Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermo II de symbolo
Augustine of HippoSymb 8 · 7414-seiidesMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7414 Seiides
8.1
CAPUT VIII.
8.1
Christus ad judicium in qua forma veniet. Venturus est enim vivos et mortuos judicare. Veniet autem ut judicet qui stetit sub judice; veniet in ea forma in qua judicatus est, ut videant in quem pupugerunt. Cognoscant Judaei quem negaverunt: convincat eos ille homo susceptus, et ab eis crucifixus. Fortasse, dilectissimi, quoniam veritas evangelica non tacuit eum cum cicatricibus resurrexisse, qui posset si vellet de corpore suscitato et clarificato omnem maculam cujuslibet cicatricis abstergere( sed sciebat quare cicatrices in corpore suo servaret, ut vulnera dubitationis in cordibus discipulorum sanaret): fortasse ergo, ut dixi, sicut demonstravit Thomae, non credenti nisi tangeret et videret, ita etiam inimicis suis vulnera demonstraturus est sua. Propter quod dictum est per prophetam, Videbunt in quem pupugerunt: non ut eis dicat, sicut Thomae, Quia vidisti, credidisti; sed ut convincens eos Veritas dicat, Ecce hominem quem crucifixistis, ecce Deum et hominem in quem credere noluistis. Videtis vulnera quae inflixistis, agnoscitis latus quod pupugistis: quoniam et per vos et propter vos apertum est, nec tamen intrare voluistis. Qui non estis redempti pretio mei sanguinis, non estis mei; discedite a me in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Sed illorum mors proficiat ad nostram salutem. Si illi contempserunt, nos timeamus eum qui sic venturus est judicare. Festinet unusquisque cum vivit, ut vivat; currat, ut ejus pretioso sanguine redimatur: ne cum non fuerit inventus in numero redemptorum, in numero maneat perditorum. Hic, hic dum vivitur, melior eligatur locus. Hic est tempus fidei. Caeterum, In inferno, ait propheta, quis confitebitur tibi? Qui vult semper vivere, et non timere mortem, teneat vitam, ut mors superetur a vita. Qui non vult timere justum judicem judicantem, ipsum nunc sibi adhibeat defensorem.

Intertext edge

Open linked passage

Note