentiebatur, remanet in memoria similitudo ejus, quo rursus voluntas convertat aciem, ut inde formetur intrinsecus, sicut ex corpore objecto sensibili sensus extrinsecus formabatur. Atque ita fit illa trinitas ex memoria, et interna visione, et quae utrumque copulat voluntate. Quae tria cum in unum coguntur, ab ipso coactu cogitatio dicitur. Nec jam in his tribus diversa substantia est. Neque enim aut corpus illud sensibile ibi est, quod omnino discretum est ab animantis natura, aut sensus corporis ibi formatur ut fiat visio, aut ipsa voluntas id agit ut formandum sensum sensibili corpori admoveat, in eoque formatum detineat: sed pro illa specie corporis quae sentiebatur extrinsecus, succedit memoria retinens illam speciem quam per corporis sensum combibit anima; proque illa visione quae foris erat cum sensus ex corpore sensibili formaretur, succedit intus similis visio, cum ex eo quod memoria tenet, formatur acies animi, et absentia corpora cogitantur: voluntasque ipsa quomodo foris corpori objecto formandum sensum admovebat, formatumque jungebat, sic aciem recordantis animi convertit ad memoriam, ut ex eo quod illa retinuit, ista formetur, et sit in cogitatione similis visio. Sicut autem ratione discernebatur species visibilis qua sensus corporis formabatur, et ejus similitudo quae fiebat in sensu formato ut esset visio( alioquin ita erant conjunctae, ut omnino una eademque putaretur): sic illa phantasia, cum animus cogitat speciem visi corporis, cum constet ex corporis similitudine quam memoria tenet, et ex ea quae inde formatur in acie recordantis animi; tamen sic una et singularis apparet, ut duo quaedam esse non inveniantur nisi judicante ratione, qua intelligimus aliud esse illud quod in memoria manet, etiam cum aliunde cogitamus, et aliud fieri cum recordamur, id est, ad memoriam redimus, et illic invenimus eamdem speciem. Quae si jam non ibi esset, ita oblitos nos esse diceremus, ut omnino recolere non possemus. Si autem acies recordantis non formaretur ex ea re quae erat in memoria, nullo modo fieret visio cogitantis: sed utriusque conjunctio, id est, ejus quam memoria tenet, et ejus quae inde exprimitur ut formetur acies recordantis, quia simillimae sunt, veluti unam facit apparere. Cum autem cogitantis acies aversa inde fuerit, atque id quod in memoria cernebatur destiterit intueri, nihil formae quae impressa erat in eadem acie remanebit: atque inde formabitur, quo rursus conversa fuerit ut alia cogitatio fiat. Manet tamen illud quod reliquit in memoria, quo rursus cum id recordamur convertatur, et conversa formetur, atque unum cum eo fiat unde formatur.
11.4.1
LIBER UNDECIMUS. Trinitatis imago quaedam monstratur etiam in exteriore homine: primo quidem in his quae cernuntur extrinsecus; ex corpore scilicet quod videtur, et forma quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis: tametsi haec tria neque inter se aequalia sint, neque unius substantiae. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt, velut introducta observatur altera trinitas, seu tria quaedam unius substantiae; imaginatio corporis quae in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis: quae nimirum altera trinitas ad exteriorem quoque hominem pertinere dicitur quod de corporibus illata sit, quae sentiuntur extrinsecus. CAPUT IV.
11.4.1
Quomodo fit haec unitas. Voluntas vero illa quae hac atque illac fert et refert aciem formandam, conjungitque formatam, si ad interiorem phantasiam tota confluxerit, atque a praesentia corporum quae circumjacent sensibus, atque ab ipsis sensibus corporis, animi aciem omnino averterit, atque ad eam quae intus cernitur imaginem penitus converterit; tanta offenditur similitudo speciei corporalis expressa ex memoria, ut nec ipsa ratio discernere sinatur, utrum foris corpus ipsum videatur, an intus tale aliquid cogitetur. Nam interdum homines nimia cogitatione rerum visibilium vel illecti, vel territi, etiam ejusmodi repente voces ediderunt, quasi revera in mediis talibus actionibus sive passionibus versarentur. Et memini me audisse a quodam, quod tam expressam et quasi solidam speciem feminei corporis in cogitando cernere soleret, ut ei se quasi misceri sentiens, etiam genitalibus flueret. Tantum habet virium anima in corpus suum, et tantum valet ad indumenti qualitatem vertendam atque mutandam, quomodo homo afficiatur indutus, qui cohaeret indumento suo. Ex eodem genere affectionis etiam illud est, quod in somnis per imagines ludimur. Sed plurimum differt, utrum sopitis sensibus corporis, sicuti sunt dormientium, aut ab interiore compage turbatis, sicuti sunt furentium, aut alio quodam modo alienatis, sicuti sunt divinantium, vel prophetantium, animi intentio quadam necessitate incurrat in eas quae occurrunt imagines, sive ex memoria, sive alia aliqua occulta vi, per quasdam spirituales mixturas similiter spiritualis substantiae; an sicut sanis atque vigilantibus interdum contingit, ut cogitatione occupata voluntas se avertat a sensibus, atque ita formet animi aciem variis imaginibus sensibilium rerum, tanquam ipsa sensibilia sentiantur. Non tantum autem cum appetendo in talia voluntas intenditur, fiunt istae impressiones imaginum; sed etiam cum devitandi et cavendi causa rapitur animus in ea contuenda quae fugiat. Unde non solum cupiendo, sed etiam metuendo, infertur vel sensus ipsis sensibilibus, vel acies animi formanda imaginibus sensibilium. Itaque aut metus aut cupiditas quanto vehementior fuerit, tanto expressius formatur acies, sive sentientis ex corpore quod in loco adjacet, sive cogitantis ex imagine corporis quae memoria continetur. Quod ergo est ad corporis sensum aliquod corpus in loco; hoc est ad animi aciem similitudo corporis in memoria: et quod est aspicientis visio ad eam speciem corporis ex qua sensus formatur; hoc est visio cogitantis ad imaginem corporis in memoria constitutam ex qua formatur acies animi: et quod est intentio voluntatis ad corpus visum visionemque copulandam, ut fiat ibi quaedam unitas trium, quamvis eorum sit diversa natura; hoc est eadem voluntatis intentio ad copulandam imaginem corporis quae est in memoria, et visionem cogitantis, id est, formam quam cepit acies animi rediens ad memoriam: ut fiat et hic quaedam unitas ex tribus, non jam naturae diversitate discretis, sed unius ejusdemque substantiae; quia hoc totum intus est, et totum unus animus.
11.5.1
LIBER UNDECIMUS. Trinitatis imago quaedam monstratur etiam in exteriore homine: primo quidem in his quae cernuntur extrinsecus; ex corpore scilicet quod videtur, et forma quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis: tametsi haec tria neque inter se aequalia sint, neque unius substantiae. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt, velut introducta observatur altera trinitas, seu tria quaedam unius substantiae; imaginatio corporis quae in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis: quae nimirum altera trinitas ad exteriorem quoque hominem pertinere dicitur quod de corporibus illata sit, quae sentiuntur extrinsecus. CAPUT V.
11.5.1
Trinitas hominis exterioris, seu visionis externae, non est imago Dei. Dei similitudo etiam in peccatis appetitur. In externa visione est quasi parens forma corporis, proles visio, ea vero conjungens voluntas insinuat Spiritum sanctum. Sicut autem cum forma et species corporis interierit, non potest ad eam voluntas sensum revocare cernentis: ita cum imago quam memoria gerit, oblivione deleta est, non erit quo aciem animi formandam voluntas recordando retorqueat. Sed quia praevalet animus, non solum oblita, verum etiam non sensa nec experta confingere, ea quae non exciderunt augendo, minuendo, commutando, et pro arbitrio componendo, saepe imaginatur quasi ita aliquid sit, quod aut scit non ita esse, aut nescit ita esse. In quo genere cavendum est, ne aut mentiatur ut decipiat, aut opinetur ut decipiatur. Quibus duobus malis evitatis, nihil ei obsunt imaginata phantasmata: sicut nihil obsunt experta sensibilia et retenta memoriter, si neque cupide appetantur si juvant, neque turpiter fugiantur si offendunt. Cum autem in his voluntas relictis melioribus avida volutatur, immunda fit: atque ita et cum adsunt perniciose, et cum absunt perniciosius cogitantur. Male itaque vivitur et deformiter secundum trinitatem hominis exterioris: quia et illam trinitatem, quae licet interius imaginetur, exteriora tamen imaginatur, sensibilium corporaliumque utendorum causa peperit. Nullus enim eis uti posset etiam bene, nisi sensarum rerum imagines memoria tenerentur: et nisi pars maxima voluntatis in superioribus atque interioribus habitet, eaque ipsa quae commodatur, sive foris corporibus, sive intus imaginibus eorum, nisi quidquid in eis capit ad meliorem verioremque vitam referat, atque in eo fine cujus intuita haec agenda judicat, acquiescat, quid aliud facimus, nisi quod nos Apostolus facere prohibet, dicens, Nolite conformari huic saeculo? Quapropter non est ista trinitas imago Dei: ex ultima quippe, id est corporea creatura, qua superior est anima, in ipsa anima fit per sensum corporis. Nec tamen est omnino dissimilis: quid enim non pro suo genere ac pro suo modulo habet similitudinem Dei, quandoquidem Deus fecit omnia bona valde, non ob aliud nisi quia ipse summe bonus est? In quantum ergo bonum est quidquid est, in tantum scilicet, quamvis longe distantem, habet tamen nonnullam similitudinem summi boni; et si naturalem, utique rectam et ordinatam; si autem vitiosam, utique turpem atque perversam. Nam et animae in ipsis peccatis suis non nisi quamdam similitudinem Dei, superba et praepostera, et, ut ita dicam, servili libertate sectantur. Ita nec primis parentibus nostris persuaderi peccatum posset, nisi diceretur, Eritis sicut dii. Non sane omne quod in creaturis aliquo modo simile est Deo, etiam ejus imago dicenda est: sed illa sola qua superior ipse solus est. Ea quippe de illo prorsus exprimitur, inter quam et ipsum nulla interjecta natura est.
11.5.2
Visionis igitur illius, id est formae quae fit in sensu cernentis, quasi parens est forma corporis ex qua fit. Sed parens illa non vera; unde nec ista vera proles est: neque enim omnino inde gignitur, quoniam aliquid aliud adhibetur corpori, ut ex illo formetur, id est sensus videntis. Quocirca id amare, alienari est. Itaque voluntas quae utrumque conjungit quasi parentem et quasi prolem, magis spiritualis est quam utrumlibet illorum. Nam corpus illud quod cernitur, omnino spirituale non est. Visio vero quae fit in sensu habet admixtum aliquid spirituale, quia sine anima fieri non potest. Sed non totum ita est: quoniam ille qui formatur, corporis sensus est. Voluntas ergo quae utrumque conjungit, magis, ut dixi, spiritualis agnoscitur, et ideo tanquam personam Spiritus insinuare incipit in illa trinitate. Sed magis pertinet ad sensum formatum, quam ad illud corpus unde formatur. Sensus enim animantis et voluntas animae est, non lapidis aut alicujus corporis quod videtur. Non ergo ab illo quasi parente procedit; sed nec ab ista quasi prole, hoc est, visione ac forma quae in sensu est. Prius enim quam visio fieret, jam erat voluntas, quae formandum sensum cernendo corpori admovit: sed nondum erat placitum. Quomodo enim placeret, quod nondum erat visum? Placitum autem quieta voluntas est. Ideoque nec quasi prolem visionis possumus dicere voluntatem, quia erat ante visionem; nec quasi parentem, quia non ex voluntate, sed ex viso corpore formata et expressa est.
11.6.1
LIBER UNDECIMUS. Trinitatis imago quaedam monstratur etiam in exteriore homine: primo quidem in his quae cernuntur extrinsecus; ex corpore scilicet quod videtur, et forma quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis: tametsi haec tria neque inter se aequalia sint, neque unius substantiae. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt, velut introducta observatur altera trinitas, seu tria quaedam unius substantiae; imaginatio corporis quae in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis: quae nimirum altera trinitas ad exteriorem quoque hominem pertinere dicitur quod de corporibus illata sit, quae sentiuntur extrinsecus. CAPUT VI.
11.6.1
Requies et finis voluntatis in visione qualis censeri debeat. Finem fortasse voluntatis et requiem possumus recte dicere visionem, ad hoc duntaxat unum. Neque enim propterea nihil aliud volet, quia videt aliquid quod volebat. Non itaque omnino ipsa voluntas hominis, cujus finis non est nisi beatitudo, sed ad hoc unum interim voluntas videndi finem non habet nisi visionem, sive id referat ad aliud, sive non referat. Si enim non refert ad aliud visionem, sed tantum voluit ut videret; non est disputandum quomodo ostendatur finem voluntatis esse visionem: manifestum est enim. Si autem refert ad aliud, vult utique aliud, nec jam videndi voluntas erit: aut si videndi, non hoc videndi. Tanquam si velit quisque videre cicatricem, ut inde doceat vulnus fuisse; aut si velit videre fenestram, ut per fenestram videat transeuntes; omnes istae atque aliae tales voluntates suos proprios fines habent, qui referuntur ad finem illius voluntatis qua volumus beate vivere, et ad eam pervenire vitam quae non referatur ad aliud, sed amanti per se ipsam sufficiat. Voluntas ergo videndi, finem habet visionem: et voluntas hanc rem videndi, finem habet hujus rei visionem. Voluntas itaque videndi cicatricem, finem suum expetit, hoc est visionem cicatricis, et ad eam ultra non pertinet: voluntas enim probandi vulnus fuisse, alia voluntas est, quamvis ex illa religetur, cujus item finis est probatio vulneris. Et voluntas videndi fenestram, finem habet fenestrae visionem: altera est enim quae ex ista nectitur voluntas, per fenestram videndi transeuntes, cujus item finis est visio transeuntium. Rectae autem sunt voluntates et omnes sibimet religatae, si bona est illa quo cunctae referuntur: si autem prava est, pravae sunt omnes. Et ideo rectarum voluntatum connexio iter est quoddam ascendentium ad beatitudinem, quod certis velut passibus agitur: pravarum autem atque distortarum voluntatum implicatio, vinculum est quo alligabitur qui hoc agit, ut projiciatur in tenebras exteriores. Beati ergo qui factis et moribus cantant canticum graduum: et vae iis qui trahunt peccata, sicut restem longam. Sic est autem requies voluntatis quem dicimus finem, si adhuc refertur ad aliud, quemadmodum possumus dicere requiem pedis esse in ambulando, cum ponitur unde alius innitatur quo passibus pergitur. Si autem aliquid ita placet, ut in eo cum aliqua delectatione voluntas acquiescat; nondum est tamen illud quo tenditur, sed et hoc refertur ad aliud, ut deputetur non tanquam patria civis; sed tanquam refectio, vel etiam mansio viatoris.
11.7.1
LIBER UNDECIMUS. Trinitatis imago quaedam monstratur etiam in exteriore homine: primo quidem in his quae cernuntur extrinsecus; ex corpore scilicet quod videtur, et forma quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis: tametsi haec tria neque inter se aequalia sint, neque unius substantiae. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt, velut introducta observatur altera trinitas, seu tria quaedam unius substantiae; imaginatio corporis quae in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis: quae nimirum altera trinitas ad exteriorem quoque hominem pertinere dicitur quod de corporibus illata sit, quae sentiuntur extrinsecus. CAPUT VII.
11.7.1
Trinitas alia in memoria recogitantis de visione. Jam vero in alia trinitate, interiore quidem, quam est ista in sensibilibus et sensibus, sed tamen quae inde concepta est, cum jam non ex corpore sensus corporis, sed ex memoria formatur acies animi, cum in ipsa memoria species inhaeserit corporis quod forinsecus sensimus, illam speciem quae in memoria est, quasi parentem dicimus ejus quae fit in phantasia cogitantis. Erat enim in memoria et priusquam cogitaretur a nobis, sicut erat corpus in loco et priusquam sentiretur, ut visio fieret. Sed cum cogitatur, ex illa quam memoria tenet, exprimitur in acie cogitantis, et reminiscendo formatur ea species, quae quasi proles est ejus quam memoria tenet. Sed neque illa vera parens, neque ista vera proles est. Acies quippe animi quae formatur ex memoria cum recordando aliquid cogitamus, non ex ea specie procedit quam meminimus visam; quandoquidem eorum meminisse non possemus, nisi vidissemus: acies autem animi quae reminiscendo formatur, erat etiam priusquam corpus quod meminimus videremus; quanto magis priusquam id memoriae mandaremus? Quanquam itaque forma quae fit in acie recordantis, ex ea fiat quae inest memoriae; ipsa tamen acies non inde existit, sed erat ante istam. Consequens est autem, ut si non est illa vera parens, nec ista vera sit proles. Sed et illa quasi parens, et ista quasi proles aliquid insinuant, unde interiora atque veriora exercitatius certiusque videantur.
11.7.2
Difficilius jam plane discernitur, utrum voluntas quae memoriae copulat visionem, non sit alicujus eorum sive parens sive proles: et hanc discretionis difficultatem facit ejusdem naturae atque substantiae parilitas et aequalitas. Neque enim, sicut foris facile discernebatur formatus sensus a sensibili corpore, et voluntas ab utroque, propter naturae diversitatem quae inest ab invicem omnibus tribus, de qua satis supra disseruimus, ita et hic potest. Quamvis enim haec trinitas, de qua nunc quaeritur, forinsecus invecta est animo; intus tamen agitur, et non est quidquam ejus praeter ipsius animi naturam. Quo igitur pacto demonstrari potest, voluntatem nec quasi parentem, nec quasi prolem esse, sive corporeae similitudinis quae memoria continetur, sive ejus quae inde cum recordamur exprimitur, quando utrumque in cogitando ita copulat, ut tanquam unum singulariter appareat, et discerni nisi ratione non possit? Atque illud primum videndum est, non esse posse voluntatem reminiscendi, nisi vel totum, vel aliquid rei ejus quam reminisci volumus, in penetralibus memoriae teneamus. Quod enim omni modo et omni ex parte obliti fuerimus, nec reminiscendi voluntas exoritur: quoniam quidquid recordari volumus, recordati jam sumus in memoria nostra esse vel fuisse. Verbi gratia, si recordari volo quid heri coenaverim, aut recordatus jam sum coenasse me, aut si et hoc nondum, certe circa ipsum tempus aliquid recordatus sum, si nihil aliud, ipsum saltem hesternum diem, et ejus eam partem qua coenari solet, et quid sit coenare. Nam si nihil tale recordatus essem, quid heri coenaverim, recordari velle non possem. Unde intelligi potest, voluntatem reminiscendi ab iis quidem rebus quae memoria continentur procedere, adjunctis simul eis quae inde per recordationem cernendo exprimuntur, id est, ex copulatione rei cujusdam quam recordati sumus, et visionis quae inde facta est in acie cogitantis cum recordati sumus. Sed ipsa quae utrumque copulat voluntas, requirit et aliud quod quasi vicinum est atque contiguum recordanti. Tot igitur hujus generis trinitates, quot recordationes, quia nulla est earum ubi non haec tria sint; illud quod in memoria reconditum est etiam antequam cogitetur, et illud quod fit in cogitatione cum cernitur, et voluntas utrumque conjungens, et ex utroque ac tertia se ipsa unum aliquid complens. An potius ita cognoscitur una quaedam in hoc genere trinitas, ut unum aliquid generaliter dicamus quidquid corporalium specierum in memoria latet, et rursus unum aliquid generalem visionem animi talia recordantis atque cogitantis, quorum duorum copulationi tertia conjungitur copulatrix voluntas, ut sit hoc totum unum quiddam ex quibusdam tribus?
11.8.1
LIBER UNDECIMUS. Trinitatis imago quaedam monstratur etiam in exteriore homine: primo quidem in his quae cernuntur extrinsecus; ex corpore scilicet quod videtur, et forma quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis: tametsi haec tria neque inter se aequalia sint, neque unius substantiae. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt, velut introducta observatur altera trinitas, seu tria quaedam unius substantiae; imaginatio corporis quae in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis: quae nimirum altera trinitas ad exteriorem quoque hominem pertinere dicitur quod de corporibus illata sit, quae sentiuntur extrinsecus. CAPUT VIII.
11.8.1
Varia cogitandi ratio. Sed quoniam non potest acies animi simul omnia quae memoria tenet, uno aspectu contueri, alternant vicissim cedendo ac succedendo trinitates cogitationum, atque ita fit ista innumerabiliter numerosissima trinitas: nec tamen infinita, si numerus in memoria reconditarum rerum non excedatur. Ex quo enim coepit unusquisque sentire corpora quolibet corporis sensu, etiam si posset adjungere quorum oblitus est, certus ac determinatus profecto numerus foret, quamvis innumerabilis. Dicimus enim innumerabilia, non solum infinita, sed etiam quae ita finita sunt, ut facultatem numerantis excedant.
11.8.1
Sed hinc adverti aliquanto manifestius potest, aliud esse quod reconditum memoria tenet, et aliud quod inde in cogitatione recordantis exprimitur, quamvis cum fit utriusque copulatio, unum idemque videatur: quia meminisse non possumus corporum species, nisi tot quot sensimus, et quantas sensimus, et sicut sensimus: ex corporis enim sensu eas in memoriam combibit animus: visiones tamen illae cogitantium ex iis quidem rebus quae sunt in memoria, sed tamen innumerabiliter atque omnino infinite multiplicantur atque variantur. Unum quippe solem memini, quia sicuti est, unum vidi: si voluero autem, duos cogito, vel tres, vel quotquot volo; sed ex eadem memoria qua unum memini formatur acies multos cogitantis. Et tantum memini, quantum vidi. Si enim majorem vel minorem memini, quam vidi, jam non memini quod vidi, et ideo nec memini. Quia vero memini, tantum memini quantum vidi, vel majorem tamen pro voluntate cogito, vel minorem: et ita memini, ut vidi; cogito, autem sicut volo currentem, et ubi volo stantem, unde volo et quo volo venientem. Quadrum etiam mihi cogitare, in promptu est, cum meminerim rotundum; et cujuslibet coloris, cum solem viridem nunquam viderim, et ideo nec meminerim: atque ut solem, ita caetera. Hae autem rerum formae, quoniam corporales atque sensibiles sunt, errat quidem animus, cum eas opinatur eo modo foris esse, quomodo intus cogitat, vel cum jam interierunt foris, et adhuc in memoria retinentur, vel cum aliter etiam, quod meminimus, non recordandi fide, sed cogitandi varietate formatur.
11.8.2
Quanquam saepissime credamus etiam vera narrantibus, quae ipsi sensibus perceperunt. Quae cum in ipso auditu quando narrantur cogitamus, non videtur ad memoriam retorqueri acies, ut fiant visiones cogitantium: neque enim ea nobis recordantibus, sed alio narrante cogitamus: atque illa trinitas non hic videtur expleri, quae fit cum species in memoria latens et visio recordantis tertia voluntate copulantur. Non enim quod latebat in memoria mea, sed quod audio, cogito, cum aliquid mihi narratur. Non ipsas voces loquentis dico, ne quisquam putet in illam me exisse trinitatem, quae foris in sensibilibus et in sensibus agitur: sed eas cogito corporum species, quas narrans verbis sonisque significat; quas utique non reminiscens, sed audiens cogito. Sed si diligentius consideremus, nec tunc exceditur memoriae modus. Neque enim vel intelligere possem narrantem, si ea quae dicit, et si contexta tunc primum audirem, non tamen generaliter singula meminissem. Qui enim mihi narrat, verbi gratia, aliquem montem silva exutum, et oleis indutum, ei narrat qui meminerim species et montium et silvarum et olearum; quas si oblitus essem, quid diceret omnino nescirem, et ideo narrationem illam cogitare non possem. Ita fit ut omnis qui corporalia cogitat, sive ipse aliquid confingat, sive audiat, aut legat vel praeterita narrantem, vel futura praenuntiantem, ad memoriam suam recurrat, et ibi reperiat modum atque mensuram omnium formarum quas cogitans intuetur. Nam neque colorem quem nunquam vidit, neque figuram corporis, nec sonum quem nunquam audivit, nec saporem quem nunquam gustavit, nec odorem quem nunquam olfecit, nec ullam contrectationem corporis quam nunquam sensit, potest quisquam omnino cogitare. At si propterea nemo aliquid corporale cogitat nisi quod sensit, quia nemo meminit corporale aliquid nisi quod sensit, sicut in corporibus sentiendi, sic in memoria est cogitandi modus. Sensus enim accipit speciem ab eo corpore quod sentimus, et a sensu memoria, a memoria vero acies cogitantis.
11.8.3
Voluntas porro sicut adjungit sensum corpori, sic memoriam sensui, sic cogitantis aciem memoriae. Quae autem conciliat ista atque conjungit, ipsa etiam disjungit ac separat, id est, voluntas. Sed a sentiendis corporibus motu corporis separat corporis sensus, ne aliquid sentiamus, aut ut sentire desinamus: veluti cum oculos, ab eo quod videre nolumus, avertimus, vel claudimus: sic aures a sonis, sic nares ab odoribus. Ita etiam vel os claudendo, vel aliquid ex ore respuendo a saporibus aversamur. In tactu quoque vel subtrahimus corpus ne tangamus quod nolumus, vel si jam tangebamus, abjicimus aut repellimus. Ita motu corporis agit voluntas, ne sensus corporis rebus sensibilibus copuletur. Et agit hoc quantum potest: nam cum in hac actione propter conditionem servilis mortalitatis difficultatem patitur, cruciatus est consequens, ut voluntati nihil reliqui fiat, nisi tolerantia. Memoriam vero a sensu voluntas avertit, cum in aliud intenta non ei sinit inhaerere praesentia. Quod animadvertere facile est, cum saepe coram loquentem nobis aliquem aliud cogitando non audisse nobis videmur. Falsum est autem: audivimus enim, sed non meminimus, subinde per aurium sensum labentibus vocibus alienato nutu voluntatis, per quem solent infigi memoriae. Verius itaque dixerimus, cum tale aliquid accidit, Non meminimus, quam, Non audivimus. Nam et legentibus evenit, et mihi saepissime, ut perlecta pagina vel epistola, nesciam quid legerim, et repetam. In aliud quippe intento nutu voluntatis, non sic est adhibita memoria sensui corporis, quomodo ipse sensus adhibitus est litteris. Ita et ambulantes intenta in aliud voluntate, nesciunt qua transierint: quod si non vidissent, non ambulassent, aut majore intentione palpando ambulassent, praesertim si per incognita pergerent: sed quia facile ambulaverunt, utique viderunt: quia vero non sicut sensus oculorum locis quacumque pergebant, ita ipsi sensui memoria jungebatur, nullo modo id quod viderunt etiam recentissimum meminisse potuerunt. Jam porro ab eo quod in memoria est, animi aciem velle avertere, nihil est aliud quam non inde cogitare.
11.9.1
LIBER UNDECIMUS. Trinitatis imago quaedam monstratur etiam in exteriore homine: primo quidem in his quae cernuntur extrinsecus; ex corpore scilicet quod videtur, et forma quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis: tametsi haec tria neque inter se aequalia sint, neque unius substantiae. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt, velut introducta observatur altera trinitas, seu tria quaedam unius substantiae; imaginatio corporis quae in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis: quae nimirum altera trinitas ad exteriorem quoque hominem pertinere dicitur quod de corporibus illata sit, quae sentiuntur extrinsecus. CAPUT IX.
11.9.1
Species a specie vicissim gignitur. In hac igitur distributione cum incipimus a specie corporis, et pervenimus usque ad speciem quae fit in contuitu cogitantis, quatuor species reperiuntur quasi gradatim natae altera ex altera: secunda, de prima; tertia, de secunda; quarta, de tertia. A specie quippe corporis quod cernitur, exoritur ea quae fit in sensu cernentis; et ab hac, ea quae fit in memoria; et ab hac, ea quae fit in acie cogitantis. Quapropter voluntas quasi parentem cum prole ter copulat: primo speciem corporis cum ea quam gignit in corporis sensu; et ipsam rursus cum ea quae fit ex illa in memoria; atque istam quoque tertio cum ea quae ex illa paritur in cogitantis intuitu. Sed media copula quae secunda est, cum sit vicinior, non tam similis est primae quam tertia. Visiones enim duae sunt; una, sentientis; altera, cogitantis: ut autem possit esse visio cogitantis, ideo fit in memoria de visione sentientis simile aliquid, quo se ita convertat in cogitando acies animi, sicut se in cernendo convertit ad corpus acies oculorum. Propterea duas in hoc genere trinitates volui commendare: unam, cum visio sentientis formatur ex corpore; aliam, cum visio cogitantis formatur ex memoria. Mediam vero nolui, quia ibi non solet visio dici, cum memoriae commendatur forma, quae fit in sensu cernentis. Ubique tamen voluntas non apparet, nisi copulatrix quasi parentis et prolis. Et ideo undecumque procedat, nec parens nec proles dici potest.
11.10.1
LIBER UNDECIMUS. Trinitatis imago quaedam monstratur etiam in exteriore homine: primo quidem in his quae cernuntur extrinsecus; ex corpore scilicet quod videtur, et forma quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis: tametsi haec tria neque inter se aequalia sint, neque unius substantiae. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt, velut introducta observatur altera trinitas, seu tria quaedam unius substantiae; imaginatio corporis quae in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis: quae nimirum altera trinitas ad exteriorem quoque hominem pertinere dicitur quod de corporibus illata sit, quae sentiuntur extrinsecus. CAPUT X.
11.10.1
Etiam non visis addit imaginatio quae in aliis vidimus. At enim si non meminimus nisi quod sensimus, neque cogitamus nisi quod meminimus; cur plerumque falsa cogitamus, cum ea quae sensimus non utique falso meminerimus: nisi quia voluntas illa quam conjunctricem ac separatricem hujuscemodi rerum jam quantum potui demonstrare curavi, formandam cogitantis aciem per abscondita memoriae ducit ut libitum est, et ad cogitanda ea quae non meminimus, ex eis quae meminimus, aliud hinc, aliud inde, ut sumat impellit; quae in unam visionem coeuntia faciunt aliquid quod ideo falsum dicatur, quia vel non est foris in rerum corporearum natura, vel non de memoria videtur expressum, cum tale nihil nos sensisse meminimus? Quis enim vidit cycnum nigrum? et propterea nemo meminit: cogitare tamen quis non potest? Facile est enim illam figuram, quam videndo cognovimus, nigro colore perfundere, quem nihilominus in aliis corporibus vidimus: et quia utrumque sensimus, utrumque meminimus. Nec avem quadrupedem memini, quia non vidi: sed phantasiam talem facillime intueor, dum alicui formae volatili qualem vidi, adjungo alios duos pedes quales itidem vidi. Quapropter, dum conjuncta cogitamus, quae singillatim sensa meminimus, videmur non id quod meminimus cogitare; cum id agamus moderante memoria, unde sumimus omnia quae multipliciter ac varie pro nostra voluntate componimus. Nam neque ipsas magnitudines corporum, quas nunquam vidimus, sine ope memoriae cogitamus. Quantum enim spatii solet occupare per magnitudinem mundi noster obtutus, in tantum extendimus quaslibet corporum moles, cum eas maximas cogitamus. Et ratio quidem pergit in ampliora, sed phantasia non sequitur. Quippe cum infinitatem quoque numeri ratio renuntiet, quam nulla visio corporalia cogitantis apprehendit. Eadem ratio docet minutissima etiam corpuscula infinite dividi; cum tamen ad eas tenuitates vel minutias perventum fuerit, quas visas meminimus, exiliores minutioresque phantasias jam non possumus intueri, quamvis ratio non desinat persequi ac dividere. Ita nulla corporalia, nisi aut ea quae meminimus, aut ex iis quae meminimus, cogitamus.
11.11.1
LIBER UNDECIMUS. Trinitatis imago quaedam monstratur etiam in exteriore homine: primo quidem in his quae cernuntur extrinsecus; ex corpore scilicet quod videtur, et forma quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis: tametsi haec tria neque inter se aequalia sint, neque unius substantiae. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt, velut introducta observatur altera trinitas, seu tria quaedam unius substantiae; imaginatio corporis quae in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis: quae nimirum altera trinitas ad exteriorem quoque hominem pertinere dicitur quod de corporibus illata sit, quae sentiuntur extrinsecus. CAPUT XI.
11.11.1
Numerus, pondus, mensura. Sed quia numerose cogitari possunt quae singillatim sunt impressa memoriae, videtur ad memoriam mensura, ad visionem vero numerus pertinere. Quia licet innumerabilis sit multiplicitas talium visionum, singulis tamen in memoria praescriptus est intransgressibilis modus. Mensura igitur in memoria, in visionibus numerus apparet: sicut in ipsis corporibus visibilibus mensura quaedam est, cui numerosissime coaptatur sensus videntium, et ex uno visibili multorum cernentium formatur aspectus: ita ut etiam unus propter duorum oculorum numerum plerumque unam rem geminata specie videat, sicut supra docuimus. In his ergo rebus unde visiones exprimuntur, quaedam mensura est: in ipsis autem visionibus, numerus. Voluntas vero quae ista conjungit et ordinat, et quadam unitate copulat, nec sentiendi aut cogitandi appetitum nisi in his rebus unde visiones formantur, acquiescens collocat, ponderi similis est. Quapropter haec tria, mensuram, numerum, pondus, etiam in caeteris omnibus rebus animadvertenda praelibaverim. Nunc interim voluntatem copulatricem rei visibilis atque visionis quasi parentis et prolis, sive in sentiendo, sive in cogitando, nec parentem nec prolem dici posse, quomodo valui et quibus valui demonstravi. Unde tempus admonet, hanc eamdem trinitatem in interiore homine requirere, atque ab isto de quo tamdiu locutus sum animali atque carnali, qui exterior dicitur, introrsus tendere. Ubi speramus invenire nos posse secundum trinitatem imaginem Dei, conatus nostros illo ipso adjuvante, quem omnia, sicut res ipsae indicant, ita etiam sancta Scriptura in mensura et numero et pondere disposuisse testatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note