Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Locutiones in Heptateuchum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
5.1
Usque ad flumen magnum, flumen Euphraten. non dixit: usque ad flumen magnum Euphraten.
5.2
Et iudicium, quod durum fuerit a uobis, adferetis illud ad me. non dixit: quod durum fuerit uobis, sed a uobis, id est ita durum, ut a uobis iudicari non possit.
5.3
Si uidebit aliquis uirorum istorum terram optimam hanc, quam iuraui patribus eorum praeter Chaleb filius Iephone; hic uidebit eam. et in libro Numerorum istam locutionem notauimus, quia non dixit: praeter Chaleb filium Iephone, sed filius.
5.4
Dominus enim deus uester benedixit te in omni opere manuum tuarum. non ait: benedixit uos in omni opere manuum uestrarum, cum praedixisset uester, non.. tuus\'.
5.5
Nunc ergo surgite et promouete et pertransite uos uallem Arnon; ecce tradidi in manus tuas Seon regem Esebon. non dixit" in manus uestras", sed a plurali ad singularem transiit.
5.6
Quoniam quae est gens magna cui est ei deus adpropians illis? duo sunt hic notanda: uel quod ait: cui est ei, uel quod non ait" adpropians illi", sed adpropians illis.
5.7
Et similitudinem non uidistis sed uocem, cum uox non possit uideri; sed generaliter hoc uerbum posuit, tamquam ad omnem corporis sensum uidere pertineat.
5.8
In quam uos ingredimini illo hereditare eam: plenum esset, etiamsi non additum esset illo.
5.9
Et eduxit uos de fornace ferrea ex Aegypto: fornacem ferream duram tribulationem intellegi uoluit. secundum hoc et de Ioseph dictum est in Psalmis: ferrum pertransit anima eius.
5.10
Et non transeo Iordanen hunc, quasi et alius sit Iordane. ex hac locutione arbitror saepe dici etiam hunc mundum, quasi alius non sit.
5.11
Si autem genueris filios et filios filiorum tuorum: notanda locutio est, ubi et auos nepotes dicit gignere.
5.12
Et quaeretis ibi dominum deum uestrum et inuenietis eum, quando exquiretis eum ex toto corde tuo et ex tota anima tua in tribulatione tua: non dixit" in toto corde uestro et in tota anima. uestra in tribulatione uestra".
5.13
Interrogate dies priores, qui fuerunt priores te: non homines sed dies intellegendum est. similiter et hoc notandum, quod etiam superius, cum dixerit: interrogate pluraliter, priores te intulit singulariter, non" priores uobis".
5.14
Si et tentauit deus ingressus accipere sibi gentem de media gente: tentauit pro eo, quod est uoluit, positum est. an quid aliud? quod autem ait: de media gente, de mediis gentibus intellegendum est singulari posito pro plurali; sicut serpentem, ranam, et locustam pro serpentibus et ranis et locustis scriptum legimus.
5.15
Secundum omnia, quae fecit dominus deus uester in Aegypto coram te uidente: nihil minus est, et si non addatur: uidente.
5.16
Et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini, quoniam timuistis a facie ignis et non ascendistis in montem, dicens: ego sum dominus deus tuus et cetera: dicens posuit pro" cum diceret".
5.17
Et aduena, qui incolit in te: populo dictum accipiendum est, non quasi uni homini, quia in populo incolit aduena.
5.18
Propter hoc constituit tibi dominus deus tuus ut obserues diem sabbati et sanctificare eum. si" et" non haberet, non uideretur inusitata locutio: ut obserues diem sabbati sanctificare eum; aut certe si ita esset: ut obserues diem sabbati et sanctifices eum, aut ita: propter hoc constituit tibi dominus deus tuus obseruare diem sabbati et sanctificare eum. nunc uero" ut obserues diem sabbati et sanctificare eum" inusitata et notanda locutio est.
5.19
Adtende tibi, ne dilatetur cor tuum et obliuiscaris domini dei tui: notandum etiam in malo dici posse dilatationem cordis; exultatio quippe in dilatatione intellegitur, cui contrariae sunt angustiae, id est tristitia. utrumque autem potest et in bono et in malo.
5.20
Et erit cum interrogauerit te filius tuus cras dicens;" cras" posuit pro futuro quocumque tempore.
5.21
Septem gentes magnas et multas: quomodo ergo multas, si septem? sed multas dixit multitudinem habentes.
5.22
Non dispones ad eos testamentum, cum de gentibus diceret; testamentum ergo pro pacto posuit.
5.23
Et filiam eius non sumes filio tuo; discedere enim faciet filium tuum a me et seruiet diis aliis et irascetur indignatione dominus in uos: non ait" irascar", sed tamquam de alio diceret.
5.24
Ciuitates magnas et muratas usque in caelum: uTceppoXtxd); dictum.
5.25
Ne dicas in corde tuo, cum consumpserit dominus deus tuus gentes istas ante faciem tuam, dicens: propter iustitias meas induxit me dominus hereditare terram bonam istam. ordo est: ne dicas in corde tuo dicens.
5.26
Ne quando dicant inhabitantes terram unde eduxisti nos inde: more scripturae additum est" in de".
5.27
Quae fecit uirtutem Aegyptiorum. hoc interpretes quidam latini minus intellegentes noluerunt dicere uirtutem, sed uirtuti uel exercitui, quoniam id, quod ait Graecus, Sovajuv, nonnulli exercitum intellexerunt; sed elegans locutio est." quae fecit uirtutem eorum" intellegendum est, quid eam fecit, quoniam ad nihil eam redegit. sed quia pluraliter dictum est, ideo subobscurum est.
5.28
Quos aperiens terra os suum degluttiuit eos et domos eorum et tabernacula eorum. duae locutiones hic notandae sunt: quod et additum est" es o s", cum sufficere potuisset, quod et ait superius" quos", et, domos eorum cum dixisset, addidit: et tabernacula eorum, quasi alias in heremo haberent domos nisi tabernacula. sed nimirum domos intellegi uoluit homines ad eos pertinentes, sicut ipsi populo dicitur: et nunc tu, domus Iacob. nec ista locutio aliena est a latina lingua; nam et Romani dicti sunt domus Assaraci, quod ex Assaraco Troiano originem ducerent.
5.29
Quoniam oculi uestri uidebant omnia opera domini magna, quae fecit in uobis hodie. cum de his operibus diceret, quae per heremum facta sunt eo tempore, quo ibi circumducebantur per quadraginta annos, tamen" hodie" dixit, quod intellegi uoluit hoc tempore, quotquot ibi annos idem tempus habere potuisset.
5.30
Terram, quam iurauit dominus patribus uestris dare eis et semini eorum post eos. tamquam diceret: id est semini eorum post eos. non enim et ipsis dedit, sed ita ipsis dedit, cum semini eorum dedit.
5.31
Si autem auditu audieritis omnia mandata eius. quae ego mando tibi hodie. auditu uidetur superfluum, sed locutio est scripturae sanctae familiarissima.
5.32
Et dabit pluuiam terrae tuae in tempore suo matutinam et serotinam. cum matutinum tempus dies dicatur, numquid hinc intellegi uoluit tempus anni primum? serotinum uero minus latinum est. sed non potuit magis proprie de graeco exprimi, quod illi dicunt δ\' ψιμον tamen etiam in latina lingua uulgo usitatum est, ut dicatur serotinum, sed quod tardius quam oporteat factum est. hic uero tempus anni potius intellegi uoluit.
5.33
Et cum ederis et satiatus fueris, adtende tibi ipsi, ne dilatetur cor tuum, et praeuaricemini et seruiatis diis aliis. iam superius tales locutiones notauimus, siue quod a singulari ad pluralem transit siue quod in malo uoluit intellegi" dilatetur dilatetur", ubi noxiam prosperitatem significauit.
5.34
Et flumen magnum, flumen Euphraten: repetitiones istae usitatae sunt in scripturis et rem decenter commendant.
5.35
Timorem uestrum et tremorem uestrum inponet dominus deus uester super faciem uniuersae terrae: non timorem et tremorem, quo ipsi timent et tremunt, sed quo timentur et alios tremere faciunt.
5.36
Non poteris manducare in ciuitatibus tuis decimationem frumenti tui. pro eo, quod est: non debebis.
5.37
Et incendes ciuitatem in igni: nos usitatius diceremus" igni".
5.38
Si autem longe fuerit uia a te, ac si diceret: longa uia erit; aduerbium posuit pro nomine.
5.39
Et fenerabis gentes multas. fenerationem scriptura dicit mutuo datam pecuniam, etiam si usurae non accipiantur: unde est et illud in psalmo: beatus uir, qui miseretur et commodat. hoc enim maluerunt interpretari nostri, qui sententiam potius quam uerba sequenda putauerunt; nam in graeco habet SavsICei, quod est feneratur.
5.40
Et principaberis gentium multarum, tui autem non principabuntur. tamquam diceret: tibi non dominabuntur, hoc est gentes; genetiuus enim casus est singularis huius pronominis, quod ait tui— cuius datiuus est tibi—, non pluralis nominatiuus, cuius genetiuus est tuorum.
5.41
Si autem fuerit in te egenus in fratribus tuis. non uni homini, sed populo dicitur, ideo in te.
5.42
Si autem fuerit in te egenus in fratribus tuis in una ciuitatum tuarum in terra, quam dominus deus tuus dat tibi, non auertes cor tuum neque constringes manum tuam a fratre tuo egente; aperiens aperies manus tuas ei, fenus fenerabis ei, quantumcumque postulat et quantum eget. hic certe cum opera misericordiae praecipiat, non utique usurarum crudelitas suscipienda est: unde adparet, quod ait: fenus fenerabis ei, mutuo dandum, quod postularet, intellegi uoluisse. quod autem ait: aperiens aperies manus tuas, tale est et quod sequitur" fenus fenerabis", usitata locutio in scripturis sanctis.
5.43
Cum de aure pertundenda serui praecepisset, et ancillam, inquit, tuam facies similiter, accusatiuum pro datiuo ponens. non ait: ancillae tuae facies, quod locutionis nostrae consuetudo poscebat.
5.44
Si autem fuerit in eo uitium, claudum aut caecum, uel omne uitium malum. non ait: claudicatio aut caecitas- ipsa enim sunt uitia— sed: claudum et caecum: quod sunt non uitia, sed animalia, quae habent uitia. hoc quoque notandum est quod ait: uitium malum, quasi posset esse uitium bonum.
5.45
Et non dormiet de carnibus, de quibus immolaueritis uespere die primo usque in mane. pro eo. quod est: non remanebit ea nocte, non dormiet dictum est.
5.46
Non offeres domino deo tuo uitulum uel ouem in quo est in ipso uitium. usitata locutio esset: in quo est uitium: sed ista scripturis est usitatior.
5.47
Et lapidabis eos in lapidibus, et morientur: quod ex nostra consuetudine diceretur" lapidibus", non in lapidibus.
5.48
Non multiplicabit sibi equum. pro equis uel pro equitatu equum posuit: unde nonnulli" equitatum" interpretati sunt.
5.49
Non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus. non poteris dictum est pro" non debebis".
5.50
Secundum omnia, quae petisti a domino deo tuo in Coreb in die conuocationis dicentes. cum dixerit superius petisti, dicentes subiecit, non" dicens".
5.51
Quoniam dominus deus uester, qui praecedit uobiscum: non dixit" uos".
5.52
Si occurreris nido auis ante faciem tuam in uia. notandum, quod occurreris dixit etiam non ambulanti.
5.53
Si autem aedificaueris domum nouam, facies coronam solario tuo et non facies homicidium in domo tua, si cadat qui cecidit ab eo, id est: a solario cadat qui cecidit. nimis inusitata locutio est.
5.54
Et abiens fuerit uiro alteri, et oderit eam uir nouissimus. notandum ex duobus posteriorem nouissimum dici. talis locutio est et in euangelio, quando quaeritur ex duobus fratribus, quis eorum fecerit uoluntatem patris, et respondetur" nouissimus", cum duo fuerint.
5.55
Non pignerabis molam neque superiorem lapidem molae, quia animam iste pignerat, pro eo, quod est: quia animam pigneras, si feceris. deinde notandum animam dixisse pro ea uita, quam habet anima in corpore: ex qua locutione et illud est in euangelio: nonne anima plus est quam esca.
5.56
Si autem deprehendatur homo furans animam ex fratribus suis filiis Israhel: animam pro homine posuit. denique sequitur: et obprimens eum uendiderit: quae non minus notanda locutio est. noluit enim dicere" earn", quod esset magis consequens, quoniam animam dixerat, sed eum, id est hominem, in cuius significatione dixerat animam.
5.57
Si debitum fuerit in proximo tuo debitum quodcumque: repetitio uerbi locutionem notandam facit.
5.58
Si autem noluerit homo accipere uxorem fratris sui, et ascendet mulier in porta ad senatum et dicet: non uult frater uiri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel, noluit frater uiri mei. quamuis uerborum repetitiones amet scriptura, inusitatior est tamen repetitio; sed elegantius querelae ostentat adfectum.
5.59
Maledictus omnis, qui dormierit cum omni pecore: pro eo, quod est" concubuerit". deinde cum omni pecore pro eo, quod est" cum quolibet pecore".
5.60
Et seruies inimicis tuis, quos inmittet dominus deus tuus super te. graecus habet: aatpeoaeu, ubi latinus interpretatus est: seruies. solet autem hoc uerbum in ea seruitute scriptura ponere, quae debetur deo: unde idolatrae appellantur, qui ea seruitute idolis seruiunt; ergo hic inusitate positum est hoc uerbum. quamquam possit etiam hunc sensum habere, quod tam grauiter multa dixerit, ut inimicis suis nimium superbientibus tamquam dis seruisse cogantur.
5.61
Gentem cuius non audies uocem eius. et hoc notandum est, quod et cuius dixit et eius, sicut loqui scripturae solent, et id, quod ait: cuius non audies uocem pro eo, quod est" cuius linguam non intelleges".
5.62
Mollis in te et tenera ualde fascinabit oculo suo fratrem suum et uxorem quae est in sinu eius et qui sunt reliqui filii quicumque relicti fuerint illi, ita ut det uni ex eis a carnibus filiorum suorum de quibuscumque edet eo, quod non derelictum sit ei quidquam in angustia et tribulatione, qua tribulabunt te inimici tui in omnibus ciuitatibus tuis. notandum est, quemadmodum hic dictum sit: fascinabit eum pro" inuidebit" ei tamquam ad hoc derelicto, ut necesse sit ei dare de carnibus filiorum. quas cogit necessitas in cibum sumi a parentibus. nam et in Prouerbiis, quod latini codices habent: non cenabis cum uiro inuido, graecus habet: avSpi Paoxav( p; paaxavo? autem fascinus dicitur.
5.63
Et erit sicut laetatus est dominus in uobis bene facere uobis. graecus habet: bene facere uos, nec uidetur esse saltem graeca locutio. accusatiuus tamen pro datiuo positus intellegitur: unde maluerunt latini interpretes dicere uobis quam„ uos*.
5.64
Uos uidistis omnia, quae fecit dominus deus uester in terra Aegypti coram uobis Pharaoni et omnibus seruis eius et omni terrae illius, temtationes magnas, quas uiderunt oculi tui: notandum illas plagas etiam temtationes uocari.
5.65
Si fuerit dispersio tua a summo caeli usque ad summum caeli, inde congregabit te dominus deus tuus. mirum, si non hoc dicit a summo caeli usque ad summum caeli, quod solet etiam dicere" a summo terrae usque ad summum terrae": fortasse propterea, quia secundum id, quod et iste aer caelum dicitur, coniungitur terrae.
5.66
Non in caelo est, dicens: quis ascendet in caelum et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? neque trans mare est, dicens: quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? dicens pro eo posuit, quod est" ut dicas": noua locutio.
5.67
Et dominus qui comitatur tibi tecum.
5.68
Et dixit dominus ad Moysen: ecce tu dormies cum patribus tuis: hoc uerbo eius mortem significauit.
5.69
Amaricantes eratis quae ad deum: id est amaricabatis ea, quae dei sunt.
5.70
Scio enim, quia post obitum meum iniquitate iniquitatem facietis: uno uerbo autem graece dicitur" iniquitatem facietis", quod est avo( iaaete.
5.71
Et occurrent uobis mala nouissimum dierum: sic enim habet graecus pro in nouissimis diebus aut in nouissimo dierum.
5.72
Nonne hic ipsepater tuus possedit te et fecit te et creauit te? ordo notandus est; prius enim uidetur dicere debuisse" creauit te et fecit te" et deinde" possedit te". quomodo enim intellegitur posse possideri qui non est?
5.73
Cum adipe renum tritici. haec metaphora nimis inusitata est, ut renes tritici intellegantur uelut interiora tritici, unde farina eicitur; hoc enim et adipem dixit. nam hoc nomine etiam farinam solent Graeci dicere; hoc enim habet graecus in Exodo, ubi scriptum est: eleuantes farinam superhumeros suos. graecus quippe interpres ataxta posuit, quod sunt adipes.
5.74
Filii in quibus non est fides in eis: usitata scripturis locutio.
5.75
Quoniam iudicabit dominus populum suum et in seruis suis consolabitur: pro" seruos suos consolabitur"; nisi forte ipsum consolari dicit translato uerbo uelut ab indignatione et offensione, qua eum offendunt mali. sic autem eius consolatio accipienda est, non ex more hominum, sicut nec ira et zelus et cetera talia.
5.76
Ubi sunt dii eorum in quibus fidebant in ipsis: plenum esset et sine" in ipsis".
5.77
Et iurabo dexteram meam: id est" per dexteram meam".
5.78
Laetamini caeli simul cum eo, et adorent eum omnes angeli dei. alii codices habent: et adorent eum omnes filii dei. filios autem dei dictos, qui angeli sunt in caelis, non facile in scripturis sanctis inuenitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note