Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Locutiones in Heptateuchum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
1.1
Et diuidant inter medium diei et inter medium noctis.
1.2
Uolatilia uolantia super terram secundum firmamentum caeli. quaeritur, quomodo accipiendum sit: secundum firmamentum. sic etiam: faciamus hominem secundum imaginem et secundum similitudinem: quod multi latini codices habent" ad imaginem et similitudinem."
1.3
Inplete terram et dominamini eius. latina enim locutio est: dominamini ei.
1.4
Et homo non erat operari terram: quod latini codices habent: qui operaretur terram.
1.5
Plantauit deus paradisum secundum orientem: quod latini habent" ad orientem".
1.6
Quod habent multi latini codices: et lignum sciendi bonum et malum, uel: lignum scientiae boni et mali, uel: lignum sciendi boni et mali et si quae sunt aliae uarietates de hac re interpretum, graecus habet: et lignum ad sciendum cognoscibile boni et mali: quod nescio utrum locutionis sit et non magis certum sensum aliquem insinuet.
1.7
Quod habent latini codices: ex omni ligno, quod est in paradiso, escae edes, non paradiso escae distinguendum est, sed escae edes; nam" esca edes" dici admittit latina locutio, quoniam pro datiuo casu graeco ablatiuum uel quem appellant septimum in huius modi locutionibus solent ponere. aut certe ordo uerborum est: ex omni ligno escae.
1.8
Serpens erat prudentissimus omnium bestiarum, quod multi latini habent; cppOVtĮLro\' ttX\' to; enim in graeco scriptum est, non aOfoo\' ttX\' toÇ.
1.9
Quod scriptum est de Adam et Eua: aperti sunt oculi eorum, cum absurde credatur eos in paradiso caecos uel oculis clausis prius oberrasse, locutionis est, qua etiam de Agar scriptum est: aperuit oculos suos et uidit puteum— neque enim clausis oculis prius sedebat— et quod in fractione. panis aperti sunt oculi eorum, qui cognouerunt dominum post resurrectionem; neque enim per uiam cum illo clausis oculis ambulabant.
1.10
Quod habent multi codices: et inimicitiam ponam inter te et inter mulierem, graeci habent: in medio tui et in medio mulieris: quod locutionis est; nam tantundem ualet quantum cum dicitur: inter te et inter mulierem. hoc et in eo, quod sequitur: in medio seminis tui et in medio seminis eius.
1.11
Quod habent multi latini codices: quia audisti uocem mulieris tuae et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, graeci habent: edisti de ligno, de quo praeceperam tibi eo solo non edere ex eo; alii autem interpretes graeci habent: manducasti uel: edisti, ut ita sit sensus secundum ipsos: quia audisti uocem mulieris tuae et edisti de ligno de quo praeceperam tibi eo solo non edere, ex eo edisti.
1.12
Et adposuit parere fratrem eius Abel. locutio est frequens in scripturis: adposuit dicere.
1.13
Et factum est, dum essent in campo, insurrexit Cain super Abel et occidit eum: locutio est; nam etsi non haberet" et factum est", posset integer sensus esse: et cum essent in campo.
1.14
Quod scriptum est in quibusdam latinis codicibus: et paenituit. et dixit deus: deleam hominem, quem feci, a facie terrae, in graeco inuenitur: SievoTjOifj, quod magis recogitauit quam paenituit significare perhibetur. quod uerbum etiam nonnulli latini codices habent.
1.15
Quod habent latini codices plurimi: nidos facies in arcam, cum latina locutio sit non" in arcam" sed" in arca", graeci nec" in arcam" nec" in arca" habent sed: nidos facies arcam, quod intellegitur, ut ipsa area nidi essent.
1.16
Quod habent plerique codices: facies ostium arcae x latere, nonnulli habent: ex transuerso; sic enim uoluerunt interpretari, quod graece dicitur ex itXaifiwv.
1.17
Quod scriptum est: adhuc enim septem dies ego inducam diluuium aquae super terram, quod nonnulli latini codices habent, in graeco inuenitur: ego inducam pluuiam super terram. graeca locutio genetiuum casum habet, non accusatiuum, ut, si hoc in latinum exprimamus, ita dicatur: adhuc enim septem dierum inducam pluuiam super terram.
1.18
Quod scriptum est: et fecit Noe omnia, quaecumque praecepit illi dominus deus, sic fecit, locutio est similis ei, quod in conditione creaturae, posteaquam dicitur: et sic est factum, additur: et fecit deus.
1.19
Quod scriptum est: delebo omnem suscitationem, non creationem dictam notandum est; avaotaaiv enim graece scriptum est. quod nomen etiam resurrectionis adsidue ponitur in scripturis graecis, cum posset Havaotaoi? dici, ut suscitatio sit àwiot\' Xotç, resurrectio efcavdataoic. quo uerbo et apostolus usus est: si quo modo occurram in resurrectione mortuorum; ibi enim graeci non avaotaotv, sed s$ avdoraatv habent.
1.20
Quod scriptum est: et omnes bestiae secundum genus et omnia pecora secundum genus et omne repens, quod mouetur super terram, secundum genus et omne uolatile secundum genus intrarunt ad Noe in arcam, bina ab omni carne, in quo est spiritus uitae, non refertur" in quo", nisi" genus" subaudias, id est in quo genere; nam si" came" subaudiremus," in qua" fuerat dicendum: quod solus interpres Symmachus dixit.
1.21
Quod iterum est: et deleta est omnis suscitatio, notandum locutionis esse pro eo, ac si diceret: conditionem uel creaturam carnis.
1.22
Cum dixit: et deleta est omnis suscitatio, quae erat super faciem omnis terrae, ab homine usque ad pecudem et repentium et uolatilium caeli, deinde addidit: et deleta sunt de terra, locutionem illam repetitionis qua familiariter utatur scriptura notandum est.
1.23
Quod scriptum est: dimisit coruum uidere, si cessauit aqua: et exiens reuersus non est, donec siccauit aqua a terra, locutio est usitata in scripturis, quae iam nunc incipiat aduerti: non enim postea reuersus est, quia dictum est non reuersum donec siccauit aqua.
1.24
Quod scriptum est: et extendit manum suam, accepit eam et induxit eam ad semet ipsum in arcam, locutio est, quam propterea hebraeam puto, quia et punicae linguae familiarissima est, in qua multa inuenimus hebraeis uerbis consonantia; nam utique sufficeret: et extendit manum, etsi non adderet" suam". tale est et quod paulo post dicit: habebat oliuae folia surculum in ore suo.
1.25
Et non adposuit reuerti ad eum amplius: locutio est familiarissima in scripturis.
1.26
Quod scriptum est: et non adiciam adhuc maledicere super terram, simile est superiori: et non adposuit reuerti ad eum.
1.27
Et non adiciam percutere omnem carnem uiuam, ipsa locutio est.
1.28
Et enim uestrum sanguinem animarum uestrarum, cum sufficeret aut" sanguinem uestrum" aut" sanguinem animarum uestrarum".
1.29
Hoc signum testamenti, quod ego pono inter medium meum et uestrum: quod est" inter me et uos".
1.30
Hic erat gigas uenator contra dominum deum. incertum est, utrum possit accipi" coram domino deo", quia sic solet intellegi, quod graece dicitur ἐναντίον.
1.31
Unde exiit inde Phylisthim, cum sufficeret: unde exiit Phylistim.
1.32
Et erat omnis terra labium unum: quod usitate nos dicimus" lingua una".
1.33
Et erat omnis terra labium unum: notandum omnem terram appellatam omnes homines, qui tunc erant, quamuis nondum in omni terra.
1.34
Et facti sunt illis lateres pro lapide. graecus habet: et facti sunt illis lateres in lapidem. quod si latine diceretur, locutio minus intellegeretur.
1.35
Uenite, aedificemus nobis ciuitatem et turrem, cuius caput erit usque ad caelum. secundum hyperbolen dictum est, si locutionis genus hic accipiendum est; si autem usque ad caelum proprie dictum accipitur, inter quaestiones consideretur.
1.36
Quod quidam latini codices habent: Sem filius Noe erat annorum centum cum genuit Arphaxat, graeci habent: Sem filius centum annorum cum genuit Arphaxa: ubi ellipsis est, quia deest" erat". sed quod non habent" filius Noe", sed" filius" tantum, noua locutio est.
1.37
Et erat Sarra sterilis et non generabat, cum posset sufficere: et erat Sarra sterilis.
1.38
Erit ergo, cum te uiderint Aegyptii, dicent, quia uxor illius haec: genere locutionis adiunctum est" quia"; nam sufficere potuit: uxor illius haec.
1.39
Quod ait scriptura: factum est autem, statim ut intrauit Abram in Aegyptum, sufficeret: statim autem ut intrauit Abram in Aegyptum.
1.40
Quid hoc fecisti mihi, quia non adnuntiasti mihi, quia uxor tua est? cum sufficeret: non adnuntiasti. et ipsum adnuntiasti more scripturarum dictum est; nam latini habent plerique: non dixisti.
1.41
Ascendit autem Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia eius et Lot cum eo in desertum, subauditur" ascenderunt". nec tamen proprie dicitur ascendisse cum eo, quod habebat exanime, sicut aurum et argentum et omnis supellex; ac per hoc intellegitur hic locutio, quae uocatur graece CeOffta xat1 lllit. łtv.
1.42
Et facta est rixa inter medium pastorum pecorum Abram et< inter medium pastorum) pecorum Lot: unde latini codices paene omnes non transtulerunt istam locutionem, sed ita loquuntur, ut consuetudo nostra habet. et nobis deinceps eam notare non placuit; ipsa est enim per omnia in graeca scriptura, ubi tale aliquid dicitur.
1.43
Quoniam homines fratres nos sumus. Abram dicit ad Lot: unde intellegitur morem esse scripturae ita loqui, ut fratres appellentur unius cognationis, etiamsi gradu sanguinis differant, ut alter sit in superiore. alter in inferiore, sicut hoc loco; nam patruus eius erat Abram.
1.44
Factum est autem in regno Amarphal regis Sennar. secundum nostrae locutionis consuetudinem sic incipere sufficeret: in regno autem Amarphal. ergo quod ait scriptura: factum est autem, more suo locuta est.
1.45
Quarto decimo autem anno Godollogomor et reges qui cum eo, subauditur" erant": unde a quibusdam latinis etiam additum est.\'
1.46
Et Correos qui in montibus Seir, subauditur" erant".
1.47
Adueniens autem eorum qui euaserunt quidam nuntiauit Abram transfluuiali- ipse autem habitabat ad quercum Mambre— Amoris fratris Excol et fratris Aunan qui erant coniurati Abram: obscurum hyperbaton. ordo est enim: adueniens eorum qui euaserunt quidam Amoris fratris Excol et fratris Aunan, qui erant coniurati, nuntiauit Abram transfluuiali; ipse autem habitabat ad quercum. hoc hyperbaton obscurius fit etiam per ellipsin; cum enim dictum esset: quidam Amoris fratris Excol et fratris Aunan, non dictum est, quid fratris, sed intellegitur" filius": sicut dicitur Iacobus Alphei, quamuis non dicatur filius, nihil aliud intellegitur; et multae sunt tales locutiones scripturarum, ubi filius tacetur et intellegitur.
1.48
Quod habent quidam latini codices: et dixit Abram ad regem Sodomorum: extendam manum meam ad deum altissimum, qui creauit caelum et terram, si a sparto usque ad corrigiam calciamenti, fefellit interpretes, quod graecus habet STcaptCoo, quod latine filum intellegitur, et ista scripturarum locutio est.
1.49
Extendam manum meam ad deum altissimum, qui creauit caelum et terram, si accipiam de omnibus tuis: si enim pro eo dixit: extendam manum meam ad deum altissimum, ac si diceret" iuro", non est in latino usitata locutio, nisi ita dicatur: extendo manum meam ad deum altissimum me non accipere de omnibus tuis.
1.50
Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra: locutio quidem scripturarum est usitatissima; sed graeci habent: sciens scies, quod paene tantundem est.
1.51
Et dedit eam Abram uiro suo ipsi uxorem: plus habet" ipsi".
1.52
Cum au. tem uidit se conceptum habere, spreta sum coram illa. graeci habent hoc loco participium, quod latina lingua non habet, hoc est iSoooa; sed tamquam si diceretur: uidens autem se conceptum habere, spreta sum coram illa, quasi soloecismus sonat. sic etiam per illud participium, quod dictum est to6aa, pro quo nos diximus: uidens.
1.53
Quod latini habent: augeam te nimis ualde, graeci habent: ualde ualde.
1.54
Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua habitas, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam. uidendum, utrum locutio sit, quod dixit aeternam— graeci habent alwvtov— et quod ait: et semini tuo post te; ibi enim uoluit intellegi quod dixerat: tibi.
1.55
Tu autem testamentum meum conseruabis,< tu> et semen tuum post te in progenies suas: conseruabis pro" conserua"; promissiuum pro imperatiuo modo posuit.
1.56
Et puer octo dierum circumcidetur< uestrum> omne masculinum: pro omnis masculus., quasi posset circumcidi nisi masculus.
1.57
Et procidit Abraham in faciem et dixit in animo suo dicens: si mihi centum annos habenti nascetur, et si Sarra annorum nonaginta pariet! admirantis esse istam locutionem, non dubitantis dubitandum non est.
1.58
Abraham autem erat annorum nonaginta nouem, cum circumcisus est carnem praeputii sui. non dixit: carne aut in carne.
1.59
Et in boues adcucurrit Abraham. non dixit: ad boues.
1.60
Abraham autem et Sarra seniores progressi in diebus: quod graeci habent" progressi dierum".
1.61
Dixit autem dominus: clamor Sodomorum et Gomorrhae inpletus est, et delicta eorum magna ualde. clamorem scriptura solet ponere pro tanta inpudentia et libertate iniquitatis, ut nec uerecundia nec timore abscondatur.
1.62
Et dixit, quia non perdam, si inuenero ibi quadraginta quinque: superfluum uidetur" quia", et ideo in codicibus nonnullis latinis non legitur.
1.63
Numquid, domine, si loquar: subauditur" irasceris" aut aliquid huius modi.
1.64
Cum euerteret dominus ciuitates in quibus habitabat in eis.
1.65
In omni loco ubi intrauerimus ibi.
1.66
Et aperuit deus oculos eius, et uidit puteum aquae uiuae. locutio est; non enim clausis oculis erat. unde iam in principio libri locuti sumus, ubi scriptum est: et aperti sunt oculi eorum.
1.67
Et terra quam inhabitasti in ea.
1.68
Et disposuerunt ambo testamentum. uel testati sunt ambo; amat scriptura testamenti nomine pactum appellare.
1.69
Accipe filium tuum dilectum: illa locutione dictum est" accipe", qua etiam ad Agar de filio eius.
1.70
Et respiciens Abraham oculis, cum sufficeret" respiciens".
1.71
Per me ipsum iuraui: nisi benedicens benedicam te. ac si diceret: per me ipsum iuraui, quod benedicens benedicam te, aut nullo uerbo addito simpliciter: per me ipsum iuraui: benedicens benedicam te.
1.72
Et multiplicans multiplicabo semen tuum. cum sufficere posset" multiplicabo".
1.73
Et nuntiatum est Abrahae dicentes, cum consuetudo loquendi habeat: nuntiauerunt Abrahae dicentes. aut: nuntiatum est a dicentibus.
1.74
Et surrexit Abraham a mortuo suo: non dixit" a mortua sua". et iterum de eadem: et sepeliam. inquit, mortuum meum: quod non neutro quasi corpus mortuum, sed masculino genere dictum graeca scriptura demonstrat.
1.75
Et adiurabo te per dominum deum caeli et deum terrae. graeci non habent" per", sed: adiurabo te dominum deum caeli.
1.76
Cum quibus ego habito in eis.
1.77
Ne quando noluerit mulie ire mecum: mulierem feminam appellare proprium est illius linguae.
1.78
In terram de qua existi inde.
1.79
Adtende tibi, ne reuoces filium meum illuc: his uerbis solet comminatio declarari.
1.80
Et posuit puer manum suam sub femore Abrahae et iurauit ei de uerbo hoc. ergo locutio est, qua dixerat Abraham: adiuro te, ac si dixisset: iura mihi; non autem solemus sic loqui. sed obseruandum est, utrum sint in scripturis aliae similes locutiones; nam et quod dixit Abraham: si noluerit mulier uenire tecum, purus eris a iuramento hoc, manifestauit ita se dixisse: adiuro te, tamquam diceret: iura mihi.
1.81
Quod scriptum est de Rebecca: uirgo autem erat speciosa facie ualde; uirgo erat, uir non cognouerat eam, ista repetitio commendationem uirginitatis insinuat. sed cur additum sit: uir non cognouerat eam, nisi locutionis sit, mirum, si possit ita accipi, ut uirgo nomen sit aetatis, non integritatis. graeci autem non habent" cognouerat", sed" cognouit": quod uidetur inconsequens.
1.82
Adorauit domino: quod nobis usitatum est dicere" adorauit dominum".
1.83
Quoniam non dereliquit iustitiam et ueritatem a domino meo, id est iustitiam et ueritatem, quae est a domino meo, ac si diceret: quam fecit dominus meus.
1.84
Et currens puella nuntiauit in domum matris suae: quasi non ipsa esset et patris domus.
1.85
Et aquam lauere pedibus ipsius et pedibus uirorum qui cum eo erant.
1.86
Dominus cui placui ante ipsum ipse mittet angelum suum tecum; quasi non sufficeret" cui placui". an poterat ei placere nisi ante ipsum?
1.87
Si tu prosperas uiam meam quam ego nunc ingredior in eam.
1.88
Cum uerba sua narraret seruus Abrahae, quae dixit accessurus ad fontem, ita narrauit: et erit uirgo, cui ego dixero: da mihi bibere pusillum aquae de hydria tua, et dicet mihi: et tu bibe, et camelis tuis hauriam. haec mulier est quam parauit dominus famulo suo Isaac. quibus uerbis satis euidenter expressum est etiam mulieres appellatas locutione hebraica, quae uirgines essent.
1.89
Et benedixi dominum deum domini mei Abraham. honorificentiae locutio est et familiarissima scripturis, sicut deus Heliae.
1.90
Renuntiate mihi, ut redeam in dextram aut sinistram. per dextram prosperitatem, per sinistram aduersitatem significauit; id est dextram, si concesserint, sinistram, si non concesserint; nam utique ea uia rediturus fuerat qua uenerat. quam locutionem scripturarum etiam cetera earum loca indicabunt, quia dextra nominatur in omnibus bonis, sinistra in malis, siue felicitas et infelicitas siue iustitia et iniustitia et aliquando dextra in aeternis, sinistra in temporalibus.
1.91
Haec sunt nomina filiorum Ismahel secundum nomina generationum eorum: tamquam dixisset, secundum quae nomina generationes eorum appellatae sunt.
1.92
Accepit Rebeccam filiam Batuel Syri de Mesopotamia, sororem Laban Syri, sibi in uxorem, cum posset dici tantummodo" uxorem", aut" sibi uxorem".
1.93
Et ei erant gemini in utero eius, cum posset non addi, quod dictum est eius.
1.94
Creuerunt autem iuuenes. est talis locutio et apud auctores saeculares, sicuti est: et scuta latentia condunt, id est condendo latentia faciunt. sic et hic" creuerunt iuuenes", cum infantes- essent, intellegitur: crescendo facti sunt iuuenes.
1.95
Iacob ad Esau: uende mihi hodie primogenita tua mihi; sic enim habent codices graeci.
1.96
Uidentes uidimus, quia est dominus tecum.
1.97
Et disponemus tecum testamentum. amant scripturae pro pacto ponere testamentum, id est διαθήκην quod latini habent: et disponemus tecum testamentum, ne facias nobisum malum, tamquam diceretur, ut paciscaris non facere nobiscum malum.
1.98
Et uocauit filium suum seniorem Esau et dixit: hoc loco senioris nomen non significat aetatem grauem, sed ex conparatione maiorem.
1.99
Nunc ergo sume uas tuum pharetramque et arcum: non dixit uasa, sed uas. quod autem intellegi uoluit, non adparet, nisi forte locutio est, ut uas pharetram uoluerit intellegi et exponendo quid dixerit uas adiunxerit: pharetramque et arcum, tamquam dixerit: sume uas tuum et pharetram, uelut si diceret: sume uas tuum, id est pharetram, deinde aliud" et arcum", quod non ad illud uas pertineret, quod est pharetra. aut certe pharetram et arcum uas uoluit appellare, singularem ponens numerum pro plurali, tamquam si diceret: accipe uestem tuam, quo nomine intellegeremus plures uestes, sicut intellegimus militem pro militibus, et multa sunt alia.
1.100
Exi in campum et uenare mihi uenationem.
1.101
Et uade ad oues et sume mihi< inde> duos haedos teneros et bonos. nomine ouium utriusque pecoris genus significauit, quod in eisdem pascuis simul erant.
1.102
Et det tibi benedictionem patris tui Abraham: Isaac dicit filio suo de auo eius patre suo.
1.103
Et exiit in Mesopotamiam Syriae: quasi Mesopotamia dicatur nisi Syriae; quamuis hoc Septuaginta non habere perhibeantur" Syriae", sed cum asterisco scriptum est.
1.104
Deus ad Iacob: non te derelinquam, donec faciam omnia, quae tecum locutus sum, quasi dimissurus eum, cum fecerit; non utique, sed locutio est.
1.105
Et surrexit Iacob de somno suo et dixit quia est dominus in loco hoc, ego autem ignorabam: plenus sensus est, etsi non habeat" quia".
1.106
Est dominus in loco hoc. ac si deceret: est hic demonstratio domini; non enim dominus in loco est.
1.107
Iacob interrogans quod ait: nostis Laban filium Nachor? cum esset filius Batuel, intellegendum est nobiliorem fuisse Nachor et merito dignitatis eius factum esse, ut de ipso interrogaret. filium autem dici et aui et proaui et ultra maioris alicuius eum, qui ex illo propagatur, usitatissimae locutionis est. hinc est. quod et Isaac patrem filii sui appellauit Abraham, sicut paulo ante commemoraui.
1.108
Adhuc est dies multa, nondum est hora congregandi pecora.
1.109
Et dedit illi Ballan ancillam suam ipsi uxorem: plenum esset, etsi ipsi non adderetur.
1.110
Si inueni gratiam ante te, auguratus essem; benedixit enim me deus in introitu tuo. non uidetur consequens, quia hic dicendum fuit: si inuenissem gratiam ante te, auguratus essem; nunc autem" si inueni" ordo est. id est: si inueni gratiam ante te, permitte me augurari; ita enim dixit: auguratus essem, tamquam diceret: o si auguratus essem! id est ad bonum augurium te in domo mea haberem.
1.111
Exaudiet me iustitia mea in die crastino: id est exaudiri me faciet.
1.112
Et uidit Iacob faciem Laban, et ecce non erat ad eum sicut hesterna et nudiustertiana die: familiarissima in scripturis locutio; hesterna et nudiustertiana die pro tempore praeterito posuit.
1.113
Et uidi oculis meis in somno, cum clausi sint in somno oculi corporis.
1.114
Ego sum deus, qui adparui tibi in loco dei, locutio est. an deus in loco dei sic accipiendum est, quomodo: pluit dominus a domino, filius a patre?
1.115
Respondens autem Iacob dixit ad Laban: dixi enim: ne forte auferas filias tuas a me et omnia mea.
1.116
Intrauit autem Laban et inscrutatus est in domo Liae: aduertendum est, quomodo dicatur domus uxoris, cum in itinere comprehensi sunt a Laban; nisi forte consuetudo scripturarum domum dicit pro cubiculo uel tentorio, quomodo etiam ancillarum domos dicit.
1.117
Iacob dicit ad Laban: quia scrutatus es omnia uasa domus meae: nunc unam domum dicit, cuius membra erant domus uxorum eius et concubinarum, ut intellegatur domos appellatas, cum essent cubicula aut tentoria, quos etiam papiliones uocant.
1.118
Nisi deus patris mei Abraham et timor Isaac esset mihi: patrem suum appellat auum suum, sicut ei dixerat Isaac pater eius.
1.119
Misit autem Iacob nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir in regionem Edom et. mandauit illis dicens: sic dicetis domino meo Esau: sic dicit puer tuus Iacob: cum Laban habitaui et demoratus sum usque modo; et facti sunt mihi boues et asini et oues et pueri et puellae; et misi nuntiare domino meo Esau. non dixit: misi nuntiare tibi.
1.120
Si interrogauerit te Esau dicens: cuius es? et quo uadis? et cuius haec quae antecedunt te? et dices: pueri tui Iacob: plenum esset et integrum, etiam" e t" si non haberet.
1.121
Munera misit domino meo Esau, et ecce ipse post nos. dicendum autem fuerat usitata locutione: munera misi domino meo tibi, aut: munera misit domino suo tibi.
1.122
Surrexit autem eadem nocte et accepit duas uxores et duas ancillas. hic distinguuntur ab uxoribus, quas prius uxores scriptura dixerat.
1.123
Et accepit duas uxores et duas ancillas: notandum est, quemadmodum dicatur consuetudine scripturarum" accepit"; non enim eas tunc duxit aut tunc a socero accepit.
1.124
Quod habent latini codices: et oues et boues fetantur, graeci habent: fetantur super me. quod ea significatione dictum est, ut intellegatur" super sollicitudinem uel curam meam", quomodo solemus loqui, cum dicimus super caput nostrum esse aliquid, cuius maximam curam gerimus.
1.125
Et filii Iacob uenerunt de campo et, cum audissent, conpuncti sunt uiri, et triste erat illis ualde, quod turpe fecerat in Israhel, quod dormisset cum filia Iacob; et non sic erit. difficile talis locutio reperitur in scripturis non inducta persona loquentium scriptorem uerba eorum interposuisse; non enim ait: et dixerunt. sed hoc tacito uerba dixit eorum. nam qui alii dicere potuerunt: et non sic erit, nisi qui grauiter indignati uindictam moliebantur?
1.126
Notandum quod Emmor loquens de Dina ad Iacob et filios eius, filiam uestram dicit; non dicit filiam tuam, sororem istorum.
1.127
In hoc similes erimus uobis et habitabimus in uobis, id est inter uos.
1.128
Adpositus enim erat filiae Iacob, id est amabat eam.
1.129
Et filium eius Sychem interfecerunt in ore gladii: ac si diceret" gladio".
1.130
Quae abstulerunt filii Iacob de ciuitate Sicimoram Salem, cum eam expugnauissent, sic enumerantur: oues eorum et boues eorum et asinos eorum, quaecumque orant in ciuitate et quaecumque erant in campo tulerunt. et omnia corpora eorum< et omnem supellectilem eorum et uxores eorum> captiuauerunt et diripuerunt quaecumque erant in ciuitate et quaecumque erant in domibus. inter haec omnia non satis intellegitur quid dixit: et corpora eorum; neque enim suspicandum est, quod corpora abstulerunt peremptorum, sed rerum intellegenda sunt, quae corporaliter possidentur, ut eorum sit executio, quod sequitur: et supellectilem et cetera, sicut ia iure dicitur traditio corporum. quamquam Graeci owpiatia seruos appellant usitatissima locutione; sed, quia non oa)| i. dr. a, sed aa)( jLata hic dictum est, non est temere confirmandum seruos significatos; fieri tamen potest, ut hoc magis sit.
1.131
Cum gentem Edom, id est Idumaeorum, commemoret scriptura et qui in ea regnassent, postea dicit: haec nomina principum Esau secundum loca eorum in regionibus eorum et in gentibus eorum, gentes appellans unius gentis propter familiarum multiplicatas generationes. cum etiam ipse Edom uocaretur: unde et gens, quam propagauit, cognominata est, cuius utique pater fuit.
1.132
Cum audisset autem Ruben, liberauit eum de manibus eorum et dixit: non feriamus eum in anima. non ergo liberauit eum et inde hoc dixit; sed hoc dicendo eum liberauit. prius ergo dixit: liberauit eum, et deinde breui recapitulatione quomodo eum liberauit insinuat.
1.133
Non feriamus eum in anima. hoc loco nomine animae uitam corporis animati significat per efficientem id, quod efficitur. secundum hoc uideri potest etiam ad diabolum dictum de Iob: animam eius ne tangas, id est ne occidas eum. nam secundum illam significationem, qua natura animae commemoratur, illud a domino dicitur: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere.
1.134
Quod ludas dicit: manus autem nostrae non sint super eum, hoc est, quod dici a nobis solet" manus ei non inferamus".
1.135
Quoniam frater noster et caro nostra est: non aliud, sed bis hoc idem dictum est tamquam exponendo, quid sit frater noster, id est caro nostra, quod ex eadem carne fuerant procreati.
1.136
Occiderunt haedum caprarum. sic solet loqui scriptura, quemadmodum in psalmo: sicut agni ouium. quasi possit esse aut haedus nisi caprarum aut agni nisi ouium.
1.137
Et nuntiatum est Thamar nurui eius dicentes; dicendum autem fuit" nuntiauerunt dicentes".
1.138
Et depositis uestimentis uiduitatis suae a se. quid minus esset, si non adderetur a se?
1.139
Et non adposuit amplius scire eam: pro eo, quod est misceri ei.
1.140
Et inuenit Iose. ph gratiam in conspectu domini sui. haec locutio nulli est ignota in scripturis.
1.141
Et nesciebat quae circa eum erant nihil. Graecis usitata est uulgo locutio, apud nos recta non est: sed" nesciebat aliquid" dicimus.
1.142
Praeter panem, quem ipse edebat. per panem utique omnia intellegi uoluit ad uictum eius pertinentia. unde pro cotidiano uictu panis solus positus intellegitur in oratione dominica.
1.143
Et misit uxor domini eius oculos suos in Ioseph: solet et apud nos uulgo esse usitata locutio pro eo, quod est" amauit eum".
1.144
Et ait: dormi mecum. et ista usitata est locutio pro eo, quod est" concumbe mecum".
1.145
Et dedit carceris custos carcerem per manum Ioseph: pro eo, quod est" in manus Ioseph", per quod significat" in potestatem".
1.146
Et dixerunt: somnium uidimus, et non est, qui interpretetur illud. cum somnium suum unusquisque uidisset, non dixerunt" somnia uidimus", sed somnium uidimus.
1.147
Tres fundi tres dies sunt, non dixit" tres dies significant". et multum haec locutio notanda est, ubi aliqua significantia earum rerum, quas significant, nomine appellantur: inde est quod ait apostolus: petra autem erat Christus; non ait" petra significabat Christum".
1.148
Et dabis calicem Pharaoni in manu eius, cum plenum esset, etiam si non adderetur in manu eius.
1.149
Et auferet Pharao caput tuum abs te: plenum esset, etiam si non haberet abs te.
1.150
Et manducabunt aues caeli carnes tuas abs te: similis superiori locutio.
1.151
Et factum est post biennium dierum: quid minus esset, si non haberet: dierum?
1.152
Surrexit autem Pharao, et erat somnium. amant scripturae sic loqui de somniis, cum fuerit euigilatum, tamquam reddita homini ueritate uigilantium tunc illud adpareat somnium, quod cum uideretur quasi ueritas fuit.
1.153
Peccatum meum recordor hodie. Pharao iratus fuit pueris suis et posuit nos in carcere: illi loquebatur tamquam de altero.
1.154
Et uidimus somnium ambo nocte una, ego et ille: quasi non sufficeret, quod" ambo" dixerat. deinde et hic" u i dim us somnium" dicit, non" uidimus somnia", tamquam unum ambo uidissent.
1.155
Factum est autem, sicut conparauit nobis, ita et contigit." factum est autem"; sic solet scriptura ponere. nam plenum esset: sicut enim comparauit nobis, ita et contigit.
1.156
Quales numquam uidi tales in tota terra Aegypti turpiores: dici autem posset more nostro" qui bus numquam uidi turpiores" aut" quales numquam uidi" aut" numquam uidi tales".
1.157
Exurgens autem dormiui. exurgens ait pro" expergiscens".
1.158
Quanta deus facit, ostendit Pharaoni: cum illi loqueretur, tamquam de altero dicit.
1.159
Et consumet fames terram: pro" hominibus o qui sunt in terra".
1.160
Nunc ergo prouide hominem prudentem et intellegentem et constitue eum super terram Aegypti; et faciat Pharao et constituat locorum principes super terram. quasi alius sit, cui dixit: prouide hominem prudentem, et alius, de quo dicit: constituat Pharao.
1.161
Et congregetur triticum sub manu Pharaonis; id est" sub potestate".
1.162
Tamen thronum praecedam tui ego. sic se habent uerba in graeco, quae dixit Pharao ad Ioseph. sed" praecedam tui" usitata est apud Graecos locutio, apud nos autem dicitur" praecedam te"; illud uero" praecedam te thronum" nec apud Graecos usitata perhibetur, sed" praecedam te throno", id est honore sedis, quod intellegitur" praecedam te regno"; hoc enim illi et postea dicit.
1.163
Ego Pharao, sine te nemo extollet manum suam super omnem terram Aegypti. tamquam diceret:" ego sum rex, tu autem princeps uel praepositus Aegypti". Pharao quippe non hominis nomen est, sed regiae potestatis?.
1.164
Uidens autem Iacob, quia est uenditio in Aegypto, dixit filiis suis: quare segnes estis? ecce audiui, quod est uenditio in Aegypto: notandum, quia id, quod audisse se dicit, uidisse eum scriptura dixerat.
1.165
Emite nobis pusillas escas, ut uiuamus et non moriamur. unum horum sufficeret: aut ut uiuamus aut" ut non moriamur".
1.166
Pacati sumus; non sunt pueri tui exploratores. quasi de aliis dixerint: non sunt pueri tu exploratores, cum possent dicere" non sumus"; honorificentiae autem more maxime ita loquebantur.
1.167
Duodecim sumus pueri tui fratres in terra Chanaan, cum posterius dicant, quod unus eorum non sit, ipsum scilicet Ioseph non esse existimantes, id est perisse. hac locutione dictum est etiam illud: hi filii Iacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia, cum ibi non fuerit natus Beniamin. quod autem dixerunt: sumus in terra Chanaan, cum eo tempore, quo loquebantur, in Aegypto essent," sumus" dictum est pro" habitamus"; inde enim uenerant ilico redituri ibi commorantes.
1.168
Hoc est, quod dixi uobis dicens, quod exploratores estis: quid deesset, etiam si non adderet: dicens?
1.169
Ipsi uero ite et ducite emptionem tritici uestri. ducite pro eo, quod est" ferte"; quia enim ducuntur iumenta, in quibus fertur, etiam hoc duci dictum est.
1.170
Nonne locutus sum uobis dicens: ne noceatis puero, et non exaudistis me? notandum exauditionem non eam solam dici, quam exaudit deus.
1.171
Ipsi autem ignorabant, quia audit Ioseph. audit pro" intellegit"; nam uoces audit utique aure etiam linguam qui non intellegit. repetitur illa locutio quando narrant patri suo quid eis acciderit in Aegypto et quid dixerint ad Ioseph.
1.172
Duodecim sumus fratres, filii patris nostri; unus non est, pusillus autem cum patre nostro hodie in terra Chanaan. multa in his paucis uerbis genera locutionum sunt: et illud, quod paulo ante memoraui" duodecim sumus", cum ipsi dicant: unus non est, et: filii sumus patris nostri, quasi possent esse filii non patris sui. pusillus autem cum patre nostro hodie in terra Chanaan nec dixerunt" est" aut aliquid huius modi. deinde notandum est, quod maxime necessarium uidetur propter euangelistarum narrationes, quomodo cum ea, quae dicta sunt, dicta esse narrantur, non omnino eodem modo repetuntur, cum tamen in diuersitate uerborum nihil sententiae depereat ueritatis. nam quod dixerunt dictum sibi esse a Ioseph: et in terra mercamini, non inuenitur ab illo dictum. sine mendacio autem dixerunt, quod ex uerbis, quae dixerat, in eius uoluntate cognouerunt; neque enim uerba sunt necessaria nisi ad expromendam et in audientum notitiam perferendam, quantum possumus, uoluntatem.
1.173
Et erat uniuscuiusque alligatura argenti in sacco eorum: non dixit" in sacco eius" aut" in saccis eorum", sed quasi unus saccus omnium esset.
1.174
Super me facta sunt omnia haec, id est: me miseria onerant.
1.175
Ait autem illi ludas dicens: potuit plenum esse, etsi non haberet dicens.
1.176
Interrogans interrogauit nos homo. adsidua est talis locutio in scripturis: interrogans interrogauit nos homo, aut" interrogando interrogauit" et quae sunt similia.
1.177
Mecum enim manducabunt homines panes meridie: numquid panes tantum? sed ab eo, quod excellit, et cetera est complexa locutio. mecum enim manducabunt homines panes meridie: quod dicit meridie, prandium significat, quod fit medio die; hoc est enim meridies.
1.178
Ut accipiat nos in seruos et asinos nostros. non utique subauditur" seruos"; nam quod latini codices seruos habent, in graecis 1to, 13C1<; legitur, quod nullo modo asini possunt esse. ergo asinos nostros tantummodo" accipiat" subauditur.
1.179
Aperuimus saccos nostros, et hoc argentum uniuscuiusque in sacco suo: non addidit" inuentum est" aut" adparuit" aut" erat" aut aliquid eiusmodi.
1.180
Propitius uobis, nolite timere. in his uerbis. quibus dictum est: propitius uobis, duo uerba sunt, quae subaudiuntur, et" sit" et w dena 4, plenum est enim: propitius sit uobis deus, quod omnino in graeco usitatissimum est.
1.181
Saluus est puer tuus pater noster, adhuc uiuit. hic expressius ostenditur pueri nomine seruum solere significari; non enim in illo sene posset hoc esse nomen aetatis
1.182
Non enim poterant Aegyptii manducare cum Hebraeis panes; abominatio est enim Aegyptiis. illa locutio frequentatur, ut in panibus omnes escae intellegantur.
1.183
Magnificata facta est autem pars Beniamin prae partibus omnium quinquipliciter ad illorum: iam quia dictum erat: prae partibus omnium, potuit non dici" ad illorum".
1.184
Inueniens autem eos dixit< eis> secundum uerba haec. potuit dicere: dixit eis uerba haec. an forte non locutionis genus est, sed interest etiam sententiae? aliud est enim ipsa uerba dicere, aliud secundum ipsa, ut, quaecumque alia dicta fuerint, eadem sententia teneatur, quae illis uerbis conprehensa est; hoc est" secundum ipsa" etiamsi non ipsa. sed quia sequitur illis respondentibus: ut quid loquitur dominus secundum uerba haec? qui utique dicere debuerunt usitato more" ut quid loquitur dominus uerba haec"? constat esse locutionis genus.
1.185
Absit a pueris tuis facere secundum uerbum hoc. potuerunt dicere: absit a nobis. sed illa honorificentia est usitata in scripturis sic dicere, tamquam de aliis; pueris autem pro" seruis" dictum est.
1.186
Et nos autem erimus serui domino nostro. etiam hic graeci roxiSs; habent, hoc est" pueri", quod tam adsidue scriptura pro seruis ponit, ut difficile inueniatur non isto nomine appellare seruos.
1.187
Quomodo autem ascendam ad patrem, cum puer non sit nobiscum? ut non uideam mala, quae inuenient patrem meum! magis consuetudo loquendi exigebat dici: ut uideam mala, quae inuenient patrem meum, hoc est: quomodo ascendam, ut uideam? nouo itaque loquendi more id, quod dixit" quomodo" pro eo dixit, ac si dixisset" non". sic enim usitatus ordo iste uerborum est: non ascendam ad patrem, cum puer non sit nobiscum, ut non uideam mala, quae inuenient patrem meum.
1.188
Quando fleuit Ioseph, cum recognosceretur a fratribus suis, ait scriptura: audierunt autem omnes Aegyptii, et auditum est in domo Pharaonis. deinde sequitur quod narrabat: dixit autem Ioseph ad fratres suos. prius itaque dixit scriptura, quod postea factum est; hoc enim famae celebritate accidit, ut omnibus Aegyptiis notum fieret; et postea reuersa est narratio ad id, quod dicebatur breui recapitulatione.
1.189
Et diuulgata est uox in domo Pharaonis dicentes: uenerunt fratres Ioseph. dicentes posuit pro" dicentium"; uox enim dicentium diuulgata est: uenerunt fratres Ioseph.
1.190
At ille respondit, quid est, dicens? ordo est: at ille respondit dicens: quid est?
1.191
Deus ad Iacob dicit: et ego descendam tecum in Aegyptum, et ego ascendere te faciam in finem. sic habent graeci, quod latini habent: et ego deducam te in finem.
1.192
ludam autem misit ante se ad Ioseph, ut ueniret sibi obuiam iuxta Heroum ciuitatem. nescio, utrum Heroum nomen facile in scripturis reperiatur.
1.193
In uerbis Ioseph, quibus ait ad fratres suos: ascendens nuntiabo Pharaoni et dicam ei: fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, uenerunt ad me; uiri autem sunt pastores— uiri enim pecorum nutritores erant— et iumenta et oues et omnia sua adduxerunt. quod interpositum est: uiri enim pecorum nutritores erant, ex persona sua scriptor interposuit et redit ad uerba Ioseph adiungendo: et iumenta et omnia sua adduxerunt, ut ordo sit in uerbis Ioseph: uiri autem sunt pastores et iumenta et oues et omnia sua adduxerunt.
1.194
Dixit autem Pharao ad Iacob: quot anni dierum uitae tuae? subauditur" sunt".
1.195
Pusilli et mali fuerunt dies annorum uitae meae. pusillos pro" paucis" positum est: neque enim uitae alicuius quam ceterorum dies possunt esse horarum spatio breuiores. hoc autem Iacob ex conparatione dixit uitae maiorum suorum; nam utique centum triginta annos, quos ille iam agebat, nemo nunc uiuit.
1.196
Triticum secundum corpus, id est secundum numerum corporum; per corpus enim numerum corporum, per numerum corporum numerum hominum significat.
1.197
Inualuerat autem fames ualde, et defecit terra Aegypti." terram" posuit pro hominibus, qui erant in terra.
1.198
Uenerunt autem omnes Aegyptii ad Ioseph dicentes: da nobis panes. per panes triticum significat locutione per id, quod efficitur, id quod efficit.
1.199
Et facta est terra Pharaoni, non ait" Pharaonis". amat sic loqui scriptura, sicut in psalmo dictum est: et custodiui legem tuam. haec facta est mihi, quoniam iustificationes tuas exquisiui: de lege domini dixit: haec facta est mihi, id est in meam utilitatem.
1.200
Praeter terram sacerdotum tantum non possedit Ioseph. quasi dixisset" praeter terram sacerdotum tantum omnem terram possedit Ioseph".
1.201
Et posuit illis Ioseph in praeceptum usque in hodiernum diem in terra Aegypti, ut praestent quintas Pharaoni. hinc intellegitur Pharaonis nomen potestatis fuisse regalis, quod dixit: usque in hodiernum diem. non enim illi, qui tunc fuit, praestare poterant Aegyptii usque ad illum diem, quo ista scribebantur, quando ille iam non uiuebat.
1.202
Et fuerunt dies Iacob annorum uitae eius: dies annorum saepe dicit scriptura, cum semel posset annos dicere.
1.203
Quod scriptum est: nuntiatum est Ioseph, quia pater tuus turbatur, aliqui codices habent" uexatur", aliqui" aestuatur" et aliud alii, sicut interpretari Latini potuerunt, quod graece scriptum est svo/ Xsltat. ideo autem" t u rbatur" adcommodatius dici uidetur, quia hoc dici solet de his, qui adflictatione corporis morte propinquante iactantur. et ex hoc etiam turba fyXo? dicitur; est enim turba multitudo inordinata non sicut populus, quod sfjjxoc dicitur, nec sicut plebs, quod Xaoc dicitur, sed sicut SyXos, quod turba dicitur.
1.204
Iacob benedicens nepotes suos filios Ioseph ait inter cetera: et inuocabitur in eis nomen meum et nomen patrum meorum. unde notandum est non solum exauditonem, sed etiam inuocationem dici aliquando, quae non dei, sed hominum sit.
1.205
Hic enim primitiuus: minus habet" est" secundum codices graecos.
1.206
In benedictione Ioseph ait inter cetera Iacob: inde qui confortauit Israhel. mirum, si non subauditur" est", ut plenum sit: inde est, qui confortauit Israhel.
1.207
Quod scriptum est: dixit Ioseph seruis suis sepultoribus, ut sepelirent patrem eius, non inuenit latina lingua, quemadmodum appellaret evra« ftaotdc; non enim ipsi sepeliunt, id est terrae mandant corpora mortuorum, quod non est graece evtaataoat, sed Qotyai. illi ergo Ivraataotat id agunt, quod exhibetur corporibus humandis uel condiendo uel siccando uel inuoluendo et alligando, in quo opere maxime Aegyptiorum cura praecellit. quod ergo dicit: etiam sepelierunt, curauerunt intellegere debemus; et quod dicit: quadraginta dies sepulturae, ipsius curationis accipiendi sunt. sepultus enim ille non est, nisi ubi se mandauerat sepeliri.
1.208
Loquimini in aures Pharaonis: locutio est usitata in scripturis.
1.209
Et dixit Pharao ad Ioseph: descende et sepeli patrem tuum. etiam si per potentes illos, per quos Ioseph mandauerat, Pharao dixit, quod perferrent ad Ioseph, non utique dixit nisi ipsi Ioseph. unde illud est in euangelio, quod unus euangelistarum dicit centurionem uenisse ad dominum et dixisse illi: puer meus iacet in domo paralyticus; alius autem totum diligentius narrans amicos eum ad dominum misisse commemorat, qui hoc ei dicerent: in quibus amicis utique ipse uenit, cuius in eis uoluntas praesens fuit. unde est: qui uos recipit, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit.
1.210
Planxerunt eum planctum magnum et ualidum. planxerunt planctum, non planxerunt planctu. locutio est in latina lingua non ignota, sicut dicitur: seruitutem seruiuit, militiam militauit et similia.
1.211
Et redditione reddet nobis omnia mala, quae ostendimus ei. ex hac locutione ait et apostolus: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: ostendimus enim dictum est uel ostendit pro eo, quod est" fecimus" uel" fecit".
1.212
Accipe iniquitatem seruorum dei patris tui. noua locutio est" accipe iniquitatem" pro" ignosce" aut" remitte" aut" obliuiscere". sed puto inde esse dictum" accipe", ac si diceretur" aequo animo accipe", hoc est noli indigne ferre.
1.213
Et uenientes ad eum dixerunt. non iterum uenerunt, sed quod dictum fuit iterum dictum est; solet hoc\' facere scriptura.

Intertext edge

Open linked passage

Note