Locutiones in Heptateuchum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
3.1
Homo ex uobis si obtulerit dona domino a pecoribus, a bubus et ab ouibus offeretis, hoc est: si a pecoribus offeretis, a bubus, ab ouibus offeretis. ouium nomine etiam caprarum genus inclusit, sicut et in aliis locis solet.
3.2
Et confringes ea fragmenta, id est: confringendo facies ea fragmenta.
3.3
Et cognitum ei fuerit peccatum quod peccauit in eo. duo modi locutionis hic notandi sunt: et peccatum peccauit et, quod addidit: in eo. in quo enim nisi in ipso, id est peccato?
3.4
Si autem anima peccauerit et audierit uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut conscius fuerit, si non nuntiauerit, et accipiet peccatum. plus uidetur habere" et"; nam eo dempto integre sequitur: accipiet peccatum.
3.5
Si autem anima peccauerit et audierit uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut conscius fuerit, si non nuntiauerit. et positum est pro" id est"; nam sic dici posset nostrae locutionis consuetudine: si autem anima peccauerit, id est audierit uocem iurationis et cetera.
3.6
Aut tetigerit ab inmunditia hominis, ab omni immunditia eius quam si tetigerit inquinetur, et latuit eum, post hoc autem cognouerit et deliquerit, cum recto ordine dicendum esset: et deliquerit, post hoc autem cognouerit.
3.7
Anima si latuerit eum obliuione et peccauerit nolens. non ait" si latuerit eam", quoniam animam pro homine ponit, sicut facit et in aliis, ubi animam prius dixit, quae generis feminini est, postea masculinum infert genus ad hominem referens. sed hic multo est haec locutio pressior, quoniam continuatim utrumque genus positum est, ut diceretur: anima si latuerit eum. haec locutio terruit interpretes latinos et noluerunt eam transferre, sed ita posuerunt: anima si qua latuerit et peccauerit non uolens, cum aliud sit utique, si anima lateat. aliud, si animam lateat; hoc autem scriptura dicit: si lateat eam, non, si ipsa lateat. in graeco autem alio inuenimus: anima si latuerit ea obliuione; sed etiam ipse in consequentibus masculinum intulit dicens: sacerdos exorabit pro eo, et dimittetur illi, quod ibi habet aotw. unde adparet scriptorem timuisse soloecismum nec tamen perseuerare potuisse in genere feminino uictum euidentia scripturae consequentis.
3.8
Ista holocaustosis super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane, ct ignis altaris ardebit super illud: potuit non habere" et" atque ita dici: totam noctem usque in mane ignis altaris ardebit. sed addita ista coniunctio facit obscuritatem his, qui in talibus scripturarum locutionibus non adsuefacti sunt.
3.9
Ista lex sacrificii, quod offerent illud filii Aaron sacerdotes ante dominum: nihil deesset, si non haberet" illud".
3.10
Sancta sanctorum est. sic habet et graecus; sed graeca locutio est, quam nostri quidam transferre nolentes dixerunt: sancta sanctorum sunt.
3.11
Occident arietem qui pro delicto ante dominum. latini interpretes addiderunt est et dixerunt: qui pro delicto est. quod graecus non habet.
3.12
Et si uotum aut uoluntarium sacrificauerit donum suum, quacumque die obtulerit sacrificium, edetur crastina die. pro eo, quod est" postera die": unde alii" altera die" interpretati sunt.
3.13
Coquite carnes in atrio tabernaculi testimonii in loco sancto et ibi edetis eas et panes qui sunt in canistro consummationis, quomodo praeceptum est mihi dicens: Aaron et filii eius edent ea. hanc locu* tionem quidam transferre nolentes dixerunt: quomodo praecepit mihi dicens, quia hoc uidetur consequens, ille autem in nostrae locutionis consuetudine soloecismus est.
3.14
Et ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem dies die et nocte. pro eo, quod est" habitabitis".
3.15
Et ait Moyses ad Aaron: accede ad altare et fac quod pro peccato tuo et holocaustum< tuum> et exora pro te et domo tua et fac dona populi et exora pro eis, quomodo praecepit dominus Moysi. non ait" quomodo praecepit dominus mihi", sed ita locutus est quasi fuisset alter Moyses, cui dominus praecepit, et alter iste, qui hoc ad Aaron loquebatur.
3.16
Et locutus est dominus ad Aaron dicens: uinum\' et siceram non bibetis et cetera. quam locutionem domini ita concludit: omnia legitima, quae locutus est dominus ad eos per manum Moysi. cum dominus loqueretur, non ait: quae locutus sum ad eos per manum Moysi, sed ea locutione usus est, qua superius ipse Moyses.
3.17
Legitimum aeternum in progenies uestras distinguere inter medium mundorum et contaminatorum et cetera. notandum, quemadmodum dicat aeternum, quod utique non erit sine fine.
3.18
Moyses loquens ad Aaron, Eleazar et Ithamar filios eius inter cetera etiam hoc ait: a sacrificiis salutarium filiorum Israhel. brachium ablationis et pectusculum segregationis super hostias adipum offerent segregationem segregare ante dominum. et erit tibi et filiis tuis et filiabus tuis tecum legitimum aeternum, cum hoc totum finem fuisset habiturum.
3.19
Cum de animantibus, quae in aquis sunt, praeciperet, quae sint eorum munda uel inmunda, in aquis. inquit, et in mari et in torrentibus. sed in mari latini codices habent, quia nimis insolens fuit pluralem nnmerum transferre de graeco et non dicere in mari, sed in maribus, maxime propter ambiguitatem, ne non maria, sed mares intellegerentur, id est masculi. nam nihilo minus insolens est quod tamen interpretatum est de sanguinibus, quia latina lingua sanguinis numerum pluralem non recipit uel in ipso nominatiuo casu. nam etsi ab eo, quod est mare, nemo dicit maribus, dicuntur tamen maria, cum sanguines non dicantur et tamen scriptum est: libera me a sanguinibus, et: non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus. ergo et maribus ita dici posset, nisi, ut dixi, ambiguitas uitaretur. torrentes uero isto loco pro fluminibus posuit scriptura, cum torrentes proprie dicantur hiemales fluuii, qui siccantur aestate et ideo pisces habere non possunt. unde nonnulli interpretes nostri non torrentes interpretari sed flumina maluerunt. poni autem in scripturis torrentes pro fluminibus locus ille psalmi satis ostendit, ubi legitur: et torrente uoluptatis tuae potabis eos. non enim tale aliquid intellegi uoluit nomine torrentis, quod ad tempus flueret ac deinde siccaretur, cum sequatur et dicat: quoniam apud te est fons uitae, quae utique aeterna est et indeficiens.
3.20
Sed haec edetis a repentibus uolatilibus, quae ambulant super quattuor, quae habent crura superi- ora pedum eius: non dixit" pedum suorum".
3.21
Et eritis sancti, quoniam sanctus ego. subauditur" sum". unde plerique nostri interpretati sunt: quoniam sanctus sum ego.
3.22
Et locutus est dominus ad Moysen dicens. haec usitatissima locutio est et creberrima in scripturis: locutus est dicens. sed ea, quae sequitur, rarius reperitur et latini sermonis coartat inopiam. graecus enim habet: xai epei? rcpdc aikouc XSVWV, quod latine exprimi posset" et dices ad eos dicens"; minus autem offendit, si dicatur" et inquies ad eos dicens", et similius est graeco, quia et ille non dixit: Xsst<; itpds aūsoūC ÀŚjc. w, sed: epstiipsi; 1tpÒ; aOtoo? Xifwv.
3.23
Mulier, quaecumque semen receperit et pepererit masculum, et inmunda erit septem dies. nostri plerique noluerunt transferre, sed ita dixerunt: mulier, quaecumque semen receperit et pepererit masculum, inmunda erit septem dies. illa ergo locutio, quoniam et graeco eloquio inusitata est, posset nec in graeco transferri; quia uero eam Graecos transferre non piguit, cur Latinos piguerit ignoro.
3.24
Triginta et tres dies sedebit in sanguine mundo suo. similiter et de illa, quae feminam peperit, dictum est: sedebit in sanguine mundo suo, sed duplicatis eisdem diebus, id est sexaginta sex diebus. sedebit ergo dictum est" manebit"; non enim per tot dies de sella ei surgere non licebat.
3.25
Homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix signi lucida. notandum cicatricem dicere scripturam non uulneris, sed etiam solius coloris notam.
3.26
Et fuerit in cute coloris eius tactus leprae. tactum dicit ipsam maculam. quod ipse homo lepra sit tactus.
3.27
Et uidebit eum sacerdos et inquinabit eum: pro eo, quod est" inquinatum pronuntiabit".
3.28
Et pilus qui est in tactu conuertatur albus: id est: conuertatur in album.
3.29
Et purgabit eum sacerdos: signum enim est. purgatum pronuntiabit. sicut" inquinabit". quod supra dixit. inquinatum pronuntiabit.
3.30
Et uiderit eum sacerdos. et ecce commutata est significatio in cute. et inquinabit illum sacerdos. plus habet et: nam ea coniunctione detracta integer sensus est hoc modo: si autem conuersa fuerit significatio in cute, posteaquam uidit eum sacerdos. ut purget illum, et uisus fuerit denuo sacerdoti, et uiderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute. inquinabit illum sacerdos.
3.31
Et tactus leprae si fuerit in homine, ueniet ad sacerdotem; et uidebit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutauit pilum album, et a sano carnis uiuae in cicatrice. id est: mutauit pilum in album colorem in cicatrice; mutauit autem a sano carnis uiuae, id est. quia non talem pilum habet, quod sanum est in carne uiua.
3.32
De leproso cum loqueretur, ait: et inmundus inmundus uocabitur, quasi non satis esset semel dicere: inmundus uocabitur. quamquam nonnulli codices ita habeant, in alio graeco ita inuenimus semel dictum: inmundus uocabitur. item paulo post dicit: cum sit inmundus, inmundus erit: quod in latinum de graeco non sicut positum est exprimi potuit. ait enim graecus: axaOaptoc m axdOapto? lotat; quasi diceret" inmundus existens inmundus erit- 4. sed non hoc est existens, quod graecus dixit rov, sed si dici posset essens" ab eo, quod est esse, non ab eo, quod est existere.
3.33
Et uestimento si fuerit in eo tactus leprae. potuit usitate ita dicere: et in uestimento si fuerit tactus leprae.
3.34
Aut in omni uase pelliceo in quocumque. fuerit in eo tactus. poterat satis esse: in quocumque fuerit tactus.
3.35
Et ecce non commutauit tactus aspectum suum, id est colorem, in quo aspicitur. non enim aspectum, quo ipse aspicit; tactum quippe ipsam maculam dicit.
3.36
Et accipiens sacerdos de emina olei superfundet in manum sacerdotis sinistram. non dixit" in manum suam sinistram", cum utique in suam faciat.
3.37
Uiro, uiro cuicumque fuerit fluor.
3.38
Et homo cuicumque exierit ex eo concubitus seminis.
3.39
Et omne super quodcumque dormit super illud.
3.40
Et omne super quod sederit super illud inmundum erit.
3.41
Et emittet in manu hominis parati in heremum. id est: emittet in heremum in manu hominis ad hoc parati: de hirco emissario loquebatur, cum hoc diceret. notandum est autem, quomodo dicat scriptura in manu.
3.42
Homo, homo filiorum Israhel, id est: ex filiis Israhel. ista autem repetitio quemlibet hominem uidetur significare, id est: ille aut ille.
3.43
Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non reuelabis. hac locutione concubitum uetuit cum his personis.
3.44
Turpitudinem fratris patris tui non reuelabis et ad uxorem eius non introibis; propinqua enim tua est. et posuit pro" id est"; hanc enim dicit turpitudinem fratris patris eius, id est turpitudinem patrui. pudenda uxoris patrui.
3.45
Et exhorruit terra eos, qui insident super eam, id est: sedes habent, quod est" habitant".
3.46
Et permetentibus uobis messem terrae uestrae non perficietis messem uestram agri tui permetere. hoc, quod a plurali coepit et ad singularem numerum terminauit, plerique latini interpretari noluerunt. sed dixerunt: agri uestri, ubi dictum est: agri tui, quasi Graecus hoc non posset dicere; magis ergo locutio notanda fuit quam emendanda.
3.47
Quicumque acceperit sororem suam ex patre suo aut ex matre sua et uiderit turpitudinem eius et ipsa uiderit turpitudinem eius,< inproperium\' est; exterminabuntur in conspectu generis sui:> turpitudinem sororis suae reuelauit, peccatum[ suum] accipient. peccatum posuit pro" poena peccati".
3.48
Et segregabitis uosmet ipsos inter medium pecorum mundorum et inter medium pecorum inmundorum et inter medium uolucrum mundarum et inmundarum. segregabitis uosmet ipsos, dixit, inter medium mundorum et inmundorum, quoniam segregantur munda ab inmundis uel a mundis inmunda; noua est omnino locutio. aliud est enim" segregabis inter medium pecorum mundorum et inter medium pecorum inmundorum", sicut saepissime loqui solet, aliud est, quod modo ait: segregabitis uosmet ipsos, tamquam illa ab alterutris segregantes se ipsos segregent ab utrisque tamquam iudicando inter utraque.
3.49
Dic sacerdotibus filiis Aaron et dices ad eos: in animabus non inquinabuntur in gente eorum nisi in propinquo qui proximus est eis. in luctu dicit, qui debetur animabus defunctorum; ideo enim lugetur, quia excesserunt.
3.50
Et caluitium non rademini super mortuum et super carnes suas non secabunt sectiones. usitata esset locutio" carnes suas non secabunt sectionibus".
3.51
Mulierem fornicariam et profanam non accipient et mulierem eiectam a uiro suo, quoniam sanctus est domino deo suo. non dixit" quoniam sancti sunt", sed tamquam de uno loqueretur, cum coeperit a plurali. deinde sequitur singulariter: sanctificabit eum; dona domini dei uestri iste offeret; sanctus est, quoniam sanctus ego dominus, qui sanctifico eos, rursus ad pluralem conclusit.
3.52
Si autem sacerdos possederit animam emtam pecunia, hic edet de panibus eius. non dixit: haec edet. cum animam dixerit, quae generis est feminini; sed potius ad illud respexit, quod per animam significare uoluit, id est hominem.
3.53
Et filia hominis sacerdotis si fuerit uiro alienigenae, id est: si nupserit uiro alienigenae.
3.54
Et locutus est dominus ad Moysen dicens: uitulum aut ouem aut capram cum natum fuerit et erit septem dies sub matre sua. plus uidetur habere et secundum usitatissimas locutiones in scripturis quas latini plerique transferre noluerunt.
3.55
Et sanctificabor in medio filiorum Israhel: quod est" sanctus habebor". neque enim dominus etiam praeter filios Israhel non est sanctus. eo sensu dictum est et in oratione dominica: sanctificetur nomen tuum, id est sanctum habeatur ab hominibus.
3.56
Loquere ad filios Israhel et dices ad eos: sollemnia domini quae uocabitis uocata sancta ista sunt sollemnia mea. sex diebus facies opera. cum ad plures loquendum dixerit, tamquam ad unum postea loquitur.
3.57
Et numerabitis uobis a die crastino sabbati, quo obtulerit gremium superpositionis, septem septimanas integras numerabis. non dixit" numerabitis", cum ad plures superius loqueretur.
3.58
Et cum nominasset filius mulieris Israhelitidis, nomen maledixit. cum hic non addiderit" dei". manifestum et tamen nomen dei esse intellegendum, cui maledixit.
3.59
Homo, homo si maledixerit deum suum peccatum accipiet. ecce ubi satis adparet locutionis esse, cum dicitur: homo, homo, tamquam dicat" homo ille aut ille". hoc est quicumque homo, non, sicut quidam putauerunt: homo, homo ita dici, tamquam laudabiliter nuncupetur, ac si diceretur: homo, sed homo; id est: non qualiscumque uelut similis pecori, sed qui uere sit homo. quem sensum non esse uerum, sed locutionis hoc esse scripturarum aperte hic ostenditur, cum in eo dicitur, qui culpatur, non qui laudatur.
3.60
Cum de seruis ageret, quos liceret habere Israhelitis, et erunt uobis, inquit, in possessione in aeternum, cum utique aeterni moriendo esse non possent uel domini uel serui. aeternum ergo dixit, ubi non est temporis praestitutus modus, quousque seruiant, sicut constitutus est eis, quos in remissione dimitti iubet libertati suae.
3.61
Si in praeceptis meis ambulaueritis et mandata mea obseruaueritis et feceritis ea, et dabo pluuiam uobis in tempore suo. superfluum est" et" consuetudini locutionis nostrae, sed more scripturarum additum; sequebatur enim: dabo uobis.
3.62
Et si usque adhuc non oboedieritis mihi, et adponam castigare uos septies in peccatis uestris. etiam hic superfluum est" et"; sequebatur enim: adponam castigare uos: quod autem ait" septies", pro omni numero accipiendum est.