Locutiones in Heptateuchum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
4.1
Et uobiscum erunt unusquisque secundum tribum uniuscuiusque principum.
4.2
Filiis Symeon secundum propinquitates eorum. secundum populos eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum numerum nominum eorum, secundum caput eorum, omnia masculina a uiginti annis et supra, omnis, qui procedit in uirtute, recognitio eorum. haec locutio, quod non dicit: filii Symeon uel ex filiis Symeon, sed filiis Symeon datiuo casu. et hoc seruat deinceps in ceteris tribubus, non est translata ah interpretibus latinis. quos inspicere potuimus. in sola autem tribu Ruben quae prima numerata est, non est ista locutio: non enim ait: filiis Ruben secundum propinquitates eorum, et cetera, sed ait: et fuerunt filii Ruben primogeniti Israhelis secundum propinquitates eorum, et deinde similiter ut in ceteris.
4.3
Et fecerunt filii Israhel secundum omnia, quae mandauit dominus Moysi et Aaron, ita fecerunt.
4.4
Sacerdotes qui uncti sunt quorum consummauerunt manus eorum sacerdotio fungi.
4.5
Et inponent super illud omnia uasa eius, quibus ministrant in ipsis.
4.6
Et reddet cui deliquit ei. quidam locutionem istam transferre nolentes emendato ordine uerba transtulerunt dicentes: et reddet ei cui deliquit.
4.7
Uir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis. non ait: quaecumque fecerit; sed locutio est, ubi sexus masculinus pronomen uindicauit, quamuis posterius femininus sit positus, quae locutio usitata non est.
4.8
Uiri uiri si praeuaricata fuerit uxor eius: non solum. quia geminauit nomen, ut diceret: uiri, uiri. sed etiam quia addidit" eius", notanda locutio est.
4.9
Si superueniet illi spiritus zelandi, illa autem non fuerit inquinata, et adducet homo uxorem suam ad sacerdotem: superfluum est" et", sed scripturis usitata locutio.
4.10
Erit aqua argutionis quae maledicitur haec. hanc locutionem inusitatam fecit ordo uerborum; posset enim usitate ita dici: erit aqua argutionis haec quae maledicitur, aut: erit haec aqua argutionis quae maledicitur, uel si quid aliud usitata uerba ordinando dici potest.
4.11
Innocens esto ab aqua argutionis quae maledicitur haec. in hac locutione non solus uerborum ordo inusitate sonat, sed etiam casus mutatus est; esset enim integrum et usitatum: innocens esto ab hac aqua argutionis quae maledicitur, aut: ab aqua argutionis hac, quae maledicitur.
4.12
Et inflabitur uentrem pro" inflabitur uentre". haec locutio et apud latinos auctores frequentatur; sed interpretes nostri qui eam transferre noluerunt dixerunt: et inflabitur uenter eius.
4.13
Uir uel mulier quicumque magne uouerit uotum, non dixit: quaecumque.
4.14
Et radetur caput suum, talis locutio est qualis superius: inflabitur uentrem.
4.15
Sex uehicula tecta et duodecim boues, uehiculum a duobus principibus et uitulum a singulis. in hac locutione notandum putaui eosdem dictos uitulos, quos boues dixerat; sed hoc etiam graecum idioma esse perhibetur.
4.16
Princeps unus cotidie, princeps cotidie offerent dona sua, pro eo, ut diceret: singulis diebus singuli principes.
4.17
Uitulum unum pro bubus et hircum ex capris unum.
4.18
Et non erit in filiis Israhel accedens filiorum Israhel ad sancta. uidetur potuisse sufficere: et non: erit in filiis Israhel accedens ad sancta. aut certe: non erit filiorum Israhel accedens ad sancta.
4.19
Et fecit Moyses et Aaron et omnis synagoga filiorum Israhel Leuitis; secundum quae praecepit dominus Moysi de Leuitis, ita fecerunt eis filii Israhel.
4.20
Et homo, homo quicumque mundus fuerit et in uiam longinquam non est et defuerit facere pascha, exterminabitur anima illa de populo suo. ergo homo, homo locutio est, ac si diceret: quicumque homo, ille uel ille.
4.21
Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promouebant filii Israhel. poterat plenum esse: et cum ascendisset nubes a tabernaculo, promouebant filii Israhel.
4.22
Et promouebant ordo castrorum filiorum luda primi.
4.23
Et promouebunt filii Gerson et filii Merari. futuri temporis uerbum posuit, cum rem gestam praeteritam narret sicut in superioribus cum de nube loqueretur, ad cuius motum uel stationem castra promouebant uel consistebant. atque ita deinceps in plurium promotionibus hoc uerbo utitur.
4.24
Et dixit Moyses Hobet filio Raguel Madianitae genero Moysi, non ait: genero suo.
4.25
Et dixit ad eum: non ibo, sed ad terram meam et ad progeniem meam, subauditur" ibo".
4.26
Et promiscuus qui erat in eis concupiuerunt concupiscentiam. singularem posuit pro plurali, ut promiscuus diceret, non promiscui; et tamen pluralem reddidit. cum ait: concupiuerunt.
4.27
Nunc autem anima nostra arida, nihil praeter in manna oculi nostri. desunt uerba" est" et" sunt"; plenum quippe esset: anima nostra arida est, nihil praeter in manna sunt oculi nostri. nam quidam interpretes sic transtulerunt et addiderunt uerba, quae non sunt in graeco.
4.28
Et molebant illud in mola.
4.29
Sescenta milia peditum in quibus sum in eis.
4.30
Et abstulit de spiritu qui super ipsum" subauditur aut erat" aut" erit". sed hanc locutionem. quae dicitur ellipsis, graeco eloquio familiarissimam et. quantum puto, etiam hebraeo latinos interpretes transferre piguit, cum et in latina lingua frequentetur quamuis minus quam in graeca.
4.31
Et percussit dominus< populum> plagam magnam ualde: notanda fuit locutio: percussit plagam. non" percussit plaga", quod est usitatum.
4.32
Et homo Moyses lenis ualde. subauditur" erat".
4.33
Et ira animationis domini super eos, subauditur" facta est".
4.34
Et ecce Maria leprosa sicut nix: et hic subauditur" facta est."
4.35
Et quae terra in qua isti insident super eam; et quae ciuitates in quibus isti habitant in ipsis.
4.36
Locum ipsum quem nominauerunt uallem Botrui. cum superius dixisset: uenerunt in uallem Botrui. dictum est ergo per anticipationem, non quia iam hoc uocabatur, quando uenerunt, sed cum scriberetur. hic liber, iam uocabatur.
4.37
Quoniam fortior nobis est magis usitata esset locutio si non haberet: magis.
4.38
Et protulerunt pauorem terrae quam explorauerunt t eam.
4.39
Terram quam transiuimus eam explorare, terra comedens qui habitant super eam est. dicendum autem fuit usitate: terram quam transiuimus explorare.
4.40
Terra quam explorauimus eam bona est ualde ualde.
4.41
Et ait omnis synagoga lapidare eos in lapidibus. non dictum est: lapidibus, cum ipsum lapidare posset usitata locutione sufficere.
4.42
Et quousque non credunt mihi in omnibus signis quibus feci in ipsis? non ait: quae feci in ipsis.
4.43
Puer autem meus Chaleb, quoniam spiritus alius in eo et adsecutus est me, et inducam eum in terram. usitatum esset, si non haberet: et.
4.44
Et inducam eum in terram, in quam intrauit illuc. sufficeret usitata locutione: in quam intrauit.
4.45
Et ait dominus ad Moysen et Aaron dicens. hoc inlatum est, cum dominus et superius loqueretur. facit hoc saepe scriptura; cum aliquid aliud uult dicere, iterum inducit loquentem, qui iam loquebatur.
4.46
Quotquot murmurauerunt super me. non ait" de me" aut" aduersus me".
4.47
Et hereditate possidebunt terram, quam uos abscessistis ab ea. usitatum esset: a qua uos abscessistis; nunc uero et quam abscessistis dictum est nouo more et additum est" ab ea", sicut scripturae loqui solent. sicut est: penitusque sonantes accestis scopulos. id est: accessistis scopulos, non ait: ad scopulos; et: deuenere locos, non ait: ad locos. ita quam abscessistis. non ait: a qua abscessistis.
4.48
Ego dominus locutus sum: nisi ita fecero synagogae malignae isti. quaerendum est sane quid sit quod graece positum est η μήν; nostri enim interpretes hoc paene ubique interpretati sunt" nisi".
4.49
In terram in quam ego induco uos illuc.
4.50
Si autem anima una peccauerit non sponte, offeret capram unam anniculam pro peccato. et exorabit sacerdos pro anima inuita et quae peccauerit nolenter ante dominum exorare pro eo; et remittetur ei. in hac sententia et illa locutio notanda erat, quod ait: et exorabit sacerdos et postea dixit: exorare— utrumque enim simul ita dici posset: exorabit exorare— et illa. quod a feminino genere incipiens ad masculinum clausit. cum enim dixisset: si anima una peccauerit, conclusit dicens: exorare pro eo: ubi intellegitur" pro eo homine". nam et quod adiunxit: et dimittetur ei, in latino quidem non adparet, quia hoc pronomen generis omnis est; sed in graeco masculinum elucet, ubi habet ao- cjj), quod hic positum est" ei". quod uero hic dictum est: pro anima inuita, intellegitur" quae inuita peccauerit, non quod nolit pro se offerri". hoc enim etiam consequenter exposuit, cum ait: et quae peccauerit nolenter. et ideo inuita positum est, quia latine non potuit exprimi, quod graece dictum est: axooaiaaOsioYji;; non enim potuit dici" nolenteta" uel quid aliud ab eo quod nolens fecerit.
4.51
Et anima quaecumque fecerit in manu superbiae, subauditur" peccatum". notandum etiam quod ait: manu superbiae, manum ponens pro opere siue potestate.
4.52
Morte moriatur homo; lapidate eum lapidibus omnis synagoga. et morte moriatur et lapidate lapidibus et lapidate omnis synagoga locutiones sunt inusitatae nobis.
4.53
Et accipite singuli turibulum suum.
4.54
Et descenderunt ipsi et omnia quae sunt eis. praesens posuit pro praeterito, sunt pro erant uel fuerunt.
4.55
Et omnis Israhel qui in circuitu eorum fugerunt a uoce eorum. subauditur" erat"; id est: omnis Israhel qui erat in circuitu eorum.
4.56
Quoniam sanctificauerunt turibula peccatorum horum in animabus suis. non dixit: quia sanctificauerunt turibula peccatores hi in animabus suis; sed quasi quaereretur, quorum turibula, pro eo, ut diceret" sua", dixit: peccatorum horum. qui autem sanctificauerint, intellegendum reliquit, id est quia ipsi.
4.57
Et ecce germinauit uirga in domum Leui: latina consuetudo" in domo Leui" exigeret dici.
4.58
Et ego accepi fratres uestros Leuitas de medio foliorum Israhel dationem datam domino haec locutio in latinum necessitate ita translata est; nam graecus habet: δόμα δεδομένον. quod si quisquam latine uelit exprimere, dicturus est: datum datum, quia et δόμα datum est— secundum quod dicit apostolus: non quia quaero datum, sed requiro fructum, quod in graeco δεδομένον scriptum est, et in Genesi: dedit Abraham data filiis suis, graecus habet: δόματα, et in euangelio: nostis bona data dare filiis uestris, δόματα est in graeco— et δεδομένον" datum" est non nomen, sed participium. ac per hoc datum datum dici posset, tamquam datum quod datur, nisi ambiguitas uitanda esset. hanc ambiguitatem quidam nostri interpretes uitare conantes" donum datum" dixerunt; sed donum graece δῶρον dicitur, non δόμα. unde hoc loco non recte diceretur. quia non sibi hoc donatum a filiis Israhel dicit deus, sed pro primogenitis sibi debitis redditum: unde et quae redduntur et quae donantur data dici possunt. et ideo omne donum etiam datum est, non omne datum etiam donum est, quia non omne quod datur continuo etiam donatur.
4.59
Omnis primitia olei et omnis primitia uini et tritici primitia eorum quaecumque dederint domino tibi dedi ea. non dixit: omnem primitiuum tibi dedi eum; sed, cum dixisset: omnis primitia et enumeraret de quibus rebus esset, intulit: tibi dedi ea. nec saltem: tibi dedi eam, aut: tibi dedi eas, id est primitias; sed neutrum genus intulit, quod quidem fieri absoluta locutione etiam in latina lingua solet. neque hoc quod dictum est, primitia, latinum uidetur; primitiae quippe numeri tantum pluralis dici solent. sed si potuerunt interpretes nostri transferre quod in graeco inuenerunt: non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus, et alio loco: uirum sanguinum et dolosum abominabitur dominus, cum sanguis in latina lingua numeri sit tantum singularis, cur etiam hic pigeret singularem numerum" primitia", sicut habet graecus, exprimere? aliqui tamen interpretes primitias et per accusatiuum casum, ut dicerent: omnes primitias tibi dabo. ita utramque locutionem nobis inusitatam, quomodo in graeco inuenta est, transferre noluerunt
4.60
Loquere filiis Israhel, et accipiant ad te iuuencam rufam. pro eo, ac si diceret: adducant ad te, aut certe utrumque usitate diceretur: accipiant et adducant ad te iuuencam rufam.
4.61
Et lauabit corpus suum aqua. hoc intellegeretur etiam si non haberet: aqua.
4.62
Et< re> ponet extra castra in locum mundum. non" in loco mundo" dixit, quod latinae locutionis est.
4.63
Omne uas apertum quaecumque non habent alligaturam alligatam super ea.
4.64
Et accepit Moyses uirgam quae ante dominum, subauditur: erat.
4.65
Quia non credidistis sanctificare me in conspectu filiorum Israhel, id est: sanctitatem meam declarare. secundum istam locutionem dictum est: et pro eis sanctifico me ipsum, et in oratione dominica: sanctificetur nomen tuum.
4.66
Et incolae fuimus in Aegypto dies plures, pro annis multis.
4.67
Et dixit ad eum Edom, hoc est: gens ipsa— non enim adhuc uiuebat Edom, qui erat Esau— sicut isti, qui nuntios miserunt, Israhel uocabantur, quod prius nomen unius hominis erat.
4.68
Et dicunt ei filii Israhel: iuxta montem transibimus; si autem de aqua tua biberimus ego et pecora mea, dabo pretium tibi. satis eleganter a plurali transit ad singularem numerum, tamquam Israhel diceret. cum dixisset: filii Israhel, et a uerbis coepisset numeri pluralis, quod est: transibimus et biberimus.
4.69
Et uidit omnis synagoga, quia dimissus est Aaron. non facile hoc uerbum reperitur in scripturis dimissus pro eo, quod est mortuus; hoc et in euangelio est, ubi ait Symeon: nunc dimittis seruum tuum in pace. uerum tamen aJcoXostc habet in graeco, quod magis a resolutione quam a dimissione dictum sonat; non enim dixit: a< p» st<;, quod sine dubio est" dimittis".
4.70
Et fleuerunt Aaron triginta dies omnis domus Israhel. non dixit: fleuit, nec dixit: tota uel uniuersa, sed: omnis, quasi plures essent; sicuti est" omnis homo", quod de omnibus dicitur, longe utique aliud quam totus homo, quod de uno dicitur. sed adsidue ponit scriptura omne pro toto.
4.71
Et detrahebat populus ad deum et aduersus Moysen. non dixit: de deo, sed: ad deum. quamuis hanc locutionem quidam transferre nolentes" detrahebant de deo" transtulerunt.
4.72
Ora ergo ad dominum ut auferat a nobis serpentem. sicut et in Exodo dictum est" ranam" singularem pro plurali.
4.73
Et factum est quando momordit serpens hominem, et aspexit in aeneum serpentem, et uiuebat. non solum hoc habet ista locutio, quod uertit modum uerbi et ab specie perfecta praeteriti temporis ad inperfectam clausit, sed etiam quod plus habet: et.
4.74
Et eleuantes ex Obot castra conlocauerunt in Acalgai trans in heremo. hoc est: in ulteriore heremo.
4.75
Et percussit asinam in uirga. non dixit" uirga" sed: in uirga.
4.76
In maledictionem inimicorum meorum uocaui; te, et ecce benedixisti benedictionem non dixit" benediction", sed, tamquam diceret: ecce dixisti benedictionem.
4.77
Quaecumque miserit deus in os meum, hoc obseruabo loqui. non dixit: haec obseruabo.
4.78
Ueni mecum adhuc in locum alium de quo non uidebis eum inde.
4.79
Et ait dominus ad Moysen: accipe duces populi et ostenta eos domino contra solem, et auertetur ira animationis domini ab Israhel. cum dominus loqueretur, non dixit: et ostenta eos" mihi", et auertetur ira mea* ab Israhel.
4.80
Domus familiae est Madian. de muliere hoc dixit, quae cum adultero Israhelita percussa est. quibus uerbis, quantum puto, intellegi uoluit nobilem fuisse, ut diceret eam: domus familiae. sic iam uulgo ad insigne diuitiarum et pater familias et mater familias dicitur.
4.81
Et locutus est dominus ad Moysen et Eleazar sacerdotem dicens: accipe principium totius synagogae filiorum Israhel a XX annis et supra. notandum quid appellauerit principium, robur scilicet aetatis in populo.
4.82
Ut exaudiant eum filii Israhel, et: in ore eius exibunt, et: in ore eius introibunt, id est: cum iusserit.
4.83
Et fecit Moyses secundum quae praecepit illi dominus; et adsumens legum statuit eum ante Eleazarum sacerdotem et cetera ubi hoc notandum fuit, quia, cum iam dixisset: et fecit Moyses secundum quae praecepit illi dominus, eadem ipsa repetit.
4.84
Et commendauit eum secundum quae praecepit dominus Moysi. non ait secundum quae praecepit" illi" dominus.
4.85
Decimam decimam similaginis consparsam in oleo agno uni; id est: singulas decimas singulis agnis. quod enim ait: decimam decimam, significauit, quod repetendae sint decimae per agnos singulos.
4.86
Et in mense primo quarta decima mensis huius dies festus, septem dies azyma edetis. notandum diem festum per plures dies celebrari et tamen diem festum dici, non dies festos ipsius festiuitatis celebrationem, quotquot dies tenuerit.
4.87
Et mense septimo una mensis. secundum hanc locutionem dictum est in Genesi: et facta est uespera et factum est mane dies unus; nam et ibi sicut hic graecus habet ἡμέρα μία. unde quidam hic interpretantes" prima die mensis" necessariam locutionem praetermiserunt. quamuis a sententia uerborum non recesserint.
4.88
Uitulum unum ex bubus, arietem unum. non ait: ex ouibus, sicut illud" ex bubus", cum et illud, si deesset, plenum esset.
4.89
Agnos anniculos sine uitio septem. hoc quod in agnis posuit, sine uitio, per omnia subauditur, et in uitulo scilicet et in ariete.-
4.90
Decima decima agno uni septem agnis, id est: singulas singulis.
4.91
Exceptis uotis uestris et uoluntaria uestra et holocaustomata uestra et sacrificia uestra et liba. mina uestra et salutaria uestra. hanc locutionem. si uel graeca esset, non notarem. non enim ait: exceptis uotis uestris et uoluntariis uestris et cetera, ut coeperat, sed neque: excepta uota uestra, ut ab ipso uelut soloecismo inciperet, sed. cum prius recte usitata locutione dixisset: exceptis uotis uestris, ea deinde adiunxit per alium casum, ubi subaudiri non possit" exceptis", sed" excepta": quod non admittit nec graeca nec latina locutio.
4.92
Homo, homo quicumque uouerit uotum domino, pro eo. quod est: omnis homo.
4.93
Cum autem mulier uouerit uotum domino aut definierit definitionem in domo patris sui in iuuentute sua. hic mulierem feminam dicit, etiamsi uirgo sit, more scripturarum: unde etiam de Christo est, quod ait apostolus: factum ex muliere.
4.94
Et audierit pater eius uota eius et definitiones eius, quas definiuit. definitiones definiuit. locutio est.
4.95
Definiuit aduersus animam suam; id est aduersus delectationes animae suae.
4.96
Et tacuerit pater eius, et stabunt omnia uota eius. hic plus habet" et"; nam integer sensus est: si audierit et tacuerit pater eius, stabunt omnia uota eius.
4.97
Si autem facta fuerit uiro. intellegitur nupserit; scriptura sic loquitur.
4.98
Et uota eius super eam, subauditur: sunt, quod nonnulli etiam interpretes addiderunt.
4.99
Omnia quaecumque exierint ex labiis eius secundum uota eius et secundum definitiones quae aduersus animam eius, non manet ei, cum expectaretur numerus pluralis, ut diceret: non manent ei; nam ita nonnulli interpretati sunt uitantes istum quasi soloecismum.
4.100
Mille ex tribu et mille ex tribu, ex omnibus tribubus Israhel. numquid duodecies dixit mille? et tamen repetitio ista millenos significat.
4.101
Interfecerunt in gladio. quod usitate diceretur: interfecerunt gladio.
4.102
Et omnes ciuitates eorum quae in habitationibus eorum. subauditur" erant".
4.103
Et uillas eorum succenderunt in igni. quod usitate diceretur: succenderunt igni.
4.104
Et omnem multitudinem mulierum, quae non nouit concubitum masculi, uiuificate. nusquam certius adparet hebraea locutione mulieres etiam uirgines dici solere.
4.105
Et a dimidia parte eorum accipietis, et dabis eaEleazar sacerdoti primitias domini. non dixit" dabitis".
4.106
Et animae hominum a mulieribus, quae non cognouerunt concubitum uiri, omnis anima duo et XXX milia. et hic superior locutio confirmata est mulieres dici etiam quae non cognouerunt concubitum uiri, id est uirgines.
4.107
Et accepit Moyses et Eleazar sacerdos aurum a chiliarchis et a centurionibus et intulit ea in tabernaculum testimonii. uidetur dicere debuisse: et intulit illud in tabernaculum testimonii, quoniam aurum acceptum esse praedixerat. et plerique latini codices sic habent; sed ideo pluraliter uidetur inlatum ut diceret: intulit ea, quia multa uasa fuerant superius commemorata, in quibus erat hoc aurum.
4.108
Et pecora multitudo erat filiis Ruben et filiis Gad, multitudo copiosa ualde, non dixit: et pecorum multitudo erat.
4.109
Et uiderunt regionem Iazer et regionem Galaad, et erat locus locus pecoribus. non iungendum est in pronuntiatione quod bis dixit locus; sed subdistinguendum: et erat locus, et deinde inferendum: locus pecoribus. quasi enim expectaretur qualis locus, ita repetitio eleganter inlata est.
4.110
Et accedentes filii Ruben et filii Gad dixerunt ad Moysen et Eleazar sacerdotem et ad principes synagogae dicentes. non est ista uel graeca uel latina locutio: dixerunt dicentes, sed hebraea uidetur.
4.111
Detur terra ista famulis tuis in possessionem: quasi de aliis dicerent, cum sibi peterent.
4.112
Non enim secuti sunt post me praeter Chaleb filius Iephone. uidetur dicere debuisse: praeter Chaleb filium Iephone; sed nominatiue intulit, quia praecessit: secuti sunt. est autem ista locutio etiam latina, sed rara.
4.113
Donec consumeretur omnis generatio facientes maligna in conspectu domini. non dixit: faciens maligna, neque: facientium maligna.
4.114
Et accesserunt ei et dicebant. non ait quod usitatum est: accesserunt ad eum.
4.115
Et aedificabitis uobis ipsis ciuitates inpedimentis uestris. ac si diceret: aedificabitis uobis ipsis ciuitates propter inpedimenta uestra.
4.116
Inpedimenta nostra et uxores nostrae et omnia pecora nostra erunt in ciuitatibus Galaad; pueri autem tui transibunt omnes armati. non dixerunt: nos autem transibimus omnes armati, sed tamquam de aliis dicerent.
4.117
Et commendauit eis Moyses Eleazar sacerdotem et legum filium Naue et principes familiarum tribuum Israhel. non ait: commendauit eos Moyses Eleazar sacerdoti, quod utique ordo locutionis usitatae exigebat; per hos enim introducti sunt in terram, quam petebant: unde magis illi istis a quibus introducebantur in terram postulatam quam isti qui introducebant illis quos introducebant commendati uidentur.
4.118
Si autem non transierint armati uobiscum in bellum in conspectu domini, et transferte inpedimenta eorum. plus habent" et".
4.119
Et dedit eis Moyses filiis Gad et filiis Ruben. plus habet" eis".
4.120
Et non ibi erat aqua populo bibere. pro eo, quod est ad bibendum.
4.121
Loquere filiis Israhel et dices ad eos. sufficere uidetur: loquere filiis Israhel.
4.122
Et omnia idola fusilia eorum perdetis ea. plus habet" ea".
4.123
Hoc erit uobis fines maris. non dixit: hi erunt uobis.
4.124
Et hoc erit uobis fines ad aquilonem: eadem repetita locutio est.
4.125
Et erunt ciuitates eis habitare, pro eo, quod dici solet: ad habitandum.
4.126
Refugia erunt uobis fugere illo homicidam: quod usitate dici posset, ut fugiat illo homicida.
4.127
Et incolae qui in uobis istae ciuitates in refugium. singulari numero positum est incolae; id est: huic incolae qui in uobis, quoniam minus habet" est\'". non enim ait" qui in uobis est" notissima locutione, sed rariore in lingua latina quam in graeca.