Locutiones in Heptateuchum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
7.1
Et factum est, postquam defunctus est Iesus, interrogabant filii Israhel in domino: non ait" dominum", quod sermonis nostri consuetudo poscebat.
7.2
Et bellemus in Chananaeo. non dixit: aduersus Chananaeum aut contra Chananaeum aut saltem in Chananaeum.
7.3
Et mortuus us est Iesus filius Naue seruus domini, filius centum decem annorum. ista repetitio, quod, cum dixisset" filius Naue", repetiuit! filius et deinde addidit" centum decem annorum", inusitata est ut potius filius centum decem annorum diceret quam homo centum decem annorum; sed tamen et alibi reperitur.
7.4
Et omnis generatio adpositi sunt ad patres suos. notanda locutio est, quod non ait" adposita est", quia plures erant.
7.5
Tradidit eos in manu praedantium: non dixit" in manum", quod uidetur latina locutio postulare.
7.6
Et cum suscitauit dominus eis iudices, et erat dominus cum iudice: solita locutione plus est hic" et": nam plenum esset: et cum suscitauit dominus eis iudices, erat dominus cum iudice. notandum est etiam hoc, quod a plurali ad singularem transiens non ait" cum iudicibus", sed" cum iudice", id est cum unoquoque iudice.
7.7
Et factum est, cum moreretur iudex, et reuertebantur et iterum corrumpebant super patres suos. recta locutio ita esse poterat secundum consuetudinem sermonis nostri: et fiebat, cum moreretur iudex, et reuertebantur et iterum corrumpebant super patres suos. si" et" non haberet, plenum esset: cum moreretur iudex, reuertebantur et iterum corrumpebant super patres suos, id est plus quam patres eorum.
7.8
Propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum. tanta dixit pro" tantum", id est tam multum, nomen pro aduerbio, quod etiam in latinis locutionibus maxime poeticis inuenitur.
7.9
Et non obaudierunt uocis meae: graeca magis locutio est.
7.10
Factus est super eum spiritus domini. cum sł> spiritus domini utique factus non sit, sed super eum factus est, ita dictum est, ac si diceretur: factum est, ut esset super eum. ex qua locutione et in euangelio legitur: ante me factus est, id est factum est, ut esset ante me: quod alio modo diceretur" praelatus est mihi".
7.11
Et sumsit Aod gladium de super femore suo dextro. sic interpretari potuit, quod graecus habet: oxo# v( i> Oev; nam locutio minus latina est.
7.12
Erat autem Eglom uir exilis ualde. hoc xat\' avttypaoiv dictum, id est locutione contraria sequentia indicant; quando enim percussus est, dictum est, quod con cluserint adipes uulnus, quia non eductus est gladius de uentre eius.
7.13
Et percussit alienigenas in sescentos uiros: non ait" alienigenarum sescentos uiros" aut certe" alienigenas in sescentis uiris".
7.14
Nonne praecepit dominus deus Israhel tibi: et perges in montem Thabor? non ait" ut pergas", quod uidetur esse consequens, sed inusitata locutione: nonne praecepit tibi: et perges, ut subaudiamus uerbum, quod supra positum est, et sit: nonne perges? aut solita locutione plus habet et\'; nam ista coniunctione detracta sensus currit: nonne mandauit dominus deus Israhel tibi: perges in montem Thabor et accipies tecum decem milia uirorum? et cetera.
7.15
Quoniam nescio diem, in quo dominus prosperat angelum mecum: utrum prosperat actus angeli eius, qui mecum est, an prospera mihi facit per angelum?
7.16
Omnes currus suos nongentos currus ferreos. ubilibet distinguatur, elegans repetitio: utrum" omnes currus suos", et deinde sequatur" nongentos currus fereos", an" omnes currus suos nongentos" et deinde inferatur" currus ferreos".
7.17
Et pauefecit dominus Sisaram et omnes currus eius et omnia castra eius in ore gladii in conspectu Barac. quomodo pauefecit currus, nisi eos intellegas, qui erant in curribus?
7.18
Et pauefecit dominus Sisaram et omnes currus eius et omnia castra eius in ore gladii in conspectu Barac. pauefecit in ore gladii, ac si diceret: interfecit in ore gladii; pauefecit ergo, cum caederetur gladio.
7.19
Et descendit Sisara de super curru suo: ita dici latine potuit, quod est graece arco SvwQev.
7.20
Et cooperuit eum in pelle sua: non dixit" pelle" aut" de pelle"; sic enim habet graecus: sv\' tÎj Seppet.
7.21
Et erit si quis uenerit ad te et dixerit: est hic uir? et dices: non est. detracta coniunctione consequentem habet sensum: si quis uenerit ad te et dixerit: est hic uir? dices: non est.
7.22
Et pergebat manus filiorum Israhel pergens: solita et frequentata locutio est.
7.23
Et indurabatur in Iabin regem Chanaan: nouo modo positum est hoc uerbum" indurabatur" pro eo, quod est fortis efficiebatur et praeualidus.
7.24
Perforauit caput eius et percussit: id est percussit caput eius et perforauit.
7.25
Sic pereant omnes inimici tui, domine; et diligentes eum sicut ortus solis in potentia eius: non dixit" diligentes te", cum utique de domino uellet intellegi.
7.26
Et factum est quando seminauit uir Israhel: non unum hominem significat, sed ipsam gentem.
7.27
Ascendebat Madian et Amalech et filii orientis et ascendebant super eum: ista repetitio uerbi non uidetur habere solitam elegantiam uel adfectum.
7.28
Et liberaui uos de manu Aegypti: per manum potestatem significat, per Aegyptum Aegyptios.
7.29
Et dixit ad eum Gedeon: in me, domine mi: subintellegitur" intende", hoc est: in me intende. et est ista locutio scripturis familiarissima.
7.30
Et si est dominus nobiscum, et ut quid inuenerunt nos omnia mala ista? plus habet coniunctionem et, sicut solet loqui scriptura: quae si detrahatur, plena sententia est: et si est dominus nobiscum, ut quid inuenerunt nos omnia mala ista? quamuis et superior coniunctio possit salua sententia detrahi, ut, cum dixisset: in me, domine mi, deinde subsequeretur: si est dominus nobiscum, ut quid inuenerunt nos omnia mala ista? magis enim hoc exigit nostrae locutionis consuetudo.
7.31
Et uitulum annorum septem. hic manifestum est quomodo uitulos appellet scriptura; bos enim annorum septem secundum consuetudinem locutionis nostrae non est utique uitulus. secundum hanc ergo locutionem dictum est de Samegar, quod occiderit sescentos uiros praeter uitulos boum, hoc est praeter boues.
7.32
Et cecinit in cornea: subauditur! tuba\'": graecus enim non habet„ tuba", sed tantum cornea.
7.33
Camelis eorum non erat numerus. sed erant sicut arena quae est ad labium maris. in multitudinem constat DrcspPoXttMac dictum. haec autem translatio. ubi labium maris posuit pro" litore", assidua est in scripturis, sed rara est in latinis codicibus, quia plerique litus interpretati sunt magis quid significaret labium uolentes ponere quam ipsum labium. nam litus si uellent Septuaginta interpretes dicere, non deesset linguae graecae quod diceret.
7.34
Et diuisit trecentos uiros per tria principia; pro partibus principia posuit.
7.35
Et dixerunt ad Gedeon uir Ephraem: id est uiri de tribu Ephraem.,
7.36
Quid uerbum hoc fecisti nobis, ut non uocares nos cum exires pugnare in Madian? uerbum pro facto posuit.
7.37
Et dederunt septuaginta argenti: subauditur" pondo" uel tale aliquid: interpretatio ex hebraeo" septuaginta pondo" habet.
7.38
Et conduxit in ipsis Abimelech uiros: in ipsis dixit pro" ex ipsis" id est ex argenti pondo septuaginta conduxit uiros.
7.39
Uiros inanes et perturbatos. inanes posuit pro leuibus, quibus sunt contrarii graues: unde dicitur: in populo graui laudabo te.
7.40
Et intrauit in domum patris sui in Ephratha et interfecit frates suos filios Ierobaal septuaginta uiros super lapidem unum. quia iam superius septuaginta dixerat filios Ierobaal, id est Gedeon, et nunc eos septuaginta dicit occisos. quamuis minus occisi fuerint duo; id est ipse qui occidit et Ioatham iunior qui latuit, de quo adiungens dicit: et remansit Ioatham filius Ierobaal iunior, quoniam abscondit se. ac per hoc uniuersum numerum posuit pro paene uniuerso.
7.41
Et spreuerunt uiri Sicimorum in domo Abimelech. non dixit: spreuerunt domum Abimelech.
7.42
Et insidiati sunt super Sicimam quattuor principia: id est quattuor partes. iam istam locutionem etiam superius notauimus.
7.43
Et accepit populum et diuisit eum in tria principia: accepit dixit de illo populo, qui cum illo erat; et hic tria principia pro tribus partibus posuit.
7.44
Et abierunt uir in locum suum: id est unusquisque.
7.45
Et eris nobis in caput omnibus habitantibus Galaad: non dixit" eris nobis caput"; sic enim solet loqui scriptura. unde est: esto mihi in deum protectorem et in domum refugii et multa huius modi.
7.46
Et haec unica ei, et non est ei praeter ipsam filius aut filia: hoc est, quod dictum est" unica ei"; sed propter adfectum repetita sententia est.
7.47
Et non est ei praeter ipsam filius aut filia: non est ei pro" non erat ei" dictum est; praeterita quippe narrantur.
7.48
Et uxor eius sterilis et non pariebat: cum potuisset sufficere quod dictum est: sterilis.
7.49
Et precatus est Manoe dominum et dixit: in me, domine, homo dei, quem misisti, ueniat nunc iterum ad nos: in me ita dictum est, ut subaudiatur" intende".
7.50
Et percussit eos tibiam super femus. haec locutio inusitata est, tamen locutio est, non aliquis in corpore uulneris locus, sicut in Quaestionibus exposui; hoc est: percussit eos ad admirationem, ad stuporem.
7.51
Et dixerunt uir Iuda: quare ascendistis super nos: singularem posuit pro plurali; dixerunt enim uiri Iuda. non unus uir.
7.52
Ne forte occurratis in me uos: pro eo, quod est: occidatis me. et haec locutio in Quaestionibus exposita est.
7.53
Et reduxerunt eum de petra, et uenit usque ad Maxillam: locus est sic appellatus postea ex eo facto, quod ibi gessit ipse Samson. quando maxilla asini pugnans mille prostrauit. hoc ergo per prolepsin dictum est, quia post illa omnia gesta haec historia conscripta est.
7.54
Sicut stuppa cum olefecerit ignem: metaphora ab animali ad inanimale: non enim stuppa sensum habet olfactus sed ita dictum est, ac si diceretur: cum ignem senserit. quamuis et hoc quod dixi" senserit" ad eandem metaphoram pertineat; sed ad celeritatem intellegendam pertinet quod dictum est: olefecerit.
7.55
Et extendit manum suam et accepit eam: et si non diceret: extendit manum suam, utique extenta manu acceptam intellegeremus.
7.56
Et nuntiatum est Gazaeis dicentes: non ait: nuntiarunt dicentes, aut: nuntiatum et a dicentibus.
7.57
Si alligauerint me in septem neruis humidis nondum siccatis: non ait: septem neruis, sed: in septem neruis.
7.58
Si alligauerint me in septem neruis humidis nondum siccatis, et infirmabor: plenum esset et si non haberet: et.
7.59
Et insidiae ei sedebant in cubiculo: quod nonnulli interpretati sunt: obsidebant; sed graecus habet bufthjtG, hoc est: sedebat. quia insidiae singulari numero graece dicuntur nec potest latine dici: insidia. locutio autem notanda erat, quia dictum est: insidiae sedebant, pro his, qui insidiabantur; ipsi enim sedebant.
7.60
Nunc ergo indica mihi in quo ligaberis: non ait: quo ligaberis, aut: unde ligaberis.
7.61
Si alligauerint me in funibus nouis: non dixit: funibus.
7.62
Item: si ligauerint me in funiculis nouis in quibus non est factum opus, et infirmabor: plenum esset, et si non praeponeretur: et.
7.63
Hoc tertium fefellisti me: tertium posuit pro" tertio" siue" ter" nomen scilicet pro aduerbio, quod et in latinis locutionibus eleganter fieri solet.
7.64
Dimitte me, et palpabo columnas, super quas domus confirmata est super eas.