Expositio Epistolae ad Galatas
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7319 Exepadg
57.1
57.
57.1
Nunquam itaque alieni peccati objurgandi suscipiendum est nogotium, nisi cum internis interrogationibus examinantes nostram conscientiam, liquido nobis coram Deo responderimus, dilectione nos facere. Quod si convicium, vel minae, vel etiam persecutiones ejus quem argueris, laceraverint animum; si adhuc ille per te sanari posse videbitur, nihil respondeas donec saneris prior: ne forte carnalibus motibus tuis ad nocendum consentias, et exhibeas linguam tuam arma iniquitatis peccato ad reddendum malum pro malo, aut maledictum pro maledicto. Quidquid enim lacerato animo dixeris, punientis est impetus, non charitas corrigentis. Dilige, et dic quod voles: nullo modo maledictum erit quod specie maledicti sonuerit, si memineris senserisque te in gladio verbi Dei, liberatorem hominis esse velle ab obsidione vitiorum. Quod si forte, ut plerumque accidit, dilectione quidem talem suscipis actionem, et ad eam corde dilectionis accedis, sed inter agendum subrepserit aliquid, dum tibi resistitur, quod te auferat ab hominis vitio percutiendo, et ipsi homini faciat infestum; postea te lacrymis lavantem hujusmodi pulverem, multo salubrius meminisse oportebit, quam non debeamus super aliorum superbire peccata, quando in ipsa eorum objurgatione peccamus, cum facilius nos ira peccantis iratos, quam miseria misericordes facit.
57.2
58[ Ib. VI, 2.] Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis Legem Christi: Legem utique charitatis. Si autem implet Legem qui diligit proximum, dilectioque proximi etiam in veteribus Scripturis maxime commendatur; in qua dilectione dicit alio loco idem apostolus, recapitulari omnia mandata Legis: manifestum est etiam illam Scripturam, quae priori populo data est, Legem Christi esse, quam venit implere charitate, quae non implebatur timore. Eadem igitur Scriptura et idem mandatum, cum bonis terrenis inhiantes premit servos, Testamentum Vetus; cum in bona aeterna flagrantes erigit liberos, Testamentum Novum vocatur.