Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermo III de symbolo
Augustine of HippoSymb 1 · 7415-seiides2More by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7415 Seiides2
1.1
CAPUT PRIMUM.
1.1
Pompae diaboli, quibus renuntiant baptizandi. Sacramentum Symboli quod accepistis, memoriaeque mandatum pro vestra salute retinetis, noveritis hoc esse fidei catholicae fundamentum, super quod aedificium surrexit Ecclesiae, constructum manibus Apostolorum et Prophetarum. Aedificium enim domus Dei, lapides sunt vivi: quod estis vos. Ita enim credentibus scribit Apostolus: Nescitis, inquit, quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis? Sed et apostolus Petrus alloquens fideles, Vos, inquit, tanquam lapides vivi aedificamini in domum spiritualem. Quisquis huic aedificio conjungi desiderat, renuntiet diabolo, pompis et angelis ejus. Pompae diaboli sunt quaeque illicita desideria, quae turpant, non quae exornant animam; ut sunt desideria carnis, desideria oculorum, ambitiones saeculi. Ad concupiscentiam carnis pertinent illecebrae voluptatum: ad concupiscentiam oculorum, nugacitas spectaculorum: ad ambitionem saeculi, insana superbia; ubi est fumus inflatus, ut homo positus in aliqua potestate, hominem se esse non agnoscat, cum de homine judicat. Qui ergo vult mundum vincere, tria ista vincat quae sunt in mundo: et per haec illum vincit etiam, qui suadendo per superbiam decepit mundum.

Intertext edge

Open linked passage

Note