Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Quaestiones in Heptateuchum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
5.1
QVAEST. I. In eo, quod commemorat Moyses dixisse se populo timenti hostes inhabitantes terram, quo introducendus fuit: ne paueatis neque timeatis ab eis; dominus deus uester, qui praecedit ante faciem uestram, ipse simul debellabit eos uobiscum, satis ostenditur ita esse adiutorem deum, ut etiam homines agant aliquid.
5.2
Et noluit Seon rex Esebon transire nos per ipsum, quoniam indurauerat dominus deus noster spiritum eius et confortauit cor eius, ut traderetur in manus tuas sicut in hac die. haec dicens Moyses, dum populum alloquitur, tale aliquid commemorat, quale dicebatur in Exodo: ego induraui cor Pharaonis, et quod in Psalmis legitur: conuertit cor eorum, ut odissent populum eius. nec tacetur hic causa indurationis huius, cum dicitur: ut traderetur in manus tuas sicut in hac die, id est ut uinceretur a te. quod non fieret, nisi resisteret; non autem resisteret nisi corde obdurato. cuius rei iustitiam si quaesierimus, inscrutabilia sunt iudicia dei; iniquitas autem non est apud deum. sane notandum est confortatum cor posse dici et in malo.
5.3
Verum tamen Og rex Basan reliquus factus est a Raphain. hoc nomine, quod est Raphain, gigantes significari in hebraea lingua dicunt qui eam nouerunt. unde quod habent plerique codices" derelictus est a Raphain", planius utique dicitur: reliquus factus est, ut ipse ex illis remansisse iutellegatur, cuius etiam consequenter longitudo et latitudo ferrei lecti commemoratur ad eius magnitudinem commendandam.
5.4
Ne feceritis iniquitatem et faciatis uobis ipsis sculptilem similit- udinem, omnem imaginem. quid intersit inter similitudinem et imaginem quaeri solet. sed hic non uideo quid interesse uoluerit, nisi aut duobus istis uocabulis unam rem significauerit aut similitudinem dixerit, si uerbi gratia fiat statua uel simulacrum habens effigiem humanam, non tamen alicuius hominis exprimantur liniamenta, sicut pictores uel statuarii faciunt intuentes eos quos pingunt seu fingunt; hanc enim imaginem dici nemo dubitauerit. secundum quam distinctionem omnis imago etiam similitudo est, non omnis similitudo etiam imago est. unde si gemini inter se similes sint, similitudo dici potest alterius cuiuslibet in altero, non imago. si autem patri filius similis sit, etiam imago recte dicitur, ut sit pater prototypus, unde illa imago expressa uideatur. quarum aliae sunt eiusdem substantiae, sicut filius, aliae non eiusdem, sicut pictura. unde illud, quod in Genesi scriptum est: fecit deus hominem ad imaginem dei, manifestum est ita dictum, ut non eiusdem substantiae sit imago quae facta est. si enim eiusdem esset, non facta, sed genita diceretur. sed quod non addidit" et similitudinem", cum superius dictum esset: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quibusdam uisum est similitudinem aliquid amplius esse quam imaginem, quod homini reformando per Christi gratiam postea seruaretur. miror autem si non propterea postea imaginem solam uoluit commemorare, quia ubi imago, continuo et similitudo est. unde et hic Moyses similitudinem et imaginem fieri uetat secundum eam fortasse rationem quam diximus. in decalogo autem generaliter dicitur nullam fieri debere similitudinem nec imago commemoratur. cum enim nulla similitudo fit, procul dubio nec imago fit, quoniam si imago, utique et similitudo; non autem si fit similitudo, continuo fit et imago. tamen, si nulla similitudo, sequitur, ut nulla imago. denique ubi prohibuit similitudinem et imaginem, hominis intellegi uoluit, ubi et similitudo fieri potest non huius aut illius, sed cuiuslibet hominis, et imago, id est huius proprie uel illius hominis; cum uero de pecoribus diceretur atque inrationalibus animantibus, solam similitudinem dixit. quis enim reperiri potest, qui sibi unum constituat canem uel quid eius modi, quem intuens eius imaginem pingat aut fingat? quod de hominibus usitatissimum est.
5.5
Quid est autem quod ait: similitudinem omnis piscis, quaecumque sunt in aquis sub< ter> terra? an et aquam propter tractabilem corpulentiam terram intellegi uoluit et secundum hoc in eo, quod scriptum est: fecit deus caelum et terram, et aquas debemus accipere? assidue quippe scriptura his duabus partibus commemoratis uniuersum mundum uult intellegi secundum illud: auxilium meum a domino, qui fecit caelum et terram et innumerabilia eius modi. an ideo dictum est" sub< ter> terra", quod terra. nisi superior aquis esset, habitari utique ab hominibus et animalia terrena habere non posset?
5.6
Et ne suspiciens in caelum et uidens solem< et lunam> et stellas et omnem ornatum caeli errans adores ea et seruias illis, quae distribuit dominus deus tuus ea omnibus gentibus quae sunt sub caelo. non ita dictum est, tamquam deus praeceperit ea coli a gentibus, a solo autem populo suo non coli; sed aut ita dictum est, quod deus praescierit gentis culturam exhibituras his caelestibus et tamen hoc praesciens creauerit ea, eum uero populum suum futurum esse praesciuerit, qui ista non coleret; aut" distribuit" dictum est, ut intellegatur usus, qui commendatur in Genesi: ut sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis, quem usum in eis communem habet populus dei cum omnibus gentibus. non autem cultum quem habent aliae gentes.
5.7
Ne obliuiscamini testamentum domini dei uestri, quod disposuit ad uos, et faciatis uobismet ipsis sculptilem similitudinem omnium quaecumque constituit tibi dominus deus tuus. hic certe generaliter loquens similitudinem posuit, imaginem tacuit, quoniam, si nulla fit similitudo, profecto nec imago, quia ubi imago, continuo similitudo, quamuis non ubi similitudo continuo imago.
5.8
Quaerendum quomodo dictum sit: interrogate dies priores qui fuerunt priores te ex die qua creauit deus hominem super terram et a summo caeli usque ad summum caeli; subauditur enim interrogate". uidetur autem significare totum orbem terrarum. sed cur a summo caeli usque ad summum caeli" dicat, non" a summo terrae usque ad summum terrae", non est facile dinoscere. talis enim quaedam locutio est et in euangelio, cum dicit dominus, quod congregabuntur electi eius a summis caelorum usque ad terminos eorum. nisi forte hic nec in hominibus nec in angelis auditum esse uult intellegi, quod in hoc populo factum singulare commendat; hoc enim sequitur: si factum est secundum uerbum magnum hoc, si auditum est tale quid; si audiuit gens uocem dei uiuentis loquentis e medio ignis, quemadmodum audisti tu et uixisti. quod si ita est, ut nec in hominibus nec in angelis hoc dicat auditum, quid est ergo illud in euangelio: a summis caelorum usque ad terminos eorum, cum sine dubio dominus hoc ait, cum de nouissima electorum suorum congregatione loqueretur?
5.9
Quid est quod ait: dominus deus uester disposuit ad uos testamentum in Coreb; non patribus uestris disposuit dominus testamentum hoc, sed ad uos, uos hic omnes uiuentes hodie. facie ad faciem locutus est dominus ad uos in monte e medio ignis? an quia illi qui non ingrediuntur in terram promissionis— mortui sunt enim omnes— non pertinent ad hoc testamentum, quorum tunc recognitio facta est, cum uiginti annis aetatis et supra numerarentur usque ad quinquaginta annos habiles ad bellum? quomodo ergo illis locutus est dominus, quid hodie uiuunt? an quia ex uiginti annis et infra potuerunt multi tunc esse, qui hoc bene meminissent, alieni ab illa poena, quam deus constituit illis, qui tunc numerati sunt, non intrare in terram promissionis, et hoc utique appellat, qui quamuis uiginti annorum et supra non essent, quando deus in monte loquebatur, ut numerari tunc possent, potuerunt tamen esse decem et nouem et infra usque ad puerilem aetatem, quae posset illa quae facta et dicta sunt et uidere et audire et memoria retinere? Sed quid est quod ait: facie ad faciem locutus est dominus ad uos, quos paulo ante maxime admonere curauit, quod nullam similitudinem uiderint, sed solam uocem de medio ignis audierint? an propter rerum euidentiam et quodam modo praesentiam manifestatae diuinitatis, de qua dubitare nemo posset, his uerbis usus est? quod si ita est, quid prohibet de ipso Moyse hoc intellegi in eo quod de illo dictum est, quod facie ad faciem locutus sit cum eo dominus, ut nec ipse aliquid oculis uiderit praeter ignem? an aliquid amplius uidisse intellegitur, quia scriptum est eum intrasse in nebulam uel nimbum ubi erat deus? sed etsi aliquid amplius uidit quam illi, non eum tamen mortalibus oculis uidisse dei substantiam ex illis eius uerbis intellegi potest, quibus ait deo: si inueni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum,[ ut] scienter uideam te. neque enim arbitrandum est hunc populum, cui Moyses loquebatur, sic tunc uidisse deum facie ad faciem, quando in monte loquebatur e medio ignis, quemadmodum apostolus dicit in fine nos esse uisuros, ubi ait: uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. quid autem hoc et quantum esset, consequenter aperuit dicens: nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. quod etiam ipsum caute accipiendum est, ne tantam putetur habiturus homo cognitionem dei, quantam nunc habet hominis deus, sed pro suo modo ita perfectam, ut ei nihil adhuc expectetur addendum: ut quam perfecte nunc deus nouit hominem, sed tamen sicut deus hominem, ita tunc perfecte nouerit homo deum, sed tamen sicut homo deum. neque enim, quia dictum est: estote perfecti, sicut pater uester caelestis perfectus est, ideo aequalitatem patris, quam uerbum habet unigenitum, sperare debemus; quamuis non defuerint qui et hoc futurum putauerint, nisi forte quid dicant parum intellegimus.
5.10
Quid est quod ait: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini, tamquam in loco esset dominus, hoc est in monte, unde illi uoces audiebant? quod sic accipiendum est, ut non ex hoc suspicemur dei substantiam in ullo aliquo esse corporali loco, qui est ubique totus, nec per locorum interualla propinquat aut recedit; sed demonstrationes eius in ea creatura. quae non est quod ipse. non aliter humanis sensibus exhibentur. unde dominus uolens auferre ab huius modi suspicionibus mentem nostram, quibus putatur deus loco aliquo contineri, ueniet, inquit, hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis patrem. uos adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. sed uenit hora et nunc est, quando ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu et ueritate. nam et pater tales quaerit qui adorent eum. spiritus est deus et eos qui adorant eum in spiritu et ueritate oportet adorare. medium ergo se dixit Moyses non inter dei substantiam et populum interuallo aliquo loci, sed quia per eum placuit populo audire cetera dei uerba, posteaquam uehementer est territus audita de medio ignis uoce domini dicentis decalogum legis. Sed merito quaeritur quomodo accipiantur haec uerba Deuteronomii dicente Moyse: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini, quoniam timuistis a facie ignis et non ascendistis in montem, dicens: ego sum dominus deus tuus et cetera: quae iam uerba dei sunt. quae decalogus continet. quid ergo uult quod addidit: dicens? si enim putauerimus hyperbaton, ut ordo uerborum sit: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini dicens: ego sum dominus deus tuus, non erit uei- um. non enim haec uerba per Moysen populus, sed de medio ignis audiuit: quod cum sustinere non posset audito decalogo, postulauit. ut per Moysen cetera audiret. restat ergo, ut quod positum est" dicens" pro eo positum intellegamus, ac si esset:" cum diceret", ut iste sit sensus: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiar uobis uerba domini, quoniam timuistis a facie ignis et non ascendistis in montem, cum diceret: ego sum dominus deus tuus. ut subauditur" cum diceret utique dominus". cum enim haec uerba diceret dominus, quae consequenter ex decalogo cuncta commemorat, tunc timuit populus a facie ignis et non ascendit in montem et rogauit, ut per Moysen potius uerba domini audiret. Quae uerba Moyses commemorat in Deuteronomio dicta sibi a populo, cum audire iam nollent uocem dei, sed per eum peterent sibi dici quae dicebat deus, id est: ecce ostendit dominus deus noster nobis gloriam suam et uocem eius audiuimus e medio ignis et cetera, non eadem prorsus leguntur in Exodo, ubi primum narrata sunt, quae modo repetuntur. unde intellegamus, quod aliquotiens iam commemoraui, non esse in mendacio deputandum, si aliis quibuslibet uerbis eadem uoluntas manifestatur, propter euangelistarum etiam uerba, quae ab inperitis et calumniosis tamquam repugnantia reprehenduntur. neque enim magnum erat Moysi adtendere quae in Exodo scripserat et eisdem omnino uerbis illa repetere, nisi pertineret ad sanctos doctores nostros hoc ipsum insinuare discentibus, ut nihil aliud in uerbis loquentium quaerant nisi uoluntatem propter quam enuntiandam uerba instituta sunt.
5.11
Quid est quod ait Moyses dictum sibi esse a domino de populo hebraeo: quis dabit esse sic cor eorum in eis, ut timeant me et custodiant mandata mea? an hic iam uult intellegi gratia sua concedi hoc beneficium, ut sit in hominibus iustitia dei ex fide non quasi propria uelut ex lege? hoc enim et per prophetam significat dicens: auferam eis cor lapideum et dabo eis cor carneum: quod propter sensum dictum est, quem caro habet et lapis non habet, uerbo utique translato. hoc ipsum et alibi dicit: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum nouum non secundum testamentum quod disposui ad patres eorum in die qua adprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. quoniam hoc testamentum quod disposui ad eos: post dies illos dans leges meas in cor eorum et in mente eorum superscribam eas et iniquitatum eorum et peccatorum eorum non memor ero amplius. hic enim discreuit nouum testamentum a uetere, quod in uetere data est lex in tabulis lapideis, in nouo autem in cordibus, quod fit per gratiam. unde et apostolus dicit: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, et alio loco: idoneos nos, inquit, fecit ministros noui testamenti non litterae, sed spiritus.
5.12
Quod ait de domino: et in nomine eius iurabis, non ita praeceptum accipiendum est, quasi iurari iusserit, sed in alterius alicuius dei nomine iurari prohibuit. melius autem fit, si secundum euangelium nec iuraueris; non quia mala est uera iuratio, sed ne in periurium incidatur facilitate iurandi. qui enim iurat, non solum uerum, sed etiam falsum potest iurare; qui autem omnino non iurat, a periurio longe ambulat.
5.13
Et recordaberis omnem uiam quam duxit te dominus deus tuus in deserto, ut adfligeret te et tentaret te et cognita faceret quae in corde tuo sunt, si obseruabis mandata eius, an non. hic apertius dictum est, quod alibi genere locutionis obscurum est, ubi legitur: tentat uos dominus deus uester, ut s cia t si diligitis cum. intellegitur enim positum esse" ut sciat" pro eo quod est" ut sciri faciat". quod modo dilucide dictum est: ut tentaret te et cognita faceret quae in corde tuo sunt; non enim ait:" et cognosceret"; quod quidem si dixisset, intellegendum erat" cognita faceret".
5.14
Et scies hodie quia non propter iustitias tuas dominus deus tuus dat tibi terram bonam istam hereditare, quoniam populus dura ceruice es. certe isti sunt, qui propterea non meruerunt perire in deserto, quia nescierunt dextera aut sinistra. ecce iam dura ceruice appellantur. unde uidendum est illud in sacramento esse dictum, non quod istorum merita commendata sint. nam ne quis existimet subito istos uituperabiles factos, qui mento fuissent ante laudati, paulo post eis dicitur: memor esto, ne obliuiscaris quanta exacerbasti dominum deum tuum in deserto: ex qua die existis de terra Aegypti, donec uenistis in locum hunc, increduli perseuerabatis quae ad dominum. quodsi quidam eorum tales erant, quidam uero fideles et boni, etiam sic non utique illis datur terra promissionis, qui nesciunt dextra aut sinistra, ut hoc sic intellegamus quasi non offenderint deum. nam et patres eorum, qui mortui sunt nec in eandem terram intrare permissi sunt, tales inueniuntur fuisse, ut in eis essent quidam etiam boni. propter quod apostolus non omnes, sed quosdam eorum dicit offendisse, in quibus eorum peccata commemorat. similes quippe istos parentibus suis ita euidentius docet et ista scriptura Deuteronomii, quod consequenter adiungit et dicit: et in Coreb exacerbastis dominum. ubi certe illi exacerbauerunt, qui propter eadem mala merita sua non sunt in terram promissionis inducti.
5.15
In illo tempore dixit dominus ad me: excide tibi duas tabulas lapideas quemadmodum priores et ascende ad me in montem; et facies tibi arcam ligneam. et scribam in tabulis uerba quae erant in tabulis prioribus, quas contriuisti; et inmittes eas in arcam. et feci arcam ex lignis inputribilibus et excidi duas tabulas lapideas sicut priores et ascendi in montem et duae tabulae in duabus manibus meis. et scripsit in tabulis secundum scripturam priorem decem uerba, quae locutus est dominus ad uos in monte e medio ignis; et dedit eas dominus mihi. non inmerito quaeritur quomodo haec in Deuteronomio dicantur Moyse recolente ac repetente quae gesta sunt, cum in Exodo, ubi primum haec dicta et facta narrantur, ita sit scriptum: et dixit dominus ad Moysen: scribe tibi uerba haec; etenim in uerbis his posui tibi testamentum et Israhel. et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit, et scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. cum ergo in Exodo ipse Moyses in tabulis decem legis uerba scripsisse narretur, quomodo hic in Deuteronomio deus in tabulis eadem uerba scripsisse recolitur? Denique illud quod est in Exodo cum transeunter tractaremus et quid nobis in ea differentia uisum fuerit litteris mandaremus, cur priores tabulae, quae contritae sunt, digito dei scriptae referantur, secundas autem tamdiu in arca tabernaculoque mansuras ipse Moyses scripsisse dicatur, ita per hanc differentiam duo testamenta significata esse diximus, ut in uetere testamento lex commendaretur tamquam opus dei, ubi homo nihil fecerit, eo quod lex timore non posset inpleri, quoniam cum uere fit opus legis caritate fit, non timore: quae caritas gratia est testamenti noui. ideo in secundis tabulis homo legitur scripsisse uerba dei, quia homo potest facere opus legis per caritatem iustitiae, quod non potest per timorem poenae. Nunc ergo, cum legitur in Deuteronomio de secundis tabulis ita dictum: et excidi duas tabulas lapideas sicut priores et ascendi in montem et duae tabulae in duabus manibus meis. et scripsit in tabulis secundum scripturam priorem decem uerba— non enim ait: et scripsi, sed" s c ri psi t", hoc est deus, sicut paulo ante dixerat uerba dei sibi dicta: excide tibi duas tabulas lapideas quemadmodum priores et ascende ad me in montem; et facies tibi arcam ligneam; et scribam in tabulis uerba quae erant in tabulis prioribus— discutienda nascitur quaestio, quod utrasque tabulas, id est et priores et secundas, deus hic legitur scripsisse, non homo. sed si in ipso quoque Exodo uerba dei legantur, ubi iubet easdem tabulas secundas excidi a Moyse, nihil aliud inuenitur quam ipsum deum se easdem promisisse scripturum; nam ita scriptum est: et dixit dominus ad Moysen: excide tibi duas tabulas lapideas sicut et priores et ascende ad me in montem. et scribam in tabulis uerba quae erant in tabulis prioribus, quas tu contriuisti. excepto itaque libro Deuteronomii quaestionem istam etiam solus liber Exodi continet, quomodo dixerit deus: et scribam in tabulis uerba quae erant in tabulis prioribus, cum paulo post legatur: scribe tibi uerba haec; etenim in uerbis his posui tibi testamentum et Israhel. et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit, et scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. si enim superius quod dictum est: scribe tibi uerba haec; etenim in uerbis his posui tibi testamentum et Israhel, ad superiora pertinet, quando deus ista praecipiebat, ut non in duabus lapideis tabulis scriberentur, sed in illo libro legis, ubi multa conscripta sunt, certe illud, quod sequitur: et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit, et scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba, satis manifestat eundem Moysen in tabulis haec decem uerba scripsisse, non deum. nisi forte uiolenter quidem sed certa necessitate conpellimur, ubi dictum est: et scripsit in tabulis\' uerba testamenti, decem uerba, non Moysen subaudire, sed dominum— supra enim positum est: et erat ibi Moyses in conspectu domini— ut a domino, in cuius conspectu erat Moyses quadraginta diebus et quadraginta noctibus panem non manducans et aquam non bibens, scripta intellegantur haec decem uerba in tabulis, sicut ante promiserat. Quod si ita est, non quidem illa differentia duorum testamentorum, quae nobis uisa est, in his uerbis commendari potest, quando et priores et secundas tabulas scripsit non homo sed deus, uerum tamen illa certe distantia non habet dubitationem, quod priores tabulas et deus fecit et deus scripsit. non enim tunc dictum est ad Moysen: excide tibi duas tabulas, sed ita potius legitur: et conuersus Moyses descendit de monte, et duae tabulae testimonii in manibus eius: tabulae lapideae scriptae ex utraque parte< earum>, hinc atque hinc erant scriptae; et tabulae opus dei erant et scriptura scriptura dei[ estj sculpta in tabulis. iam enim superius dixerat easdem tabulas scriptas digito dei sic loquens: et dedit Moysi statim ut cessauit loqui ad eum in monte Sina duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito dei. ibi ergo et tabulae opus dei erant et scriptura earum digito dei facta. secundas autem tabulas ipse Moyses iubetur excidere, ut ipsae certe opere humano intellegantur excisae, quamuis eas deus ipse scripserit, sicut promisit cum iuberet excidi. porro autem si diligentius adtendamus ideo utrumque dictum esse in secundis tabulis, quia et deus facit per gratiam suam opus legis in homine et homo per fidem suam suscipiens gratiam dei pertinens ad testamentum nouum cooperator est adiuuantis dei— ideo autem in primis solum opus dei commemoratur, quia lex spiritalis est et lex sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum: ideo uero nullum opus hominis ibi commemoratur, quia infideles non contemperantur adiutorio gratiae, sed ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti: unde illis lex ad condemnationem ualet, quod significat contritio tabularum— profecto non cogimur uiolento intellectu subaudire, quod deus scripserit, ubi scriptura dixit: et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit, et scripsit in tabulis uerba testamenti, ubi ualde sonat scripsisse Moysen. sed ideo superius deus se promisit scripturum et in Deuteronomio non solum ita promisisse uerum etiam ipse scripsisse narratur, ut significetur quod ait apostolus; deus enim est qui operatur in uobis et uelle et operari. pro bona uoluntate, hoc est in eis qui ex fide gratiam suscipiunt et non suam iustitiam uolunt statuere, sed iustitiae dei subiecti sunt, ut ipsi sint in Christo iustitia dei. nam et illic apostolus utrumque dicit et deum operari et ipsos. nam si ipsi non operabantur, quomodo eis dicebat: cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini? operatur ergo ille, cooperamur nos; non enim aufert, sed adiuuat bonae uoluntatis arbitrium.
5.16
In illo tempore distinxit dominus tribum Leui portare arcam testamenti domini, adsistere coram domino, ministrare et orare in nomine eius usque in hunc diem. propter hoc non est Leuitis pars et sors cum fratribus suis; dominus ipse pars eius est, sicut dixit ei. nisi per hanc tribum significaretur uniuersum regale sacerdotium, quod ad nouum pertinet testamentum, nullo modo ausus esset dicere homo, qui ex eadem tribu non erat: pars mea dominus, et in alio psalmo: dominus pars hereditatis meae.
5.17
Quid est quod praecepit Moyses commendans uerba domini et ait:< et> scribetis ea super limina domorum uestrarum et ianuarum uestrarum, cum hoc secundum proprietatem nemo fecisse Israhelitarum commemoretur uel legatur, quia nec quisquam potest, nisi forte diuidat ea per multas partes domus suae? an hyperbolica commendatio est, sicut multa dicuntur?
5.18
Quaerendum quomodo iubeat decimationes omnium fructuum et primitiua pecorum non manducari nisi in ciuitate ubi templum erit, cum eas Leuitis dari in lege praeceperit.
5.19
Si autem surrexerit in te propheta seu somniator somnians et dederit tibi signum uel prodigium et uenerit signum siue prodigium quod locutus est ad te dicens: eamus et seruiamus diis aliis, quos nescitis, non audietis uerba prophetae illius uel somniantis somnium illud, quoniam tentat dominus deus uester uos scire an diligatis dominum deum uestrum ex toto corde uestro et ex tota anima uestra. hoc quidam interpretes latini non ita posuerunt: scire an diligatis, sed" ut sciat an diligatis". quamuis eadem sententia uideatur, uerum tamen illud, quod dictum est" scire", facilius ad illos refertur; ut sic accipiamus" tentat uos scire", ac si diceretur:" testando uos facit scire". ubi sane intellegi uoluit etiam illa quae a diuinantibus non secundum deum dicuntur, si acciderint quae dicuntur, non accipienda sic ut si fiant quae praecipiuntur ab eis aut colantur quae coluntur ab eis. nec praeter suam potestatem deus ostendit esse quod ista contingunt, sed, quasi quaereretur cur ea permittat, causam tentationis exposuit ad cognoscendam eorum dilectionem, utrum eam habeant erga deum suum, cognoscendam uero ab ipsis potius quam ab illo qui scit omnia antequam fiant.
5.20
Post tres annos produces omnem decimam fructuum tuorum; in illo anno pones illud in ciuitatibus tuis, et ueniet Leuita, quia non est ei pars neque sors tecum, et aduena et pupillus et uidua quae in ciuitatibus tuis et manducabunt et saturabuntur, ut benedicat te dominus deus tuus in omnibus operibus tuis quaecumque feceris. ex ista decima non dixit ut ipse manducet cum suis; ac per hoc Leuitis et aduenis et pupillis et uiduis eam iussit inpendi. sed obscure positum est, quia non est distincta ista decima ab illa quam uoluit cum Leuitis in eo loco manducari, quem dominus elegisset templo suo. sed in ea interpretatione quae est ei hebraeo apertius hoc distinctum reperimus. ait enim: anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quae nascentur tibi eo tempore, et repones intra ianuas tuas; uenietque Leuites, qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus et pupillus et uidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi dominus deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris. primo hoc ipsum planius est quod ait: anno tertio; intellegitur enim" uno anno interposito"; in Septuaginta autem, quoniam" post tres annos" dixit, incertum est utrum eos medios esse uoluerit, ut quinto quoque anno fieret. deinde cum ait:[ et] separabis aliam decimam, satis ostendit extra esse illam quam uoluit eum ipsum qui offert manducare cum suis et Leuitis in eo loco quem dominus elegisset;[ et] hanc enim aliam decimam intra ianuas suas eum ponere praecepit, non ad eum locum deferre, ubi dominus se uoluit inuocari. et ueniet, inquit, Leuites, qui non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus et pupillus et uidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent. hinc certe manifeste uerum est non istam decimam deum fieri uoluisse communem ei qui offert et his quibus inpendenda est; sed illis solis erogari eam iussit, qui aliud non haberent, in quibus praecipue Leuiten posuit. post septem annos facies remissionem. hic certe manifestatur, quomodo et superius dixerit: post tres annos. non enim et hos septem annos medios esse uoluit: unoquoque anno eam fieri praecepit tamquam sabbatismum annorum.
5.21
Adtende tibi ipsi, ne fiat uerbum occultum in corde tuo, iniquitas, dicens: adpropiat annus septimus, annus remissionis; et malignetur oculus tuus in fratrem tuum egenum et non tribuas ei; et exclamabit aduersum te ad dominum, et erit in te peccatum magnum. magnifice occultum uerbum hoc dixit, quoniam nemo audet hoc dicere qui potuerit cogitare, ideo non esse mutuum dandum indigenti, quoniam adpropinquat annus remissionis, cum deus propter misericordiam utrumque praeceperit, et commodari cum quisque indiget et remitti anno remissionis. quomodo ergo misericorditer remissurus est illo anno quo remittendum est, si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse quo dandum est?
5.22
Si autem uenumdatus fuerit tibi frater tuus Hebraeus aut Hebraea, seruiet tibi sex annis et septimo dimittes eum liberum a te. hos emptos non anno remissionis remitti uoluit, quem septimum quemque obseruari oportebat ab omnibus; sed anno septimo emtionis eius, quotocumque anno illorum septimus iste annus occurreret.
5.23
Omne primogenitum quod natum fuerit in bubus tuis et in ouibus tuis masculina sanctificabis domino deo tuo. quaerendum utrum quae graece dicuntur rcpwtotoxa nec latine dici nisi primogenita potuerunt, in his tantum intellegenda sunt, quae nascuntur ex matribus; ipsa enim proprie pariuntur potius quam gignuntur. parere quippe est uxtetv, quod est ex femina— unde πρωτότοκον dicitur— gignere autem est τίκτειν, unde proprie latine primogenitus dicitur. ex feminis autem dabantur primitiua, id est quae prima pariebantur, non quae prima gignebantur a uiris, si forte ex uiduis quae iam pepererant gignerentur. non enim aliter essent quae aperirent uuluam, quod proprium uoluit esse lex eorum quae primo nata domino debebantur. si ergo est in his uerbis certa distinctio, non frustra dominus non dicitur a patre μονότοκος, sed μονογενής— id est unigenitus, quod est unicus- a mortuis autem primogenitus quidem latine dicitur, quia non potuit latinum uerbum ita componi secundum loquendi consuetudinem; graece sutem πρωτότοκος dicitur, non πρωτογένης: tamquam pater genuerit aequalem sibi, creatura uero pepererit. nam et quod dicitur: primogenitus omnis creaturae, quae et ibi πρωτότοκος graece legitur, potest ita intellegi secundum nouam creaturam, de qua dicit apostolus: si qua igitur in Christo noua creatura: ex qua ille primitiuus est, quia primitus ita resurrexit, ut iam non moriatur nec ei mors ultra dominetur, quod nouae creaturae, quae in illo est, futurum in fine promittitur. sed ista distinctio non temere adfirmanda sed in scripturis diligentius perscrutanda est. mouet enim quemadmodum dici potuit in Prouerbiis: primogenite, tibi dico, fili; id est ex cuius persona dictum intellegatur. si enim ex dei patris persona ad Christum dicitur— cui sententiae utrum sequentia consonent uix est adserere— eundem dicit primogenitum quem unigenitum: primogenitum, quia etiam nos filii dei sumus, unigenitum uero, quoniam solus ille de substantia patris et patri aequalis atque coaeternus est. mirum est autem utrum inter parere et gignere euidentissimis documentis sacra scriptura distinguat.
5.24
Et immolabis pascha domino deo tuo oues et boues. quid sibi hoc uult, quod addidit: boues, cum immolationem paschae de oue tantummodo commendauerit, quam iussit accipi ex ouibus et haedis uel ex capris? quod mystice accipitur propter Christum, cuius ex iustis et peccatoribus est origo carnalis. non enim ait: ex ouibus aut capris, licet proprie non possit intellegi ouis ex capris; sed ne forte Iudaei dicerent subaudiendum caprum, si dictum esset." aut ex capris", dictum est: ex ouibus et capris. quid ergo hic sibi uolunt boues? an propter alia sacrificia quae ipsis diebus azymorum sunt immolanda?
5.25
Quaerendum quomodo praeceperit obseruari quod ait: septem septimanas integras dinumerabis tibi ipsi, inchoante te falcem inicere in messem incipies numerare septem septimanas. et facies diem festum septimanarum domino deo tuo, prout ualet manus tua, quaecumque dominus tibi dederit, secundum quod benedicet te dominus deus tuus; et epulaberis ante dominum deum tuum. si enim ab uniuerso populo haec pentecoste iussa est obseruari, numquid omnes uno die credendum est falcem iussos mittere in messem? si autem sibi quisque obseruat istam quinquagesimam dinumerans ab illo die quo falcem mittit, non una est uniuerso populo; illa uero una est quae conputatur ab immolatione paschae usque in diem datae legis in Sina.
5.26
Si autem intraueris in terram quam dominus deus tuus dat tibi in sorte et hereditaueris eam et habitaueris in ea, et dices: constituam super me principes sicut et ceterae gentes quae circa me sunt. constituendo consitues super te principem, quem elegeritdominus deustuusipsum; ex fratribus tuis constitues super te principem; non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus. quaeri potest cur displicuerit populus deo, quando regem desiderauit, cum hic inueniatur esse permissus. sed magis hinc intellegendum est merito non fuisse secundum uoluntatem dei, quia fieri hoc non praecepit, sed desiderantibus permisit. uerum tamen praecepit, ne fieret alienus, sed frater, id est ex eodem populo indigena, non alienigena. quod autem ait: non poteris, intellegendum est" non debebis".
5.27
De rege cum loqueretur ait:< et> non multiplicabit sibi uxores, ut non discedat cor eius; et argentum et aurum non multiplicabit sibi ualde. unde quaeritur utrum Dauid contra hoc praeceptum non fecerit; non enim unam habuit uxorem. nam de Salomone manifestum est quod transgressus fuerit hoc praeceptum et in feminis et- in auro et in argento. sed hinc potius intellegitur permissum fuisse regibus, ut plures haberent quam unam; multiplicare enim prohibiti sunt. quae prohibitio non habet transgressionem, si paucae fuerint, sicut Dauid fuerunt; non autem multae, sicut Salomoni. quamuis cum addidit: ut non discedat cor eius, hoc magis uidetur praecepisse, ne multiplicando perueniat ad alienigenas feminas, per quas factum est in Salomone, ut discederet cor eius a deo. multiplicatio tamen generaliter ita prohibita est, ut, etiamsi ex Hebraeis solis eas multiplicasset, contra hoc praeceptum fecisse merito argui posset.
5.28
Si autem superuenerit Leuites ex una ciuitatum tuarum ex omnibus filiis Israhel, ubi ipse incolit, secundum quod cupit anima eius, in locum quem elegerit dominus— id est si desiderauit ire ad locum ubi dominus inuocatur— et ministrabit nomini domini dei sui sicut omnes fratres eius Leuitae qui adstant ibi coram domino; partem partitam edet praeter uenditionem, quae est secundum familiam. quam dicat uenditionem obscurum est; nisi forte quia decimationes et primogenita praecepit uendi ab eis qui in longinquo habitarent, ne multa cogerentur portare ad locum inuocationis domini uel pecora ducere, ut illic ab eis denuo emerentur ex eodem pretio, et iusserat habere ibi partem Leuitam, qui maneret in ea ciuitate, unde illi decimationes et primogenita debebantur. et ideo dixit secundum familiam hoc deberi Leuitae, quoniam ex successione, qua succedit parentibus suis, hoc circa eum seruari oportet, quod parentibus exhibitum est.
5.29
Quoniam portentorum inspectores prohibet esse in populo dei, quaerendum est quomodo ista portenta, quae inspici prohibentur, discernantur ab eis, quae diuinitus ita dantur, ut quid significent dici debeant. sicut omnia miracula, quae in scripturis reperiuntur, significantia quod pertineat ad regulam fidei; sicut dicimus quid significauerit uellus in area conpluta siccum uel in sicca area conplutum aut uirga Aaron quae floruit et nuces adtulit et cetera huius modi. sicut autem discernuntur diuinationes quas consequenter prohibet a praedictionibus uel adnuntiationibus prophetarum, sic illae inspectiones prodigiorum a significationibus diuinorum miraculorum discernendae sunt.
5.30
Quoniam dominus deusuester qui praecedit uobiscum simul debellabit uobiscum inimicos uestros et saluos faciet uos. ecce quemadmodum et in spiritalibus conflictibus sperandum et petendum est adiutorium dei, non ut nos nihil faciamus, sed ut adiuti cooperemur. sic enim ait: debellabit uobiscum, ut etiam ipsos acturos quod agendum esset ostenderet.
5.31
Etloquentur scribae ad populum dicentes: quis est homo qui aedificauit domum nouam et non dedicauit eam? uadat et reuertatur in domum suam, ne moriatur in bello et homo alius dedicet eam. et quis est homo qui pastinauit uineam et non est epulatus ex ea? uadat et reuertatur in domum suam, ne moriatur in bello et homo alius epuletur ex ea. et quis est homo qui sponsauit uxorem et non accepit eam? uadat et redeat in domum suam, ne moriatur in bello et homo alius accipiat eam. possunt mouere ista, quasi meliore condicione moriantur in bello qui iam dedicauerunt aedificia sua iamque epulati sunt de nouellis iamque duxerunt sponsas suas quam hi qui nondum. sed quoniam his rebus tenetur humanus adfectus et magni extimantur haec ab hominibus, intellegendum est ab hoc ista dici in bellum procedentibus, ut quisquis animo his tenetur adpareat cum reuertitur, ne propter hoc minus fortiter agat, dum timet, ne ante moriatur quam domum dedicauerit aut de nouella sua biberit aut sponsam suam duxerit. nam utique quantum ad feminam pertinet, melius alteri nubit intacta quam uidua; sed haec, ut dixi, instituta sunt propter uirorum animos explorandos.
5.32
Non erunt uasa uiri super mulierem: uasa bellica uult intellegi, id est arma. nam quidam etiam hoc interpretati sunt.
5.33
Si autem quis acceperit uxorem et habitauerit cum ea et oderit eam et inponat ei occasionis uerba et detulerit ei nomen malignum et dixerit: mulierem hanc accepi et accedens ad eam non inueni eius uirginalia, et accipiens pater puellae et mater producent uirginalia puellae ad senatum ad portam et dicet pater puellae senioribus: filiam meam hanc dedi homini huic uxorem et odio habens eam ipse nunc inponit ei occasionis uerba dicens: non inueni filiae tuae uirginalia, et haece uirginalia filiae meae. et replicabunt pallium coram senibus ciuitatis illius, et accipient senes ciuitatis illius hominem illum et castigabunt eum et damnificabunt eum centum siclis et dabunt patri adulescentulae, quia protulit nomen malum super uirginem Israhelitem; et ipsius erit uxor, non poterit dimittere eam perpetuo tempore. si autem uerum factum sit hoc uerbum et non inueniantur uirginalia puellae, et producent adulescentulam ad ianuam domus patris ipsius et lapidabunt eam uiri ciuitatis eius in lapidibus et morietur, quoniam fecit inprudentiam in filiis Israhel prostituere domum patris sui: et auferes malignum ex uobis ipsis. satis hinc adparet quemadmodum subditas feminas uiris et paene famulas lex esse uoluerit uxores, quod dicens aduersus uxorem uir testimonium unde lapidaretur illa, si hoc uerum esse demonstraretur, ipse tamen non uicissim lapidatur, si hoc falsum esse constiterit, sed tantummodo castigatur et damnificatur eique perpetuo iubetur adhaerere qua carere uoluerat. in aliis autem causis eum, qui testimonio falso cuiquam nocuerit, quo, si probaretur, iussit occidi, eadem poena plecti iubet, qua fuerat, si uerum esset, iste plectendus.
5.34
Si autem inuenerit aliquis puellam uirginem quae sponsata non est et uim faciens ei dormierit cum ea et inuentus fuerit, dabit homo qui dormiuit cum ea patri puellae quinquaginta didragma argenti et ipsius erit uxor, quia humiliauit eam; non poterit dimittere eam per omne tempus. merito quaeritur utrum ista poena sit, ut non eam possit dimittere per omne tempus, quam inordinate atque inlicite uiolauit. si enim ob hoc intel-. legere uoluerimus eam non posse, id est non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurret illud quod permisit Moyses dare libellum repudii et dimittere. in his autem qui inlicite uitiant noluit licere, ne ad ludibrium fecisse uideatur et potius finxisse quod eam uxorem duxerit quam uere placitoque duxisse. hoc et de illa iussum est, cui fuerit uir calumniatus de uirginalibus non inuentis.
5.35
Non intrabit Ammanites et Moabites in ecclesiam domini et usque ad decimam generationem non intrabit in ecclesiam domini et usque in aeternum. quaestio est, quomodo intrauerit Ruth quae Moabitis fuit, de qua etiam caro domini originem ducit. nisi forte istam mystice prophetauerit intraturam, quod ait: usque ad decimam generationem. conputantur enim generationes ex Abraham, quando fuit et Lot qui genuit Moabitas et Ammanitas ex filiabus, et inueniuntur cum ipso Abraham compleri decem generationes usque ad Salmon, qui genuit Booz, qui maritus secundus fuit Ruth. sunt enim istae: Abraham, Isaac, Iacob, ludas. Phares, Esrom, Aram, Aminadab, Naason, Salmon. Salmon quippe genuit Booz, qui uiduam duxit Ruth; ac per hoc uidetur post decimam generationem genus fecisse in ecclesia domini pariendo filios ipsi Booz. sed cur additum sit: et usque in aeternum, merito adhuc quaeritur. an quia deinceps nulla anima de Ammanitis et Moabitis intrauit in illam ecclesiam populi Hebraeorum, posteaquam ista generatione decima prophetia completa est? an potius ita dictum est: et usque ad decimam generationem, ut omnino semper intellegi uoluerit, per denarii numeri quandam uniuersitatem, ut hoc exposuerit quodam modo addendo et dicendo: et usque in aeternum? quod si ita est, Ruth contra praeceptum uetitum uidetur admissa. an Ammanitas prohibuit admitti, non Ammanitidas, id est uiros inde, non feminas? maxime quia cum euertissent Israhelitae ipsam gentem, omnes uiros occidere iussi sunt, feminas autem non, nisi eas quae nouerant concubitum uiri, quoniam ipsae in fornicationem seduxerant populum, uirgines autem saluas esse uoluerunt non eis inputantes culpam qua euerti illa gens meruit. quam etiam hic commemorauit, uelut quaereretur cur Moabitas et Ammanitas admitti noluerit in ecclesiam domini. subiunxit enim: eo quod non obuiauerint uobis cum panibus et aqua in uia, cum exiretis de Aegypto, et quia conduxerunt aduersum te Balaam filium Beor de Mesopotamia, ut malediceret te. has culpas nec tunc, quando illa gens debellata est, feminis inputauerunt, quas saluas conseruare maluerunt.
5.36
Non trades puerum domino suo, qui adpositus est tibi a domino suo: non quod dominus eius eum adposuerit, id est commendauerit— potius enim depositum diceret— sed adpositum dixit a domino suo, id est huic adiunctum. cum ab illo abscessisset; non ergo suscipi, sed reddi potius prohibuit fugitiuos. hoc quidem putari potest, nisi intellegamus genti et populo ista dici, non uni homini. ex alia itaque gente refugientem ad istam gentem, cui loquebatur, hominem a domino suo, id est a rege suo reddi prohibuit: quod etiam alienigena seruauit Amman rex Geth, quando ad eum refugit Dauid a facie domini sui, hoc est regis Saul. apertissime autem hoc explanat, cum dicit de ipso refuga: in uobis habitabit in omni loco ubi placuerit ei.
5.37
Non erit meretrix a filiabus Israhel et non erit fornicans a filiis Israhel. ecce ubi manifeste prohibuit fornicari et uiros et feminas etiam cum non alienis coniugibus peccatum esse demonstrans misceri non coniugibus suis, quando et meretrices esse et ad meretrices accedere prohibet, quarum publice uenalis est turpitudo. in decalogo autem moechiae nomine non uidetur hoc aperte prohibuisse, quoniam moechia nonnisi adulterium intellegi solet. unde quid nobis uideretur, ibi tractauimus.
5.38
Non offeres mercedem meretricis neque commutationem canis in domum domini dei tui ad omne uotum, quoniam abominatio domino deo tuo est et utrumque: quod ita intellegitur, quoniam abominatio domino deo tuo est et hoc non unum horum, sed utrumque. de cane quippe uetat fieri commutationem primogenitorum, quam iubet fieri de aliis inmundis animalibus, id est equis et asinis et si quid est eorum quae adiuuant hominem et latine a iuuando iumenta dicuntur. de cane autem noluit; utrum et de porco et quare noluerit, requirendum est et, si de omnibus talibus noluit, quare solum canem isto loco exceptum fecerit. de mercede autem meretricis ut diceret, uidetur ea esse causa, quia superius prohibuerit esse meretricem de filiabus Israhel aut quemquam filiorum Israhel uti meretrice; et ne subreperet cogitationi expiari posse hoc peccatum, si aliquid inde offerretur in templum, dicendum fuit quod sit abominatio domino.
5.39
Morietur fur ille— id est qui furatus est hominem— et auferetis malignum ex uobis ipsis. assidue hoc dicit scriptura, cum iubet occidi malos. qua locutione usus est etiam apostolus, cum diceret: quid enim mihi de his qui foris sunt iudicere? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? auferte malum ex uobis ipsis. nam graecus habet tov icovrpov, quod etiam hic scriptum est; hoc autem potius malignum solet interpretari quam malum. nec ait: τὸ πονηρόν, id est hoc malignum; sed τὸ πονηρόν, quod est hunc malignum. ex quo adparet eum uoluisse intellegi, qui aliquid tale commisit, ut excommunicatione sit dignus. hoc enim nunc agit in ecclesia excommunicatio, quod agebat tunc interfectio. quamuis et aliter illud apostolicum possit intellegi, ut unusquisque malum uel malignum ex se ipso sit iussus auferre. qui sensus acceptabilior esset, si hoc malum uel hoc malignum, non autem hunc malignum in graeco inueniretur; nunc uero credibilius est de homine dictum quam de uitio. quamquam possit eleganter intellegi etiam homo auferre a se malum hominem, quemadmodum dictum est: exuite uos ueterem hominem, quod exponens ait: qui furabatur, iam non furetur.
5.40
Secundum legem omnem quam iurauerint(?) uobis sacerdotes Leuitae. hic adparet omnem sacerdotem Leuitam fuisse, quamuis non omnis Leuites sacerdos fuerit.
5.41
Si debitum fuerit in proximo tuo, debitum quodcumque, non intrabis in domum eius pignerare pignus: foris stabis, et homo apud quem debitum tuum est proferet tibi pignus foras. si autem homo eget, non dormies in pignore eius: redditione reddes ei uestimentum suum circa occasum solis et dormiet in uestimento suo et benedicet te et tibi erit misericordia coram domino deo tuo. non inmerito uidetur ad opus misericordiae pertinere, ut non intret pignerator in domum, ne fiat perturbatio debitori; sed ex hoc etiam ipsum debitorem admonet pignus foras proferre creditori. quod uero iubet egenti pignus eodem die restitui, ut in eo dormiat qui non habet ubi dormiat, merito mouet. ut requiratur cur non potius creditori praeceperit, ut non auferat pignus, quod. eodem die oportet ut restituat. quod si ad conpellendum debitorem fieri uoluerit, quomodo se urgeat ad reddendum, cum sciat pignus eodem die se recepturum? an forte hoc fieri uoluerit propter memoriam, ne obliuiscatur reddere et tunc non reddat, si uere non habuerit? maxime quia creditoris sui misericordia uincitur, cui esse non debet ingratus, si pignus receperit in quo dormiat; simul et creditor cum ille non reddiderit, debet eum credere non habere, qui hac etiam indiget misericordia, ut pignus ei propterea restituatur. quod aliud non habet ubi dormiat.
5.42
Non morientur patres pro filiis et filii non morientur pro patribus: unusquisque in suo peccato morietur. ecce non solum prophetae hoc dixerunt uerum etiam lex dicit sua culpa quemque interimendum, non aut patris sui aut filii sui. quid est ergo quod alibi dicitur: deus reddens peccata patrum in filios in tertiam et quartam progeniem? an de filiis nondum natis illud intellegitur propter originale peccatum, quod etiam ex Adam traxit genus humanum, hic autem de filiis iam natis est facta distinctio, ut unusquisque in suo peccato moriatur? non enim trahit aliquid ex patre, qui iam natus erat, quando pater eius peccauit. sed cum et ibi dicit: his qui oderunt me, manifestum est etiam illam condicionem posse mutari, si filii parentum suorum facta non fuerint imitati. nam et illud ex Adam temporaliter redditur, quia omnes propter hoc moriuntur, non autem in aeternum eis qui fuerint per gratiam spiritaliter regenerati in eaque permanserint usque in finem. quamuis et illud mento quaeri possit, si redduntur peccata patrum in filios his qui oderunt deum, cur in tertiam et quartam generationem uel praetermissa prima et secunda uel non etiam in ceteras permanente inpietate et imitatione malorum parentum. an per hunc numerum, quoniam septenarius intellegitur, uniuersitatem significare uoluit et ideo non ipsum potius septenarium posuit, ut diceret" in septimam generationem" ac sic omnis intellegeretur, quia causam perfectionis huius numeri hoc modo potius intimauit? ideo namque perhibetur perfectus, quia ex his duobus constat, ternario scilicet primo inpari toto et quaternario primo pari toto. unde esse et illud propheticum existimo, quod assidue repetitur: in tribus et quattuor inpietatibus non auersabor: per quod uoluit iopietah\' s uniuersas potius quam tres uel quattuor intellegi.
5.43
Non declinabis iudicium aduenae et orphani et uiduae, non pignerabis uestimentum uiduae. cur non ait: et non pignerabis uestimentum eorum? quae enim causa est, ut trium istorum iudicium declinare uetuerit, pignus autem auferri uestimentum solius uiduae, non et illorum? nisi quia iudicia omnium facienda propterea commendauit, quia non habent a quibus defendantur siue aduena, quia in terra aliena est, siue orphanus, id est pupillus, quia parentibus caret, siue uidua, quia maritum non habet: pignus uero cum prohibet uestimentum auferre uiduae, puto quod satis eleganter admoneat eas uere dicendas esse uiduas, quae etiam pauperes sunt. id enim et apostolus euidenter ostendit, ubi ait: si qua autem uidua filios et nepotes habet, discat primum domum suam pie tractare et mutuam uicem parentibus reddere; hoc enim acceptum est coram domino. quae autem uere uidua est et desolata, sperauit in dominum et persistit in orationibus nocte et die. hanc uere uiduam dixit, quae non habet a quibus sustentetur, quia non solum uiro, sed etiam posteris atque omni ope destituta est; diuitem quippe non diceret desolatam. pauperi itaque pignus non est auferendum uestimentum; nam et hoc ipso, quod uestimentum prohibet auferri, pauperem ostendit. neque enim creditor non potius auferret argentum uel si quid aliud quam uestimentum. porro si occurrerit animo: quid? si multa habeat uestimenta non necessaria, sed superflua, quomodo intellegitur uere uidua, hoc est non solum desolata uerum etiam quae non in deliciis agit? quam subiecit dicens: quae autem in deliciis agit, uiuens mortua est.[ et] hanc quippe obposuit tamquam e contrario uerae uiduae, tamquam talis non sit uera uidua. quaecumque autem diuites alias nuptias experiri noluerunt, continentia in eis laudatur, non desolatio commendatur. hae quippe maritis tantum uiduatae sunt, non aliis rebus.
5.44
Quod admonet, ut in messe oblitum manipulum nemo colligat et oliuam uel uuam relictam nemo repetat diligentius neglecta colligere et dicit egentibus dimittenda, occurrit forsitan cogitationi: quid? si haec quae ab agrorum dominis dimittuntur non egentes, sed inprobi colligant? sed\' considerandum primo illum misericordia facere, qui hoc animo dimittit, ut egentes habeant quod dimittitur. deinde cum haec populo praecipiuntur, simul admonentur hi qui non indigent ista non quaerere. quod si quaesierint, quid aliud quam res alienas et, quod est grauius, pauperum inuadere iudicandi sunt? utrique ergo commemorantur his praeceptis, et quorum agri sunt, ut misericorditer ea relinquant, et qui indigentes non sunt, ut inde se abstineant, quando utrumque dicitur, et a quibus dimittenda sint et quibus dimittenda sint.
5.45
Si autem fuerit altercatio inter homines et accesserint ad iudicium et iudicauerint et iustificauerint iustum. iudices intellegendi sunt iudicare, non illi qui dicti sunt altercationem habere. deinde sequitur: et reprehenderint inpium et erit si dignus fuerit plagis qui inpie agit, constitues eum in conspectu iudicum et flagellabunt eum ante se secundum inpietatem eius. numero quadraginta flagellabunt eum, non adponent; si autem adposuerint flagellare eum super has plagas plures, deturpabitur frater tuus coram te. ualde aduertendum est. cum ea peccata plagis emendanda praeceperit, quae digna non sunt mortis supplicio uindicari, et hoc tam paucis plagis, eum tamen qui caeditur appellauit inpium uel inpie agentem, ut nouerimus non, sicut plurimi loquuntur, locutas esse scripturas. quas incuriosius legimus, cum putamus adulterium non esse inpietatem, quia in hominem uidetur peccasse qui hoc fecerit, cum illud peccatum morte plecti lex iubeat, et his peccatis grauiores esse dicimus inpietates, cum sint earum quaedam quae flagelli plagis quadraginta puniuntur. est itaque leuis inpietas, quae uerbere digna est: et est grauis quae morte digna est. ita etiam illa peccata, quae non in deum, sed in hominem uidentur admitti, morte digna quaedam sunt, alia correptione seu uerbere seu uenia faciliore. ita enim locutos esse septuaginta interpretes constat, ut etiam illius qui plagis dignus est inpietatem uocauerint.
5.46
Si autem habitauerint fratres in unum et mortuus fuerit unus ex eis, semen autem non fuerit ei, non erit uxor defuncti foris non adpropianti; frater uiri eius intrabit ad eam et accipiet eam sibi uxorem et cohabitabit ei. et erit infans quicumque natus fuerit constituetur ex defuncti nomine et non delebitur nomen eius ex Israhel. uidetur hoc praecepisse lex de fratris uxore ducenda non ob aliud, nisi ut semen suscitet fratri, qui sine liberis defunctus est. quod autem ait: constituetur ex defuncti nomine et non delebitur nomen eius ex Israhel, id est nomen defuncti, ex hoc uidetur dictum, ut ille qui nascitur hoc nomine appelletur, quo appellabatur defunctus, cui quodam modo propagatur. unde nobis uisum est magis secundum adoptionis morem soluere in euangelio quaestionem de duobus patribus Ioseph, quorum unum commemorat Matthaeus, eum scilicet qui genuit Ioseph, alterum Lucas eum cuius filius erat Ioseph, quoniam nullius eorum Ioseph nomen accepit. nisi forte hoc dictum est" constituetur ex defuncti nomine", non ut eius nomen accipiat, sed ut ex eius nomine, id est tamquam filius non eius, cuius semine est genitus, sed illius defuncti, cui semen suscitatum est, heres constituatur. quod enim additum est: et non delebitur nomen eius ex Israhel, potest ita intellegi, non quod nomen eius puer consequenter accipiat, sed quod ille non sine posteritate mortuus esse uidebitur; et ideo permanet eius nomen, hoc est memoria. neque enim, etiam si ipse filium genuisset, nomen suum ei fuerat inpositurus, ut nomen eius non deleretur ex Israhel, sed ex hoc utique non deleretur, quia non sine liberis ex hac uita emigraret. et hoc iubetur ex eius uxore frater eius inplere, quod ille non potuit. nam etsi frater non fuisset, et] propinquus ducebat uxorem eius. qui sine filiis mortuus esset, ad suscitandum semen fratri suo; sicut fecit Booz ducendo Ruth, ut semen excitaret propinquo suo, cuius fnerat illa uxor nec de illo pepererat. et tamen qui de illa natus est ex nomine quidem defuncti constitutus est, quia filius eius est dictus— atque ita factum est, ut nomen defuncti non deleretur ex Israhel— nec tamen eius nomine appellatus est., Quae cum ita sint, abundantius duobus modis solui potest euangelica quaestio, ut unus eorum, quos diuersos commemorant Matthaeus et Lucas, ita fuerit propinquus alteri ad ducendam eius uxorem, ut alios etiam sursum uersus parentes atque maiores iste, alios ille habere potuerit. nam si fratrum filii fuissent, unum habuissent auum. quod non ita est; nam secundum Matthaeum Mathan est auus Ioseph, secundum Lucam uero non Mathan, sed Mathath. quodsi quisquam putat esse tantum similitudinem nominis, ut ab scriptoribus in una littera erratum sit, ut fieret tam parua et paene nulla diuersitas, quid de istorum patribus dicturus est? nam secundum Lucam Mathath filius fuit Leui, secundum Matthaeum autem Mathan ex Eleazar genitus inuenitur; atque ita inde sursum uersus diuersi sunt patres et aui et deinde maiores usque ad Zorobabel, qui fere est uicesimus sursum uersus a Ioseph apud Lucam, apud Matthaeum uero undecimus. qui propterea ideo ipse esse creditur, quia pater eius apud utrumque euangelistam Salathiel inuenitur; quamuis fieri potuerit, ut alius fuerit eodem nomine habens eiusdem nominis patrem, cuius et ille habuit. nam et inde sursum uersus diuersi sunt; alium quippe habet Zorobabel auum apud Lucam, qui est Neri, alium apud Matthaeum, qui est lechonias. atque inde superius nusquam est consonantia, quousque ueniatur ad Dauid apud Matthaeum per Salomonem, apud Lucam per Natham. difficillimum autem uidetur non fuisse aliquem propinquiorem qui duceret uxorem fratris sui quam eum qui ex Dauid esset consanguineus tam longinquo gradu non aliqua infra propinquitate coniunctus, cum sit apud Lucam Dauid paene quadragesimus a Ioseph, apud Matthaeum autem ferme uicesimus septimus. aut si propinqui ad uxores defunctorum ducendas etiam illi quaerebantur, qui ex feminarum sanguine propinquabant, fieri potuit, ut esset aliquis ita propinquans, qui Ioseph genuerit de uxore propinqui sui, qui sine liberis decessit. ac sic ei esset alter ex natura pater, alter ex lege. in quorum patribus et auis et deinde maioribus ideo nulla propinquitas adpareret, quod non ex maribus sed ex feminis propinquarent. uerum tamen si ita esset, nec Dauid aliquando unus pater occurreret. aut si quisquam potuisse contendit, ubi ponimus quod consuetudo scripturae non est feminas in genealogia pro maribus ponere, sicut eas nullus euangelista interposuit? ubi enim commemorantur matres, non ponuntur nisi cum patribus. ac per hoc aut ita propinquior defuit ad uxorem defuncti sibi copulandam, ut origo cognationis Dauid repeteretur; aut adoptio fecit alterum patrem quem posset habere Ioseph.
5.47
Quid est quod inter illa quae iubet dicere hominem, qui in dandis decimis et quaecumque dare uel inpendere iussus est omnia mandata compleuit, etiam hoc cum laude et commendatione sua dicere iubetur: non dedi ex eis mortuo? an per hoc prohibet parentalia, quae obseruare gentes solent?
5.48
Non praeteribis ab omnibus uerbis quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra ire post deos alios seruire illis. quaeri potest quomodo possit intellegi ire in dextra, qui post deos alienos ierit seruire illis, cum dextra in laude ponatur, illud autem numquam laudabiliter fieri possit; nam et quod reprehenditur in uia uitae qui declinat in dextra, non ibi ea reprehenduntur quae dextra sunt, sed ille qui declinat in ea, id est qui sibi adrogat quae dei sunt. ideo dicitur in Prouerbiis: ne declines in dextra aut in sinistra; uias enim quae a dextris sunt nouit dominus; peruersae autem sunt quae a sinistris. ergo bonae sunt dextrae, quas nouit dominus; nouit enim dominus uias iustorum, sicut in psalmo legitur. cur ergo dictum sit: ne declines in dextra, consequenter ostendit addendo: ipse enim rectos faciet cursus tuos. absit autem, ut dextras, quas nouit dominus, negemus esse rectas; sed, ut dixi, declinare in eas est non illius gratiae, sed sibi tribuere uelle quod rectum est. denique, ut dixi, adiungit et dicit: ipse enim rectos faciet cursus tuos. et omnia itinera tua in pace producet. Quapropter quod isto loco Deuteronomii, de quo agimus, dictum est: non praeteribis ab omnibus uerbis quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra ire post deos alios seruire illis, non ideo dictum est, quia dii alii possunt etiam in dextris accipi; sed aut terrena loca significata sunt, quia et in dextra et in sinistra habebant gentes alios deos colentes; aut hoc de diis aliis separatim pronuntiandum est, ut duo sint sensus, unus uidelicet: non praeteribis ab omnibus uerbis quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra, secundum illum scilicet intellectum, quem supra exposui; alius autem sit sensus: ire post deos alios seruire illis, ut et hic subaudiatur: non praeteribis ab omnibus uerbis quae ego mando tibi hodie. quem totum sensum si dicere uelimus, superiora uerba, quae utrique sensui sunt communia, repetituri sumus, ut, quomodo illic dicitur: non praeteribis ab omnibus quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra, sic et istic repetatur: non praeteribis ab omnibus quae ego mando tibi hodie ire post deos alios seruire illis. praetereundo enim a uerbis, quae mandata sunt, etiam hoc fit, ut eatur post deos alios. non enim hoc solum mandatum est aut hoc solum praeteriri deus non uult. quod mandauit, ne post deos alios eatur, sed omnia quae mandauit; hoc tamen ita praecipue, ut post generalitatem praecepti quo admonuit non esse praetereundum ab omnibus uerbis mandatorum suorum etiam hoc seorsum commendare uoluerit. Potest hoc, quod ait" dextra aut sinistra", etiam sic intellegi, ut nec eorum causa, quae propter felicitatem adpetuntur, nec eorum, quae propter infelicitatem fugiuntur ire mandauerit post deos alios, id est nec pro his quae amantur nec contra ea quae odio habentur a diis aliis auxilium esse poscendum, aut certe illo modo, ut uel concilientur, quo prosint, uel placentur, ne noceant. nam et de quibusdam scriptum est in psalmo: quorum os locutum est uanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis, ideo quia his rebus opinantur fieri hominem beatum, quas et boni et mali possunt habere; et ideo dextera est iniquitatis. quia iniqui sunt, qui eam dexteram putant. non enim est uera dextera, sed dextera est eorum quorum os locutum est uanitatem; beatum dixerunt populum cui haec sunt, cum potius, sicut mox adiungit et docet, beatus sit populus cuius dominus deus ipsius. haec est uera dextera aequitatis, non iniquitatis. non est ergo eundum post deos alienos neque in dextra, ut existimet homo ex ipsis se fieri beatum, neque in sinistra, ut existimando ipsis aduersantibus se fieri miserum ad hoc eos colat ut auertat. aut certe, si dextra intellegimus aeterna, sinistra uero temporalia bona. nec propter illa, nec propter ista eos colendos sancta scriptum hoc loco admonuisse credatur.
5.49
Haec uerba testamenti quod mandauit dominus Moysi statuere filiis Israhel in terra Moab praeter testamentum quod testatus est eis in Coreb. ostendit unde appellatus sit liber Deuteronomion quasi secunda lex. ubi magis illius repetitio est quam aliquid aliud; pauca enim sunt, quae ibi non sint, quod primum datum est. nec tamen haec appellantur duo testamenta, quamuis ita haec uerba sonare uideantur; utrumque enim unum est testamentum, quod in ecclesia dicitur uetus. nam si propter haec uerba duo testamenta dicenda essent, iam non duo, sed plura essent excepto nouo. multis enim locis scriptura dicit testamentum; sicut illud quod factum est ad Abraham de circumcisione uel illud superius ad Noe.
5.50
Vos uidistis omnia quaecumque fecit dominus deus uester in terra Aegypto coram uobis Pharaoni et omnibus seruis eius et omni terrae illius, tentationes magnas, quas uiderunt oculi tui, signa et prodigia illa magna et manum ualidam. et non dedit dominus deus uobis cor scire et oculos uidere et aures audire usque in diem istam. quomodo ergo ait superius: uos uidistis tentationes magnas, quas uiderunt oculi tui, si non dedit dominus eis oculos uidere et aures audire? nisi quia uiderunt corpore et corde non uiderunt, quia oculi dicuntur et cordis. propterea inde coepit: et non dedit dominus deus uobis cor scire. ad hoc pertinent duo, quae sequuntur: et oculos uidere et aures audire, id est intellegere et obtemperare. quod uero dicit: et non dedit dominus deus uobis, nullo modo increpans et arguens hoc diceret, nisi ad eorum quoque culpam pertinere intellegi uellet, ne quisquam se ex hoc excusabilem putet. simul enim ostendit et sine adiutorio domini dei eos intellegere et oboedire non posse oculis cordis et auribus cordis et tamen, si adiutorium dei desit, non ideo esse excusabile hominis uitium, quoniam iudicia dei quamuis occulta tamen iusta sunt.
5.51
Et duxit uos quadraginta annis in deserto; non inueterauerunt uestimenta uestra et calciamenta uestra non sunt adtrita a pedibus uestris; panem non manducastis, uinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia iste dominus deus uester. hinc adparet tantum uini in suis inpedimentis potuisse portare Israhelitas, quando exierunt de Aegypto, quod possent cito consumere. nam si omnino nihil secum tulissent, unde esset illud de quo dictum est: sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere? non enim hoc de aqua diceretur, cum et ipsius Moysi manifestissima uerba sint non fuisse illam uocem principium belli, sed principium uini.
5.52
Numquid aliquis est inter uos uir aut mulier uel familia uel tribus, cuius mens declinauit a domino deo uestro ire seruire diis gentium illarum? ne qua est in uobis radix sursum germinans in felle et amaritudine? et erit cum audierit uerba maledictionis huius, et opinabitur in corde suo dicens: sancta mihi fiant, quoniam in errore cordis mei incedo, ut non simul perdat peccator eum qui sine peccato est. nolet deus propitiare ei, sed tunc incendetur ira domini et zelus eius in homine illo, et adhaerebunt in eo omnia maledicta testamenti huius, quae scripta sunt in libro legis huius. ita dictum est: numquid< aliquis> est in uobis? ut tamquam requirentem intellegamus, ne forte sit. si quis autem esset, eum terruit uehementer, ne forte quisquam diceret in corde suo audiens illa maledicta: sancta mihi sint maledicta sancta mihi sint], quoniam in errore cordis mei incedo, id est: absit, ut mihi ista eueniant: non mihi sint haec mala, sed sancta, id est propitia et innoxia, quoniam in errore cordis mei incedo, eundo scilicet post deos gentium et eis tamquam inpune seruiendo. non, inquit, erit sic. non perdat simul peccator eum qui sine peccato est, tamquam diceret: cauete, ne cui uestrum talia persuadeat, qui talia cogitat. nolet deus propitiare ei, siue talia cogitanti siue illi, cui talia fuerint persuasa, sicut ipse opinatus est dicendo: sancta mihi sint, et quasi hoc modo auertendo a se uim illius maledicti. sed tunc accendetur ira domini et zelus eius in homine illa. quando putabit eam se auertere ista in corde suo dicendo. et adhaerebunt in eo omnia maledicta testamenti huius, quae scripta sunt in libro legis huius. non possunt quidem omnia euenire uni homini; non enim etiam totiens mori potest, quot genera mortis hic dicta sunt; sed omnia dixit pro quibuslibet*, ut non sit immunis ab omnibus, cui euenerint aliqua eorum quibus pereat. quod autem ait: ut non simul perdat peccator eum qui sine peccato est, quod graecus habet ava{ xaorr( tov, non sic accipiendum est. tamquam ab omni prorsus peccato mundum et inmunem hic dixerit ava; j. a.[., TVitov, id est sine peccato, sed eum. qui sine isto peccato esset, de quo loquebatur: sicut dicit dominus in euangelio: si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. non utique omne, sed hoc peccatum, quod non crediderunt in eum. dicit etiam deus ad Abimelech de Sarra uxore Abrahae: scio quia in mundo corde fecisti hoc; non utique mundum illius cor ita uoluit intellegi, ut similis eis esset, de quibus dictum est: beati mundi corde, quoniam ipsi deum uidebunt, sed ab illo peccato, de quo agebatur, mundum cor habebat, quoniam quantum ad ipsum pertinebat non concupiuerat coniugem alienam.
5.53
Et circumpurgabit dominus cor tuum et cor seminis tui diligere dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, ut uiuas tu. euidens pollicitatio gratiae; promittit enim deus se esse facturum quod solet iubere ut fiat.
5.54
Quia mandatum hoc quod ego mando ibi hodie non est supra modum neque longe abs te est; non in caelo est dicens— id est ut dicas— quis ascendet nobis in caelum et accipiet nobis illud et audientes illud faciemus? neque trans mare est dicens— id est ut dicas— quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud et audientes illud faciemus? prope< te> est uerbum hoc ualde in ore tuo et in corde tuo et in manibus tuis facere illud. hoc esse uerbum fidei dicit apostolus, quod ad nouum pertinet testamentum. sed quaeri potest, cur ea superius mandata dixerit, quae scripta sunt in libro legis huius, nisi quia his omnibus spiritalia significantur ad nouum testamentum pertinentia, si bene intelleguntur. item quaeri potest, cur id, quod hic positum est: neque trans mare est, ut dicas: quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud. apostolus dixerit: aut quis descendet in abyssum, atque id exponens adiunxerit: hoc est Christum a mortuis reducere; nisi quia mare appellauit totam in hoc saeculo uitam, quae morte transitur, ut quodam modo mare finiatur et trans mare mors ipsa appelletur uelut trans istam uitam, quae maris uocabulo significatur. deinde quod hic additum est: et in manibus tuis, non ait apostolus nisi: in ore tuo et in corde tuo. et hoc usque in finem exsecutus est dicens: corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. merito quod ex hebraeo translatum est, quantum a nobis inspici potuit, non habet: in manibus tuis. nec frustra tamen hoc a septuaginta interpretibus additum existimo: nisi quia intellegi uoluerunt etiam ipsas manus, quibus significantur opera, in corde accipi debere, ubi est fides quae per dilectionem operatur. nam si forinsecus ea quae deus iubet manibus fiant et in corde non fiant, nemo est tam insulsus, qui praecepta arbitretur inpleri. porro si caritas, quae plenitudo legis est, habitet in corde, etiamsi manibus corporis quisquam non possit operari, pax illi est utique cum hominibus bonae uoluntatis.
5.55
Peccauerunt non ei filii uituperabiles. quod est in graeco: τέκνα μωμητά, quidam interpretati sunt, sicut hoc est: filii uituperabiles, quidam: filii commaculati, quidam: filii uitiosi. unde non magna quaestio, immo nulla est. sed illud merito ad quaerendum mouet, si generaliter dictum est: peccauerunt non ei— quoniam qui peccat non deo peccat, id est non deo nocet, sed sibi— quomodo intellegendum sit, quod in psalmo legitur: tibi soli peccauir et in Hieremia: tibi peccauimus, patientia Israhel, domine, et iterum in psalmo: sana animam meam, quoniam peccaui tibi, et utrum hoc sit peccare deo* quod" peccare in deum". unde ait Heli sacerdos: si in deum peccauerit quis orabit pro eo? dicam ergo interim quid mihi in praesentia uideatur. intellegent fortasse aliquid melius, qui melius haec sapiunt, aut etiam nos alio tempore, quantum adiuuerit dominus." peccare in deum* est in his peccare quae ad dei cultum pertinent. nam hoc, quod commemoraui, nihil aliud indicat; sic enim peccabant filii Heli, quibus hoc pater eorum dixit. sic existimandum est peccari etiam in homines qui pertinent ad deum; nam hoc deus legitur dixisse ad Abimelech de Sarra: propterea peperci tibi, ne peccares in me. peccare autem domino" uel potius" peccasse domino"— nisi forte alicubi scriptum occurrat quod huic sensui resistat— hi mihi uidentur non inmerito dici, qui piam paenitentiam peccati sui non agunt, ut glorificetur ignoscens dominus. causam quippe reddens Dauid cur dixerit: tibi soli peccaui et malignum coram te feci, subiecit et ait: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas cum iudicaris: siue cum dicit deus: iudicate inter me et uineam meam; siue de domino Iesu Christo intellegatur, qui solus uerissime dicere potuit: uenit enim princeps mundi et in me non habet quidquam— id est quidquam peccati quod morte sit dignum— sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio; surgite, eamus hinc, tamquam diceret: etiamsi leuissima peccata mortis supplicio persequatur princeps mundi, in me non habet quidquam, sed surgite, eamus hinc, id est ut patiar, quia in eo, quod patior, uoluntatem inpleo patris mei, non poenam soluo peccati mei; et quod Hieremias ait: tibi peccauimus, patientia Israhel, domino utique suppliciter dicitur in paenitentia cum spe salutis ex uenia; et quod dictum est: sana animam meam, quoniam peccaui tibi, hoc idem agitur, ut deus ignoscendo glorificetur, quia magna est eius misericordia super confitentes sibi et redeuntes ad se, qui dicit se nolle mortem peccatoris, quantum ut reuertatur et uiuat. hinc et ipse Dauid non solum in psalmo uerum etiam cum eum deus argueret per prophetam non sine spe propitiationis domini respondit: peccaui domino. medico enim uulneratus uidetur quodam modo. qui ut sanetur se subdit manibus medici, ut in eo medicinae opus inpleatur. in hoc autem cantico praeuidebat propheta futuros quosdam, qui sic fuerint peccaturi deum offendendo magnis iniquitatibus suis, ut nec paenitentiam agere uellent et ad deum redire, ut sanarentur. de quibus etiam alibi dicitur: quoniam caro sunt et spiritus ambulans et non reuertens. potest etiam sic intellegi: peccauerunt non ei, secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi.
5.56
Et haec benedictio quam benedixit Moyses homo dei filios Israhel, priusquam defungeretur. et dixit: dominus ex Sina uenit et alluxit ex Seir nobis;< et> festinauit ex monte Pharan cum multis milibus Cades, ad dexteram eius angeli cum eo. et pepercit populo suo; et omnes sanctificati sub manus tuas et hi sub te sunt. et accepit de uerbis ipsius legem, quam mandauit nobis Moyses, hereditatem congregationibus Iacob. et erit in dilecto princeps congregatis principibus populorum simul tribubus Israhel. non neglegenter praetereunda est ista prophetia. adparet quippe ista benedictio ad nouum populum pertinere, quem dominus Christus sanctificauit, ex cuius persona ista dicuntur a Moyse, non ex persona ipsius Moysi, quod in consequentibus euidenter adparet. nam si propterea dictum est: dominus ex Sina uenit, quia in monte Sina lex data est, quid sibi uult quod sequitur: et alluxit ex Seir nobis, cum Seir mons Idumaeae sit, ubi regnauit Esau? deinde cum Moyses filios Israhel benedicat his uerbis, sicut scriptura praedixit, quomodo idem dicit: et accepit de uerbis ipsius legem, quam mandauit nobis Moyses? nimirum ergo prophetia est, ut diximus, populum nouum Christi gratia sanctificatum praenuntians ideo sub nomine filiorum Israhel, quia semen est Abraham, hoc est filii sunt promissionis, et interpretatio eius est« uidens deum". dominus ergo, qui ex Sina uenit, Christus intellegendus est, quoniam Sina interpretatur" tentatio". uenit ergo ex tentatione passionis, crucis, mortis. et alluxit ex Seir. Seir interpretatur.. pilosus", quod significat peccatorem; sic enim natus est Esau odio habitus. sed quoniam qui sedebant in tenebris et in umbra mortis, lux orta est eis, ideo alluxit ex Seir. simul etiam non absurde intellegitur esse praedictum ex gentibus quae significantur per nomen Seir, quia mons est pertinens ad Esau, uenturam gratiam Christi populo Israhel. unde dicit apostolus: ita et hi nunc non crediderunt in uestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. ipsi ergo dicunt: alluxit ex Seir nobis. et festinauit ex monte Pharan— id est ex monte fructifero; id enim interpretatur Pharan, quo significatur ecclesia— cum multis milibus Cades. et mutata" interpretatur Cades et., sanctitudo". mutata sunt ergo multa milia et sanctificata per gratiam, cum quibus uenit Christus ad Israhelitas postea colligendos. sequitur et dicit: ad dexteram eius angeli cum eo; hoc non indiget expositione. et pepercit, inquit, populo suo, donans remissionem peccatorum. unde ad ipsum conuertit sermonem atque ait: et omnes sanctificati sub manus tuas et hi sub te sunt, non utique superbientes et suam iustitiam uolentes constituere, sed agnoscentes gratiam, ut iustitiae dei subiciantur. et accepit, inquit, de uerbis ipsius legem; populus utique de quo ait: et pepercit populo suo. accepit ergo de uerbis ipsius legem, quam mandauit, inquit, nobis Moyses; hoc est: populus eius de uerbis eius accepit legem, quia de doctrina eius intellexit legem eam ipsam quam mandauit nobis Moyses. ipse quippe ait in euangelio: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. non enim accepit populus ille legem quam non intellexit, sed tunc accepit, quando intellexit de uerbis eius carens uelamine ueteri conuersus ad dominum. hanc dicit hereditatem congregationibus Iacob, quae intellegenda est non terrena, sed caelestis, non temporalis, sed aeterna. et erit, inquit, in dilecto princeps; ipse utique in dilecto populo erit princeps dominus Iesus congregatis principibus populorum— id est gentium— simul tribubus Israhel, ut inpleatur quod supra dictum est: laetamini, gentes simul cum populo eius, quia caecitas ex parte Israhel facta est, donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Israhel saluus fieret.
5.57
Cum Ioseph benediceret, ait inter cetera: primogenitus tauri pulchritudo eius. quod non ita legendum est, tamquam dixerit: primogenitus tauri, sed. cum sit primogenitus, pulchritudo eius tauri est; propter crucis cornua de domino intellegitur figuratum.

Intertext edge

Open linked passage

Note