Enarrationes in Psalmos [2]
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 21385 Eninps2
38.1
IN PSALMUM CXVI ENARRATIO.
38.1
« Superioris sermonis continuatio.»
38.1
IN PSALMUM CXVI ENARRATIO.
38.1
« Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes populi.» Haec sunt atria domus Domini, ille omnis populus ejus, haec vera Jerusalem. Audiant magis illi qui hujus civitatis filii esse noluerunt, cum se ab omnium gentium communione praeciderunt.« Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in aeternum.» Haec sunt duo illa, misericordia et veritas, quae in centesimo tertio decimo psalmo memoriae commendanda commonui.« Confirmata»« est» autem« super nos misericordia» Domini, cum ejus nomini, per quod liberati sumus, inimicarum gentium rabida ora cesserunt:« et veritas Domini manet in aeternum,» sive in eis quae promisit justis, sive in eis quae minatus est impiis.