Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Notitia ex libro II Retractationum
Augustine of HippoRetr 1 · 7465-noexlii3More by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7465 Noexlii3
1
Notitia ex libro II Rectractationum
1
Librum etiam scripsi grandem, satis, quantum existimo, diligenter ad ipsos Donatistas, post Collationem quam cum episcopis eorum habuimus, ne ab eis seducerentur ulterius. Ubi respondi etiam quibusdam vanitatibus eorum, quae ad nos pervenire potuerunt, quas victi, ubi poterant et quomodo poterant, jactitabant; praeter illa quae dixi de gestis Collationis, unde quid actum sit, breviter nosceretur. Multo autem brevius id egi in quadam ad eosdem rursus epistola. Sed quia in concilio Numidiae, omnibus qui ibi eramus hoc fieri placuit, non est in epistolis meis. Sic quippe incipit: Silvanus senex, Valentinus, Innocentius, Maximinus, Optatus, Augustinus, Donatus, et caeteri episcopi de concilio Certensi ad Donatistas. Hic liber sic incipit: Quid adhuc, Donatistae, seducimini.

Intertext edge

Open linked passage

Note