Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Locutiones in Heptateuchum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
2.1
Et inualescebant ualde ualde.
2.2
Quid est, quod dictum est de obstetricibus: et fecerunt sibi domos, quoniam timuerunt deum? praedictum est enim: bene faciebat deus cum obstetricibus. et ad hoc uidetur pertinere, quod fecerunt sibi domos timendo deum, tamquam beneficia dei ad hoc eis profuerunt, ut facerent sibi domos. numquid antea non eas habuisse domos intellegendum est? an ad diuitias hoc uerbum pertinet uel potius ad aliquas rei familiaris idoneas facultates? huic enim simile uidetur, quod ait etiam Iacob post quattuordecim annos seruitutis suae socero suo uolenti eum adhuc apud se tenere: nunc ergo quando faciam et ego mihi domum? dixerat enim, quod creuerint pecora Laban sub illo, sicut et ipse Laban confessus fuerat dicens: benedixit me deus in introitu tuo. cum ergo dicit: quando faciam et ego mihi domum? subintellegitur" sicut et tu". hoc enim uidetur ualere quod ait: et ego, ut ad ipsam domum faciendam uideatur pertinere, quod consequenter ad Laban merces ipsa statuenda proponitur.
2.3
Et omne femininum uiuificate illud: sic enim habent graeci; latini non habent" illud".
2.4
Erat autem quidam de tribu Leui et sumsit sibi de filiabus Leui: intellegitur uxorem, quod quidam latini interpretes etiam addendum putauerunt; sequitur autem: et habuit eam, et concepit.
2.5
Quid sit" tibin" ideo difficile est nosse, quia nec graecus interpres ex hebraeo nec latinus ex graeco uertit hoc nomen; sed sic transtulit ut inuenit.
2.6
Timuit autem Moyses et dixit: si sic diuulgatum est uerbum hoc.... duo sunt in hac locutione adtendenda: primo, quia pendet sententia et sic dimissa est; deinde. quia" uerbum" pro facto posuit.
2.7
Et respexit< deus> filios Israhel et innotuit illis: pro eo positum est: et innotuit. quod est: egit in his ea, quibus dei curam erga se intellegerent.
2.8
Uidens uidi uexationem populi mei qui est in Aegypto.
2.9
Et dixit Moyses addeum: quis sum, quiaibo ad Pharaonem regem Aegypti et quia educam filios Israhel de terra Aegypti? dixit autem: quoniam ero tecum: sic habet graecus; latinus autem em" e t quis ego" dixit et non dixit: quia ibo et quia educam, sed: ut eam et educam. et quod in graeco habet: dixit autem quia ero tecum, intellegitur utique quod dixerit ad Moysen; totum autem hoc latinus addidit et ait: dixit autem de us ad Moysen.
2.10
Deus dicit, quod dicat Moyses filiis Israhel: uisitans uisitaui uos et quaecumque contigerunt uobis in Aegypto; graecus habet: uisitatione uisitaui uos.
2.11
Deus dicit ad Moysen de filiis Israhel: et audient uocem tuam. graecus habet: et exaudient uocem tuam, quia et exauditio dicitur hominis.
2.12
Quod habet latinus: poscet mulier a uicina et ab inquilina sua uasa argentea et aurea et uestem, graecus habet: a cohabitatrice sua, hoc est coox- rjvoo, quod aliqui latini interpretati sunt: a concellaria sua.
2.13
Moyses dicit: quid? si non crediderint mihi neque exaudierint uocem meam: quod latinus" audierint" interpretatus est.
2.14
Extende manum et adprehende caudam graecus habet; latinus autem" manum tuam et caudam e ius" interpretatus est.
2.15
Et extendens manum adprehendit caudam, et facta est uirga in manu eius.
2.16
Et dixit illi: ut credant tibi, quoniam adparuit tibi dominus deus patrum ipsorum. graecus non habet: et dixit illi, sed continuo adiunxit: ut credant tibi, id est uerba dei post illud factum miraculum, tamquam adhuc loqueretur et modo sententiam uerborum inpleuerit. nam ordo est uerborum: extende manum et adprehende caudam, ut credant tibi; sed interpostita est facti narratio et postea redditum, ut credant tibi.
2.17
Quod latinus habet: et facta est manus eius leprosa tamquam nix, graecus non habet" leprosa", sed tantum: facta est tamquam nix.
2.18
Quodsi non audierint uocem signi primi: graecus sic habet; latinus autem: uocem tuam signi primi. sic et sequitur: credent tibi in uoce signi sequentis.
2.19
Et erit aqua quam sumes de flumine sanguis super aridam, uel potius: super aridum, id est super id, quod aridum est. quod latinus dixit: sanguis super terram.
2.20
Moyses dicit: precor, domine, non sum eloquens ante hesternam et nudiustertianam diem.
2.21
Et uirgam hanc sumes in manum tuam, in qua facies in ea signa, cum dici posset: in qua facies signa aut certe: uirgam hanc sumes in manum tuam et facies in ea signa. nunc uero utrumque dictum est solita locutione scripturarum.
2.22
Post dies autem illos multos mortuus est rex Aegypti. dixit autem dominus ad Moysen in Madian: uade, perge in Aegyptum; mortui enim sunt omnes, qui quaerebant animam tuam. multa in his uerbis genera locutionum notanda sunt, primo: uade, perge in Aegyptum, tamquam non sufficeret tantum" uade" uel tantum" perge"; deinde: mortui enim sunt omnes, qui quaerebant animam tuam, cum solum regem Aegypti scriptura dixerit mortuum et de solo antea dictum fuerit, quod Moysen quaerebat occidere. an ipse post alios inimicos ultimus mortuus est? quod si ita est, non locutio, sed sensus est. item: qui quaerebant animam tuam, non in malo tantum. sed etiam in bono dici solet in scripturis; nam sicut hic in malo dictum est etiam in Psalmis: confundantur et reuereantur, qui quaerunt animam meam, in bono: perit fuga a me et non est qui requirat animam meam, nisi forte aliquid distare dicitur inter quaerentes et requirentes, ut illud in malo, hoc in bono intellegendum sit.
2.23
Et dicebant ad populum dicentes: haec dicit Pharao: quam locutionem piguit latinum interpretari.\'
2.24
Uideat deus uos et iudicet, quoniam execrabilem fecistis odorem nostrum palam Pharaone et palam seruis eius, dare gladium in manus eius, ut occidat nos. sic enim habet graecus; latinus autem ait, quem pro optimo legebamus: ut daretis gladium in manibus eius: qui soloecismus nulla interpretationis necessitate factus est, quia in graeco non est.
2.25
< Et> statui testamentum meum ad illos, ita ut darem illis terram Chananaeorum et terram, quam incoluerunt, in qua et incoluerunt in ea. sic enim habet graecus, quod utique et in graeca lingua absurde uidetur sonare. et tamen Septuaginta interpretum auctoritas tanta est, quos ita loqui non piguit. quid? si enim et sensus hic latet? quodsi nullus est, ipsa locutio notanda est, ne alibi inuenta sensum inpediat uel aliquid quaerere, ubi quaerendum non est, conpellat.
2.26
Quod habet latinus: exaudiui gemitum filiorum Israhel, quemadmodum Aegyptii adfligunt eos, graecus habet: καταδουλοῦνται αὐτοὺς, quod interpretari posset: in seruitutem redigunt eos; nam uno uerbo non potest.
2.27
Et locutus est Moyses sic ad filios Israhel: et non exaudierunt Moysen a defectione animi et ab operibus duris: exaudierunt ait, non" audierunt".
2.28
Ego enim ineloquens sum, quod ait Moyses ad dominum, ἄλογος dixit graecus, non" inperitus" quasi ἀμαθής uel ἀπαίδευτος.
2.29
Hi sunt Aaron et Moyses, quibus dixit eis deus, ut educant filios Israhel de terra Aegypti; sic enim habet graecus.
2.30
Ecce ego gracili uoce sum et quomodo exaudiet me Pharao? notandum, quod exaudiet dixit, non" audiet".
2.31
Fecit autem Moyses et Aaron, sicut praecepit illis dominus, ita fecerunt. quid deesset, si non diceretur: ita fecerunt?
2.32
Si loquetur uobis Pharao dicens: date nobis signum aut portentum, et dices Aaron fratri tuo: sume uirgam. nonne locutionis nostrae consuetudo poscebat et quaedam eius integritas, ut ita diceretur: si loquetur uobis Pharao dicens: date nobis signum aut portentum, dices Aaron fratri tuo: sume uirgam? quid ergo ibi additum est" et", nisi aliqua proprietate locutionis hebraicae? nam neque graeca esse perhibetur.
2.33
Non mihi uidentur satis commode interpretati latini( JQeptatcir,: Pharaonis, ut dicerent: sapientes; corpol enim sapientes dicuntur. potuit autem latinus interpres sophistas dicere, quoniam non est, quemadmodum id latine dicatur. et ideo isto uerbo iam utimur pro latino, sicut philosophiam dicimus non solum graece uerum etiam latine; sophistas appellarunt latinarum litterarum eloquentissimi auctores.
2.34
Et absorbuit uirga Aaron uirgas illorum: ac si diceret: draco Aaron.
2.35
Quod dictum est de Pharaone: ecce ipse exit ad aquam, graecus habet" super aquam".
2.36
Dimitte populum meum, ut seruiat mihi in deserto. et ecce non exaudisti usque adhuc. quotiens dicitur: exaudisti, cum homini dicatur!
2.37
Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis. et induratum est cor Pharaonis et non exaudiuit eos, sicut dixit dominus: quia in usu scripturae est" exaudiuit", cum etiam de homine loquitur.
2.38
Dimitte populum meum, ut mihi seruiant, non ut seruiat: qui loquendi modus non fere inuenitur nisi ubi res ipsa singularis pluribus constat. populus enim singulari nomine dicitur, sed constat ex multis. sic etiam est: omnis terra adorent te, quia omnis terra dictum est pro" hominibus, qui sunt in terra".
2.39
Ecce ego ferio omnes fines tuos ranis; sic enim habet graecus elegantissima locutione, ut ranae ipsae plaga intellegatur, qua feritur terra Aegypti.
2.40
Et eructuabit flumen ranas; et ascendentes intrabunt in domos tuas et in promptuaria cubiculorum tuorum et super lectos tuos et in domos seruorum tuorum et populi tui et in consparsis tuis et in clibanis tuis; et super te et super populum tuum et super seruos tuos ascendent ranae. notandum quod" in domos" et cetera cum dixisset accusatiuum casum tenuit" et super lectos" et cetera ubi dixit super similiter accusatiuum seruauit, in consparsis autem et in clibanis ad ablatiuum se transtulit; nam et graecus mutauit praepositionem, quam non mutat latinus. ille enim habet: lie; tooc oTxou; in domos, in consparsis autem iv zoU cpopdjiaoiv: ubi mirum, si non etiam sensus est, non locutio, ut in consparaonibus et in clibanis exortas ranas forsitan uelit intellegi non extrinsecus ascendisse uel inruisse et, quia eas fluuium eructaturum praedicit, inde inplere omnia.
2.41
Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti et eduxit ranas; et educta est rana et operuit terram: repetitio a plurali ad singularem numerum traiecta est; nam utique" rana" pro multitudine ranarum positum est. nescio quo autem modo per loquendi consuetudinem inbutis sensibus hominum saepe plus uidetur quod singulariter quam quod pluraliter dicitur; nam plus accipitur cum dicitur uerbi causa: est illic miles quam sunt illic milites, et: est illic piscis quam sunt illic pisces.
2.42
Et colligebant eas aceruos aceruos: haec repetitio multitudinem aceruorum significat et scripturis est familiaris.
2.43
Quod habent latini: extende manu uirgam tuam et percute terra, non percute terram, graecus habet: aggerem terrae; si tamen hoc uerbo recte interpretatur, quod dictum est: to τό χωμα της τηςc
2.44
Fecerunt autem similiter et incantatores ueneficiis suis, ut educerent scinifes, et non poterant. notandum est* fecerunt dictum pro eo, quod est: conati sunt facere. nam utique si fecerunt similiter, procul dubio eduxerunt scinifes; sed quia sequitur: ut educerent, et non poterant, non ergo similiter fecerunt, sed similiter facere conati sunt. aut si forte et ipsi, quamuis ueneficiis agerent, eadem tamen agendi specie uirgam extendebant, quod scriptura non expressit, ad hoc referendum est: fecerunt similiter.
2.45
Et in terram super quam sunt super eam.
2.46
Et gloriosam faciam in die illo terram Gessem, in qua populus meus inest super eam.
2.47
Et dixit Moyses: ego exeam a te et orabo ad deum, et exibit cynomia a Pharaone et a seruis eius: quasi alteri diceret et" exeam a te" et de altero Pharaone subsequeretur, a quo esset exitura cynomia.
2.48
Dimitte populum meum, ut mihi seruiant.
2.49
Ecce ego pluam hanc horam crastina die grandinem multam< ualde). grando autem multa ualde ualde.
2.50
Et desinent uoces et grando. notandum est scripturam" uoces" solere appellare tonitrua, quas uoces dei etiam Pharao superius appellauit dicens: orate pro me ad dominum, ut desinat fieri uoces dei, ubi et illa locutio est, quod non dixit: desinant fieri uoces.
2.51
Ut narretis in aures filiis uestris et filiis filiorum uestrorum quaecumque inlusi Aegyptiis. notandum, quemadmodum dicatur" inlusi", ne forte ita sit dictum: draco hic, quem finxisti ad inludendum ei, et illud in Iob: hoc est initium figmenti domini, quod fecit ad inludendum ab angelis eius.
2.52
Ecce ego induco hanc horam crastino die locustam multam. ecce quemadmodum superius dixit ranam, ubi diximus plerumque plus intellegi, cum aliquid huius modi singulariter dicitur, quam si pluraliter diceretur. manifestum est enim plus sonare" locustam multam", quam si diceret: locustas multas.
2.53
Qui autem et qui sunt qui ibunt? cotidie dicimus consuetudine familiariore: quam qui et qui ibunt?
2.54
Non est relictum uiride nihil in lignis. dicendum fuit more locutionis nostrae: non est relictum uiride aliquid in lignis.
2.55
Pharao ad Moysen: peccaui ante dominum deum uestrum et in uobis; suscipite ergo delictum meum. hac locutione et ad Ioseph usi sunt fratres eius, ubi dixerunt: accipe iniquitatem seruorum dei patris tui.
2.56
Quod latini habent: et nemo uidit fratrem suum tribus diebus, graecus habet: et non uidit nemo fratrem suum; notandum etiam fratrem hominis quemlibet hominem dici.
2.57
Pharao dicit ad Moysen et Aaron: ite et seruite domino deo uestro; praeter oues et boues relinquite; sic enim habet graecus. ualde inusitata locutio est, nisi post distinctionem inferatur:" relinquite" et subaudiatur" ista", ut sit sensus: ite praeter oues et boues et relinquite ista; solet enim talis ellipsis fieri crebro in locutionibus scripturarum.
2.58
Et non relinquemus ungulam: quasi abductis pecoribus posset ungula remanere; quid est enim aliud: non relinquemus ungulam nisi" nec ungulam relinquemus?"
2.59
Pharao ad Moysen: adtende tibi ultra adponere uidere faciem meam: pro eo, quod est: adtende tibi. ne ultra uideas faciem meam.
2.60
Et petat unusquisque a proximo et mulier a proxima uasa argentea et aurea et uestem: notandum Aegyptios Hebraeis proximos dictos.
2.61
Et erit. clamor magnus per omnem terram Aegypti, qualis non fuit< talis> et talis non adhuc adponetur. in filiis autem Israhel non mutiet canis lingua sua ab homine usque ad pecus. elegantissima locutio est; per canem quippe extremum significauit uel hominum uel pecorum ita commendans, quanta in Hebraeis quies futura esset Aegyptiis acerba orbitate clamantibus.
2.62
Accipiant singuli ouem per domos patriarum. quas dicat patrias, non facile est intellegere: utrum ciuitates, in quibus conmanebant, an potius numerosas familias a cuiusque uelut paternitate propagatas; hoc enim magis in graeco significari perhibetur.
2.63
Si autem pauci sint qui in domo, ita ut non sint idonei ad ouem— id est ut ipsa paucitas non sit idonea ad ouem consumendam— adsumet secum uicinum proximum suum, hoc est ipsa domus adsumet uicinum. hominem proximum pro homine posuit, singularem autem pro plurali— non enim unum sed quot sufficiunt. cum de oue consumenda scriptura loqueretur, secundum numerum, inquit, animarum unusquisque quod sufficiat sibi— animas pro hominibus, a parte totum.
2.64
Sument a sanguine et ponent super duos postes et super limen in domibus, in quibus manducabunt illas in eis. cum dixerit: in quibus, dixit etiam." in eis" more usitatissimo; sed" manducabunt illas" quaeritur quas et intellegitur carnes. hoc enim sequitur: et manducabunt carnes hac nocte assatas igni: quod habent latini codices: qui manducabunt carnem, graeci autem habent xpa, id est carnes, sed genere neutro, ideo in graeco est: in domibus, in quibus manducabunt illa in eis. est uero ista locutio, ut prius diceret illas, quam praediceret quid in consequentibus intellegeretur quas dixerit, similis ei locutioni, quam de filio Moysi exposuimus, cum eum uellet angelus occidere, et exemplum adhibuimus de psalmo: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas Sion: cuius enim fundamenta non intellegimus nisi ex consequentibus; sic et hic" in quibus manducabunt illas in eis", id est in quibus domibus manducabunt illas, intellegitur carnes, de quibus consequenter loquitur.
2.65
Sumetis autem uobis fasciculum hyssopi et tinguetis ex sanguine qui est iuxta ostium et linietis super limen et super ambos postes de sanguine. etiam hic" fasciculum hyssopi" plures utique fasciculos significat, sicut rana plures ranas et locusta plures locustas; tropus autem iste quando fit in rebus, quae a nobis non ita dici solent, obscuritatem facit.
2.66
Et erit cum dicent ad uos filii uestri: quae est seruitus ista? et dicetis eis: immolatio pascha hoc domino: etiam si non haberet" et", plenum esset: dicetis eis.
2.67
Et aduenientes fecerunt filii Israhel, sicut praecepit dominus Moysi et Aaron, ita fecerunt: non adderet: ita fecerunt, nisi mos esset scripturarum.
2.68
Et factum est in die illa eduxit dominus filios Israhel de terra Aegypti.
2.69
Ait autem dominus ad Moysen dicens.
2.70
Omne adaperiens uuluam masculina. pluralem numerum intulit singulari, quia ipsum quod dictum est: omne adaperiens, non utique in uno, sed in multis accipitur. similis est locutio: adtendite, populus meus: tale est et quod paulo post sequitur: omne, quod adaperit uuluam de armentis et de pecoribus, quaecumque tibi nata erunt. omne quaecumque tibi nata erunt ipse modus est locutionis.
2.71
Omne adaperiens uuluam asinae. graecus habet" asini" modo illo locutionis— quod iam in Genesi notauimus- ubi masculinum pro feminino positum est de morte San. ae dicente scriptura: surgens Abraham a mortuo, et: sepeliam mortuum meum, et talia ibi saepe dicuntur de mortua.
2.72
Propter hoc ego immolo domino omne quod aperit uuluam masculina: similis locutio superiori.
2.73
Et erit in signo super manum tuam, id est super opera tua: ubi magis sensus est forsitan quam locutio.
2.74
Et ex cussit dominus Aegyptio sin medium maris. graecus habet: et excussit dominus Aegyptios medium maris.
2.75
Uidit autem Israhel manum magnam, quae fecit dominus Aegyptiis.
2.76
Tunc cantauit Moyses et filii Israhel canticum hoc domino et dixerunt dicere; sic enim habet graecus: xat swrav X4fsiv.
2.77
Et non inueniebant aquam, ut biberent. poterat non habere: ut biberent.
2.78
Et murmurauit populus aduersus Moysen dicentes: non" dicens" sed: dicentes; ex pluribus enim populus constat.
2.79
Et uenerunt omnis synagoga filiorum Israhel in heremo: non dixit" uenit", quia synagoga ex pluribus constat.
2.80
Murmurabant omnis synagoga filiorum Israhel aduersus Moysen et Aaron: eadem est et ista locutio.
2.81
Dixit autem dominus ad Moysen: ecce ego pluam uobis panes de caelo: manna pluiturus panes promisit. locutio est, qua panis pro alimento ponitur; amat autem scriptura pluraliter magis panes quam singulariter dicere.
2.82
Mane uidebitis, inquit, gloriam< domini>, dum exaudiet murmurationem uestram super deum, id est quia murmuratis super deum: quod tantum ualet, ac si diceret: aduersus deum. deinde notandum nouo modo hic exauditionem dictam non precantium sed murmurantium, cum reprehendat utique scriptura murmurationem. tamquam hoc dixerit, quod cognouerit deus murmurationem eorum, et ipsam dei cognitionem dixit exauditionem.
2.83
Accedite ante deum; exaudiuit enim murmur uestrum: iterum exauditionem non precum significat et petitionum sed etiam murmur malorum; hoc et postea dicit deus: exaudiui murmur filiorum Israhel.
2.84
Et ecce in facie heremi minutum tamquam coriandrum. cum totiens deus dicat: faciem terrae sicut hic: faciem heremi, mirum est, unde homines ita errent, cum faciem audierint, ut aliquid tale opinentur, qualis hominis facies est uel alicuius animantis.
2.85
Secundum numerum animarum uestrarum; unusquisque cum conmanentibus uobiscum colligite. quam saepe scriptura animas homines appellat parte totum— non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem, sicuti est: non timebo, quid mihi faciat caro, quod apertius in eodem psalmo ait: quid mihi faciet homo. non tamen diceret: secundum numerum carnium uestrarum, sicut dixit: secundum numerum animarum uestrarum.
2.86
Et collegerunt illud mane mane: quomodo puteos puteos, aceruos aceruos, sic dictum est: mane mane.
2.87
Nullus uestrum egrediatur unusquisque de loco suo die septimo: quod interpositum est: unusquisque, potuit et non dici.
2.88
Non erat autem populo aqua bibere, id est ad bibendum.
2.89
Et maledicebat populus ad Moysen: id est maledictis agebat Moysen, hoc est maledicebant illi; nam hoc in consequentibus ipse dixit: quid maledicitis mihi?
2.90
Et murmurabat populus ad Moysen dicentes.
2.91
Et uirgam, in qua percussisti flumen, accipe in manu tua. in qua percussisti dixit pro eo, quod dicimus de qua percussisti, et est ista locutio creberrima in scripturis.
2.92
Et sumsit Iotor socer Moysi holocaustomata et sacrificia deo: sumsit pro eo, quod est obtulit. an forte sensus est, non locutio, ut ea sumsisse intellegatur, quae Moyses obtulisset, quamquam Moyses non legatur superius sacrificasse nec Aaron nec quisquam Hebraeorum, qui educti sunt de terra Aegypti, sed tantum superius scriptum est, quod altare constituerit Moyses et appellauerit illud: dominus meum refugium? istum autem Iotor legimus sacerdotem fuisse Madiam, id est gentis Madiam. mirum est autem, si eius aduentu coepit sacrificare Moyses et non potius ipse Iotor, qui iam sacerdos erat.
2.93
Graue tibi uerbum hoc. subauditur" est\'".
2.94
Et demonstrabis illis uias, in quibus ambulabunt in eis.
2.95
Uerbum autem graue referebant super Moysen; sic enim habet graecus, quod latini interpretati sunt: ad Moysen. illa sane locutione ipsa etiam cura significatur, qua dictum est: super Moysen, uelut onus ei significaretur inpositum. uerbum autem graue dictum est pro quaestione graui. unde sequitur: omne autem uerbum leue iudicabant ipsi.
2.96
Quod graecus habet: ecovo|« bft>, supernominauero aut adnominauero expressius dicitur: quod usitatius" cognominauero" nonnulli interpretati sunt. sed non habet necessariam significationem cognominauero; propinquius autem dicitur cognominauero quam nominauero. nam et hoc aliqui interpretes dixerunt.
2.97
Et ueniam ad te et benedicam te. cum superius pluraliter loqueretur, facietis et immolabitis. dicit: ueniam ad te, tamquam ipsi Israhel, id est populo.
2.98
Et hae iustificationes, quas adpones coram illis. si emeris seruum Hebraeum et cetera. notanda locutio, quemadmodum, cum illud dictum est ad Moysen, hoc est, hae sunt iustificationes, quas adpones coram illis, tam ad ipsum populum cetera dicuntur quam ad Moysen: si emeris seruum Hebraeum. non enim hoc Moysi dictum est, sed, quod populo diceret, tantum ipsi populo dicebat.
2.99
Pertundet ei dominus auriculam de subula et seruiet ei in sempiternum uel in aeternum, quod graecus habet: litc; tov aiwvat. ecce quemadmodum scriptura multis locis dicit secundum hoc uerbum graecum sempiternum" uel" aeternum U aeternum, ubi non intellegitur illa aeternitas, secundum quam nobis aeterna promittitur uel secundum quam a contrario igne aeterno mali cremabuntur! neque enim seruus iste, qui uiuere in aeternum non posset, posset seruire in aeternum; sed intellegitur" aeternum" dictum, cuius temporis finis non est. aut certe aliquid hoc sacramento significatur aeternum.
2.100
Dabo tibi locum, in quem fugiat ibi, qui occiderit.-
2.101
Si quis percusserit seruum suum aut ancillam suam in uirga: quod est" de uirga".
2.102
Lapidibus lapidabitur taurus: quasi possit lapidari nisi lapidibus. differt aliquid ista locutio ab illa, qua diceret more scripturarum: lapidatione lapidabitur, sed tamen similis est.
2.103
Si autem taurus cornipeta erat ante hesternam et nudiustertianam: pro tempore praeterito posuit partem pro toto, quantumcumque illud fuisset, more scripturarum.
2.104
Siquis autem aperuerit lacum aut exciderit lacum et non operuerit eum et ceciderit illuc uitulus aut asinus, dominus laci reddet. et haec locutio a parte totum intellegenda est; non enim, si equus ceciderit in lacum aut ouis, ideo non reddet, quia hoc scriptum non est.
2.105
Quod autem mortuum fuerit, ipsi erit, pro" ipsius erit".
2.106
Si autem depauerit quis agrum aut uineam et admiserit pecus suum depascere agrum alium, id est" alienum".
2.107
Si autem pignus acceperis uestem proximi. ante solis occasum reddes ei. genus pro specie posuit: sic enim dictum est, ac si de omni ueste pignus dederit, cum de illo specialiter se dicere ex consequentibus scriptura testetur, qui non habet nisi eam uestem, unde se nocte cooperiat.
2.108
< Et> ecce ego mitto angelum meum ante aciem tuam, ut seruet te in uia, ut inducat te in terram, quam paraui tibi. adtende tibi et exaudi eum. angelum suum iubet deus exaudiri a populo non utique petentem, sed iubentem.
2.109
Et mittam uespas ante te et eiciet Amorreos: a plurali ad singularem numerum se conuertit. intellegitur autem: eiciet Amorreos uespa, sicut rana, sicut locusta, non quod una sit, sed quod per singularem pluralis numerus intellegitur.
2.110
Per partes eiciam illos a te.
2.111
Non dispones illis et diis eorum pactum; et non consident in terra tua, ne peccare te faciant ad me: non dixit" in me", idem tamen significat.
2.112
Respondit autem omnis populus uoce una dicentes.
2.113
Et uiderunt locum ubi steterat ibi deus Israhel. ubi steterat posset sufficere, sed hebraicae dicuntur istae locutiones.
2.114
Et inaurabis illa auro. similis est locutio" lapidibus lapidabitur".
2.115
Cyathos in quibus immolabunt in eis.
2.116
Duas bases columnae uni in ambas partes eius et duas bases columnae uni in ambas partes eius. ne de omnibus diceret, de duabus dicit more suo geminando, sicut puteos puteos, aceruos aceruos, generationes et generationes et similia.
2.117
Et columnas inaurabis auro et inaurabis seras auro.
2.118
Et inaerabis ea aeramento: talis locutio est< qualis>" inaurabis auro".
2.119
Extra uelum quod est super testamentum de lucerna accendenda cum diceret, hoc ait, id est quod foris accenderetur, ubi est sanctum, non intra uelamen, quod est super testamentum, hoc est sanctum sanctorum. ergo super non sic ait, tamquam esset tectum uel camera uel firmamentum caeli uel arcae cooperculum, sed etiam quod uice parietis obpositum esset, super dixit: sicut dicimus superiorem discumbere aut stare non utique alterum portari ab altero.
2.120
Legitimum sempiternum in progenies uestras: eo modo sempiternum, quo multa superius diximus.
2.121
Et sumet Aaron nomina filiorum Israhel super rationale iudicii super pectus introeunti in sanctum. consequens erat, ut diceret: introiens in sanctum, hoc est" sumet Aaron introiens", quod aliqui latini soloecismum uitantes interpretati sunt. sed quia et graecus introeunti habet et latini aliqui consonant, locutionem potius notandam credidi quam corrigendam.
2.122
Et pones super rationale iudicii fimbrias catenata. et hic latini nonnulli soloecismum cauentes fimbrias catenatas interpretati sunt; graecus autem habet:\' tCIU; y. pio3? o6; ta aXoatStDta. hanc solemus dicere absolutam locutionem, cum generi masculino uel feminino neutrum infertur, quemadmodum si dicamus: iustititiae terrenae non sunt stabilia.
2.123
Et Aaron cum coeperit fungi sacerdotio, audietur uox eius intranti in sanctum in conspectu domini et exeunti. uocem eius ex tintinabulis dixit, qui magis sonus est eius. intranti et exeunti pro" iutrantis et exeuntis" posuit datiuum pro genetiuo.
2.124
Et duos renes et adipem quae super eos, subauditur" est", quod nonnulli interpretes addiderunt.
2.125
Et separabis illud separatione.
2.126
Et cum accendet Aaron lucernas, sero incendet super illud. sero dixit pro" uespere" et ideo notanda locutio est; o< J> e quippe graecus habet. sero autem proprie non solet dici, nisi cum tempus transierit, quo fieri debuit, quod sero dicitur factum.
2.127
Si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum et dabunt singuli redemtionem animae suae domino et non erit in eis ruina in uisitatione eorum et hoc est quod dabunt tibi. pendet ista locutio, quia interposita est coniunctio copulatiua: quae si non interponeretur, non penderet. tribus autem locis est posita, quorum undelibet detracta plenam facit esse sententiam. rursum ubi dictum est: si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum, et dabunt singuli redemtionem animae suae domino; si enim non dixisset: et dabunt, sed tantummodo dixisset: dabunt, finiretur sententia nec penderet. ita enim diceretur: si acceperis conputationem foliorum Israhel in uisitatione eorum, dabunt singuli redemtionem animae suae domino. si autem hic ponitur haec coniunctio, deorsum tollenda est, ut ita dicatur: si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum et dabunt singuli redemtionem animae suae domino et non erit in eis ruina in uisitatione eorum, hoc est quod dabunt. aut certe in medio, ubi dictum est: et non erit in eis ruina, si detrahas coniunctionem, non pendebit sententia; erit enim sensus: si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum et dabunt singuli redemtionem animae suae domino, non erit in eis ruina. cum uero ubique posita est eadem coniunctio, pendere facit locutionem; ideo eam notandam putauimus.
2.128
Consurrexit populus in Aaron et dixerunt ei. usitata locutio est, quia ex multis populus constat. deinde notandum totum pro parte positum. apostolus enim, sicut reuera erat, quosdam eorum dixit hoc fecisse, non totum populum, ubi ait: neque idolis seruiamus sicut quidam illorum.
2.129
Surge et fac nobis deos, qui nos praecedant. sedenti loquebantur? an potius locutio est notanda, propter quod dicitur saepe: exsurge, domine, aut: surge, deus, iudica terram.
2.130
Et nunc sine me et iratus ira, quomodo" morte morietur"; amat ita loqui scriptura.
2.131
Cui sunt aurea, demite: non dixit quid aurea. unde latini interpretes dixerunt: qui habet aurum, demat.
2.132
Quis ad dominum? ueniat ad me.
2.133
Fecerunt sibi deos aureos: de uno uitulo. pluralem ergo numerum pro singulari posuit. inde est et illud: hi di tui Israhel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. non sane locutiones istae reperiuntur, ubi pluralis pro singulari ponitur, nisi in eo rerum genere, in quo etiam de pluribus fieri uel intellegi potest. non enim quia unus ille uitulus erat, ideo non et plures fieri poterant aut ideo non multis idolis similis fuerat. hac locutione dictum est latrones insultasse domino, cum hoc unum fecisse scriptura testetur, sed non solus fuerat latro. quin etiam cum ista locutio fit per nomina propria, qualiter eam in scripturis factam nondum conperimus, plures illic intelleguntur, sicut Phaedras et Medeas quidam dixerunt, cum fuerit una Phaedra et una Medea; sed Phaedras et Medeas appellauerunt omnes similes Phaedrae et Medeae. ita non sine causa nec utcumque ac passim sicut ab inperitis uitiose fit, sed certo modo certisque regulis istae locutiones interponuntur.
2.134
Uade, ascende hinc tu et populus tuus, quos eduxisti de terra Aegypti, non" quem" eduxisti: quod ita usitatum est, ut rarius aliter dicatur.
2.135
Et dixit dominus: deponite stolas gloriarum uestrarum et cultum, et ostendam quae facturus sum tibi. a plurali ad singularem numerum locutionem terminauit, quia multi erant et populus erat, sicut eis dixerat: uos populus dura ceruice; non dixit" tu populus", sed: uos populus, cum uos numeri sit pluralis, populus autem numeri singularis.
2.136
Si inueni gratiam in conspectu tuo, simul ambulet dominus meus nobiscum: tamquam de alio dicat. adsiduae sunt hae locutiones, sed cum dicitur ad deum, putatur patri dici de filio. cum autem talia dicerentur ad Pharaonem et ad Ioseph et ad alios multis locis, genus locutionis intellegebatur.
2.137
Ne quando ponas testamentum his, qui sedent super terram: ac si diceret" sedes habent", quod est„ habitantB.
2.138
Et deos fusiles ne feceris tibi. locutio est a parte totum significans; non enim quia fusiles tantummodo nominauit, fieri sculptiles, ductiles fictilesque permisit uel ullum genus simulacrorum aut qualiumcumque facticiorum deorum.
2.139
Omne adaperiens uuluam< mihi) masculina. id est: omne adaperiens uuluam mihi erit ex his, quae sunt masculina.
2.140
Primitiuum subiugalis redimes oue. et hoc a parte totum est; neque enim si subiugale non sit iumentum quodlibet, cuius caro tamquam inmunda respuitur, ideo non est redimendum aut alio quam oue redimendum.
2.141
Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum: locutio est utique" occides sanguinem" pro eo, quod est: occidendo effundes.
2.142
Et non dormiet usque in mane immolatio sollemnitatis paschae. dormiet dixit" manebit"; nam caro pecudis occisae et coctae quemadmodum dormiet? quod ergo dicitur: quare dormis, domine, hoc genere locutionis dicitur et intellegitur: quare cessas, id est non uindicas.
2.143
De quadraginta dierum ieiunio Moysi scriptura sic loquitur: panem non manducauit et aquam non bibit. a parte totum, id est a pane omnem cibum et aqua omnem potum significans.
2.144
Excide tibi duas tabulas< Iapideas> sicut et primae, subauditur" fuerunt": unde hoc uerbum nostri interpretes etiam addendum putauerunt, quoniam inusitata est in lingua latina talis ellipsis.
2.145
Et ait Moyses ad omnem synagogam filiorum Israhel dicens: plenum esset, et si non haberet dicens.
2.146
Et adtulerunt unusquisque quod adferebat cor eorum. poterat usitatius dici: et adtulit unusquisque quod adferebat cor eius.
2.147
Et quibus uisum est animae eorum adtulerunt demtionem domino, non dixit: et sicut uisum est animae eorum.
2.148
Et omnis cui inuentum est apud eum coria arietum rubricata, quod diceretur usitate: et omnes apud quos inuenta sunt coria arietum rubricata.
2.149
Omnis adferens demtionem argentum et aes adtulerunt demtiones domino. usitatius diceretur: omnis adtulit quam omnis adtulerunt.
2.150
Et apud quos inuenta sunt apud eos ligna inputribilia: apud eos more scripturarum additum est; nam sine hoc esset plena sententia.
2.151
Et omnis mulier sapiens mente manibus nere. quasi nere possit non manibus; et" sapiens nere" elegans atque inusitata locutio est. deinde: omnis mulier adtulerunt more superiorum plurali concluditur singularis. quia" omnis mulier adtulit" usitatius diceretur.
2.152
Et omnes mulieres quibus uisum est sensu suo in sapientia nerunt pilos caprinos. notandum sapientiam in his artibus saepe appellare scripturam, id est cotftav.
2.153
Et conpositiones et oleum unctionis et conpositionem incensi: non conpositiones aliquas extra debemus intellegere, sed, cum dictum esset: et conpositiones, per coniunctionem copulatiuam non aliud adiunxit sed quod dixerat exposuit, ut sciremus, quas conpositiones, et oleum, inquit, unctionis et conpositionem incensi. compositiones autem uocat, quia ex multis ista confecta sunt.
2.154
Et omnis uir et mulier quorum adferebat sensus eorum, ut intrarent et facerent omne opus quodcumque praecepit dominus fieri illud per Moysen, adtulerunt filii Israhel demtionem domino. ergo omnis uir et mulier intelleguntur filii Israhel. ceterae locutiones similes superioribus.
2.155
Facere aurum et argentum et aes: pro eo, quod est: facere ex auro et argento et aere; non enim aurum faciebant sed ex auro. tale est etiam quod paulo post dicit: et operari ligna, hoc est: ex lignis.
2.156
Facere omnia opera sancti, textilia et uaria texere cocco et bysso, facere omne opus architectonicum uarietatis. ecce et in rebus textilibus architectonicum opus appellat; mirum nisi propterea, quia tabernaculo fiebant, quod aedificii simile fuit et tamquam domus erigebatur. quid autem dicat: opera sancti, non euidenter adparet, utrum sancti sacerdotis, quoniam et de stola uel de stolis eius haec dicuntur, an sancti dei, in cuius cultum haec fiebant, an opera sancti, sicut dicebatur sanctum et sanctum sanctorum.
2.157
Umeralia continentia ex utrisque partibus eius: non dixit ex utrisque partibus eorum, quamuis illa umeralia, non umerale dixisset, sicut solet umerale dicere; ipsum enim appellauit pluraliter umeralia, sicut stolam et easdem stolas.
2.158
Et Eliab filius Achisamach de tribu Dan, qui architectonatus est textilia et consutilia et diuersicoloria texere de cocco et bysso. nouo more dicuntur architectonari textilia. etiam illud a parte totum intellegendum est, quod ait: texere cocco et bysso: ex his enim et cetera intellegimus, id est purpuram et hyacinthum.
2.159
Et fecerunt filii Israhel, sicut praecepit dominus Moysi, ita fecerunt: plenum esset, etiam si non adderetur: ita fecerunt.
2.160
Et fecit Moyses omnia, quae praecepit ei dominus, ita fecit: similiter, ut dictum est et filiis Israhel.

Intertext edge

Open linked passage

Note